Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

De Medicina

Perseus Latin · Perseus Latin · 550 sections

  1. 6.6.39

    Non multum ab hoc malo distat id, quod μυδρίασιν Graeci vocant. Pupilla funditur et dilatatur, aciesque ejus hebetescit, ac paene *. Difficillime genus id imbecillitatis eliditur. In utraque vero pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt (§32–34), paucis tantum mutatis: siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adjiciendum est; melle inungi satis est. Quidam in posteriore vitio calidis aquis usi relevatique: quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt. Ex quibus nonnulli, quum aliquamdiu nihil vidissent, repentina profusione alvi lumen receperunt. Quo minus alienum videtur, et recenti re, et interposito tempore, medicamentis quoque moliri dejectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.

  2. 6.6.40

    Praeter haec imbecillitas oculorum est, ex qua quidam interdiu satis, noctu nihil cernunt: quod in feminam bene respondentibus menstruis non cadit. Sed sic laborantes inungi oportet sanie iocineris, maxime hircini, sin minus caprini, ubi id assum coquitur, excepta: atque edi quoque ipsum jecur debet. Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices, vel aspritudinem extenuant. Quidam contrito semini portulacae mel adjiciunt eatenus, ne id ex specillo destillet, eoque inungunt. Exercitationibus, balneo, frictionibus, gargarizationibus iisdem his quoque utendum est.

  3. 6.6.41

    Et haec quidem in ipsis corporibus oriuntur. Extrinsecus vero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur. Nihil commodius est, quam sanguine vel columbae, vel palumbi, vel hirundinis inungere. Neque id sine causa fit; quum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in antiquum statum redeat, celerrimeque hirundinis. Unde etiam locus fabulae factus est, per parentes id herba restitui, quod per se sanescit. Eorum ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae, et illi ipsi, et nobis. Supra percussum vero oculum, ad inflammationem leniendam, non est alienum imponere etiam cataplasma. Sal ammoniacus,vel quilibet alius quam optimus teri debet, sic, ut ei paulatim oleum adjiciatur, done crassitudo strigmenti fiat; id deinde miscendum est cum hordeacea farina, quae ex mulso decocta sit. Facile autem, recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest vix ullum ex iis, quae supra comprehensa sunt, oculi vitium esse, quod non simplicibus quoque, et promptis remediis submoveri possit.

  4. 6.7.1

    Hactenus in oculis ea reperiuntur, in quibus medicamenta plurimum possunt: ideoque ad aures transeundum est, quarum usum proximum a luminibus natura nobis dedit. Sed in his aliquanto majus periculum est: nam vitia oculorum intra ipsos nocent; aurium inflammationes doloresque interdum etiam ad dementiam mortemque praecipitant. Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne majori periculo locus sit. Ergo ubi primum dolorem aliquis sensit, abstinere et continere se debet. Postero die, si vehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perungere et operire. At magnus cum febre vigiliaque dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur. Si id aliquae causae prohibent, alvus solvenda est. Cataplasmata quoque calida, subinde mutata, proficiunt; sive foeni graeci, sive lini, sive alia farina ex mulso decocta est. Recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae. tum, levato dolore, ceratum circumdari debet ex irino, aut cyprino factum: in quibusdam tamen melius, quod ex rosa est, proficit. Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adjici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic, ut ex his pars dimidia sit; eaque tum simul ex passo mixto decoquuntur. In aurem vero infundere aliquod medicamentum oportet; quod semper ante tepefieri convenit: commodissimeque per strigilem instillatur. Ubi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae humorem intus contineat. Et haec quidem communia sunt. Medicamentum vero est et rosae, et radicum arundinis succus, et oleum, in quo lumbrici cocti sint, et humor ex amaris nucibus, aut ex nucleo mali persici expressus. Composita vero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt: castorei, papaveris lacrimae pares portiones conteruntur, deinde adjicitur his passum: vel papaveris lacrimae, croci, myrrhae par modus sic teritur, ut invicem modo rosa, modo passum instilletur: vel id, quod amarum in aegyptia faba est, conteritur, rosa adjecta; quibus myrrhae quoque paulum a quibusdam miscetur: vel papaveris lacrima, aut tus cum muliebri lacte: vel amararum nucum cum rosa succus: vel castorei, myrrhae, papaveris lacrimae pares portiones cum passo: vel croci p. )-(. #1110;. myrrhae, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. z. quibus, dum teruntur, paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho; idque ex primis medicamentis est: vel papaveris lacrima ex aceto. Licet etiam compositione uti Themisonis; quae habet castorei, opopanacis, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. II. spumae Lyci p. )-(. IV. quae contrita passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur. Ubi usus requirit, rursus id medicamentum, adjecto passo, teritur. Illud perpetuum est, quotiescumque crassius medicamentum est, quam ut in aurem instillari possit, adjiciendum eum esse humorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.

  5. 6.7.2

    Si vero pus quoque aures habent, recte Lucium per se infunditur, aut irinum unguentum; aut porri succus cum melle; aut centauri succus cum passo; aut dulcis mali punici succus in ipsius cortice tepefactus, adjecta myrrhae exigua parte. Recte etiam miscentur myrrhae, quam σταχτήν cognominant, p. )-(. I. croci tantumdem, nuces amarae XXV. mellis sesquicyathus: quae contrita, quum utendum est, in cortice mali punici tepefiunt. Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant. Quae si vetustiora sunt, et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur: piperis p. )-(. z. croci p. )-(. #1110;. myrrhae, misy cocti, singulorum p. )-(. I. aeris combusti p. )-(. II. Haec ex vino teruntur: deinde ubi inaruerunt, adjiciuntur passi heminae tres, et simul incoquuntur: quum utendum est, adjicitur his mel et vinum. Est etiam Ptolemaei medicamentum, quod habet lentisci p. )-(. z. gallae p. )-(. z. omphacii p. )-(. I. succum punici mali. Est Menophili validum admodum, quod ex his constat: piperis longi p. )-(. I. castorei p. )-(. II. myrrhae, croci, papaveris lacrimae, nardi Suriaci, turis, malicorii, ex aegyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam optimi, singulorum p. )-(. IV. Quibus, dum teruntur, adjicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fiat. Est Cratonis: cinnamomi, casiae, singulorum p. )-(. z. lycii, nardi, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aloes p. )-(. II. mellis cyathi tres, vini sextarius: ex quibus Lucium cum vino decoquitur, deinde his alia miscentur. At si multum puris, malusque odor est, aeruginis rasae, turis, singulorum p. )-(. II. mellis cyathi duo, aceti quatuor simul incoquuntur: ubi utendum est, dulce vinum miscetur. Aut aluminis scissilis, papaveris lacrimae, acaciae succi par pondus miscetur, hisque adjicitur hyoscyami succi dimidio minor, quam unius ex superioribus, portio; eaque trita ex vino diluuntur. Per se quoque hyoscyami succus satis proficit.

  6. 6.7.3

    Commune vero auxilium adversus omnes aurium casus, jamque usu comprobatum Asclepiades composuit. In eo sunt cinnamomi, casiae, singulorum p. )-(. I. floris junci rotundi, castorei, albi piperis, longi, amomi, myrobalani, singulorum p. )-(. II. turis masculi, nardi syriaci, myrrhae pinguis, croci, spumae nitri, singulorum p. )-(. III. quae separatim contrita, rursus mixta, ex aceto conteruntur; atque ita condita, ubi utendum est, aceto diluuntur. Quod si et sanies profluit, et tumor est, non alienum est, mixto vino per oricularium clysterem eluere; et tum infundere vinum austerum cum rosa mixtum, cui spodii paulum sit adjectum, aut lycium cum lacte, aut herbae sanguinalis succum cum rosa, aut mali punici succum cum exigua myrrhae parte.

  7. 6.7.4

    Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur; et tum aliquod ex iis, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur. Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est, et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est. Si cruor quoque ex ulceribus apparuit, lycium cum lacte debet infundi; vel aqua, in qua rosa decocta sit, succo aut herbae sanguinalis, aut acaciae adjecto. Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet; tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit; aut mel cum aerugine incoctum. Squama quoque aeris cum sandaracha contrita per fistulam recte instillatur.

  8. 6.7.5

    Ubi vero vermes orti sunt, si juxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt: si longius, medicamentis enecandi; cavendumque ne postea nascantur. Ad utrumque proficit album veratrum cum aceto contritum. Elui quoque aurem oportet vino, in quo marrubium decoctum sit. Sub his emortui vermes in primam auris partem prolabuntur, unde facillime educi possunt.

  9. 6.7.6

    Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est. Si id parum proficit, mellis cyatho et dimidio, aeruginis rasae p. )-(. II. adjiciendum est, incoquendumque, et eo utendum. Iris quoque cum melle idem proficit. Item galbani p. )-(. II. myrrhae et fellis taurini, singulorum p. )-(. z z. vini quantum satis est ad myrrham diluendam.

  10. 6.7.7

    Ubi vero gravius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores evenire consuevit, in primis aurem ipsam considerare oportet: apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus. Si crusta est, infundendum est aut oleum calidum, aut cum melle aerugo, vel porri succus, aut cum mulso nitri paulum: atque ubi crusta a corpore jam recedit, eluenda auris aqua tepida est; quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur. Si sordes, eaeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt: at si durae sunt, acetum et cum eo nitri paulum conjiciendum est; quumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet. Quod si capitis gravitas manet, attondendum idem, et leniter, sed diu perfricandum est, adjecto vel irino vel laureo oleo, sic, ut utrilibet paulum aceti misceatur; tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida caput fovendum; cibisque utendum ex imbecillissima et media materia; magisque assumendae dilutae potiones; nonnumquam gargarizandum est. Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et succo radiculae corticis; aut cucumeris agrestis succus, adjectis contritis rosae foliis. Immaturae quoque uvae succus cum rosa instillatus adversus surditatem satis proficit.

  11. 6.7.8

    Aliud vitii genus est, ubi aures intra se ipsas sonant; atque hoc quoque fit, ne externum sonum accipiant. Levissimum est, ubi id ex gravedine est: pejus, ubi ex morbo, capitisve longis doloribus incidit; pessimum ubi, magnis morbis venientibus, maximeque comitiali, provenit. Si ex gravedine est, purgare aurem oportet, et spiritum continere, donec inde humor aliquis exspumet. Si ex morbo vel capitis dolore, quod ad exercitationem, frictionem, perfusionem, gargarizationemque pertinet, eadem facienda sunt: cibis non utendum nisi extenuantibus; in aurem dandus radiculae succus cum rosa, vel cum succo radicis ex cucumere agresti: vel castoreum cum aceto et laureo oleo. Veratrum quoque ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in aurem demittitur. Si sine his coepit, ideoque novo metu terret, in aurem dari debet castoreum cum aceto, vel irino, aut laureo oleo; aut huic mixtum castoreum cum succo nucum amararum; aut myrrha et nitrum cum rosa et aceto. Plus tamen in hoc quoque proficit victus ratio: eademque facienda sunt, quae supra comprehendi, cum majore quoque diligentia; et praeterea, done is sonus finiatur, a vino abstinendum. Quod si simul et sonus est, et inflammatio, laureum oleum conjecisse abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur; quibus quidam vel castoreum, vel myrrham miscent.

