Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

De Medicina

Perseus Latin · Perseus Latin · 726 sections

  1. 2.8.39

    Mulier ex partu si cum febre uehementibus etiam et adsiduis capitis doloribus premitur, in periculo mortis est.

  2. 2.8.40

    Si dolor atque inflammatio est in iis partibus, quibus uiscera continentur, frequenter spirare signum malum est.

  3. 2.8.41

    Si sine causa longus dolor capitis est, et in ceruices ac scapulas transit, rursusque in caput reuertitur, aut a capite ad ceruices scapulasque peruenit, perniciosus est, nisi uomicam aliquam excitauit, sic ut pus extussiretur, aut nisi sanguis aliqua parte prorupit, aut nisi in capite multa porrigo totoue corpore pustulae ortae sunt. Aeque magnum malum est, ubi torpor atque prurigo peruagantur, modo per totum caput, modo in parte, aut sensus alicuius ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam perueniunt. Et cum in isdem abscessibus auxilium sit, eo difficilior sanitas est, quo minus saepe sub his malis illi subsecuntur.

  4. 2.8.42

    In coxae uero doloribus si uehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, aluus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque annuus, neque finiri poterit nisi aut uere aut autumno.

  5. 2.8.43

    Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi umerorum dolor uel ad manus peruenit uel ad scapulas tendit torporemque et dolorem creat, neque bilis uomitu leuatur.

  6. 2.8.44

    Quacumque uero corporis parte membrum aliquod resolutum est, si neque mouetur et emacrescit, in pristinum habitum non reuertitur, eoque minus, quo uetustius id uitium est, et quo magis in corpore senili est. Omnique resolutioni neruorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus: aliquid sperari potest uere et aestate; is morbus mediocris uix sanatur, uehemens sanari non potest.

  7. 2.8.45

    Omnis etiam dolor minus medicinae patet, qui sursum procedit.

  8. 2.8.46

    Mulieri grauidae si subito mammae emacuerunt, abortus periculum est. Quae neque peperit neque grauida est, si lac habet, a menstruis defecta est.

  9. 2.8.47

    Quartana aestiua breuis, autumnalis fere longa est maximeque quae coepit hieme adpropinquante. Si sanguis profluit, dein secuta est dementia cum distentione neruorum, periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem neruorum distentio oppressit, item si in magno alui dolore extremae partes frigent.

  10. 2.8.48

    Neque is ad uitam redit, qui ex suspendio spumante ore detractus est.

  11. 2.8.49

    Aluus nigra, sanguini atro similis, repentina, siue cum febre siue etiam sine hac est, perniciosa est.

  12. 2.9.1

    Cognitis indiciis, quae nos uel spe consolentur uel metu terreant, ad CVRATIONES morborum transeundum est. Ex his quaedam communes sunt, quaedam propriae. Communes, quae pluribus opitulantur morbis; propriae, quae singulis. Ante DE COMMVNIBVS dicam: ex quibus tamen quaedam non aegros solum sed sanos quoque sustinent, quaedam in aduersa tantum ualetudine adhibentur.

  13. 2.9.2

    Omne uero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut euocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit: quaedam non uno modo tantum sed etiam duobus inter se non contrariis adiuuant. DEMITVR MATERIA sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, uomitu, frictione, gestatione omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore; de quibus protinus dicam.

  14. 2.10.1

    Sanguinem incisa uena mitti nouum non est: sed nullum paene esse morbum, in quo non mittatur, nouum est. Item mitti iunioribus feminis uterum non gerentibus uetus est: in pueris uero idem experiri et in senioribus et in grauidis quoque mulieribus uetus non est: siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem grauidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam. Postea uero usus ostendit nihil in his esse perpetuum, aliasque potius obseruationes adhibendas esse, ad quas derigi curantis consilium debeat. Interest enim, non quae aetas sit, neque quid in corpore intus geratur, sed quae uires sint. Ergo si iuuenis inbecillus est, aut si mulier, quae grauida non est, parum ualet, male sanguis emittitur: emoritur enim uis, si qua supererat, hoc modo erepta. At firmus puer et robustus senex et grauida mulier ualens tuto curatur. Maxime tamen in his medicus inperitus falli potest, quia fere minus roboris illis aetatibus subest; mulierique praegnati, post curationem quoque, uiribus opus est, non tantum ad se, sed etiam ad partum sustinendum. Non quicquid autem intentionem animi et prudentiam exigit protinus faciendum est, cum praecipua in hoc ars sit, quae non annos numeret, neque conceptionem solam uideat, sed uires aestimet, et eo colligat, possit necne superesse, quod uel puerum uel senem uel in una muliere duo corpora simul sustineat. Interest etiam inter ualens corpus et obesum, inter tenue et infirmum: tenuioribus magis sanguis, plenioribus magis caro abundat. Facilius itaque illi detractionem eiusmodi sustinent: celeriusque ea, si nimium est pinguis, aliquis adfligitur; ideoque uis corporis melius ex uenis quam ex ipsa specie aestimatur. Neque solum haec consideranda sunt, sed etiam morbi genus quod sit, utrum superans an deficiens materia laeserit, corruptum corpus sit an integrum. Nam si materia uel deest uel integra est, istud alienum est: at si uel copia sui male habet, uel corrupta est, nullo modo melius succurritur. Ergo uehemens febris, ubi rubet corpus, uenaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit; item uiscerum morbi, neruorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito uocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est; item malus corporis habitus omnesque acuti morbi, qui modo, ut supra dixi, non infirmitate sed onere nocent. Fieri tamen potest, ut morbus quidem id desideret, corpus autem uix pati posse uideatur: sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque uia fuerit adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere. De quo dubitari in eiusmodi re non oportet: satius est enim anceps auxilium experiri quam nullum; idque maxime fieri debet, ubi nerui resoluti sunt; ubi subito aliquis ommutuit; ubi angina strangulatur; ubi prioris febris accessio paene confecit, paremque subsequi uerisimile est neque eam uidentur sustinere aegri uires posse. Cum sit autem minime crudo sanguis mittendus, tamen ne id quidem perpetuum est: neque enim semper concoctionem res expectat. Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem uomit, quamuis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat; idemque etiam in aliis casibus repentinis, qui strangulabunt, dictum erit. At si morbi ratio patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet; ideoque ei rei uidetur aptissimus aduersae ualetudinis dies secundus aut tertius. Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, cum iam spatio ipsa materia et exhausta est et corpus conrupit, ut detractio inbecillum id facere possit, non possit integrum. Quod si uehemens febris urget, in ipso impetu eius sanguinem mittere hominem iugulare est; expectanda ergo remissio est: si non decrescit, sed crescere desiit, neque speratur remissio, tum quoque, quamuis peior, sola tamen occasio non omittenda est. Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum diuidenda est: satius est enim in primo leuare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni ui effusa fortasse praecipitare. Quod si in pure quoque aquaque, quae inter cutem est, ita respondet, quanto magis necesse est in sanguine respondeat. Mitti uero is debet, si totius corporis causa fit, ex brachio; si partis alicuius, ex ea ipsa parte aut certe quam proxima, quia non ubique mitti potest, sed in temporibus, in brachiis, iuxta talos. Neque ignoro quosdam dicere quam longissime sanguinem inde, ubi laedit, esse mittendum: sic enim auerti materiae cursum: at illo modo in id ipsum, quod grauat, euocari. Sed id falsum est: proximum enim locum primum exhaurit, ex ulterioribus autem eatenus sanguis sequitur, quatenus emittitur; ubi is suppressus est, quia non trahitur, ne uenit quidem. Videtur tamen usus ipse docuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem esse mittendum; si quod in umero uitium est, ex altero brachio: credo quia, si quid parum cesserit, opportuniores hic eae partes iniuriae sunt, quae iam male habent. Auertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens alia emittitur. Desinit enim fluere qua nolumus, inde obiectis quae prohibeant, alia dato itinere. Mittere autem sanguinem cum sit expeditissimum usum habenti, tum ignaro difficillimum est: iuncta enim est uenae arteria, his nerui. Ita, si neruum scalpellus attingit, sequitur neruorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit. At arteria incisa neque coit neque sanescit; interdum etiam, ut sanguis uehementer erumpat, efficit. Ipsius quoque uenae, si forte praecisa est, capita comprimuntur, neque sanguinem emittunt. At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat neque uenam incidit: nonnumquam etiam ea latet neque facile reperitur. Ita multae res id difficile inscio faciunt, quod perito facillimum est. Incidenda ad medium uena est. Ex qua cum sanguis erumpit, colorem eius habitumque oportet attendere. Nam si is crassus et niger est, uitiosus est, ideoque utiliter effunditur: si rubet et perlucet, integer est; eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat; protinusque is supprimendus est. Sed id euenire non potest sub eo medico, qui scit, ex quali corpore sanguis mittendus sit. Illud magis fieri solet, ut aeque niger adsidue ac primo die profluat; quod quamuis ita est, tamen si iam satis fluxit, supprimendus est, semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat, deligandumque brachium superinposito expresso ex aqua frigida penicillo, et postero die auerso medio digito uena ferienda, ut recens coitus eius resoluatur iterumque sanguinem fundat. Siue autem primo siue secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere et perlucere coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest sincerum est; ideoque protinus brachium deligandum habendumque ita est, donec ualens cicatricula sit; quae celerrime in uena confirmatur.

  15. 2.11.1

    Cucurbitularum duo uero genera sunt, aeneum et corneum. Aenea altera parte patet, altera clausa est: altera cornea parte aeque patens altera foramen habet exiguum. In aeneam linamentum ardens coicitur, ac sic os eius corpori aptatur inprimiturque, donec inhaereat. Cornea corpori per se inponitur, deinde, ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cauum id clausum est, aeque inhaerescit. Vtraque non ex his tantum materiae generibus, sed etiam ex quolibet alio recte fit: ac si cetera defecerunt, caliculus quoque aut pultarius oris compressioris ei rei commode aptatur. Vbi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit, si integra est, spiritum. Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet. Vsus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore sed in parte aliqua uitium est, quam exhauriri ad confirmandam ualetudinem satis est. Idque ipsum testimonium est etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae iam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diuersae parti inponit, nisi cum profusionem sanguinis eo auertit, sed ei ipsi, quae dolet quaeque liberanda est. Opus etiam esse cucurbitula potest in morbis longis, quamuis iam eis spatium aliquod accessit, siue corrupta materia siue spiritu male habente: in acutis quoque quibusdam, si et leuari corpus debet et ex uena sanguinem mitti uires non patiuntur; idque auxilium ut minus uehemens, ita magis tutum neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur. Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa uena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiamnum uitium est, huc potius confugiendum est, cum eo tamen, ut sciamus hic ut nullum periculum, ita leuius praesidium esse, nec posse uehementi malo nisi aeque uehemens auxilium succurrere.