  12. 6.7.9

    Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere, ut calculus, aliquodve animal. Si pulex intus est, compellendum eo lanae paulun est; quo ipse is subit, et simul extrahitur. Si non est sequutus, aliudve animal est, specillum lana involutum in resinam quam glutinosissimam, maximeque terebinthinam demittendum, idque in aurem conjiciendum, ibique vertendum est: utique enim comprehendet et eximet. Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est, aut hamulo retuso paulum recurvato: si ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina protrahi. Sternutamenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua vehementer intus compulsa. Tabula quoque collocatur, media inhaerens, capitibus utrimque pendentibus, superque eam homo deligatur in id latus versus, cujus auris eo modo laborat, sic, ut extra tabulam non emineat: tum malleo caput tabulae, quod a pedibus est, feritur; atque ita concussa aure, id quod inest, excidit.

  13. 6.8.1

    Nares vero exulceratas fovere oportet vapore aquae calidae. Id et spongia expressa atque admota fit, et subjecto vase oris angusti, calida aqua repleto. Post id fomentum illinenda ulcera sunt aut plumbi recremento, aut cerussa, aut argenti spuma; quum quodlibet horum aliquis conterit, eique, dum teritur, invicem vinum et oleum murteum adjicit, donec mellis crassitudinem fecerit. Sin autem ea ulcera circa os sunt, pluresque crustas et odorem foedum habent; quod genus Graeci ὄζαιναν appellant; sciri quidem debet vix ei malo posse succurri: nihilo minus tamen haec tentari possunt, ut caput ad cutem tondeatur, assidueque vehementer perfricetur; multa calida aqua perfundatur; multa item ambulatio sit; cibus modicus, neque acer, neque valentissimus; tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebinthinae conjiciatur, quod specillo quoque involuto lana fit; attrahaturque spiritu is succus, donec in ore gustus ejus sentiatur; sub his enim crustae resolvuntur, quae tum per sternutamenta elidi debent. Puris ulceribus vapor aquae calidae subjiciendus est: deinde adhibendum aut lycium ex vino dilutum, aut amurca, aut omphacium, aut mentae, aut marrubii succus; aut atramentum sutorium, quod candens factum, deinde contritum sit; aut interior scillae pars contrita, sic, ut horum cuilibet mel adjiciatur: cujus in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta, ut ea mixtura liquida fiat; cum scilla utique pars major. Involvendumque lana specillum est, et in eo medicamento tingendum, eoque ulcera implenda sunt. rursusque linamentum involutum et oblongum eodem medicamento illinendum, demittendumque in narem, et ab inferiore parte leniter deligandum. Idque per hiemem et ver bis die; per aestatem et autumnum ter die fieri debet.

  14. 6.8.2

    Interdum vero in naribus etiam carunculae quaedam similes muliebribus mammis nascuntur; eaeque imis partibus, quae carnosissimae sunt, inhaerent. Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur. Polypus vero est caruncula modo alba, modo subrubra, quae narium ossibus inhaeret; ac modo ad labra tendens narem implet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uvam conspici possit; strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante: fereque mollis est, raro dura; eaque magis spiritum impedit, et nares dilatat; quae fere χαρχινώδησ est; itaque attingi non debet. Illud aliud genus fere quidem ferro curatur; interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet minii sinopici, chalcitidis, calcis, sandarachae, singulorum p. )-(. I. atramenti sutorii p. )-(. II.

  15. 6.9.1

    In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormentis annumerari potest, vinum ex toto circumcidendum est; a cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes irritet: tum extrinsecus admovendus per spongiam vapor aquae calidae, imponendumque ceratum ex cyprino aut irino factum, lanaque id comprehendendum, caputque velandum est. Quod si gravior is dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas imponuntur, et ore humor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur. Cujus rei causa et quinquefolii radix in vino mixto coquitur; et hyoscyami radix vel in posca, vel in vino mixto sic, ut paulum his salis adjiciatur; et papaveris non nimium aridi cortices, et mandragorae radix eodem modo. Sed in his tribus utique vitandum est, ne, quod haustum erit, devoretur. Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usum in vino mixto recte coquitur; et in aceto cornus cervini ramentum; et nepeta cum taeda pingui, ac ficus item pinguis vel in mulso, vel in aceto et melle, ex quibus quum ficus decocta est, is humor percolatur. Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur. Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum illinuntur: ad quem usum ex malo punico acido atque arido malicorii pars interior cum pari portione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium; eaque contrita aqua pluviatili coguntur: aut panacis, papaveris lacrimae, peucedani, uvae taminiae sine seminibus pares portiones conteruntur: aut galbani partes tres, papaveris lacrimae pars quarta. Quidquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra posui, esse debet, lana obtectum. Quidam etiam myrrhae, cardamomi, singulorum p. )-(. I. croci, pyrethri,*ficorum partes, singulorum p. )-(. IV. sinapis p. )-(. VIII. contrita linteolo illinunt, imponuntque in humero partis ejus, qua dens dolet; si is superior est, a scapulis; si inferior, a pectore: idque dolorem levat; et, quum levavit, protinus submovendum est. Si vero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res cogit, non est necesse: sed tum omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adjiciendae quaedam valentiores compositiones sunt, quae dolorem levant; qualis Herae est. Habet autem papaveris lacrimae p. )-(. I. piperis p. )-(. II. soreos p. )-(. X. quae contrita galbano excipiuntur, idque circumdatur. Aut Menemachi, maxime ad maxillares dentes; in qua sunt croci p. )-(. I. cardamomi, turis fuliginis, *ficorum partes, pyrethri, singulorum p. )-(. IV. sinapis p. )-(. VIII. Quidam autem miscent pyrethri, piperis, elaterii, singulorum p. )-(. I. aluminis scissilis, papaveris lacrimae, uvae taminiae, sulphuris ignem non experti, bituminis, lauri baccarum, sinapis, singulorum p. )-(. II. Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo bacca hederae conjecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidit: et plani piscis, quam pastinacam nostri, τρυγόνα Graeci vocant, aculeus torretur, deinde conteritur, resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc solvit; et alumen scissile in id foramen conjectum dentem citat. Sed id tamen involutum lanula demitti commodius est, quia sic, dente servato, dolorem levat. Haec a medicis accepta sunt. Sed agrestium experimento cognitum est, quum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus evelli debere, et in pelvem conjici, supraque aquam infundi, collocarique juxta sedentem hominem undique veste contectum; tum in pelvem candentes silices demitti sic, ut aqua tegantur, hominemque eum hiante ore vaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum. Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit; idque saepe longiorem, semper annuam valetudinem bonam praestat.

  16. 6.10.1

    Si vero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput velandum est; extrinsecus is locus vapore calido fovendus; multa ambulatione utendum; caput in lecto sublime habendum; gargarizandumque reprimentibus. Radix quoque ea, quam dulcem appellant, contusa et in passo mulsove decocta idem praestat. Leniterque quibusdam medicamentis eas illini non alienum est; quae hoc modo fiunt. Ex malo punico dulci succus exprimitur, et ejus sextarius leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo sit; tum croci, myrrhae, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II. per se conteruntur, paulatimque his adjiciuntur vini lenis cyathi duo, mellis unus; deinde priori succo ista miscentUR, et rursus leniter incoquuntur: aut ejusdem succi sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adjiciuntur; nardi p. )-(. —. omphacii p. )-(. I. cinnamomi, myrrhae, casiae, singulorum p. )-(. I. Eadem autem haec et auribus et naribus purulentis accommodata sunt. Cibus in hac quoque valetudine lenis esse debet, ne exasperet. Quod si tanta inflammatio est, ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum; a cibo abstinendum, neque assumendum quidquam praeter aquam calidam est; alvus quoque ducenda est; gargarizandum ex fico et mulso; illinendum mel cum omphacio; extrinsecus admovendus, sed aliquanto diutius, vapor calidus, donec ea suppurent, et per se aperiantur. Si pure substante non rumpuntur hi tumores, incidendi sunt: deinde ex mulso calido gargarizandum. At si modicus quidem tumor, sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adjiciendum est, illinendaque ulcera hoc medicamento: passi quam dulcissimi tres heminae ad unam coquuntur; tum adjicitur turis p. )-(. I. croci, myrrhae, singulorum p. )-(. — leniterque omnia rursus fervescunt. Ubi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore, vel lacte gargarizandum est. Atque hic quoque cibis lenibus opus est, quibus adjici dulce vinum potest.

  17. 6.11.1

    Ulcera autem oris, si cum inflammatione sunt, et parum pura ac rubicunda sunt, optime iis medicamentis curantur, quae supra posita ex malis punicis fiunt: continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adjectum. Utendum ambulationibus, et non acri cibo. Simul atque vero pura ulcera esse coeperunt, lenis humor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est: prodestque assumtum purum vinum, pleniorque cibus, dum acribus vacet: inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae immaturae sit adjectum. Si jam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt eae compositiones, quas Graeci ἀνθηράσ nominant. Junci quadrati, myrrhae, sandarachae, aluminis, pares portiones: aut croci, myrrhae, singulorum p. )-(. II. iridis p. )-(. I. aluminis scissilis, sandarachae, singulorum p. )-(. iV. junci quadrati p. )-(. VIII. aut gallae, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aluminis scissilis p. )-(. II. rosae foliorum p. )-(. IV. Quidam autem croci p. )-(. z. aluminis scissilis, myrrhae, singulorum p. )-(. I. sandarachae p. )-(. II. junci quadrati p. )-(. IV. miscent. Priora arida insperguntur; hoc cum melle illinitur; neque ulceribus tantum, sed etiam tonsillis.

  18. 6.11.2

    Verum ea longe periculosissima ulcera sunt, quas ἄφθασ Graeci appellant; sed in pueris: hos enim saepe consumunt. In viris et mulieribus idem periculum non est. Haec ulcera a gingivis incipiunt: deinde palatum, totumque os occupant: tum ad uvam faucesque descendunt; quibus obsessis, non facile fit ut puer convalescat. Ac miserius etiam est, si lactans adhuc infans est; quo minus imperari remedium aliquod potest. Sed in primis nutrix cogenda est exerceri et ambulationibus, et iis operibus, quae superiores partes movent: mittenda in balneum, jubendaque ibi calida aqua mammas perfundere: tuM alenda cibis lenibus, et iis qui non facile corrumpuntur; potione, si febricitat puer, aquae; si sine febre est, vini diluti. Ac si alvus nutrici substitit, ducenda est: si pituita in os ejus coiit, vomere debet. tum ipsa ulcera perungenda sunt melle, cui rhus, quem syriacum vocant, aut amarae nuces adjectae sint: vel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, mentae coliculo, melle: vel eo medicamento, quod ex moris fit; quorum succus eodem modo quo punici mali, ad mellis crassitudinem coquitur, eademque ratione ei crocum, myrrha, alumen, vinum, mel miscetur. Neque quidquam dandum, a quo humor evocari possit. Si vero jam firmior puer est, gargarizare debet iis fere, quae supra comprehensa sunt: ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant, quale est scissile alumen, vel chalcitis, vel atramentum sutorium. Prodest etiam fames et abstinentia quanta maxima imperari potest. Cibus esse debet lenis: ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.

  19. 6.12.1

    Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis exposita sunt. Sed quae in latere ejus nascuntur, diutissime durant. Videndumque est num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere saepe ulcus eo loco non sinit; ideoque limandus est.

  20. 6.13.1

    Solent etiam interdum juxta dentes in gingivis tubercula quaedam oriri dolentia: παρουλίδασ Graeci appellant. Haec initio leniter sale contrito perfricare oportet; aut inter se mixtis sale fossili combusto, cupresso, nepeta; deinde eluere os cremore lenticulae, et inter haec hiare, donec pituitae satis profluat. In majore vero inflammatione iisdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra posita sunt: et mollis linamenti paulum involvendum aliqua compositione ex iis quas ἀνθηράσ vocari dixi (p. 249, 1. 4); demittendumque id inter dentem et gingivam. Quod si tumor id prohibebit, extrinsecus admovendus erit spongia vapor calidus, imponendumque ceratum. Si suppuratio se ostendet, diutius eo vapore utendum erit; et continendum ore calidum mulsum in quo ficus decocta sit: idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus permanserit, os laedat. Quod si major is tumor est, commodius totus exciditUr sic, ut ex utraque parte dens liberetur. Pure exempto, si levis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, et extrinsecus fovere eodem vapore; si major est, lenticulae cremore uti, iisdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur. Alia quoque ulcera in gingivis plerumque oriuntur; quibus eadem, quae in reliquo ore, succurrunt; maxime tamen mandere ligustrum oportet, succumque eum ore continere. Fit etiam interdum, ut ex gingivae ulcere, sive παρουλίσ fuit, sive non fuit, diutius pus feratur: quod aut corrupto dente, aut fracto, vel aliter vitiato osse: maximeque id per fistulam venire consuevit. Ubi incidit, locus aperiendus; dens eximendus; testa ossis, si qua abscessit, recipienda est; si quid vitiosi est, radendum. Post quae, quid fieri debeat, supra in aliorum ulcerum curatione comprehensum est. Si vero a dentibus gingivae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Utile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum humorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore retentum potest.

  21. 6.14.1

    Uvae vehemens inflammatio terrere quoque debet. Itaque in hac et abstinentia necessaria est; et sanguis recte mittitur; et, si id aliqua res prohibet, alvus utiliter ducitur: caputque super haec velandum, et sublimius habendum est: tum aqua gargarizandum, in qua simul rubus et lenticula decocta sit. Illinenda quoque ipsa uva vel omphacio, vel galla, vel alumine scissili sic, ut cuilibet eorum mel adjiciatur. Est etiam medicamentum huic aptum, quod Andronium appellatur. Constat ex his: alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, myrrha, misy: quae per se contrita mixtaque, rursus paulatim adjecto vino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit. Ubi horum aliquo illita uva est, fere multa pituita decurrit: quumque ea quievit, ex vino calido gargarizandum est. Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adjicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cochleari exceptam ipsi uvae subjicere. Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subjecta reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est.

  22. 6.15.1

    Si quando autem ulcera oris cancer invasit, primum considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum; deinde ipsa ulcera curanda. Quod si in summa parte id vitium est, satis proficit ἀνθηρά, humido ulceri arida inspersa; sicciori, cum exigua parte mellis illita: si paulo altius, chartae combustae partes duae, auripigmenti pars una: si penitus malum descendit, chartae combustae partes tres, auripigmenti pars quarta; aut pares portiones salis fricti, et iridis frictae; aut item pares portiones chalcitidis, calcis, auripigmenti. Necessarium autem est linamentum in rosa tingere, et super adurentia medicamenta imponere; ne vicinum et sanum locum laedant. Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem conjiciunt, donec tabescere desinat; deinde id acetum coquunt, donec exsiccetur; eumque salem contritum inspergunt. Quoties autem medicamentum injicitur, et ante et post os eluendum est vel cremore lenticulae, vel aqua, in qua aut ervum, aut oleae, aut verbenae decoctae sint, sic, ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur. Acetum quoque ex scilla retentum ore satis adversus haec ulcera proficit: et ex aceto cocto sali, sicut supra demonstratum est, rursus mixtum acetum. Sed et diu continere utrumlibet, et id bis aut ter die facere, prout vehemens malum est, necessarium est. Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum; ne per imprudentiam adurentia devoret. Si dolor in gingivis est, moventurque aliqui dentes, refigi eos oportet: nam curationem vehementer impediunt. Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda. Quod tamen in labris ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est. Et id quidem aeque adustum atque excisum sine ea curatione, quae manu adhibetur, impleri non potest. Gingivarum vero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur neque enim postea caro increscit. Imponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse potest, recipiant.

  23. 6.16.1

    Haec in capite fere medicamentis egent. Sub ipsis vero auribus oriri parotides solent; modo in secunda valetudine, ibi inflammatione orta; modo post longas febres, illuc impetu morbi converso. Id abscessus genus est: itaque nullam novam curationem desiderat. Animadversionem tantummodo hanc habet necessariam; quia si sine morbo id intumuit, primum reprimentium experimentum est; si ex adversa valetudine, illud inimicum est, maturarique et quam primum aperiri commodius est.

  24. 6.17.1

    Ad umbilicos vero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante tentandum est ut abstineant; alvus his ducatur; imponatur super umbilicum id, quod ex his constat: cicutae et fuliginis, singulorum p. )-(. I. cerussae elotae p. )-(. VI. plumbi eloti p. )-(. VIII. ovis duobus; quibus etiam solani succus adjicitur. Hoc diutius impositum esse oportet: et interim conquiescere hominem; cibo modico uti sic, ut vitentur omnia inflantia.

  25. 6.18.1

    Proxima sunt ea, quae ad partes obscoenas pertinent: quarum apud Graecos vocabula et tolerabilius se habent, et accepta jam usu sunt; quum in omni fere medicorum volumine atque sermone jactentur: apud nos foediora verba, ne consuetudine quidem aliqua verecundius loquentium commendata sunt: ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta servantibus. Neque tamen ea res a scribendo deterrere me debuit: primum, ut omnia, quae salutaria accepi, comprehenderem: dein, quia in vulgus eorum curatio etiam praecipue cognoscenda est, quae invitissimus quisque alteri ostendit.

  26. 6.18.2

    Igitur si ex inflammatione coles intumuit, reducique summa cutis, aut rursus induci non potest, multa calida aqua fovendus locus est. Ubi vero glans contecta est, oriculario quoque clystere inter eam cutemque aqua calida inserenda est. Si mollita sic et extenuata cutis ducenti paruit, expeditior reliqua curatio est: si tumor vicit, imponenda est vel lenticula, vel marrubium, vel oleae folia ex vino cocta, sic, ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paulum adjiciatur: sursumque coles ad ventrem deligandus est, quod in omni curatione ejus necessarium est. Isque homo continere se, et abstinere a cibo debet, et potione aquae tantum a siti vindicari. Postero die rursus adhibendum iisdem rationibus aquae fomentum est, et cum vi quoque experiendum, an cutis sequatur: eaque, si non parebit, leviter summa scalpello concidenda erit: nam quum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur. Sive autem hoc modo victa erit, sive numquam repugnaverit, ulcera vel in cutis ulteriore parte, vel in glande, ultrave eam in cole reperientur: quae necesse est aut pura siccaque sint, aut humida et purulenta. Si sicca sunt, primum aqua calida fovenda sunt: deinde imponendum lycium ex vino est, aut amurca cocta cum eodem, aut cum rosa butyrum. Si levis iis humor inest, vino eluenda sunt: tum butyro et rosae mellis paulum, et resinae terebinthinae pars quarta adjicienda est, eoque utendum. At si pus ex iis profluit, ante omnia elui mulso calido debent: tum imponi piperis p. )-(. I. myrrhae p. )-(. I. croci, misyos cocti, singulorum p. )-(. II. quae ex vino austero coquuntur, donec mellis crassitudinem habeant. Eadem autem compositio tonsillis, uvae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est. Aliud ad eadem: piperis p.)-(. z. myrrhae p. )-(. z. croci p. )-(. z z. misyos cocti p. )-(. I. aeris combusti p. )-(. II. quae primum ex vino austero conteruntur; deinde, ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis, et incoquuntur, donec visci crassitudinem habeant. Aerugo quoque cum cocto melle, et ea, quae ad oris ulcera supra comprehensa sunt; aut Erasistrati compositio, aut Cratonis recte super purulenta naturalia imponitur. Folia quoque oleae ex novem cyathis vini coquuntur; his adjicitur aluminis scissilis p. )-(. IV. Lyci p. )-(. VIII. mellis sesquicyathus: ac, si plus puris est, id medicamentum ex melle; si minus, ex vino diluitur. Illud perpetuum est, post curationem, dum inflammatio manet, quale supra positum est, cataplasma superdare, et quotidie ulcera eadem ratione curare. Quod si pus et multum, et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet sic, ut ei mellis paulum adjiciatur: aut oleae, vel lentisci folia, vel marrubium decoquendum est, eoque humore eodem modo cum melle utendum: imponendaque eadem; aut etiam omphacium cum melle; aut id, quod ex aerugine et melle ad aures fit; aut compositio Andronis; aut ἀνθηρά sic, ut ei paulum mellis adjiciatur. Quidam ulcera omnia, de quibus adhuc dictum est, lycio ex vino curant. Si vero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet: imponi vero aut aerugo aut omphacium cum melle; aut Andronis compositio; aut marrubii, myrrhae, croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum p. )-(. I. minii sinopici p. )-(. II. quae per se singula primum teruntur, deinde juncta iterum melle adjecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant; tum in aeneo vase leniter coquuntur, ne superfluant; quum jam guttae indurescunt, vas ab igne removetur: idque medicamentum, prout opus est, aut ex melle aut ex vino liquatur. Idem autem per se etiam ad fistulas utile est). Solet etiam interdum ad nervos ulcus descendere; profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris, non coacta, at aquae similis, in qua caro recens Iota est; doloresque is locus, et punctiones habet. Id genus quamvis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est; quale est emplastrum τετραφάρμαχον ex rosa liquatum sic, ut turis quoque paulum ei misceatur; aut id, quod ex butyro, rosa, resina, melle fit; supra vero a me positum est. Praecipueque id ulcus multa calida aqua fovendum est, velandumque, neque frigori committendum. Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exesus est sic, ut glans excidat. Sub quo casu cutis ipsa circumcidenda est. Perpetuumque est, quoties glans, aut ex cole aliquid vel excidit, vel abscinditur, hanc non esse servandam, ne considat, ulcerique agglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.

  27. 6.18.3

    Tubercula etiam, quae φύματα Graeci vocant, circa glandem oriuntur: quae vel medicamentis, vel ferro aduruntur; et quum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi rursus increscat.