  16. 2.12.1

    Deiectionem autem antiqui uariis medicamentis crebraque alui ductione in omnibus paene morbis moliebantur; dabantque aut nigrum ueratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam ΛΕΠΙΔΑ ΧΑΛΚΟΥ Graeci uocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde purgat, aut lac uel asininum aut bubulum, uel caprinum, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant. Sed medicamenta stomachum fere laedunt: aluus si uehementius fluit aut saepius ducitur, hominem infirmat. Ergo numquam in aduersa ualetudine medicamentum eius rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est, ut cum ueratrum nigrum aut atra bile uexatis aut cum tristitia insanientibus aut iis, quorum nerui parte aliqua resoluti sunt, datur. At ubi febres sunt, satius est eius rei causa cibos potionesque adsumere, qui simul et alant et uentrem molliant; suntque ualetudinis genera, quibus ex lacte purgatio conuenit.

  17. 2.12.2

    Plerumque uero aluus potius ducenda est; quod ab Asclepiade quoque sic temperatum, ut tamen seruatum sit, uideo plerumque saeculo nostro praeteriri. Est autem ea moderatio, quam is secutus uidetur, aptissima, ut neque saepe ea medicina temptetur, et tamen semel, summum uel bis non omittatur: si caput graue est; si oculi caligant; si morbus maioris intestini est, quod Graeci colum nominant; si in imo uentre aut si in coxa dolores sunt; si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, uel etiam pituita eo se umorue aliquis aquae similis confert; si spiritus difficilius redditur; si nihil per se uenter excernit, utique si iuxta quoque stercus est et intus remanet, aut si stercoris odorem nihil deiciens aeger ex spiritu suo sentit, aut si corruptum est quod excernitur; aut si prima inedia febrem non sustulit; aut si sanguinem mitti, cum opus sit, uires non patiuntur tempusue eius rei praeterit, aut si multum ante morbum aliquis potauit; aut si is, qui saepe uel sponte uel casu purgatus est, subito habet aluum suppressam. Seruanda uero illa sunt, ne ante tertium diem ducatur; ne ulla cruditate substante; ne in corpore infirmo diuque in aduersa ualetudine exhausto, neue in eo, cui satis aluus cottidie reddit quiue eam liquidam habebit; ne in ipso accessionis impetu, quia quod tum infusum est, aluo continetur, regestumque in caput multo grauius periculum efficit. Pridie uero abstineri debet aeger, ut aptus tali curationi sit, eodem die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores eius partes madescant; tum inmittenda in aluum est, si leui medicina contenti sumus, pura aqua, si paulo ualentiore, mulsa; si leni, ea, in qua faenum Graecum uel tisana uel malua decocta sit, [si reprimendi causa, ex uerbenis] acris autem est marina aqua uel alia sale adiecto; atque utraque decocta commodior est. Acrior fit adiecto uel oleo uel nitro uel melle: quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur. Idque, quod infunditur, neque frigidum esse oportet neque calidum, ne alterutro modo laedat. Cum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lecticulo debet aeger, nec primae cupiditati deiectionis protinus cedere: ubi necesse est, tum demum desidere. Fereque eo modo dempta materia, superioribus partibus leuatis, morbum ipsum mollit. Cum uero, quotiens res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere; et ne uires deficiant, utique eo die cibum adsumere; qui plenior an exiguus sit, ex ratione eius accessionis, quae expectabitur aut in metu non erit, aestimari oportebit.

  18. 2.13.1

    At uomitus ut in secunda quoque ualetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in is morbis, quos bilis concitauit. Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore uexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est. Sed si acutus morbus est, sicut in cholera, si febris est, ut inter horrores, asperioribus medicamentis opus non est, sicut in deiectionibus quoque supra dictum est; satisque est ea uomitus causa sumi, quae sanis quoque sumenda esse proposui. At ubi longi ualentesque morbi sine febre sunt, ut comitialis, ut insania, ueratro quoque albo utendum est. Id neque hieme neque aestate recte datur, optime uere, tolerabiliter autumno. Quisquis daturus erit, id agere ante debebit, ut accepturi corpus umidius sit. Illud scire oportet, omne eiusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere.

  19. 2.14.1

    De frictione uero adeo multa Asclepiades tamquam inuentor eius posuit in eo uolumine, quod COMMVNIVM AVXILIORVM inscripsit, ut, cum trium faceret tantum mentionem, huius et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumpserit. Oportet autem neque recentiores uiros in is fraudare, quae uel reppererunt uel recte secuti sunt, et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere. Neque dubitari potest, quin latius quidem et dilucidius, ubi et quomodo frictione utendum esset, Asclepiades praeceperit, nihil tamen reppererit, quod non a uetustissimo auctore Hippocrate paucis uerbis comprehensum sit, qui dixit frictione, si uehemens sit, durari corpus, si lenis, molliri: si multa, minui, si modica, inpleri. Sequitur ergo, ut tum utendum sit, cum aut adstringendum corpus sit, quod hebes est, aut molliendum, quod induruit, aut digerendum in eo, quod copia nocet, aut alendum id, quod tenue et infirmum est. Quas tamen species si quis curiosius aestimet (quod iam ad medicum non pertinet), facile intelleget omnes ex una causa pendere, quae demit. Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat. Diuersarum uero rerum in modo causa est. Inter unctionem autem et frictionem multum interest. Vngui enim leuiterque pertractari corpus etiam in acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum. Longa uero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus conuenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur. Amat autem hoc auxilium ualetudo longa et iam a primo inpetu inclinata. Neque ignoro quosdam dicere omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non cum iam per se finiuntur. Quod non ita se habet. Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, celerius tamen adhibito auxilio pelli. Quod duabus de causis necessarium est, et ut quam primum bona ualetudo contingat, et ne morbus, qui remanet, iterum, quamuis leui de causa, exasperetur. Potest morbus minus grauis esse quam fuerit, neque ideo tamen solui, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutit. Sed ut leuata quoque aduersa ualetudine recte frictio adhibetur, sic numquam adhibenda est febre increscente: uerum, si fieri potest, cum ex toto corpus ea uacabit; si minus, certe cum ea remiserit. Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas id requirit aut quia alterius. Nam et capitis longos dolores ipsius frictio leuat, non in inpetu tamen doloris, et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur. Longe tamen saepius aliud perfricandum est, cum aliud dolet; maximeque cum a summis aut a mediis partibus corporis euocare materiam uolumus, ideoque extremas partes perfricamus. Neque audiendi sunt qui numero finiunt, quotiens aliquis perfricandus sit: id enim ex uiribus hominis colligendum est; et si is perinfirmus est, potest satis esse quinquagies, si robustior, potest ducenties esse faciendum; inter utrumque deinde, prout uires sunt. Quo fit, ut etiam minus saepe in muliere quam in uiro, minus saepe in puero uel sene quam iuuene manus dimouendae sint. Denique si certa membra perfricantur, multa ualentique frictione opus est: nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, siue id ipsum membrum siue per id aliud leuamus. At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, breuior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo nouae materiae fiat. In malis iam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, ut supra posui. Sed tunc quoque unicum in frictione praesidium est; quae si calorem in cutem euocauit, potest alicui medicinae locum facere.

  20. 2.15.1

    Gestatio quoque longis et iam inclinatis morbis aptissima est; utilisque est et iis corporibus, quae iam ex toto febre carent sed adhuc exerceri per se non possunt, et iis, quibus lentae morborum reliquiae remanent neque aliter eliduntur. Asclepiades etiam in recenti uehementique praecipueque ardente febre ad discutiendam eam gestatione dixit utendum. Sed id periculose fit, meliusque quiete eiusmodi impetus sustinetur. Si quis tamen experiri uolet, sic experiatur: si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor uisceribus aut capiti aut praecordiis suberit. Et ex toto numquam gestari corpus dolens debet, siue id in toto siue in parte est, nisi tamen solis neruis dolentibus, neque umquam increscente febre sed in remissione eius. Genera autem gestationis plura sunt adhibendaque sunt et pro uiribus cuiusque et pro opibus, ne aut inbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint. Lenissima est naui uel in portu uel in flumine, uehementior uel in alto mari naui uel lectica, etiamnum acrior uehiculo: atque haec ipsa et intendi et leniri possunt. Si nihil eorum est, suspendi lectus debet et moueri: si ne id quidemst, at certe uni pedi subiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu inpellendus.

  21. 2.15.2

    Et leuia quidem genera exercitationis infirmis conueniunt, ualentiora uero iis, qui iam pluribus diebus febre liberati sunt, aut iis, qui grauium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre uacent (quod et in tabe et in stomachi uitiis, et cum aqua cutem subit, et interdum in regio fit), aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre quamuis diu manent. In quibus adfectibus ea quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae conprehendimus eo loco, quo, quemadmodum sani neque firmi homines se gererent, praecepimus.

  22. 2.16.1

    Abstinentiae uero duo genera sunt, alterum ubi nihil adsumit aeger, alterum ubi non nisi quod oportet. Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur: neque enim conuenit iuxta inediam protinus satietatem esse. Quod si sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit, quanto inutilius est etiam in corpore aegro? Neque ulla res magis adiuuat laborantem quam tempestiua abstinentia. Intemperantes homines apud nos ipsi cibi * * * tempora curantibus dantur: rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsis modum uindicant. Liberaliter agere se credunt, qui cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt: quasi quaeratur quid medico liceat, non quid aegro salutare sit, cui uehementer nocet, quotiens in eius, quod adsumitur, uel tempore uel modo uel genere peccatur.

  23. 2.17.1

    Sudor etiam duobus modis elicitur, aut sicco calore aut balneo. Siccus calor est et harenae calidae et Laconici et clibani et quarundam naturalium sudationum, ubi terra profusus calidus uapor aedificio includitur, sicut super Baias in murtetis habemus. Praeter haec sole quoque et exercitatione mouetur. Vtiliaque haec genera sunt, quotiens umor intus nocet, isque digerendus est. Ac neruorum quoque quaedam uitia sic optime curantur. Sed cetera infirmis possunt conuenire: sol et exercitatio tantum robustioribus, qui tamen sine febre uel inter initia morborum uel etiam grauibus morbis tenentur. Cauendum autem est, ne quid horum uel in febre uel in cruditate temptetur. At balnei duplex usus est: nam modo discussis febribus initium cibi plenioris uinique firmioris ualetudinis facit, modo ipsam febrem tollit; fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari euocarique corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit. Antiqui timidius eo utebantur, Asclepiades audacius. Neque terrere autem ea res, si tempestiua est, debet: ante tempus nocet. Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo, qui proximus est post tempus accessionis, tuto lauari potest. At si circumitum habere ea febris solita est, sic ut tertio quartoue die reuertatur, quandocumque non accessit, balneum tutum est. Manentibus uero adhuc febribus, si eae sunt quae lentae lenesque iam diu male habent, recte medicina ista temptatur, cum eo tamen, ne praecordia dura sint neue ea tumeant, neue lingua aspera sit, neue aut in medio corpore aut in capite dolor ullus sit, neue tum febris increscat. Atque in iis quidem febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt, alterum ante horrorem, alterum febre finita: in is uero, qui lentis febriculis diu detinentur, cum aut ex toto recessit accessio, aut si id non solet, certe lenita est, iamque corpus tam integrum est, quam maxime esse in eo genere ualetudinis solet. Inbecillus homo iturus in balneum uitare debet, ne ante frigus aliquod experiatur. Vbi in balneum uenit, paulisper resistere experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliqui oriatur: si illud incidit, hoc non secutum est, inutile est eo die balineum perunguendusque is leniter et auferendus est, uitandumque omni modo frigus, et abstinentia utendum. At si temporibus integris primum ibi, deinde alibi sudor incipit, fouendum os aqua calida; tum in solio descendendum est, atque ibi quoque uidendum est, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat, quod uix fieri potest, si priora recte cesserunt: certum autem signum inutilis balinei est. Ante uero an postea quam in aquam calidam se demittat aliquis perungui debeat, ex ratione ualetudinis suae cognoscat. Fere tamen, nisi ubi nominatim ut postea fiat praecipietur, moto sudore leuiter corpus perunguendum, deinde in aquam calidam demittendum est. Atque hic quoque habenda uirium ratio est; neque committendum, ut per aestum anima deficiat; sed maturius is auferendus curioseque uestimentis inuoluendus est, ut neque ad eum frigus adspiret, et ibi quoque, antequam aliquid adsumat, insudet. Fomenta quoque calida sunt milium, sal, harena, quidlibet eorum calfactum et in linteum coniectum: si minore ui opus est, etiam solum linteum, at si maiore, exstincti titiones inuolutique panniculis et sic circumdati. Quin etiam calido oleo replentur utriculi, et in uasa fictilia, similitudine quas lenticulas uocant, aqua coicitur; et sal sacco linteo excipitur, demittiturque in aquam bene calidam, tum super id membrum, quod fouendum est, conlocatur * * * iuxtaque ignem ferramenta duo sunt, capitibus paulo latioribus, alterumque ex iis demittitur in eum salem, et super aqua leuiter aspergitur: ubi frigere coepit, ad ignem refertur, et idem in altero fit, deinde inuicem in utroque: inter quae descendit salsus et calidus sucus, qui contractis aliquo morbo neruis opitulatur. His omnibus commune est digerere id, quod uel praecordia onerat, uel fauces strangulat, uel in aliquo membro nocet. Quando autem quoque utendum sit, in ipsis morborum generibus dicetur.