  28. 6.18.4

    Haec citra cancrum sunt; qui quum in reliquis partibus., tum in his quoque vel praecipue ulcera infestat. Incipit a nigritie: quae si cutem occupavit, protinus specillum subjiciendum, eaque incidenda est; deinde orae vulsella prehendendae: tum, quidquid corruptum est, excidendum sic, ut ex integro quoque paulum dematur, idque adurendum. Quoties quid ustum est, id quoque sequitur, ut imponenda lenticula sit; deinde, ubi crustae exciderunt, ulcera sicut alia curentur. At si cancer ipsum colem occupavit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur. Si medicamenta vincuntur, hic quoque scalpello, quidquid corruptum est, sic, ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet. Illud quoque aeque perpetuum est, excise cancro vulnus esse adurendum. Sed sive ex medicamentis, sive ex ferro crustae occalluerunt, magnum periculum est, ne his decidentibus, ex cole profusio sanguinis insequatur. Ergo longa; quiete, et immobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resolvantur. At si vel volens aliquis, vel imprudens, dum ingreditur, immature crustas diduxit, et fluit sanguis, frigida aqua adhibenda est: si haec parum valet, decurrendum est ad medicamenta, quae sanguinem supprimunt: si ne haec quidem succurrunt, aduri diligenter et timide debet: neque ullo postea motu dandus eidem periculo locus est.

  29. 6.18.5

    Nonnumquam etiam id genus ibi cancri, quod φαγέδαινα a Graecis nominatur, oriri solet. In quo minime differendum, sed protinus iisdem medicamentis, et, si parum valent, ferro adurendum. Quaedam etiam nigrities est, quae non sentitur, sed serpit, ac, si sustinuimus, usque ad vesicam tendit; neque succurri postea potest. Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur; deinde id ferro adurendum: si vero alte penetravit, quidquid occupatum est, praecidendum est. Cetera eadem, quae in aliis cancris, facienda sunt.

  30. 6.18.6

    Occallescit etiam in cole interdum aliquid; idque omni paene sensu caret: quod ipsum quoque excidi debet. Carbunculus autem ibi natus, ut primum apparet, per oricularium clysterem eluendus est: deinde ipse quoque medicamentis urendus, maximeque chalcitide cum melle, aut aerugine cum cocto melle, aut ovillo stercore fricto et contrito cum eodem melle. Ubi is excidit, liquidis medicamentis utendum est, quae ad oris ulcera componuntur.

  31. 6.18.7

    In testiculis vero, si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis ex talo mittendus est: a cibo abstinendum; imponenda ex faba farina ex mulso cocta cum cumino contrito et ex melle coacto; aut contritum cuminum cum cerato ex rosa facto; aut lini semen frictum, contritum, et in mulso coctum; aut tritici farina ex mulso cocta cum cupresso; aut lilii radix contrita. At si iidem induruerunt, imponi debet lini vel foeni graeci semen ex mulso coctum; aut ex cyprino ceratum; aut simila ex vino contrita, cui paulum croci sit adjectum. Si vetustior jam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix ex mulso cocta, deinde contrita. Si ex ictu tument, sanguinem mitti necessarium est; magisque, si etiam livent: imponendum vero utrumlibet ex iis, quae cum cumino componuntur, supraque posita sunt; aut ea compositio, quae habet nitri cocti p. )-(. I. resinae pineae, cumini, singulorum p. )-(. II. uvae taminiae sine seminibus p. )-(. IV. mellis quantum satis sit ad ea cogenda. Quod si ex ictu testiculis aliquid haesit, fere pus quoque increscit; neque aliter succurri potest, quam si, inciso scroto, et pus emissum. et ipse testiculus excisus est.

  32. 6.18.8

    Anus quoque multa taediique plena mala recipit, neque inter se multum abhorrentes curationes habet. Ac primum in eo saepe, et quidem pluribus locis, cutis scinditur: ῤα- γάδια Graeci vocant. Id si recens est, quiescere homo debet, et in aqua calida desidere. Columbina quoque ova coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda: deinde alterum jacere in aqua bene calida debet, altero calido foveri locus sic, ut invicem utroque aliquis utatur. Tum tetrapharmacum, aut rhypodes rosa diluendum est; aut oesypum recens miscendum cum cerato liquido ex rosa facto; aut eidem cerato plumbum elotum adjiciendum; aut resinae terebinthinae myrrha; aut spumae argenti vetus oleum; et quolibet ex his id perungendum. Si quidquid laesum est, extra est, neque intus reconditum, eodem medicamento tinctum linamentum superdandum est, et quidquid ante adhibuimus, cerato contegendum. In hoc autem casu neque acribus cibis utendum, neque asperis, nec alvum comprimentibus: ne aridum quidem quidquam satis utile est, nisi admodum paulum. Liquida, lenia, pinguia, glutinosa meliora sunt. Vino leni uti nihil prohibet.

  33. 6.18.9

    Condyloma autem est tuberculum, quod ex quadam inflammatione nasci solet. Id ubi ortum est, quod ad quietem cibos potionesque pertinet, eadem servari debent, quae proxime scripta sunt. Iisdem etiam ovis recte tuberculum id fovetur: sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sint ex reprimentibus. Tum recte imponitur et lenticula cum exigua mellis parte; et sertula campana ex vino cocta; et rubi folia contrita cum cerato ex rosa facto; et cum eodem cerato contritum vel Cotonium malum, vel malicorii ex vino cocti pars interior; et chalcitis cocta atque contrita, deinde oesypo ac rosa excepta; et ex ea compositione, quae habet turis p. )-(. I. aluminis scissilis p. )-(. II. cerussae p. )-(. III. spumae argenti p. )-(. V. quibus, dum teruntur, invicem rosa et vinum instillatur. Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad altera duo totidem fascias habet; quumque subjectus est, ansis ad ventrem datis, a posteriore parte in eas adductae fasciae conjiciuntur, atque, ubi artatae sunt, dexterior sinistra, sinisterior dextra procedit, circumdataeque circa alvum inter se novissime deligantur. Sed si vetus condyloma jam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat: aeruginis p. )-(. II. myrrhae p. )-(. IV. gummi p. )-(. VIII. turis. -(. XII. stibis, papaveris lacrimae, acaciae, singulorum p. )-(. XVI. Quo medicamento quidam etiam ulcera, de quibus proxime dixi (§2), renovant. Si hoc parum in condylomate proficit, adhiberi possunt etiam vehementius adurentia. Ubi consumtus est tumor, ad medicamenta lenia transeundum est.

  34. 6.18.10

    Tertium vitium est, ora venarum tamquam capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt: αἱμορ Graeci vocant. Idque etiam in ore vulvae feminarum incidere consuevit. Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui sanguinis profluvio imbecilliores non fiunt: habent enim purgationem hanc, non morbum. Ideoque curati quidam, quum sanguis exitum non haberet, inclinata in praecordia ac viscera materia, subitis et gravissimis morbis correpti sunt. Si cui vero id nocet, is desidere in aqua ex ver. benis debet: imponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum; aut ex iis aliqua, quae sanguinem supprimunt.Solet autem oriri inflammatio, maxime ubi dura alvus eum locum laesit. Tum in aqua dulci desidendum est, et id fovendum ovis: imponendi vitelli cum rosae foliis ex passo subactis: idque, si intus est, digito illinendum; si extra, superillitum panniculo imponendum est. Ea quoque medicamenta, quae in recentibus scissuris posita sunt, hic idonea sunt. Cibis vero in hoc casu iisdem, quibus in prioribus, utendum est. Si ista parum juvant, solent imposita medicamenta adurentia ea capitula absumere. Ac si jam vetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandaracha est: deinde imponendum id, quod ex his constat: squamae aeris, auripigmenti, singulorum p. )-(. v. saxi calcis p. )-(. VIII. postero die acu compungendum. Adustis capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet. Sed quoties is suppressus est, ne quid periculi afferat, multa exercitatione digerenda materia est; praetereaque et viris, et feminis, quibus menstrua non proveniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est.

  35. 6.18.11

    At si anus ipse, vel os vulvae procidit, nam id quoque interdum fit, considerari debet, purum ne id sit, quod provolutum est, an humore mucoso circumdatum. Si purum est, in aqua desidere homo debet, aut salsa, aut cum verbenis vel malicorio incocta: si humidum, vino austero subluendum est, illinendumque faece vini combusta. Ubi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est; imponendaque plantago contrita, vel folia salicis in aceto cocta; tum linteolum et super lana: eaque deliganda sunt, cruribus inter se devinctis.

  36. 6.18.12

    Fungo quoque simile ulcus in eadem sede nasci solet. Id, si hiems est, egelida; si aliud tempus, frigida aqua fovendum est: dein squama aeris inspergenda, supraque ceratum ex murteo factum, cui paulum squamae, fuliginis, calcis sit adjectum. Si hac ratione non tollitur, vel medicamentis vehementioribus, vel ferro adurendum est.

  37. 6.19.1

    Digitorum autem vetera ulcera commodissime curantur aut lycio, aut amurca cocta, quum utrilibet vinum adjectum est. In iisdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consuevit: πτερύγιον Graeci appellant. Oportet alumen melinum rotundum in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat: tum,quantum ejus aridi fuit, tantumdem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis croco colore fiat, eoque illinere. Quidam ad eumdem usum decoquere simul malunt, quum paria pondera aluminis aridi et mellis miscuerunt. Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt: deinde digiti fovendi aqua ex verbenis, imponendumque super medicamentum ita factum: chalcitis, malicorium, squama aeris excipiuntur fico pingui leniter cocta ex melle; aut chartae combustae, auripigmenti, sulphuris ignem non experti par modus cerato miscetur ex murteo facto: aut aeruginis rasae p. )-(. I. squamae aeris p. )-(. XII. mellis cyatho coguntur: aut pares portiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti. Quidquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est. Tertio die digitus resolvendus, et, si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibenda curatio est. Si non vincitur, purgandum est scalpello; tenuibusque ferramentis adurendum, et, sicut reliqua usta, curandum est. At, ubi scabri ungues sunt, circumaperiri debent, qua corpus contingunt: tum super eos ex hac compositione aliquid imponi: sandarachae, sulphuris, singulorum p. )-(. II. nitri, auripigmenti, singulorum p. )-(. IV. resinae liquidae p. )-(. VIII. tertioque id die resolvendum est. Sub quo medicamento vitiosi ungues cadunt, et in eorum locum meliores renascuntur.

  38. 7.pr.1

    Tertiam esse medicinae partem, quae manu curet, et vulgo notum, et a me propositum est. Ea non quidem medicamenta atque victus rationem omittit; sed manu tamen plurimum praestat: estque ejus effectus inter omnes medicinae partes evidentissimus. Siquidem in morbis quum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe vana sint; potest dubitari secunda valetudo medicinae, an corporis beneficio contigerit. In iis quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamvis profectus evidentior est, tamen sanitatem et per haec frustra quaeri, et sine his reddi saepe, manifestum est: sicut in oculis quoque deprehendi potest; qui a medicis diu vexati, sine his interdum sanescunt. At in ea parte, quae manu curat, evidens est, omnem profectum, ut aliquid ab aliis adjuvetur, hinc tamen plurimum trahere.

  39. 7.pr.2

    Haec autem pars, quum sit vetustissima, magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate, quam a prioribus exculta est: deinde, posteaquam diducta ab aliis habere professores suos coepit, in Aegypto quoque increvit, Philoxeno maxime auctore, qui pluribus voluminibus hanc partem diligentissime comprehendit. Gorgias quoque et Sostratus et Heron et Apollonii duo et Ammonius Alexandrinus, multique alii celebres viri, singuli quaedam repererunt. Ac Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper Tryphon pater, et Euelpistus, et, ut ex scriptis ejus intelligi potest, horum eruditissimus Meges, quibusdam in melius mutatis, aliquantum ei disciplinae adjecerunt.

  40. 7.pr.3

    Esse autem chirurgus debet adolescens, aut certe adolescentiae propior; manu strenua, stabili, nec umquam intremiscente, eaque non minus sinistra, quam dextra promptus; acie oculorum acri claraque; animo intrepidus, misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore ejus motus vel magis, quam res desiderat, properet, vel minus, quam necesse est, secet; sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex vagitibus alterius affectus oriatur. Potest autem requiri, quid huic parti proprie vindicandum sit: quia vulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi exsecutus sum, chirurgi sibi vindicant. Ego eumdem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio: atque ubi se diviserunt, eum laudo, qui quamplurimum percipit. Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus vulnus facit medicus, non accipit; et in quibus vulneribus ulceribusque plus profici manu, quam medicamento, credo: tum quidquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exsequi aggrediar; dilatisque in aliud volumen ossibus, in hoc cetera explicabo; praepositisque iis, quae in qualibet parte corporis fiunt, ad ea, quae proprias sedes habent, transibo.

  41. 7.1.1

    Luxata igitur in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est,ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem averso profluens sanguis. Quod si paulo tardius subvenitur, jamque etiam rubor est, qua rubet corpus; si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est. Tum superdanda reprimentia sunt; maximeque lana succida ex aceto et oleo. Quod si levior is casus est, possunt etiam sine scalpello, imposita eadem mederi: et, si nihil aliud est, cinis quoque, maxime ex sarmentis; si is non est, quilibet alius ex aceto, vel etiam ex aqua coactus.

  42. 7.2.1

    Verum hoc quidem promptum est. In iis autem negotium majus est, quae per se, vitio intus orto, intumescunt, et ad suppurationem spectant. Ea omnia genera abscessuum esse alias proposui, medicamentaque his idonea exsequutus sum: nunc superest, ut dicam, in iisdem quae manu fieri debeant. Ergo, priusquam indurescant, cutem incidere, et cucurbitulam accommodare oportet, quae quidquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat: idque iterum, tertioque recte fit, donec omne indicium inflammationis excedat. Neque tamen fas non est, nihil cucurbitulam agere. Interdum enim fit, sed raro, ut quidquid abscedit, velamento suo includatur. Id antiqui tunicam nominabant. Meges, quia tunica omnis nervosa est, dixit non nasci sub eo vitio nervum, quo caro consumeretur, sed, subjecto jam vetustiore pure, callum circumdari. Quod ad curationis rationem nullo loco pertinet; quia quidquid, si tunica est, idem, si callus est, fieri debet. Neque ulla res prohibet, etiamsi callus est, tamen, quia cingit, tunicam nominari. Tum pure quoque maturior haec interdum esse consuevit: ideoque, quod sub ea est, extrahi per cucurbitulam non potest. Sed facile id intelligitur, ubi nihil admota illa mutavit. Ergo, sive id incidit, sive jam durities est, in hac auxilii nihil est; et, ut alias scripsi, vel avertenda concurrens eo materia, vel digerenda, vel ad maturitatem perducenda est. Si priora contigerunt, nihil praeterea necessarium est. Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est; item ubicumque mediocris abscessus est; item quoties in summa cute, vel etiam carne vitium est: nisi festinare cubantis imbecillitas cogit: satisque est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur. Nam fere sine cicatrice potest esse is locus, qui expertus ferrum non est. Si autem altius malum est, considerari debet, nervosusne is locus sit an non sit. Nam si sine nervis est, candenti ferramento aperiri debet: cujus haec gratia est, quod exigua plaga diutius ad pus evocandum patet, parvaque postea cicatrix fit. At si nervi juxta sunt, ignis alienus est, ne vel distendantur hi, vel membrum debilitent: necessaria vero opera scalpelli est. Sed cetera etiam subcruda aperiri possunt: inter nervos ultima exspectanda maturitas est, quae cutem extenuet, eique pus jungat, quo propius reperiatur. Itemque alia rectam plagam desiderant: in pano, quia fere vehementer cutem extenuat, tota ea super pus excidenda est. Semper autem, ubi scalpellus admovetur, id agendum est, ut et quam minimae et quam paucissimae plagae sint: cum eo tamen, ut necessitati succurramus et in modo, et in numero. Nam majores sinus latius; interdum etiam duabus, aut tribus lineis incidendi sunt. Dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat; ne quis humor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana rodendo sinuet. Est etiam in rerum natura, ut cutis latius excidenda sit. Nam, ubi post longos morbos totus corporis habitus vitiatus est, lateque se sinus suffudit, et in eo jam cutis pallet; scire licet eam jam emortuam esse, et inutilem futuram: ideoque excidere commodius est; maxime, si circa articulos majores id evenit, cubantemque aegrum fluens alvus exhaurit, neque per alimenta quidquam corpori accedit. Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat: idque perpetuum est, ubicumque medicus et quacumque de causa cutem excidit. Pure effuso, in alis vel inguinibus linamento opus non est; spongia ex vino imponenda est. In ceteris partibus, si aeque linamenta supervacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum; dein glutinantia superdanda: si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex vino expressa debet. Quando autem linamentis opus sit, quando non sit, alias dictum est. Cetera eadem, incisa suppuratione, facienda sunt, quae, ubi per medicamenta rupta est, facienda esse proposui.

  43. 7.3.1

    Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intelligi potest, fereque iisdem, quae in vulneribus exposita sunt. Nam bona signa sunt somnum capere; facile spirare; siti non confici; cibum non fastidire, si febricula fuit, ea vacare; itemque habere pus album, laeve, non foedi odoris. Mala sunt vigilia, spiritus gravitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum, aut faeculentum, et foedi odoris; item procedente curatione eruptio sanguinis; aut, si antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete, nec firma. Deficere tamen animam, vel in ipsa curatione, vel postea pessimum omnium est. Quin etiam morbus ipse, sive subito solutus est, dein suppuratio exorta est; sive effuso pure permanet, non injuste terret. Estque inter causas timoris, si sensus in vulnere rodentium non est. Sed ut haec ipsa fortuna huc illucve discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatem. Ergo quoties ulcus resolverit, eluere id, si reprimendus humor videbitur, vino ex aqua pluviatili mixto, vel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit; si purgandum erit, mulso; rursusque imponere eadem. Ubi jam repressus videbitur humor, ulcusque purum erit, produci carnem conveniet, et foveri pari portione vini ac mellis, superque imponi spongiam ex vino et rosa tinctam. Per quae quum caro producatur, plus tamen, ut alias quoque dixi, victus ratio eo confert; id est, solutis jam febribus et cibi cupiditate reddita, balneum rarum; quotidiana, sed lenis gestatio; cibi potionesque corpori faciendo aptae. Quae omnia, per medicamenta quoque suppuratione rupta, sequuntur: sed, quia magno malo vix sine ferro mederi licet, in hunc locum reservata sunt.

  44. 7.4.1

    Adversus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, majus in manu quam in medicamentis praesidium est: minusque operae est, si sub cute transversae feruntur, quam si rectae intus tendunt. Igitur, si sub cute transversa fistula est, demitti specillum debet, supraque id ea incidi. Si flexus reperiuntur, hi quoque simul specillo et ferro persequendi sunt: idemque faciendum, si plures se quasi ramuli ostendunt. Ubi ad fines fistulae ventum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae, et medicamentum, quo glutinetur. At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet: dein fibula oris cutis injicienda est, et aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt; aut, si corruptum ulcus est, quod interdum osse vitiato fit, ubi id quoque curatum est, pus moventia.

  45. 7.4.2

    Solent autem inter costas fistulae subter ire. Quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur. Solent, ubi costas transierunt, septum id, quod transversum a superioribus visceribus intestina discernit, violare. Quod intelligi et ex loco, et ex magnitudine doloris potest; et quia nonnumquam spiritus ea cum humore quasi bullante prorumpit; maximeque, si hunc ore ille continuit. In eo medicinae locus nullus est. In ceteris vero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt; ceteris, quae ad vulnera accommodantur, uti licet; optime tamen sicca linamenta, vel, si purgandum aliquid videtur, in melle tincta imponuntur.

  46. 7.4.3

    Ventri nullum os subest; sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt; adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit. Id non ex toto ita se habere usus ostendit. Et quidem, quod maxime mirum videri potest, tutior fistula est contra jecur et lienem et ventriculum, quam contra intestina: non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo locum faciat. Cujus experimento moti quidam auctores parum modum rei cognoverunt. Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae comprehendunt: quod, quemadmodum fiat, mox indicabo. itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrupit, excidere eam licet, suturaque oras conjungere. Si vero ea fistula latius patuit, excisa necesse est latius foramen relinquat: quod nisi magna vi, utique ab interiore parte, sui non potest. Ergo, ubi aliquis ingredi ac moveri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina evolvuntur: quo fit, ut pereundum homini sit. Sed non omni modo res ea desperationem habet: ideoque tenuioribus fistulis adhibenda curatio est.

  47. 7.4.4

    Propriam etiamnum animadversionem desiderant eae, quae in ano sunt. In has demisso specillo, ad ultimum ejus caput incidi cutis debet: dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam ejus partem, ob id ipsum perforatam, conjectum sit. Ibi linum prehendendum vinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat: idque linum esse debet crudum, et duplex triplexve, sic tortum, ut unitas facta sit. Interim autem licet negotia gerere, ambulare, lavari, cibum capere perinde atque sanissimo. Tantummodo id linum bis die, salvo nodo, ducendum est sic, ut subeat fistulam pars quae superior fuit. Neque committendum est, ut id linum putrescat: sed tertio quoque die nodus resolvendus est, et ad caput alterum recens linum alligandum, eductoque vetere, id in fistula cum simili nodo relinquendum. Sic enim id paulatim cutem, quae supra fistulam est, incidit: simulque et id sanescit, quod a lino relictum est; et id, quod ab eo mordetur, inciditur. Haec ratio curationis longa, sed sine dolore est. Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent; noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur, quo extenditur. Sed haec dolorem movent. Adjicitur celeritati, sicut tormento quoque, si et linum, et id quod ex penicillo est, aliquo medicamento illinitur ex iis, quibus callum exedi posui. Potest tamen fieri, ut ad scalpelli curationem etiam illo loco veniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est. Igitur in haec genera demisso specillo, duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum ejiciatur, ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis linamentis, quae quam paucissima superinjicienda sunt: omniaque eodem modo facienda, quae in abscessibus posita sunt. Si vero ab uno ore plures sinus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda: ab eo ceterae, quae jam patebunt, lino excipiendae. Si intus aliqua procedet, quo ferrum tuto pervenire non poterit, collyrium demittendum erit. Cibus autem in omnibus ejusmodi casibus, sive manu, sive medicamentis agitur, dari debet humidus; potio liberalis, diuque aqua. Ubi jam caro increscit, tum demum et balneis raris utendum erit, et cibis corpus implentibus.