  24. 2.18.1

    Cum de iis dictum sit, quae detrahendo iuuant, ad ea ueniendum est, quae alunt, id est, CIBVM ET POTIONEM. Haec autem non omnium tantum morborum sed etiam secundae ualetudinis communia praesidia sunt; pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.

  25. 2.18.2

    Scire igitur oportet omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis ualentissimi esse (ualentissimum uoco, in quo plurimum alimenti est); item omne animal quadrupes domi natum; omnem grandem feram, quales sunt caprea, ceruus, aper, onager; omnem grandem auem, quales sunt anser et pauo et grus; omnes beluas marinas, ex quibus cetus est quaeque his pares sunt; item mel et caseum. Quo minus mirum est opus pistorium ualentissimum esse, quod ex frumento, adipe, melle, caseo constat.

  26. 2.18.3

    In media uero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices uel bulbos adsumimus; ex quadrupedibus leporem; aves omnes a minimis ad phoenicopterum; item pisces omnes, qui salem non patiuntur solidiue saliuntur.

  27. 2.18.4

    Inbecillissimam uero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.

  28. 2.18.5

    Sed quamuis haec ita discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt, aliaque res alia uel ualentior est uel infirmior: siquidem plus alimenti est in pane quam in ullo alio, firmius est triticum quam milium, id ipsum quam hordeum; et ex tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cui nihil demptum est, quem ΑΥΤΟΠΥΡΟΝ Graeci uocant: infirmior est ex polline, infirmissimus cibarius panis.

  29. 2.18.6

    Ex leguminibus uero ualentior faba uel lenticula quam pisum. Ex holeribus ualentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca uel quae specialiter radicula appellatur. Item firmior brassica et beta et porrum quam lactuca uel cucurbita uel asparagus. At ex fructibus surculorum ualentiores uuae, ficus, nuces, palmulae quam quae poma proprie nominantur; atque ex his ipsis firmiora quae sucosa quam quae fragilia sunt.

  30. 2.18.7

    Itemque ex is auibus, quae in media specie sunt, ualentior ea, quae pedibus quam quae uolatu magis nititur: et ex is, quae uolatu fidunt, firmiores quae grandiores aues quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus. Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leuiorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent.

  31. 2.18.8

    Inter domesticas uero quadrupedes leuissima suilla est, grauissima bubula. Itemque ex feris, quo maius quodque animal, eo robustior ex eo cibus est.

  32. 2.18.9

    Pisciumque eorum, qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen grauissimi sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est; deinde ii qui, quamuis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, coruus, sparus, oculata, tunc plani, post quos etiamnum leuiores lupi mullique, et post hos omnes saxatiles.

  33. 2.18.10

    Neque uero in generibus rerum tantummodo discrimen est, sed etiam in ipsis; quod et aetate fit et membro et solo et caelo et habitu. Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat, itemque quo tenerior pullus cohortalis est; in piscibus quoque media aetas, quae non summam magnitudinem inpleuit. Deinde ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum, ex agno haedoue cum petiolis totum caput aliquanto quam cetera membra leuiora sunt, adeo ut in media materia poni possint. Ex auibus colla alaeue recte infirmis adnumerantur. Quod ad solum uero pertinet, frumentum quoque ualentius est collinum quam campestre; leuior piscis inter saxa editus quam in harena, leuior in harena quam in limo. Quo fit, ut ex stagno uel lacu uel flumine eadem genera grauiora sint, leuiorque qui in alto quam qui in uado uixit. Omne etiam ferum animal domestico leuius, et quodcumque umido caelo quam quod sicco natum est. Deinde etiam omnia pinguia quam macra, recentia quam salsa, noua quam uetusta plus alimenti habent. Tum res eadem magis alit iurulenta quam assa, magis assa quam elixa. Ouum durum ualentissimae materiae est, molle uel sorbile inbecillissimae. Cumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam genera frumenti, ut halica, oryza, tisana, uel ex isdem facta sorbitio aut pulticula, et aqua quoque madens panis inbecillissimis adnumerari potest.

  34. 2.18.11

    Ex potionibus uero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, uinum aut dulce aut uehemens aut mustum aut magnae uetustatis ualentissimi generis est. At acetum et id uinum, quod paucorum annorum uel austerum uel pingue est, in media materia est; ideoque infirmis numquam generis alterius dari debet. Aqua omnium inbecillissima est; firmiorque ex frumento potio est, quo firmius est ipsum frumentum; firmior ex eo uino, quod bono solo quam quod tenui, quodque temperato caelo quam quod nimis aut umido aut nimis sicco nimiumque aut frigido aut calido natum est. Mulsum, quo plus mellis habet, defrutum, quo magis incoctum est, passum, ex quo sicciore uua est, eo ualentius est. Aqua leuissima pluuialis est, deinde fontana, tum ex flumine, tum ex puteo, post haec ex niue aut glacie: grauior his ex lacu, grauissima ex palude. Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam eius requirentibus. Nam leuis pondere apparet, et ex is, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et calfit et frigescit, quoque celerius in ea legumina percoquuntur. Fere uero sequitur, ut, quo ualentior quaeque materia est, eo minus facile concoquatur, sed, si concocta est, plus alat. Itaque utendum est materiae genere pro uiribus, modusque omnium pro genere sumendus. Ergo inbecillis hominibus rebus infirmissimis opus est: mediocriter firmos media materia optime sustinet, et robustis apta ualidissima est. Plus deinde aliquis adsumere ex leuioribus potest: magis in iis, quae ualentissima sunt, temperare sibi debet.

  35. 2.19.1

    Neque haec sola discrimina sunt; sed etiam aliae res boni suci sunt, aliae mali, quas ΕΥΧΥΛΟΥΣ uel ΚΑΚΟΧΥΛΟΥΣ Graeci uocant; aliae lenes, aliae acres; aliae crassiorem pituitam in nobis faciunt, aliae tenuiorem; aliae idoneae stomacho, aliae alienae sunt; itemque aliae inflant, aliae ab hoc absunt; aliae calfaciunt, aliae refrigerant; aliae facile in stomacho acescunt, aliae non facile intus corrumpuntur; aliae mouent aluum, aliae supprimunt; aliae citant urinam, aliae tardant; quaedam somnum mouent, quaedam sensum excitant. Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii uel corpori uel ualetudini conuenit.

  36. 2.20.1

    Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis uenatio, omnes aues, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra nominaui; medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, ut lupus; uerna lactuca, urtica, malua, [cucumis,] cucurbita, ouum sorbile, portulaca, cocleae, palmulae; ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est; uinum dulce uel lene, passum, defrutum; oleae, quae ex his duobus in altero utro seruatae sunt; uuluae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.

  37. 2.21.1

    Mali uero suci sunt milium, panicium, hordeum, legumina; caro domestica permacra omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, uetus caseus; siser, radicula, rapa, napi, bulbi; brassica magisque etiam cyma eius, asparagus, beta, cucumis, porrus, eruca, nasturcium, thymum, nepeta, satureia, hysopum, ruta, anetum, feniculum, cuminum, anesum, lapatium, sinapi, alium, cepe; lienes, renes, intestina; pomum quodcumque acidum uel acerbum est; acetum, omnia acria, acida, acerba, oleum; pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri uirosique sunt, ut fere quos stagna, lacus limosique riui ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.

  38. 2.22.1

    Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganus, amilum, tisana, pinguis caro et quaecumque glutinosa est; quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, in petiolis capitulisque haedorum et uitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis; item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei. Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis. Item alium, cepa, eruca, ruta, nasturcium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque holerum pars.

  39. 2.23.1

    Crassiorem autem pituitam faciunt oua sorbilia, halica, oriza, amulum, tisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa. Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.

  40. 2.24.1

    Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt; etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt; item panis sine fermento, et elota halica, uel oriza uel tisana; omnis auis, omnis uenatio; atque utraque uel assa uel elixa: ex domesticis animalibus bubula: si quid ex ceteris sumitur, macrum potius quam pingue; ex sue ungulae, rostra, aures, uoluae sterilesque; ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser; ex pomis cerasium, morum, sorbum, pirum fragile, quale Crustuminum uel Meuianum est; item pira, quae reponuntur, Tarentina atque Signina, malum orbiculatum aut Scaudianum uel Amerinum uel Cotoneum uel Punicum, uuae ex olla; molle ouum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, uel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, uel quae in passo defrutoue seruatae sunt; uinum austerum, licet etiam asperum sit, item resinatum; duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque uel frigidae uel feruentes, apsinthium.

  41. 2.25.1

    Aliena uero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque uel ex milio uel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garoue estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uua recens, ficus et uirides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt; item thymum, nepeta, satureia, hysopum, nasturcium, lapatium, lapsanum, iuglandes. Ex his autem intellegi potest non, quicquid boni suci est, protinus stomacho conuenire, neque, quicquid stomacho conuenit, protinus boni suci esse.

  42. 2.26.1

    Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia iurulenta, mustum, atque etiam id uinum, cui nihil adhuc aetatis accessit; ex holeribus alium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca; bulbi, ficus etiam aridae sed magis uirides, uuae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus; quicquid deinde subcrudum aliquis adsumpsit. Minima inflatio fit ex uenatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisue, ouis uel mollibus uel sorbilibus, uino uetere. Feniculum uero et anetum inflationes etiam leuant.