  48. 7.5.1

    Tela quoque, quae illata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe ejiciuntur. Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum; quaedam ex iis sedibus, in quas illa penetrarunt. Omne autem telum extrahitur, aut ab ea parte, qua venit, aut ab ea, in quam tetendit: illic viam, qua redeat, ipsum sibi fecit; hic a scalpello accipit; nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit, et in summa came est, aut certe magnas venas et loca nervosa non transiit; nihil melius est, quam, qua venit, id evellere. Si vero plus est per quod telo revertendum, quam quod perrumpendum est, jamque venas nervosque id transiit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere. Nam et propius petitur, et tutius evellitur: et in majore membro, si medium mucro transiit, facilius sanescit, quod pervium est; quia utrimque medicamento fovetur. Sed, si retro telum recipiendum est, amplianda scalpello plaga est; quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio: quae major fit, si ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur. Item, si ex alia parte vulnus aperitur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur. Summa autem utraque parte habenda cura est, ne nervus, ne vena major, ne arteria incidatur. Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello. Ubi autem satis incisum est, telum eximendum est: tunc quoque eodem modo, et eadem cura habita, ne sub eo, quod eximitur, aliquid eorum laedatur, quae tuenda esse proposui.

  49. 7.5.2

    Haec communia sunt. Propria quaedam in singulis telorum generibus sunt, quae protinus subjiciam. Nihil tam facile in corpus quam sagitta conditur, eademque altissime insidit. Haec autem eveniunt, et quia magna vi fertur illa, et quia ipsa in angusto est. Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua venit, recipienda est; praecipueque, quia fere spiculis cingitur; quae magis laniant, si retrorsus, quam si contra eximatur. Sed inde aperta via, caro diduci debet ferramento facto ad similitudinem graecae litterae (Y): deinde, ubi apparuit mucro, si arundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera parte apprehendi et extrahi possit: si jam illa decidit, solumque intus ferrum est, mucro vel digitis apprehendi, vel forfice, atque ita educi debet. Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua venit, evelli magis placuit. Nam, ampliato vulnere, aut arundo, si inest, evellenda est; aut, si ea non inest, ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt, eaque brevia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi: si ea majora valentioraque sunt, fissis scriptoriis calamis contegenda, ac, ne quid lacerent, sic evellenda sunt. Et in sagittis quidem haec observatio est.

  50. 7.5.3

    Latum vero telum, si conditum est, ab altera parte educi non expedit; ne ingenti vulneri ipsi quoque ingens vulnus adjiciamus. Evellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod διοχλεὶον χυαθίσχον Graeci vocant; quoniam auctorem Dioclem habet: quem inter priscos maximosque medicos fuisse jam posui. Lamina vel ferrea, vel etiam aenea, ab altero capite duos utrimque deorsum conversos uncos habet; ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, quae sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec juxta telum transversa demittitur: deinde, ubi ad imum mucronem ventum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat: quum in cavo mucro est, duo digiti, subjecti partis alterius uncis, simul et ferramentum id extrahunt et telum.

  51. 7.5.4

    Tertium genus telorum est, quod interdum evelli debet, plumbea glans, aut lapis, aut simile aliquid, quod, perrupta cute, integrum intus insedit. In omnibus his latius vulnus aperiendum, idque, quod inest, ea qua venit forcipe extrahendum est. Accedit vero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum vel ossi inhaesit, vel in articulo se inter duo ossa demersit. In osse usque eo movendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit; et tunc vel manu vel forcipe telum extrahendum est: quae ratio in dentibus quoque ejiciendis est. Vix umquam ita telum non sequitur: sed, si morabitur, excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit. Ultimum est, ubi non evellitur, terebra juxta forare, ab eoque foramine, ad speciem litterae V, contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent: eo facto, id necesse est labet, et facile auferatur. Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa vulnus duo membra fasciis habenisve deliganda, et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant: quibus extentis, laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur. Illud videndum est, sicut in aliis locis posui, ne quis nervus, aut vena, aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur: eadem scilicet ratione, quae supra posita est.

  52. 7.5.5

    At si venenato quoque telo quis ictus est, iisdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adjicienda curatio est, quae vel epoto veneno, vel a serpente ictis adhibetur. Vulneris autem ipsius, extracto telo, medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset: de qua satis alio loco dictum est.

  53. 7.6.1

    Haec evenire in qualibet parte corporis possunt: reliqua certas sédes habent. De quibus dicam, orsus a capite. In hoc multa variaque tubercula oriuntur; γάγγλια, μελιχηρίδας, ἀθερώματα nominant; aliisque etiamnum vocabulis quaedam alii discernunt: quibus ego στεατώματα quoque adjiciam. Quae quamvis et in cervice, et in alis, et in lateribus oriri solent; per se tamen non posui; quum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant, neque diverso genere curentur. Omnia vero ista et ex parvulo incipiunt, et diu paulatimque increscunt, et tunica sua includuntur. Quaedam ex his dura ac renitentia, quaedam mollia cedentiaque sunt: quaedam spatio nudantur, quaedam tecta capillo suo permanent: fereque sine dolore sunt. Quid intus habeant, ut conjectura praesagiri potest, sic ex toto cognosci, nisi quum ejecta sunt, non potest. Maxime tamen in iis, quae renituntur, aut lapillis quaedam similia, aut concreti confertique pili reperiuntur: in iis vero, quae cedunt, aut melli simile aliquid, aut tenui pulticulae, aut quasi rasae cartilagini, aut carni hebeti et cruentae; quibus alii aliique colores esse consuerunt. Fereque ganglia renituntur: atheromati subest quasi tenuis pulticula: meliceridi liquidior humor; ideoque pressus circumfluit: steatomati pingue quiddam; idque latissime patere consuevit, resolvitque totam cutem superpositam sic, ut ea labet; quum in ceteris sit adstrictior. Omnia, derasa ante, si capillis conteguntur, per medium oportet incidere. Sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quidquid intus coiit; quia non facile a cute et subjecta came ea separatur: in ceteris ipsa tunica inviolata servanda est. Protinus autem alba et intenta se ostendit. Tum scalpelli manubriolo diducenda a cute et carne est, ejiciendaque cum eo, quod intus tenet. Si quando tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior pars illius decidenda, alia inibi relinquenda est. Ubi tota exempta est, committendae orae, fibulaque his injicienda, et super medicamentum glutinans dandum est. Ubi vel tota tunica, vel aliquid ex ea relictum est, pus moventia adhibenda sunt.

  54. 7.7.1

    Sed ut haec neque genere vitii, neque ratione curationis inter se multum distant; sic in oculis, quae manum postulant, et ipsa diversa sunt, et aliter aliterque curantur. Igitur in superioribus palpebris vesicae nasci solent pingues gravesque, quae vix attollere oculos sinunt, levesque pituitae cursus, sed assiduos, in oculis movent. Fere vero in pueris nascuntur. Oportet, compresso digitis duobus oculo, atque ita cute intenta, scalpello transversam lineam incidere, suspensa leviter manu, ne vesica ipsa vulneretur: et, ut locus ei patefactus est, ipsa prorumpat; tum digitis eam apprehendere, et evellere. Facile autem sequitur. Dein superinungi collyrio debet ex iis aliquo, quo lippientes oculi superinunguntur: paucissimisque diebus cicatricula inducitur. Molestius est ubi incisa vesica est: effundit enim humorem; neque postea, quia tenuis admodum est, potest colligi. Si forte id incidit, eorum aliquid imponendum est, quae puri movendo sunt.

  55. 7.7.2

    In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum parvulum nascitur, quod a similitudine hordei, a Graecis χριθή nominatur. Tunica quiddam, quod difficulter maturescit, comprehensum est. Id vel calido pane, vel cera subinde calefacta foveri oportet sic, ne nimius is calor sit, sed facile ea parte sustineatur: hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur. Si pus se ostendit, scalpello dividi debet, et, quidquid intus humoris est, exprimi: eodem deinde vapore postea quoque foveri et superinungi, donec ad sanitatem perveniat.

  56. 7.7.3

    Alia quoque quaedam in palpebris huic non dissimilia nascuntur; sed neque utique figurae ejusdem et mobilia, simul atque digito vel huc vel illuc impelluntur: ideoque ea χαλάζια Graeci vocant. Haec incidi debent, si sub cute sunt, ab exteriore parte; si sub cartilagine, ab interiore: dein scalpelli manubriolo diducenda ab integris partibus sunt. Ac, si intus plaga est, inungendum primo lenibus, deinde acrioribus: si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur.

  57. 7.7.4

    Unguis vero, quod πτερύγιον Graeci vocant, est membranula nervosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque pervenit, eique officit. Saepius a narium, interdum etiam a temporum parte nascitur. Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur: si inveteravit, jamque ei crassitudo quoque accessit, excidi debet. Post abstinentiam vero unius diei, vel adversus in sedili contra medicum is homo collocandus est, vel sic aversus, ut in gremium ejus caput resupinus effundat. Quidam, si in sinistro oculo vitium est, adversum: si in dextro, resupinum collocari volunt. Alteram autem palpebram a ministro diduci oportet, alteram a medico: sed ab hoc, si ille adversus est, inferiorem; si supinus, superiorem. Tum idem medicus hamulum acutum, paulum mucrone intus recurvato, subjicere extremo ungui debet, eumque infigere; atque eam quoque palpebram tradere alteri: ipse, hamulo apprehenso, levare unguem, eumque acu trajicere linum trahente: deinde acum ponere, lini duo capita apprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli diducere, donec ad angulum veniat: deinde invicem modo remittere, modo attrahere, ut sic et initium ejus, et finis anguli reperiatur. Duplex enim periculum est; ne vel ex ungue aliquid relinquatur, quod exulceratum vix ullam recipiat curationem; vel ex angulo caruncula quoque abscindatur, quae, si vehementius unguis ducitur, sequitur; ideoque decipit. Abscissa, patefit foramen, per quod postea semper humor descendit: ῤυάδα Graeci vocant. Verus ergo anguli finis utique noscendus est, qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue, scalpellus adhibendus est; deinde sic excidenda ea membranula, ne quid ex angulo laedatur. Eo deinde ex melle linamentum superdandum est, supraque linteolum, et aut spongia aut lana succida: proximisque diebus diducendus quotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae glutinentur; siquidem id quoque tertium periculum accedit, eodemque modo linamentum imponendum, ac novissime inungendum collyrio, quo ulcera ad cicatricem perducantur. Sed ea curatio vere esse debet, aut certe ante hiemem: de qua re ad plura loca pertinente, semel dixisse satis erit. Nam duo genera curationum sunt: alia in quibus eligere tempus non licet, sed utendum est eo, quod incidit; sicut in vulneribus: alia, in quibus nullus dies urget, et exspectare tutissimum et facile est; sicut evenit in iis, quae et tarde increscunt, et dolore non cruciant. In his ver exspectandum est: aut, si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas, vel hiems; atque is ipse medius, jam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus. Quo magis autem necessaria pars erit quae tractabitur, hoc quoque majori periculo subjecta est: et saepe, quo major plaga facienda, eo magis haec temporis ratio servabitur.

  58. 7.7.5

    Ex curatione vero unguis, ut dixi, vitia nascuntur, quae ipsa aliis quoque de causis oriri solent. Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso, vel aliter, tuberculum, quod palpebras parum diduci patitur: ἐγχανθίσ graece nominatur. Excipi hamulo, et circumcidi debet; hic quoque diligenter temperata manu, ne quid ex ipso angulo abscindat. Tum exiguum linamentum respergendum est vel cadmia, vel atramento sutorio; inque eum angulum, diductis palpebris, inserendum, supraque eodem modo deligandum: proximisque diebus similiter nutriendum; tantum ut primis aqua egelida, vel etiam frigida foveatur.

  59. 7.7.6

    Interdum inter se palpebrae coalescunt, aperirique non potest oculus. Cui malo solet etiam illud accedere, ut palpebra cum albo oculi cohaerescat; scilicet quum in utroque fuit ulcus negligenter curatum. Sanescendo enim, quod diduci potuit et debuit, glutinavit. sub utroque vitio Graeci vocant. Palpebrae tantum inter se cohaerentes non difficulter diducuntur; sed interdum frustra: nam rursus glutinantur. Experiri tamen oportet; quia bene res saepius cedit. Igitur aversum specillum inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt: deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio ejus loci finiatur. At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est, adverse scalpello subsecare, magna cum moderatione, ut neque ex oculo, neque ex palpebra quidquam abscindatur; ac, si necesse est, ex palpebra potius. Post haec inungatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur: quotidieque palpebra vertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat: ipsique etiam praecipiatur, ut saepe eam duobus digitis attollat. Ego sic restitutum esse neminem memini. Meges se quoque multa tentasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.

  60. 7.7.7

    Etiamnum in angulo qui naribus proprior est, ex aliquo vitio quasi parva fistula aperitur, per quam pituita assidue destillat: αἰγίλωπα Graeci vocant. Idque assidue male habet oculum: nonnumquam etiam, exeso osse, usque ad nares penetrat. Atque interdum naturam carcinomatis habet; ubi intentae venae et recurvatae sunt, color pallet, cutis dura est, et levi tactu irritatur, inflammationemque in eas partes, quae conjunctae sunt, evocat. Ex his eos, qui quasi carcinoma habent, curare periculosum est: nam mortem quoque ea res maturat; eos vero, quibus ad nares tendit, supervacuum: neque enim sanescunt. At, quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio; cum eo, ne ignotum sit esse difficilem: quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est; quoniam perangustum est, in quo versari manus possit. Recenti tamen re mederi facilius est. Ergo hamulo summum ejus foraminis excipiendum; deinde totum id cavum, sicut in fistulis dixi, usque ad os excidendum; oculoque et ceteris junctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est; vehementiusque, si jam carie vexatum est, quo crassior squama abscedat. Quidam adurentia imponunt, ut atramentum sutorium, vel chalcitidem, vel aeruginem rasam: quod et tardius et non idem facit. Osse adusto, curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis.

  61. 7.7.8

    Pili vero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum irritare consuerunt. Nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur, et procidit; quo fit, ut ejus pili ad ipsum oculum convertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit: modo sub ordine naturali pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad oculum tendit. Curationes hae sunt. Si pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem spathae lata, in ignem conjicienda est: deinde candens, sublata palpebra sic, ut ejus perniciosi pili in conspectum curantis veniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo immittenda est, ut ea tertiam partem palpebrae transsuat; deinde iterum, tertioque usque ad alterum angulum: quo fit, ut omnes pilorum radices adustae emoriantur. Tum superimponendum medicamentum est, quod inflammationem prohibeat: atque ubi crustae exciderunt, ad cicatricem perducendum. Facillime autem id genus sanescit. Quidam aiunt acu transsui juxta pilos exteriorem partem palpebrae oportere, eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem; atque ubi acus transiit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse conjiciendum, et per eum in superiorem palpebrae partem attrahendum, ibique corpori agglutinandum, et imponendum medicamentum, quo foramen glutinetur: sic enim fore, ut is pilus in exteriorem partem postea spectet. Id primum fieri non potest, nisi in pilo longiore; quum fere breves eo loco nascantur. Deinde, si plures pili sunt, necesse est longum tormentum, toties acu trajecta,magnam inflammationem moveat. Novissime quum humor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae fora. mina affecto, vix fieri potest, ut gluten, quo vinctus est pilus, non resolvatur: eoque fit, ut is eo, unde vi abductus est, redeat. Ea vero curatio quae palpebrae laxioris ab omnibus frequentatur, nihil habet dubii. Siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, sive ea superior, sive inferior est, apprehendere digitis, ac sic levare: tum considerare quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat. Siquidem hic quoque duo pericula circumstant: si nimium fuerit excisum, ne contegi oculus non possit; si parum, ne nihil actum sit, et frustra sectus aliquis sit. Qua deinde incidendum videbitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam, aliquid relinquatur, quod apprehendere acus postea possit. His constitutis, scalpellus adhibendus est: et si superior palpebra est, ante; si inferior, postea propius ipsis pilis incidendum: initiumque faciendum in sinistro oculo, ab eo angulo, qui tempori; in dextro, ab eo qui naribus propior est: idque, quod inter duas lineas est, excidendum. Deinde orae vulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus est. Si parum palpebra descendet, laxanda sutura; si nimium, aut adstringenda, aut etiam rursus tenuis habenula ab ulteriore ora excidenda: ubi secta est, aliae suturae adjiciendae, quae supra tres esse non debent. Praeter haec in superiore palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est, ut ab inferiore parte diducti pili sursum spectent: idque, si levis inclinatio est, etiam solum satis tuetur. Inferior palpebra eo non eget. His factis, spongia ex aqua frigida expressa superdeliganda est: postero die glutinans emplastrum injiciendum: quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimat, superinungendum.

  62. 7.7.9

    Nonnumquam autem, nimium sub hac curatione excisa cute, evenit, ut oculus non contegatur: idque interdum etiam alia de causa fit. λαγωφθάλμουσ Graeci appellant. In quo si nimium palpebrae deest, nulla id restituere curatio potest: si exiguum, mederi licet. Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura, cornibus ejus deorsum spectantibus. Altitudo esse plagae usque ad cartilaginem debet, ipsa illa nihil laesa: nam, si ea incisa est, palpebra concidit, neque attolli postea potest. Cute igitur tantum diducta fit, ut paulum ima ora descendat; hiante scilicet super plaga; in quam linamentum conjiciendum est, quod et conjungi diductam cutem prohibeat, et in medio carunculam citet: quae ubi eum locum implevit, postea recte oculus operitur.

  63. 7.7.10

    Ut superioris autem palpebrae vitium est, quo parum descendit, ideoque oculum non contegit; sic inferioris, quo parum sursum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi. Atque id quoque evenit interdum ex simili vitio curationis, interdum etiam senectute. Graeci nominant. Si ex mala curatione est, eadem ratio medicinae est, quae supra posita est (§ 9): plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum convertenda sunt. Si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inungendum: a quarto die vapore aquae calidae fovendum, inungendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus.

  64. 7.7.11

    Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque incidere consuerunt. In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, sive ruptis intus membranis aliquibus, sive laxatis; et similis figura acino fit: unde id σταφύλωμα Graeci vocant. Curatio duplex est: altera, ad ipsas radices per medium transsuere acu duo lina ducente; deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alterius ex inferiore adstringere inter se; quae paulatim secando id excidunt: altera in summa parte ejus ad lenticulae magnitudinem excidere: deinde spodium aut cadmiam infriare. Utrolibet autem facto, album ovi lana excipiendum et imponendum; posteaque vapore aquae calidae fovendus oculus, et lenibus medicamentis inungendus est.

  65. 7.7.12

    Clavi autem vocantur callosa in albo oculi tubercula; quibus nomen a figurae similitudine est. Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere, deinde lenibus medicamentis inungere.

  66. 7.7.13

    Suffusionis jam alias feci mentionem; quia, quum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur: sed, ubi vetustior facta est, manus curationem desiderat: quae inter subtilissimas haberi potest. De qua antequam dico, paucis ipsius oculi natura indicanda est: cujus cognitio, quum ad plura loca pertineat, tum vel praecipue ad hunc pertinet. Is igitur summas habet duas tunicas: ex quibus superior a Graecis χερατοειδήσ vocatur. Ea, qua parte alba est, satis crassa, pupillae loco extenuatur. Huic interior adjuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concava; circa tenuis, ulterioribus partibus ipsa quoque plenior: quae χοριοειδήσ a Graecis nominatur. Hae duae tunicae, quum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt; extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perveniunt, eique inhaerescunt. Sub his autem, qua parte pupilla est, locus vacuus est: deinde infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus ἀραχνοειδῆ nominavit. Ea media subsidit; eoque cavo continet quiddam, quod a vitri similitudine ὑαλοειδέσ Graeci vocant. Id neque liquidum, neque aridum est, sed quasi concretus humor: ex cujus colore pupillae color vel niger est, vel caesius, quum summa tunica tota alba sit. Id autem superveniens ab interiore parte membranula includit. Sub his gutta humoris est, ovi albo similis; a qua videndi facultas proficiscitur: χρυσταλλοειδήσ a Graecis nominatur.

  67. 7.7.14

    Igitur vel ex morbo, vel ex ictu concrescit humor sub duabus tunicis, qua locum vacuum esse proposui (p. 279, 1. 32); isque paulatim indurescens, interiori potentiae se opponit. Vitiique ejus plures species sunt; quaedam sanabiles, quaedam quae curationem non admittunt. Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem vero habet marinae aquae, vel ferri nitentis, et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest. Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam vertitur, si suffusioni color caeruleus est, aut auro similis, si labat, et hac atque illac movetur, vix umquam succurritur. Fere vero pejor est, quo ex graviore morbo majoribusve capitis doloribus, vel ictu vehementiore orta est. Neque idonea curationi senilis aetas est, quae sine novo vitio, tamen aciem hebetem habet: ac ne puerilis quidem; sed inter has media. Oculus quoque curationi neque exiguus, neque concavus, satis opportunus est. Atque ipsius suffusionis quaedam maturitas est. Exspectandum igitur est, donec jam non fluere, sed duritie quadam concrevisse videatur. Ante curationem autem modico cibo uti, bibere aquam triduo debet; pridie ab omnibus abstinere. Post haec in adverso sedili collocandus est loco lucido, lumine adverso sic, ut contra medicus paulo altius sedeat: a posteriore autem parte caput ejus minister contineat, ut immobile id praestet: nam levi motu eripi acies in perpetuum potest. Quin etiam ipse oculus immobilior faciendus est, super alterum lana imposita et deligata. Curari vero sinister oculus dextra manu, dexter sinistra debet. Tum acus admovenda est acuta ut foret, sed non nimium tenuis; eaque demittenda recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua vena laedatur. Neque tamen timide demittenda est, quia inani loco excipitur. Ad quem quum ventum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest; quia prementi nihil renititur. Ubi eo ventum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem est, leniterque ibi verti, et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet; ubi deinde eam transiit, vehementius imprimi, ut inferiori parti insidat. Si haesit, curatio expleta est: si subinde redit, eadem acu concidenda, et in plures partes dissipanda est; quae singulae et facilius conduntur, et minus late officiunt. Postea educenda recta acus est, inponendumque lana molli exceptum ovi album, et supra quod inflammationem coerceat, atque ita devinciendum. Post haec opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus, cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent; deinde, inflammatione finita, tali, qualis in vulneribus propositus est. Quibus ut aqua quoque diutius bibatur necessario accedit.