  43. 2.27.1

    At calfaciunt piper, sal, caro omnis iurulenta, alium, cepa, ficus aridae, salsamentum, uinum, et quo meracius est, eo magis. Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, siue cibus ex eo siue potio adsumitur.

  44. 2.28.1

    Facile autem intus corrumpuntur panis fermentatus, et quisquis alius quam ex tritico est, lac, mel; ideoque etiam lactentia atque omne pistorium opus, teneri pisces, ostrea, holera, caseus et recens et uetus, crassa uel tenera caro, uinum dulce, mulsum, defrutum, passum; quicquid deinde uel iurulentum est uel nimis dulce uel nimis tenue. At minime intus uitiantur panis sine fermento, aues et eae potius duriores, duri pisces: neque solum aurata tuta aut sparus sed etiam lolligo, lucusta, polypus; item bubula omnisque dura caro; eademque aptior est, si macra, si salsa est; omniaque salsamenta, cocleae, murices, purpurae; uinum austerum uel resinatum.

  45. 2.29.1

    At aluum mouent panis fermentatus, magisque si cibarius uel hordiacius est, brassica, si subcruda est, lactuca, anetum, nasturcium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, alium, cepa, malua, lapatium, beta, asparagus, cucurbita, cerasia, mora, uua ex olla, omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis uiridis, uuae recentes; pingues minutae aues, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum; si qua caro adsumitur, pinguis, eadem uel iurulenta uel elixa, aues quae natant, mel crudum, lac, lactentia omnia, mulsum, uinum dulce uel salsum, aqua tenera; omnia dulcia, tepida, pinguia, elixa, iurulenta, salsa uel diluta.

  46. 2.30.1

    Contra astringunt panis ex siligine uel ex simila, magis si sine fermento est, magis etiam si ustus est, intenditurque uis eius etiam, si bis coquitur, pulticula uel ex halica uel ex panicio uel ex milio, itemque ex isdem sorbitio, et magis si haec ante fricta sunt; lenticula, cui uel beta uel intubus uel ambubeia uel plantago adiecta est, magisque etiam si illa ante fricta est, per se etiam intubus uel ex plantagine uel ambubeia fricta, minuta holera, brassica bis decocta; dura oua, magisque si assa sunt; minutae aues, merula, palumbus, magisque in posca si decoctus est, grues, omnes aues, quae magis currunt quam uolant; lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum, ac sebum ipsum; caseus, qui uehementior uetustate fit uel ea mutatione, quam in eo transmarino uidemus, aut si recens est, ex melle mulsoue decoctus; item mel coctum, pira inmatura, sorua, magisque ea, quae torminalia nominantur, mala Cotonea et Punica, oleae uel albae uel permaturae, murta, palmulae, purpurae, murices, uinum resinatum uel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferuuit, item defrutum, passum, aqua uel tepida uel praefrigida, dura, id est ea, quae tarde putrescit, ideoque pluuia potissimum; omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.

  47. 2.31.1

    Vrinam autem mouent quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anetum, ocimum, menta, hysopum, anesum, coriandrum, nasturcium, eruca, feniculum; praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsanum, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa; ex uenatione maxime lepus; uinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.

  48. 2.32.1

    Somno uero aptum est papauer, lactuca, maximeque aestiua, cuius coliculus iam lacte repletus est, morum, porrus. Sensus excitat nepeta, thymum, satureia, hysopum, praecipueque puleium, ruta et cepe.

  49. 2.33.1

    EVOCARE uero materiam multa admodum possunt, sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione uictus succurritur, opitulentur, in praesentia differam: ponam uero ea, quae prompta et is morbis, de quibus protinus dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt. Habent autem hanc facultatem semen erucae, nasturcii, radiculae, praecipue tamen omnium sinapi. Salis quoque et fici eadem uis est.

  50. 2.33.2

    Leniter uero simul et REPRIMVNT et molliunt lana sucida quo cum aceto uel uino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua uel aceto decoctae.

  51. 2.33.3

    At simul et reprimunt et refrigerant herba muralis (ΠΑΡΘΕΝΙΟΝ uel ΠΕΡΔΕΙΚΙΟΝ appellant), serpullum, puleium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci ΠΟΛΥΓΟΝΟΝ uocant, portulaca, papaueris folium, capriolique uitium, coriandrum, folia hyoscyamu, muscus, siser, apium, solanum (quam strychnon Graeci uocant), brassicae folia, intubus, plantago, feniculi semen; contrita pira uel mala, praecipueque Cotonea, lenticula; aqua frigida, maximeque pluuialis, uinum, acetum, et horum aliquo madens uel panis uel farina uel spongia uel cinis uel lana sucida uel etiam linteolum; creta Cimolia, gypsum; melinum, murteum, rosa, acerbum oleum; uerbenarum contusa cum teneris colibus folia; cuius generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Punicum malum.

  52. 2.33.4

    Sine frigore autem reprimunt cocta mala Cotonea, malicorium, aqua calda, in qua uerbenae coctae sunt, quas supra posui, puluis uel ex faece uini uel ex murti foliis, amarae nuces.

  53. 2.33.5

    CALFACIT uero ex qualibet farina cataplasma siue ex tritici siue farris siue hordei siue erui siue lolii siue milii uel panicii uel lenticulae uel fabae uel lupini uel lini uel feni Graeci, ubi ea deferuuit calidaque inposita est. Valentior tamen ad id omnis farina est ex mulso quam ex aqua cocta. Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si uetus est, iunctaque oleo sal, nitrum, git, piper, quinquefolium.

  54. 2.33.6

    Fereque quae uehementer reprimunt et refrigerant, durant: quae calfaciunt, digerunt et emolliunt, praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini uel feni Graeci semine. His autem omnibus, et simplicibus et permixtis, uarie medici utuntur, ut magis quid quisque persuaserit sibi appareat, quam quid euidenter compererit.

  55. 3.1.1

    Prouisis omnibus, quae pertinent ad uniuersa genera morborum, ad singulorum curationes ueniam. Hos autem in duas species Graeci diuiserunt, aliosque ex his acutos, alios longos esse dixerunt. Idemque quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter acutos, alii inter longos rettulerunt; ex quo plura eorum genera esse manifestum est. Quidam enim breues utique sunt, qui cito uel tollunt hominem, uel ipsi cito finiuntur; quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo neque exitium est; tertiumque genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt, idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit. Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur. Ego cum de singulis dicam, cuius quisque generis sit indicabo. Diuidam autem omnes in eos, qui IN TOTIS CORPORIBVS consistere uidentur, et eos, qui oriuntur in partibus. Incipiam a prioribus, pauca de omnibus praefatus.

  56. 3.1.2

    In nullo quidem morbo minus fortuna sibi uindicare quam ars potest: ut pote quom repugnante natura nihil medicina proficiat. Magis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in acutis morbis quam in longis: hic enim breue spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur: ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat. Longus tamen morbus cum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet, acuto par est. Et acutus quidem quo uetustior est, longus autem quo recentior, eo facilius curatur.

  57. 3.1.3

    Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conueniunt. Ex quo incidit, ut alia atque alia summi auctores quasi sola uindicarint, prout cuique cesserat. Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putare auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest in longis, quos tempus ut facit sic etiam soluit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus uero remoueatur, si quid paulum saltem iuuat, quia profectus tempore expletur.

  58. 3.2.1

    Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus quis longus sit, non in is solis, in quibus semper ita se habet, sed in is quoque, in quibus uariat. Nam ubi sine intermissionibus accessiones et dolores graues urgent, acutus est morbus: ubi lenti dolores lentaeue febres sunt et spatia inter accessiones porrigunt, acceduntque ea signa, quae priore uolumine exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est. Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conueniunt; eaque, quae decrescentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt. Increscit autem morbus, dum grauiores dolores accessionesque ueniunt, eaeque et ante, quam proximae, reuertuntur et postea desinunt. Atque in longis quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet. Ea uero, quae contraria his sunt, decedentis eius notae sunt. * * Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi iam is inclinatis, ut primo dempta materia impetum frangat, in longis maturius, ut sustinere spatium adfecturi mali possit. Ac si quando is non in toto corpore sed in parte est, magis tamen ad rem pertinet uim totius corporis moliri quam proprie partis aegrae sanitatem. Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus is prodest, in quibus adsidue frustra fuit. Si qui temere habitus adhuc integris uiribus uiuit, admota curatione momento restituitur.

  59. 3.2.2

    Sed cum ab is coeperim, quae notas quasdam futurae aduersae ualetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animaduersione eiusdem temporis faciam. Igitur si quid ex is, quae proposita sunt, incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia: si quid bibendum est, aqua, idque interdum uno die fieri satis est, interdum, si terrentia manent, biduo; proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde inuicem alternis diebus modo aqua modo uinum, donec omnis causae metus finiatur. Per haec enim saepe instans grauis morbus discutitur. Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut uomitu aut sudationibus aut uino sperant; non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur: cum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat, et, si leuiora indicia fuerunt, satis sit a uino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adiuuat; si paulo grauiora, facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo carnem subtrahere, interdum panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umidoque cibo esse contentos et holere potissimum, satisque sit tum ex toto a cibo, a uino, ab omni motu corporis abstinere, cum uehementes notae terruerunt. Neque dubium est, quin uix quisquam, qui non dissimulauit sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.

  60. 3.3.1

    Atque haec quidem sanis facienda sunt tantum cum causa metuentibus. Sequitur uero CVRATIO FEBRIVM quod et in toto corpore et uulgare maxime morbi genus est. Ex his una cotidiana, altera tertiana, altera quartana est. Interdum etiam longiore circuitu quaedam redeunt, sed id raro fit. In prioribus et morbi * sunt et medicina.

  61. 3.3.2

    Et quartanae quidem simpliciores sunt. Incipiunt fere ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est: ita quarto die reuertitur.

  62. 3.3.3

    Tertianarum uero duo genera sunt. Alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit. Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die reuertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam uel minus uel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum leuius est. Id genus plerique medici ΗΜΙΤΡΙΤΑΙΟΝ appellant.

  63. 3.3.4

    Cottidianae uero uariae sunt et multiplices. Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore. Frigus uoco, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit. Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequatur integritas; aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat; ac saepe aliae * * uix quicquam aut nihil remittant sed continuent. Deinde aliae feruorem ingentem habent, aliae tolerabilem: aliae cotidie pares sunt, aliae inpares, atque inuicem altero die lenior, altero uehementior * : aliae tempore eodem postridie reuertuntur, aliae uel serius uel celerius: aliae diem noctemque accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus: aliae cum decedunt, sudorem mouent, aliae non mouent; atque alias per sudorem ad integritatem uenitur, alias tantum corpus inbecillius redditur. At accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresue concurrunt. Ex quo saepe euenit, ut cotidie plures accessiones remissionesque sint, sic tamen, ut unaquaeque alicui priori respondeat. Interdum uero accessiones quoque confunduntur, sic ut notari neque tempora earum neque spatia possint. Neque uerum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex uomica aut ex inflammatione aut ex ulcere: facilior enim semper curatio foret, si hoc uerum esset: sed quod euidentes causae faciunt, facere etiam abditae possunt. Neque de re sed de uerbo controuersiam mouent, qui, cum aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt; quod tamen ad curandi rationem nihil pertineret, etiamsi uere diceretur. Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo uix ulla sunt.

  64. 3.4.1

    Et febrium quidem ratio maxime talis est: curationum uero diuersa genera sunt, prout auctores aliquos habent. Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet. Id uotum est, sed fere periculosa esse nimia et festinatio et uoluptas solet. Qua uero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit.

  65. 3.4.2

    Et ante omnia quaeritur, primis diebus aeger qua ratione continendus sit. Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant: deinde eam materiem, quae laedere uidebatur, ducendo saepius aluum subtrahebant. Asclepiades medicamenta sustulit; aluum non totiens sed fere tamen in omni morbo subduxit; febre uero ipsa praecipue se ad remedium eius uti professus est: conuellendas enim uires aegri putauit luce, uigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret. Quo magis falluntur, qui per omnia iucundam eius disciplinam esse concipiunt: is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis uero tortoris uicem exhibuit. Ego autem medicamentorum dari potiones et aluum duci non nisi raro debere concedo: non ideo tamen id agendum, ut aegri uires conuellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est. Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil noui accedit. Itaque abstinendus a cibo primis diebus est; in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime * * conclaui debet. Quod ad sitim uero somnumque pertinet, moderandum est, ut uigilet interdiu. Noctu, si fieri potest, conquiescat: ac neque potet, neque nimium siti crucietur; os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet, quamuis id tempus potioni aptum non est. Commodeque Erasistratus dixit saepe interiore parte umorem non requirente os et fauces requirere, neque ad rem male haberi aegrum pertinere. Ac primo quidem sic tenendus est.

  66. 3.4.3

    Optimum uero medicamentum eius est oportune cibus datus; qui quando primum dari debeat, quaeritur. Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto; et id fortasse uel in Asia uel in Aegypto caeli ratio patitur. Asclepiades ubi aegrum triduo per omnia fatigarat, quartum diem cibo destinabat. At Themison nuper, non quando coepisset febris, sed quando desisset, aut certe leuata esset, considerabat; et ab illo tempore expectato die tertio, si non accesserit febris, statim; si accesserat, ubi ea uel desierat, uel si adsidue inhaerebat, certe si se inclinauerat, cibum dabat. Nihil autem horum utique perpetuum est. Nam potest primo die primus cibus dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto aut quinto, potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures. Refert enim qualis morbus sit, quale corpus, quale caelum, quae aetas, quod tempus anni; minimeque in rebus inter se multum differentibus perpetuum esse praeceptum temporis potest. Ex morbo, qui plus uirium aufert, celerius cibus dandus est, itemque eo caelo, quo magis digerit. Ob quam causam in Africa nulla die aeger abstineri recte uidetur. Maturius etiam puero quam iuueni, aestate quam hieme dari debet. Vnum illud est, quod semper, quod ubique seruandum est, ut aegri uires subinde adsidens medicus inspiciat; et quamdiu supererunt, abstinentia pugnet; si inbecillitatem uereri coeperit, cibo subueniat. Id enim eius officium est, ut aegrum neque superuacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat. Idque apud Erasistratum quoque inuenio; qui quamuis parum docuit, quando uenter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse uisenda et tum cibum dandum, cum corpori deberetur, satis ostendit, dum uires superessent, dari non oportere: ne deficerent, consulendum esse. Ex his autem intellegi potest ab uno medico multos non posse curari, eumque, si artifex sit, idoneum esse, qui non multum ab aegro recedit. Sed qui quaestui seruiunt, quoniam is maior ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt, ut in hac ipsa re. Facile est enim dies uel accessiones numerare is quoque, qui aegrum raro uident: ille adsideat necesse est, qui quod solum opus est uisurus est, quando nimis inbecillus futurus sit, nisi cibum acceperit. In pluribus tamen ad initium cibi dies quartus aptissimus esse consueuit.

  67. 3.4.4

    Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam tum de aegris iudicaretur, ΚΡΙΣΙΜΟΥΣ nominabant. Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartus decimus, unus et uicesimus, ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et uicensimo daretur. Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum inparium accessiones expectarent, deinde postea cibum quasi leuioribus accessionibus instantibus darent, adeo ut Hippocrates, si alio die febris desisset, recidiuam timere sit solitus. Id Asclepiades iure ut uanum repudiauit, atque in nullo die, qua par inparue esset, is uel maius uel minus periculum esse dixit. Interdum enim peiores dies pares fiunt, et oportunius post eorum accessiones cibus datur. Nonnumquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque grauior, qui remissior esse consuerat; atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam uim esse antiqui fatebantur. Qui cum octauum primi die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octauum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem: plus enim tribuebant nono et undecimo. Quod cum fecissent sine ulla probabili ratione, ab undecimo non ad tertium decimum sed ad quartum decimum transibant. Est etiam apud Hippocraten eis, quos septimus dies liberaturus sit, quartum esse grauissimum. Ita illo quoque auctore in die pari et grauior febris esse potest et certa futuri nota. Atque idem alio loco quartum quemque diem ut in utrumque efficacissimum adprehendit, id est quartum, septimum, undecimum, quartum decimum, septimum decimum. In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conseruauit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit. Adeo apparet, quacumque ratione ad numerum respeximus, nihil rationis sub illo quidem auctore reperiri. Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum Pythagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando dandus cibus sit.

  68. 3.4.5

    Illud autem magis ad rem pertinet scire, tum oporteat dari, cum iam bene uenae conquieuerunt, an etiamnum manentibus reliquiis febris. Antiqui enim quam integerrimis corporibus alimentum offerebant: Asclepiades inclinata quidem febre sed etiamnum tamen inhaerente. In quo uanam rationem secutus est, non quo non sit interdum maturius cibus dandus, si mature timetur altera accessio, sed quo scilicet quam sanissimo dari debeat: minus enim conrumpitur quod integro corpori infertur. Neque tamen uerum est, quod Themisoni uidebatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore diduceretur. Nam si diduci tam celeriter posset, id esset optimum: sed cum id breue tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi. Ita si longius tempus secundum est, quam integerrimo dandum est; si breue, etiam antequam ex toto integer fiat. Quo loco uero integritas est, eodem est remissio, quae maxime in febre continua potest esse.

  69. 3.4.6

    Atque hoc quoque quaeritur, utrum tot horae expectandae sint, quot febrem habuerunt, an satis sit primam partem earum praeteriri, quod aegris iucundius insidat †si interdum non uacat. Tutissimum est autem ante totius accessionis tempus praeterire, quamuis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praetereatur. Idque non in ea sola febre, de qua proxime dictum est, sed in omnibus ita seruandum est.

  70. 3.5.1

    Haec magis per omnia febrium genera perpetua sunt: nunc ad singulas earum species descendam. Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque uel ex inguine uel ex lassitudine uel ex aestu aliaue re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil mouerit, cibus dari potest. At si ex alto calor uenit et grauitas uel capitis uel praecordiorum secuta est neque apparet quid corpus confuderit, quamuis unam accessionem secuta integritas est, tamen quia tertiana timeri potest, expectandus est dies tertius; et ubi accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus, quia quartana quoque timeri potest; et die quarto demum, si corpus integrum est, eo cum fiducia utendum. Si uero postero tertioue aut quarto die secuta febris est, scire licet morbum esse. Sed tertianarum uel quartanarum, quarum et certus circumitus est et finis in integritate et liberaliter quieta tempora sunt, expeditior ratio est; de quibus suo loco dicam. Nunc uero eas explicabo, quae cotidie urgent. Igitur tertio quoque die cibus aegro commodissime datur, ut alter febrem minuat, alter uiribus subueniat. Sed is dari debet, si cotidiana febris est, quae ex toto desinat, simul atque corpus integrum factum est: si quamuis non accessiones, febres tamen iunguntur et cotidie quidem increscunt sed sine integritate tamen remittunt, cum corpus ita se habet, ut maior remissio non expectetur; si altero die grauior, altero leuior accessio est, post grauiorem. Fere uero grauiorem accessionem leuior nox sequitur; quo fit, ut grauiorem accessionem nox quoque tristior antecedat. At si continuatur febris neque leuior umquam fit et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est. Quidam, quia fere remissius matutinum tempus aegris est, tum putant dandum. Quod si respondet, non quia mane est, sed quia remissior aeger est, dari debet. Si uero ne tum quidem ulla requies aegris est, hoc ipso peius id tempus est, quod, cum sua natura melius esse debeat, morbi uitio non est; simulque insequitur tempus meridianum, a quo cum omnis aeger fere peior fiat, timeri potest, ne ille magis etiam quam ex consuetudine urgeatur. Igitur alii uespere tali aegro cibum dant: sed cum eo tempore fere pessimi sint qui aegrotant, uerendum est, ne, si quid tunc mouerimus, fiat aliquid asperius. Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito iam grauissimo tempore eodemque longissime distante, secuturis uero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt, deinde matutino tempore, quod natura sua leuissimum est. Si uero febres uagae sunt, quia uerendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione leuatus est, tunc debet adsumere. At si plures accessiones eodem die ueniunt, considerare oportet, paresne per omnia sint, quod uix fieri potest, an inpares. Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem et uesperum desinit. Si inpares sunt, considerandum est, quo distent: nam si grauior altera, altera leuior est, post grauiorem dari debet; si altera longior, altera breuior, post longiorem: si altera grauior, altera longior est, considerandum est, utra magis adfligat, illa ui, an haec tempore, et post eam dandum. Sed paene plurimum interest, quantae qualesque inter eas remissiones sint: nam si post alteram febrem motio manet, post alteram integrum corpus est, integro corpore cibo tempus aptius est. Si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est, adeo ut, ubi accessiones continuantur, protinus inclinata priore dandus cibus sit. Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium derigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere, et hoc saluo, dare quam integerrimo corpore. Quod non inter duas tantum sed etiam inter plures accessiones seruabitur. Sed cum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare, tamen si corpus infirmum est, cotidie dandus est; multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt, quanto magis corpus adfligunt; aut si duae pluresue accessiones eodem die ueniunt. Quae res efficit, ut et a primo die protinus cibus dari cotidie debeat, si protinus uenae conciderunt; et saepius eodem die, si inter plures accessiones subinde uis corpori deest. Illud tamen in his seruandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per corpus liceret, omnino non daretur. Cum uero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat aut finiatur, scire licet optimum cibo tempus esse febre finita; deinde, cum decessio eius consistit; tertium, si necesse est, quandocumque decedit: cetera omnia periculosa esse. Si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse consistente iam incremento febris aliquid offerre quam increscente, satius esse instante quam incipiente, cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus. Neque Hercules satis est ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum et ad eum derigere curationem, siue supersunt uires seu desunt seu quidam alii affectus interueniunt. Cum uero semper aegros securos agere conueniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent, tum praecipue, ubi cibum sumpserunt. Itaque si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere: si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus, et cum experrecti sunt, tum exponere.

  71. 3.6.1

    Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit: de potione uero ingens pugna est, eoque magis, quo maior febris est. Haec enim sitim accendit, et tum maxime aquam exigit, cum illa periculosissima est. Sed docendus aeger est, ubi febris quierit, protinus sitim quoque quieturam, longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit alimentum: ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit. Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione quam in cibo indulgere. Sed primo quidem die nullus umor dari debet, nisi subito sic uenae ceciderunt, ut cibus quoque dari debeat, secundo uero ceterisque etiam, quibus cibus non dabitur, tamen si magna sitis urgebit, potio dari debet. Ac ne illud quidem ab Heraclida Tarentino dictum ratione caret: ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri nouam materiam corruptae. Illud uidendum est, ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo datur, deligantur * * * , aut cum aegrum dormire cupiemus, quod fere sitis prohibet. Satis autem conuenit, cum omnibus febricitantibus nimius umor alienus sit, tum praecipue esse feminis, quae ex partu in febres inciderunt.

  72. 3.6.2

    Sed cum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat; sine quibus dispensari illa non possunt. Venis enim maxime credimus, fallacissimae rei, quia saepe istae leniores celerioresue sunt et aetate et sexu et corporum natura. Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is uideri possit, cui facile laturo grauis instat accessio. Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus uenit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere uideatur, eas moueat. Ob quam causam periti medici est non protinus ut uenit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari uultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admouere. Quas uenas autem conspectus medici mouet, quam facile mille res turbant. Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax: nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine. Intueri quidem etiam ista oportet, sed eis non omnia credere. Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius uenae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet: non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere, sed ita: si summa quoque arida inaequaliter cutis est; si calor et in fronte est et ex imis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum feruore prorumpit; si color aut rubore aut pallore nouo mutatus est; si oculi graues et aut persicci aut subumidi sunt; si sudor, cum sit, inaequalis est; si uenae non aequalibus interuallis mouentur. Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco aduersus, ut omnes notas ex uoltu quoque cubantis percipiat. Vbi uero febris fuit ac decreuit, expectare oportet, num tempora partesue corporis aliae paulum madescant, quae sudorem uenturum esse testentur; ac si qua nota est, tum demum dare potui aquam calidam, cuius salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit. Huius autem rei causa continere aeger sub ueste satis multa manus debet, eademque crura pedesque contegere; qua male plerique aegros in ipso febris impetu, pessimeque, ubi ardens ea est, male habent. Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere. At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non uenit, ubi quam maxime potuit idoneus esse cibo aeger uidetur, leuiter sub ueste ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus. Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori certe quam proximus, utique ex materia quam leuissima maximeque sorbitio; eaque, si magnae febres fuerint, quam tenuissima esse debet. Mel quoque despumatum huic recte adicitur, quo corpus magis nutriatur: sed id si stomachum offendit, superuacuum est, sicut ipsa quoque sorbitio. Dari uero in uicem eius potest uel intrita ex aqua calida uel halica elota; si firmus est stomachus et compressa aluus, ex aqua mulsa; si uel ille languet uel haec profluit, ex posca. Et primo quidem cibo id satis est: secundo uero aliquid adici potest, ex eodem tamen genere materiae, uel holus uel conchylium uel pomum. Et dum febres quidem increscunt, hic solus cibus idoneus est: ubi uero aut desinunt aut leuantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia leuissima, adiciendum uero aliquid ex media, ratione habita subinde et uirium hominis et morbi. Ponendi uero aegro uarii cibi, sicut Asclepiades praecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur neque satis uires sufficiunt, ut paulum ex singulis degustando famem uitet. At si neque uis neque cupiditas deest, nulla uarietate sollicitandus aeger est, ne plus adsumat quam concoquat. Neque uerum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos uarios: eduntur enim facilius, ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent. Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius ualetudo est.

  73. 3.6.3

    Sunt aliae quoque in febribus obseruationes necessariae. Atque id quoque uidendum est, quod quidam solum praecipiunt, adstrictum corpus sit an profluat; quorum alterum strangulat, alterum digerit.

  74. 3.6.4

    Nam si adstrictum est, ducenda aluus est, mouenda urina, eliciendus omni modo sudor. In hoc genere morborum emisisse sanguinem, concussisse uehementibus gestationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, uigiliam prodest. Vtile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire multaque aqua fouere inguina; interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere; uti cibo serius et rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo, maximeque holeribus, qualia sunt lapatium, urtica, malua, uel iure etiam concharum musculorumue aut lucustarum: neque danda caro nisi elixa est. At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum et post hunc et cum hoc ultra quam sitis coget. Poteritque a balineo etiam pinguius aut dulcius dari uinum; poterit semel aut bis interponi Graecum salsum.

  75. 3.6.5

    Contra uero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque uolet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subueniendum. Nam si uenter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decreuit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et uomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut uetus morbus est. Si uero sudor exercet, duranda cutis est nitro uel sale, quae cum oleo miscentur; ac si leuius id uitium est, oleo corpus ungendum; si uehementius, rosa uel melino uel murteo, cui uinum austerum sit adiectum. Quisquis autem fluore aeger est, cum uenit in balineum, prius ungendus, deinde in solium demittendus est. Si in cute uitium est, frigida quoque quam calida aqua melius utetur. Vbi ad cibum uentum est, dari debet is ualens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, uinum austerum uel certe subausterum; si uenter profluit, calidum, si sudores nocent uomitusue sunt, frigidum.

  76. 3.7.1

    Desiderat quoque propriam animaduorsionem in febribus pestilentiae casus. In hac utile minime est aut fame aut medicamentis uti, aut ducere aluum. Si uires sinunt, sanguinem mittere optimum est, praecipueque si cum dolore febris est: si id parum tutum est, ubi febris aut tenuata est aut leuata est, uomitu pectus purgare. Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, uinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa; inter quae carnem quoque generis eiusdem. Nam quo celerius eiusmodi tempestates corpiunt, eo maturius auxilia etiam cum quadam temeritate rapienda sunt. Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda aluus uel aqua uel tisanae cremore, tum denique is leuibus cibis nutriendus. Et ex toto non sic pueri ut uiri curari debent. Ergo, ut in alio quoque genere morborum, parcius in his agendum est: non facile sanguinem mittere, non facile ducere aluum, non cruciare uigilia fameque aut nimia siti, non uino curare satis conuenit. Vomitus post febrem eliciendus est, deinde dandus cibus ex leuissimis, tum is dormiat; posteroque die, si febris manet, abstineatur; tertio ad similem cibum redeat. Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter oportunam abstinentiam cibosque oportunos, omissis ceteris, nutriatur.

  77. 3.7.2

    Si uero febris ardens extorret, nulla medicamenti danda potio est, sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est; quae miscenda manu sunt, donec albescant. Eo conclaui tenendus, quo multum et purum aerem trahere possit; neque multis uestimentis strangulandus, sed admodum leuibus tantum uelandus est. Possunt etiam super stomachum inponi folia uitis in aqua frigida tincta. Ac ne siti quidem nimia uexandus est. Alendus maturius est, id est a tertio die, et ante cibum idem perungendus. Si pituita in stomachum coit, inclinata iam accessione uomere cogendus est; tum dandum frigidum holus, aut pomum ex is, quae stomacho conueniunt. Si siccus manet stomachus, protinus uel tisanae uel halicae uel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit. Cum uero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem. Cum iam uenter et praecordia ultra modum repleta satisque refrigerata sunt, uomere debet. Quidam ne uomitum quidem exigunt, sed ipsa aqua frigida tantum ad satietatem data pro medicamento utuntur. Vbi utrumlibet factum est, multa ueste operiendus est, et collocandus ut dormiat; fereque post longam sitim et uigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem plenus somnus uenit; per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est, sed in is tamen, in quibus praeter ardorem nulli dolores, nullus praecordiorum tumor, nihil prohibens uel in thorace uel in pulmone uel in faucibus, non ulcera, non deiectio, non profluuium alui fuit. Si quis autem in huiusmodi febre leuiter tussit, is neque uehementi siti conflictatur, neque bibere aquam frigidam debet, sed eo modo curandus est, quo in ceteris febribus praecipitur.

  78. 3.8.1

    At ubi id genus tertianae est, quod emitritaeon medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat: habet enim plerumque frequentes accessiones decessionesque, ut aliud genus morbi uideri possit porrigique febris inter horas XXIIII et XXXVI, ut quod idem est, non idem esse uideatur. Et magnopere necessarium est neque dari cibum nisi in ea remissione, quae uera est, et ubi ea uenit, protinus dari. Plurimique sub alterutro curantis errore subito moriuntur. Ac nisi magnopere res aliqua prohibet, inter initia sanguis mitti debet, tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum eius spatium sustineat.

  79. 3.9.1

    Nonnumquam etiam lentae febres sine ulla remissione corpus tenent, ac neque cibo neque ulli remedio locus est. In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet: fortasse enim curationi oportunior fiet. Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic euenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam noui motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio. In his frictio quoque ex oleo et sale salubris uidetur. At si diu frigus est et torpor et iactatio corporis, non alienum est in ipsa febre mulsi dare tres aut quattuor cyathos, uel cum cibo uinum bene dilutum. Intenditur enim saepe ex eo febris, et maior ortus calor simul et priora mala tollit et spem remissionis inque ea curationis ostendit. Neque Hercules ista curatio noua est, qua nunc quidem traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant. Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum maximeque post Hippocratem fuit * * Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis uestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem sitimque excitaret. Deinde ubi paulum remitti coeperat febris, aquam frigidam potui dabat, ac si mouerat sudorem, explicuisse se aegrum iudicabat; si non mouerat, plus etiam aquae frigidae ingerebat et tum uomere cogebat. Si alterutro modo febre liberauerat, protinus suillam assam et uinum homini dabat; si non liberauerat, decoquebat aquam sale adiecto eamque bibere cogebat, ut mouendo uentrem purgaret. Et intra haec omnis eius medicina erat: eaque non minus grata fuit is, quos Hippocratis successores non refecerant, quam nunc est is, quos Herophili uel Erasistrati aemuli diu tractos non adiuuerunt. Neque ideo tamen non est temeraria ista medicina, quia, si plures protinus a principiis excepit, interemit. Sed, cum eadem omnibus conuenire non possint, fere quos ratio non restituit, temeritas adiuuat; ideoque eiusmodi medici melius alienos aegros quam suos nutriunt. Sed est circumspecti quoque hominis et nouare interdum et augere morbum et febres accendere, quia curationem ubi id quod est non recipit, potest recipere id quod futurum est.

  80. 3.10.1

    Considerandum est etiam, febresne solae sint, an alia quoque his mala accedant, id est, num caput doleat, num lingua aspera, num praecordia intenta sint.

  81. 3.10.2

    Si capitis dolores sint, rosam cum aceto miscere oportet et in id ingerere; deinde habere duo pittacia, quae frontis latitudinem longitudinemque aequent, ex his inuicem alterum in aceto et rosa habere, alterum in fronte; aut intinctam isdem lanam sucidam inponere. Si acetum offendit, pura rosa utendum est; si rosa ipsa laedit, oleo acerbo. Si ista parum iuuant, teri potest uel iris arida uel nuces amarae uel quaelibet herba ex refrigerantibus; quorum quidlibet ex aceto inpositum dolorem minuit, sed magis aliud in alio. Iuuat etiam panis cum papauere iniectus, uel cum rosa, cerussa spumaue argenti. Olfacere quoque uel serpullum uel anethum non alienum est.

  82. 3.10.3

    At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimponenda sunt cataplasmata reprimentia, ne, si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat; deinde si prima inflammatio se remisit, tum demum ad calida et umida ueniendum est, ut ea, quae remanserunt, discutiant. Notae uero inflammationis sunt quattuor: rubor et tumor cum calore et dolore. Quo magis errauit Erasistratus, cum febrem nullam esse sine hac dixit. Ergo si sine inflammatione dolor est, nihil imponendum est: hunc enim statim ipsa febris soluet. At si neque inflammatio neque febris sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet.

  83. 3.10.4

    Si uero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle. Mel purgat, rosa reprimit simulque siccescere non sinit. At si scabra non est sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adiectum.

  84. 3.11.1

    Solet etiam ante febres esse frigus idque uel molestissimum morbi genus est. Vbi id expectatur, omni potione prohibendus est aeger: haec enim paulo ante data multum malo adicit. Item maturius ueste multa tegendus est; admouenda partibus is, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim uehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant. Perfricandae quoque eae partes manibus unctis ex uetere oleo sunt eique adiciendum aliquid ex calefacientibus. Contentique medici quidam una frictione etiam ex quolibet oleo sunt. In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et leui. Tum hoc ego puto temptandum, quom parum cibus semel et post febrem datus prodest. Sed curiose prospiciendum, ne tempus remissionis decipiat: saepe enim in hoc quoque genere ualetudinis iam minui febris uidetur, et rursus intenditur. Aliqua ei remissioni credendum est, quae etiam moratur et iactationem foetoremque quendam oris, quem ozenam Graeci uocant, minuit. Illud satis conuenit, si cottidie pares accessiones sunt, cotidie paruum cibum dandum: si inpares, post grauiorem, cibum; post leuiorem, aquam mulsam.

  85. 3.12.1

    Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circuitum et ex toto remittuntur; ideoque tutissimae sunt maximeque curationes admittunt. Nam ubi incerta tempora sunt, neque alui ductio neque balineum neque uinum neque medicamentum aliud recte datur: incertum est enim, quando febris uentura sit: ita fieri potest, ut, si subito uenerit, summa in eo pernicies sit, quod auxilii causa sit inuentum. Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineatur aeger, deinde sub decessu febris eius, quae grauissima est, cibum sumat. At ubi certus circumitus est, facilius illa omnia temptantur, quia magis proponere nobis accessionum et decessionum uices possumus. In his autem, cum inueterauerunt, utilis fames non est: primis tantummodo diebus ea pugnandum est; deinde diuidenda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda. Igitur cum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare oportet ei potui tepidam aquam subsalsam et uomere eum cogere: nam fere talis horror ab is oritur, quae biliosa in stomacho resederunt. Idem faciendum est, si proximo quoque circuitu aeque accessit: saepe enim sic discutitur, iamque, quod genus febris sit, scire licet. Itaque sub expectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balineum est, dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit. Si ibi quoque * senserit, nihilo minus idem sub expectatione quartae accessionis faciat: siquidem eo quoque modo saepe id discutitur. Si ne balneum quidem profuit, ante accessionem alium edat, aut bibat aquam calidam cum pipere: siquidem ea quoque adsumpta calorem mouent, qui horrorem non admittit. Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur, fomentisque, sed protinus ualidioribus, totum corpus circumdet maximeque inuolutis extinctis testis et titionibus. Si nihilo minus horror perruperit, multo oleo calefacto inter ipsa uestimenta perfundatur, cui aeque ex calfacientibus aliquid sit adiectum; adhibeaturque frictio, quantam is sustinere poterit, maximeque in manibus et cruribus; et spiritum ipse contineat. Neque desistendum est, etiamsi horret: saepe enim pertinacia iuuantis malum corporis uincit. Si quid euomuit, danda aqua tepida, iterumque uomere cogendus est; utendumque eisdem est, donec horror finiatur. Sed praeter haec ducenda aluus est, si tardius horror quiescit: siquidem id quoque exonerato corpori prodest. Vltimaque post haec auxilia sunt gestatio et fricatio. Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem aluum praestet, caro glutinosa: uinum, cum dabitur, austerum.

  86. 3.13.1

    Haec ad omnes circuitus febrium pertinent: discernendae tamen singulae sunt, sicut rationem habent dissimilem. Si cottidiana est, triduo primo magnopere abstineri oportet, tum cibis altero quoque die uti: si res inueterauerit, post febrem experiri balneum et uinum, magisque si horrore sublato haec superest.

  87. 3.14.1

    Si uero tertiana, quae ex toto intermittit, aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti oportet aliisque exercitationibus et unctionibus. Quidam ex antiquis medicis Cleophantus in hoc genere morborum multo ante accessionem per caput aegrum multa calida aqua perfundebat, deinde uinum dabat. Quod, quamuis pleraque praecepta eius uiri secutus est Asclepiades, recte tamen praeteriit: est enim anceps. Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit aluum duci oportere, quinto post horrorem uomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et uinum, sexto die in lectulo detineri: sic enim fore, ne septimo die febris accedat. Id saepe posse fieri uerisimile est. Tutius tamen est, ut hoc ipso ordine utamur, tria remedia, uomitus, alui ductionis, uini per triduum, id est tertio die et quinto et septimo temptare, ne uinum nisi post accessionem die septimi bibat. Si uero primis diebus discussus morbus non est, inciditque in uetustatem, quo die febris expectabitur, in lectulo se contineat, post febrem confricetur, tum cibo adsumpto bibat aquam; postero die, qui uacat, ab exercitatione unctioneque aqua tantum contentus conquiescat. Et id quidem optimum est: si uero inbecillitas urgebit, et post febrem uinum et medio die paulum cibi debebit adsumere.

  88. 3.15.1

    Eadem in quartana facienda sunt. Sed cum haec tarde admodum finiatur nisi primis diebus discussa est, diligentius ab initio praecipiendum est, quid in ea fieri debeat. Igitur si cui cum horrore febris accessit eaque desiit, eodem die et postero tertioque continere se debebit, et aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere; biduo proximo, quantum fieri potest, ne hanc quidem: si quarto die cum horrore febris reuertitur, uomere, sicut ante praeceptum est; deinde post febrem modicum cibum sumere, uini quadrantem. Postero tertioque die abstineri, aqua tantummodo calida, si sitiet, adsumpta. Septimo die balineo frigus praeuenire; si febris redierit, ducere aluum; ubi ex eo corpus conquieuerit, in unctione uehementer perfricari; eodem modo sumere cibum et uinum; biduo proximo se abstinere, frictione seruata. Decimo die rursus balneum experiri; et si postea febris accessit, aeque perfricari, uinum copiosius bibere. Ac proximum est, tot dierum ut abstinentia cum ceteris, quae praecipiuntur, febrem tollant. Si uero nihilo minus remanet, aliud ex toto sequendum est curationis genus, idque agendum, ut id, quod diu sustinendum est, corpus facile sustineat. Quo minus etiam probari curatio Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam aluum, deinde abstinendum in septimum diem dixit. Quod ut sustinere aliquis possit, tamen etiam febre liberatus uix refectioni ualebit: adeo, si febris saepius accesserit, concidet. Igitur, si tertio decimo die morbus manebit, balineum neque ante febrem neque postea temptandum erit, nisi interdum iam horrore discusso. Horror ipse per ea, quae supra scripta sunt, expugnandus; deinde post febrem oportebit ungui et uehementer perfricari, cibum et ualidum et fortiter adsumere, uino uti quantum libebit; postero die, cum satis quieuerit, ambulare, exerceri, ungui, perfricari fortiter, cibum capere sine uino, tertio die abstinere. Quo die uero febrem expectabit, ante surgere, exerceri dareque operam, ut in ipsa exercitatione febris tempus incurrat: sic enim saepe illa discutitur. At si in opere occupauit, tum demum se recipere. In eiusmodi ualetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, uinum. Si uenter adstrictus est, soluendus est. Sed haec facile ualidiores faciunt: si inbecillitas occupauit, pro exercitatione gestatio est; si ne hanc quidem sustinet, adhibenda tamen frictio est. Si haec quoque uehemens onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est; dandaque opera est, ne qua cruditas in cotidianam id malum uertat. Nam quartana neminem iugulat: sed si ex ea cotidiana facta est, in malis aeger est; quod tamen nisi culpa uel aegri uel curantis numquam fit.

  89. 3.16.1

    At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui, exercitationes adhiberi possunt, aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leuiter ambulare, considere diligenter inuolutis pedibus et capite; quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum sumere et uinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere. At si duae febres paene iunguntur, post utramque cibum sumere, deinde uacuo tempore et moueri aliquid et post unctionem cibo uti. Cum uero uetus quartana raro nisi uere soluatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod ualetudinem impediat. Prodestque in uetere quartana subinde mutare uictus genus, a uino ad aquam, ab aqua ad uinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire; esse radicem, deinde uomere; iure uel * * pulli gallinacei uentrem resoluere; oleo ad frictiones adicere calfacientia; ante accessionem sorbere uel aceti cyathos duos, uel unum sinapis cum tribus Graeci uini salsi, uel mixta paribus portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram. Per haec enim similiaque corpus agitandum est, ut moueatur ex eo statu, quo detinetur. Si febris quieuit, diu meminisse eius diei conuenit, eoque uitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem: facile enim reuertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.

  90. 3.17.1

    At si ex quartana facta cotidiana est, cum id uitio inciderit, per biduum abstinere oportet, et frictione uti, uespere tantummodo aquam potui dare: tertio die saepe fit, ne febris accedat. Sed siue fuit siue non fuit, cibus post accessionis tempus est dandus. At si manet, per biduum abstinentia, quanta maxime imperari corpori potest, frictione cotidie utendum est.

  91. 3.18.1

    Et febrium quidem ratio exposita est. Supersunt uero alii corporis adfectus, qui huic superueniunt, ex quibus eos, qvi certis partibvs adsignari non possvnt, protinus iungam.

  92. 3.18.2

    Incipiam ab insania, primamque huius ipsius partem adgrediar, quae et acuta et in febre est: ΦΡΕΝΗΣΙΝ Graeci appellant. Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui aliena. Quod non quidem leue est neque incidere potest nisi in febre uehementi; non tamen aeque pestiferum est: nam plerumque breue esse consueuit leuatoque accessionis impetu protinus mens redit. Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est. Phrenesis uero tum demum est, cum continua dementia esse incipit, cum aeger, quamuis adhuc sapiat, tamen quasdam uanas imagines accipit: perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est. Eius autem plura genera sunt: siquidem ex phreneticis alii tristes sunt; alii hilares; alii facilius continentur et intra uerba desipiunt; alii consurgunt et uiolenter quaedam manu faciunt; atque ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasionibus praebent, sed exitu deprenduntur. —Ex his autem eos, qui intra uerba desipiunt, aut leuiter etiam manu peccant, onerare asperioribus coercitionibus superuacuum est: eos, qui uiolentius se gerunt, uincire conuenit, ne uel sibi uel alteri noceant. Neque credendum est, si uinctus aliqui, dum leuari uinculis cupit, quamuis prudenter et miserabiliter loquitur, quoniam is dolus insanientis est. Fere uero antiqui tales aegros in tenebris habebant, eo quod is contrarium esset exterreri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid iudicabant. At Asclepiades, tamquam tenebris ipsis terrentibus, in lumine habendos eos dixit. Neutrum autem perpetuum est: alium enim lux, alium tenebrae magis turbant; reperiunturque, in quibus nullum discrimen deprehendi uel hoc uel illo modo possit. Optimum itaque est utrumque experiri, et habere eum, qui tenebras horret, in luce, eum qui lucem, in tenebris. At ubi nullum tale discrimen est, aeger, si uires habet, loco lucido; si non habet, obscuro continendus est. Remedia uero adhibere, ubi maxime furor urget, superuacuum est: simul enim febris quoque increscit. Itaque tum nihil nisi continendus aeger est: ubi uero res patitur, festinanter subueniendum est. Asclepiades perinde esse dixit his sanguinem mitti ac si trucidentur: rationem hanc secutus, quod neque insania esset, nisi febre intenta, neque sanguis nisi in remissione eius recte mitteretur. Sed ipse in his somnum multa frictione quaesiuit, cum et intentio febris somnum impediat et frictio non nisi in remissione eius utilis sit. Itaque hoc quoque auxilium debuit praeterire. Quid igitur est? Multa in praecipiti periculo recte fiunt alias omittenda. Et continuata quoque febris habet tempora, quibus, etsi non remittit, non tamen crescit, estque hoc ut non optimum, sic tamen secundum remediis tempus, quo, si uires aegri patiuntur, sanguis quoque mitti debet. Minus deliberari potest, an aluus ducenda sit. Tum interposito die conuenit caput ad cutem tondere, aqua deinde fouere, in qua uerbenae aliquae decoctae sint [uel ex reprimentibus]; aut prius fouere, deinde radere, et iterum fouere; ac nouissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, mouere sternumenta medicamentis in id efficacibus. Quae tamen facienda sunt in is, quibus uires non desunt: si uero inbecillitas est, rosa tantum caput adiecto serpullo similique aliquo madefaciendum est. Vtiles etiam in quibuscumque uiribus duae herbae sunt, solanum et muralis, si simul ex utraque suco expresso caput impletur. Cum febris remisit, frictione utendum est, parcius tamen in is, qui nimis hilares quam in is, qui nimis tristes sunt. Aduersus autem omnium sic insanientium animos gerere se pro cuiusque natura necessarium est. Quorundam enim uani metus leuandi sunt, sicut in homine praediuite famem timente incidit, cui subinde falsae hereditates nuntiabantur. Quorundam audacia coercenda est, sicut in is fit, in quibus continendis plagae quoque adhibentur. Quorundam etiam intempestiuus risus obiurgatione et minis finiendus: quorundam discutiendae tristes cogitationes; ad quod symphoniae et cymbala strepitusque proficiunt. Saepius tamen adsentiendum quam repugnandum et paulatim et non euidenter ab iis, quae stulte dicentur, ad meliora mens eius adducenda. Interdum etiam elicienda ipsius intentio; ut fit in hominibus studiosis litterarum, quibus liber legitur aut recte, si delectantur, aut perperam, si id ipsum eos offendit: emendando enim conuertere animum incipiunt. Quin etiam recitare, si qua meminerunt, cogendi sunt. Ad cibum quoque quosdam non desiderantes reduxerunt i, qui inter epulantes eos conlocarunt. Omnibus uero sic adfectis somnus et difficilis et praecipue necessarius est: sub hoc enim plerique sanescunt. Prodest ad id atque etiam ad mentem ipsam conponendam crocinum unguentum cum irino in caput additum. Si nihilo minus uigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papauer aut hyoscyamos decocta sint, alii mandragorae mala puluino subiciunt, alii uel amomum uel sycamini lacrimam fronti inducunt. Hoc nomen apud medicos reperio. Sed cum Graeci morum sycaminon appellant, mori nulla lacrima est. Sic uero significatur lacrima arboris in Aegypto nascentis, quam ibi sycomoron appellant. Plurimi, decoctis papaueris corticibus, ex ea aqua spongia os et caput subinde fouent. Asclepiades ea superuacua esse dixit, quoniam in lethargum saepe conuerterent: praecepit autem, ut primo die a cibo, potione, somno abstineretur, uespere ei daretur potui aqua, tum frictio admoueretur lenis, ut ne manum quidem qui perfricaret uehementer inprimeret; postero deinde die isdem omnibus factis uespere ei daretur sorbitio et aqua, rursusque frictio adhiberetur: per hanc enim nos consecuturos, ut somnus accedat. Id interdum fit, et quidem adeo, ut illo confitente nimia frictio etiam lethargi periculum adferat. Sed si sic somnus non accessit, tum demum illis medicamentis arcessendus est, habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne, quem obdormire uolumus, excitare postea non possimus. Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, uel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus. Neque alienum est, si neque sanguis ante missus est, neque mens constat, neque somnus accedit, occipitio inciso cucurbitulam admouere; quae quia leuat morbum, potest etiam somnum facere. Moderatio autem in cibo quoque adhibenda est: nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique uexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat. Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est.

  93. 3.18.3

    Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leues deinde febriculas excitat. Consistit in tristitia, quam uidetur bilis atra contrahere.—In hac utilis detractio sanguinis est: si quid hanc poterit prohibere, prima est abstinentia, secunda per album ueratrum uomitumque purgatio, post utrumlibet adhibenda bis die frictio est; si magis ualet, frequens etiam exercitatio: in ieiuno uomitus. Cibus sine uino dandus ex media materia est; quam quotiens posuero, scire licebit etiam ex infirmissima dari posse, dum ne illa sola quis utatur: ualentissima tantummodo esse remouenda. Praeter haec seruanda aluus est quam tenerrima, remouendi terrores, et potius bona spes offerenda; quaerenda delectatio ex fabulis ludisque, maxime quibus capi sanus adsuerat; laudanda, si qua sunt, ipsius opera et ante oculos eius ponenda; leuiter obiurganda uana tristitia; subinde admonendus, in is ipsis rebus, quae sollicitant, cur potius laetitiae quam sollicitudinis causa sit. Si febris quoque accessit, sicut aliae febres curanda est.

  94. 3.18.4

    Tertium genus insaniae est ex his longissimum, adeo ut uitam ipsam non impediat; quod robusti corporis esse consueuit. Huius autem ipsius species duae sunt: nam quidam imaginibus, non mente falluntur, quales insanientem Aiacem uel Orestem percepisse poetae ferunt: quidam animo desipiunt.

  95. 3.18.5

    Si imagines fallunt, ante omnia uidendum est, tristes an hilares sint. In tristitia nigrum ueratrum deiectionis causa, in hilaritate album ad uomitum excitandum dari debet; idque si in potione non accepit, in pane adiciendum est, quo facilius fallat: nam si bene se purgauerit, ex magna parte morbum leuabit. Ergo etiamsi semel datum ueratrum parum profecerit, interposito tempore iterum dari debet. Neque ignorare oportet leuiorem esse morbum cum risu quam cum serio insanientium. Illud quoque perpetuum est in omnibus morbis, ubi ab inferiore parte purgandus aliquis est, uentrem eius ante soluendum esse; ubi a superiore, comprimendum.

  96. 3.18.6

    Si uero consilium insanientem fallit, tormentis quibusdam optime curatur. Vbi perperam aliquid dixit aut fecit, fame, uinculis, plagis coercendus est. Cogendus est et attendere et ediscere aliquid et meminisse: sic enim fiet, ut paulatim metu cogatur considerare quid faciat. Subito etiam terreri et expauescere in hoc morbo prodest, et fere quicquid animum uehementer turbat. Potest enim quaedam fieri mutatio, cum ab eo statu mens, in quo fuerat, abducta est. Interest etiam, ipse sine causa subinde rideat, an maestus demissusque sit: nam demens hilaritas terroribus iis, de quibus supra dixi, melius curatur. Si nimia tristitia, prodest lenis sed multa bis die frictio, item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum. Illa communia sunt, insanientes uehementer exerceri debere, multa frictione uti, neque pinguem carnem neque uinum adsumere; cibis uti post purgationem ex media materia quam leuissimis; non oportere esse uel solos uel inter ignotos, uel inter eos, quos aut contemnant aut neglegant; mutare debere regiones et, si mens redit, annua peregrinatione esse iactandos.

  97. 3.18.7

    Raro sed aliquando tamen ex metu delirium nascitur. Quod genus insanientium specie * * * similique uictus genere curandum est, praeterquam quod in hoc insaniae genere solo recte uinum datur.

  98. 3.19.1

    His morbis praecipue contrarium est id genus, quod cardiacum a Graecis nominatur, quamuis saepe ad eum phrenetici transeunt: siquidem mens in illis labat, in hoc constat. Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur. Licetque protinus scire id esse, ubi uenarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo * et tempore ex toto thorace et ceruicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus; acutique id morbi genus est.

  99. 3.19.2

    Curatio prima est supra praecordia imponere quae reprimant cataplasmata, secunda sudorem prohibere. Id praestat acerbum oleum uel rosa uel melinum aut myrteum, quorum aliquo corpus leuiter perunguendum, ceratumque ex aliquo horum tum inponendum est. Si sudor uincit, delinendus homo est uel gypso uel spuma argentea uel Cimolia creta, uel etiam subinde horum puluere respergendus. Idem praestat puluis ex contritis aridi myrti uel rubi foliis, aut ex austeris et boni uini arida faece; pluraque similia sunt, quae si desunt, satis utilis est quilibet ex uia puluis iniectus. Super haec uero, quo minus corpus insudet, leui ueste debet esse contectus, loco non calido, fenestris patentibus, sic ut perflatus quoque aliquis accedat.

  100. 3.19.3

    Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo uinoque succurrere. Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret. Is esse debet ex infirmissima materia et stomacho aptus. Nisi si necesse est, ad uinum festinare non oportet. Si uerendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit; idque uinum esse debet neque nullarum uirium, neque ingentium: recteque toto die ac nocte uel tres heminas aeger bibet; si uastius corpus est, plus etiam: si cibum non accipit, perunctum perfundere aqua frigida ante conueniet, et tunc dare. Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte uomere oportet, rususque post uomitum cibum sumere. Si ne id quidem manserit, sorbere uini cyathum, interpositaque hora sumere alterum. Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superinlinendum est; qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut uinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, uenisque uis redeat. Vltimum auxilium est in aluum tisanae uel halicae cremorem ex inferioribus partibus indere, siquidem id quoque uires tuetur. Neque alienum est naribus quoque aestuantis admouere quod reficiat id est rosa et uinum: si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fouere. Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et uita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio. Vbi esse in tuto uidetur, uerendum tamen, ne in eandem infirmitatem cito recidat; itaque uino tantummodo remoto cotidie ualidiorem cibum debet adsumere, donec satis uirium corpori redeat.

← Previous · Next → — showing 101200 of 726

Perseus Latin. CTS URN phi0836.phi002.perseus-lat6. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.