  68. 7.7.15

    De pituitae quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quatenus medicamentis agendum est, jam explicui. Nunc ad ea veniam, quae curationem manus postulant. Animadvertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, sed semper humore tenui madere: quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat. Idque in quibusdam nulla ope adjuvari potest, in quibusdam sanabile est. Quod primum discrimen nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris manus non injiciatur. Ac primum supervacua curatio est in iis, qui ab infantibus id vitium habent; quia necessario mansurum est usque mortis diem. Deinde non necessaria etiam in iis, quibus non multa, sed acris pituita est: siquidem manu nihil adjuvantur; medicamentis, et victus ratione, quae crassiorem pituitam reddit, ad sanitatem perveniunt. Lata etiam capita vix medicinae patent. Tum interest, venae pituitam mittant, quae inter calvariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et calvariam. Superiores fere per tempora oculos rigant; inferiores per eas membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt. Potest autem adhiberi remedium iis, quae supra os fluunt; non potest iis, quae sub osse). Ac ne iis quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit: quia levata altera parte, nihilo minus altera infestat. Quid sit autem, hac ratione cognoscitur. Raso capite ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad verticem illini debent: si sicci oculi esse coeperunt, apparet per eas venas, quae sub cute sunt, irrigari: si nihilo minus madent, manifestum est sub osse descendere: si est humor, sed levior, duplex vitium est. Plurimi tamen ex laborantibus reperiuntur, quos superiores venae exerceant; ideoque pluribus etiam opitulari licet. Idque non in Graecia tantummodo, sed in aliis quoque gentibus celebre est: adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quasque exposita sit. Reperti in Graecia sunt, qui novem lineis cutem capitis inciderent: duabus in occipitio rectis, una super eas transversa: dein duabus super aures, una inter eas item transversa: tribus inter verticem et frontem rectis. Reperti sunt, qui a vertice rectas eas lineas ad tempora deducerent; cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis, leviter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris, insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret, quae venas, ex quibus humor ad oculos transiret, adstringeret. Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem, deinde a naribus ad verticem: tum ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt; et post, sanguine effuso, os ibidem adusserunt. Nihilo minus autem et in temporibus, et inter frontem atque verticem eminentibus venis idem candens ferrum admoverunt. Frequens curatio est, venas in temporibus adurere: quae fere quidem in ejusmodi malo tument; sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, cervix ante modice deliganda est: tenuibusque ferramentis, et retusis venae adurendae; done in oculis pituitae cursus conquiescat. Id enim signum est quasi excaecatorum itinerum, per quae humor ferebatur. Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque venae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo cervice deligata, retentoque ab ipso spiritu, quo magis venae prodeant, atramento notare eas contra tempora, et inter verticem ac frontem: deinde cervice resoluta, qua notae sunt, venas incidere, et sanguinem mittere: ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere: contra tempora quidem timide, ne subjecti musculi, qui maxillas tenent, sentiant: inter frontem vero et verticem vehementer, ut squama ab osse secedat. Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui verticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat. Sed nihil melius est, quam quod in Gallia quoque Comata fit, ubi venas in temporibus et in superiore capitis parte legunt. Adusta quo modo ocuranda sint, jam explicui. Nunc illud adjicio; neque ut crustae decidant, neque ut ulcus impleatur, adustis venis, esse properandum; ne vel sanguis erumpat, vel cito pus supprimatur: quum per hoc siccescere eas partes opus sit; per illud exhauriri opus non sit; si quando tamen sanguis eruperit, infrianda medicamenta esse, quae sic sanguinem supprimant, ne adurant. Quemadmodum autem venae legendae sint, quidque lectis his faciendum sit, quum venero ad crurum varices, dicam.

  69. 7.8.1

    Verum ut oculi multiplicem curationem, etiam manus exigunt; sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte tractentur. Solet tamen evenire vel a primo natali die protinus, vel postea facta exulceratione, deinde per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat. Quod ubi incidit, specillo tentandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit. Nam si alte est, prementi non cedit: si in summo, specillum protinus recipit. Illud attingi non oportet, ne sine effectus spe distentio oriatur nervorum, et ex ea mortis periculum sit: hoc facile curatur. Nam qua cavum esse debet, vel medicamentum aliquod imponendum est ex adurentibus, vel candente ferro aperiendum, vel etiam scalpello incidendum. Quumque id patefactum, et jam ulcus purum est, conjicienda eo pinna est, illita medicamento cicatricem inducente; circaque idem medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat: quo fit, ut ea remota, postea facultas audiendi sit. At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt, et offendunt, trajicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter ejus orae exulcerentur; aut etiam adurente medicamento idem exulcerare: postea deinde imponere id quod purget; tum quod eum locum repleat, et sic cicatricem inducat. Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in iis, qui majora pondera auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet: supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo id glutinetur, imponere. Tertium est, si quid ibi curti est, sarcire quae res quum in labris quoque et naribus fieri possit, eamdemque etiam rationem habeat, simul explicanda est.

  70. 7.9.1

    Curta igitur in his tribus, si qua parva sunt, curari possunt: si qua majora sunt, aut non recipiunt curationem, aut ita per hanc ipsam deformantur, ut minus indecora ante fuerint. Atque in aure quidem et naribus deformitas sola timeri potest: in labris vero, si nimium contracta sunt, usus quoque necessario jactura fit, quia minus facile et cibus assumitur, et sermo explicatur. Neque enim creatur ibi corpus, sed ex vicino adducitur: quod in levi mutatione et nihil eripere, et fallere oculum potest; in magna non potest. Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est; quia nusquam celerius cancer occupat, aut difficilius tollitur. Ratio curationis ejusmodi est: id quod curtum est in quadratum redigere; ab interioribus ejus angulis lineas transversas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto diducant; deinde ea, quae sic resolvimus, in unum adducere. Si non satis junguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas, et ad plagam conversas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur: sic enim fit, ut facilius quod adducitur, sequi possit. Quod non est cogendum; sed ita adducendum, ut facilius subsequatur, et dimissum non multum recedat). Interdum tamen ab altera parte cutis haud omnino adducta deformem, quem reliquit, locum reddit. eiusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est). Ergo neque ex imis auribus, neque ex medio naso imisve narium partibus, neque ex angulis labrorum quidquam attrahere tentabimus. Utrimque autem petemus, si quid summis auribus, si quid imis, si quid aut medio naso, aut mediis naribus, aut mediis labris deerit. Quae tamen interdum etiam duobus locis curta esse consuerunt: sed eadem ratio curandi est. Si cartilago in eo, quod incisum est, eminet, excidenda est: neque enim aut glutinatur, aut acu tuto trajicitur. Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit. Tum junctae orae inter se suendae sunt, utrimque cute apprehensa; et qua priores lineae sunt, ea quoque suturae injiciendae sunt. Siccis locis, uti naribus, illita spuma argenti satis proficit. In ulteriores vero lunatasque plagas linamentum dandum est, ut caro increscens vulnus impleat. Summaque cura, quod ita sutum est, tuendum esse, apparere ex eo potest quod de cancro supra posui. Ergo etiam tertio quoque die fovendum erit vapore aquae calidae; rursusque idem medicamentum injiciendum: fereque septimo die glutinatum est. Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.

  71. 7.10.1

    Polypum vero, qui in naribus nascitur, ferro praecipue curari jam alias posui. Ergo hunc ferramento acuto, in modum spathae facto, resolvere ab osse oportet: adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur; in qua difficilis curatio est. Ubi abscissus est, unco ferramento extrahendus est. Tum implicitum linamentum, vel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leviter implenda. Sanguine suppresso, linamento ulcus purgandum est. Ubi purum est, eo pinna, eodem modo, quo in aure supra positum est (p. 283, 1. 34), medicamento illita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec ex toto id sanescat.

  72. 7.11.1

    Id autem vitium, quod ὄζαινα a Graecis vocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non reperi: credo, quia res raro ad sanitatem satis proficit, quum aliquod in ipsa curatione tormentum habeat. Apud quosdam tamen positum est, vel fictilem fistulam, vel enodem scriptorium calamum in narem esse conjiciendum, donec sursum ad os perveniat: tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os: deinde adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi purus est, lycio ad sanitatem perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoveri. Tum sui narem debere; et adustum quidem ulcus eadem ratione curari: suturam vero illini vel spuma argenti, vel alio glutinante.

  73. 7.12.1

    In ore quoque quaedam manu curantur. Ubi in primis dentes nonnumquam moventur, modo propter radicum imbecillitatem, modo propter gingivarum arescentium vitium. Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admovere, ut attingat leviter, non insidat. Adustae gingivae melle illinendae, et mulso eluendae sunt. Ut pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta infrianda sunt ex iis, quae reprimunt. Si vero dens dolores movet, eximique eum, quia medicamenta nihil adjuvant, placuit, circumradi debet, ut gingiva ab eo resolvatur: tum is concutiendus est: eaque facienda, donec bene moveatur: nam dens haerens cum summo periculo evellitur, ac nonnumquam maxilla loco movetur. Idque etiam majore periculo in superioribus dentibus fit; quia potest tempora oculosque concutere. Tum, si fieri potest, manu; si minus, forfice (id est ὀδοντάγρα) dens excipiendus est: ac, si exesus est, ante id foramen vel linamento, vel bene accommodato plumbo replendum est, ne sub forfice confringatur. Recta vero forfex ducendus est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangatur. Neque ideo nullum ejus rei periculum est; utique in dentibus brevibus, qui fere longiores radices habent: saepe enim forfex, quum dentem comprehendere non possit, aut frustra comprehendat, os gingivae prehendit et frangit. Protinus autem, ubi plus sanguinis profluit, scire licet aliquid ex osse fractum esse. Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et volsella protrahenda est: si non sequitur, incidi gingiva debet, donec labans ossis testa recipiatur. Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit. Imponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moveatur: tum incidi gingiva debet. Pus quoque multum profluens, ossis fracti nota est. Itaque etiam tunc id extrahi convenit. Nonnunquam etiam, eo laeso, fissura fit: quae eradi debet. Dens autem scaber, qua parte niger est, radendus est, illinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera myrrhae sit adjecta: continendümque ore crebro vinum meracum. Atque in eo casu velandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum est. At si ex ictu vel alio casu aliqui labant dentes, auro cum iis, qui bene haerent, vinciendi sunt; continendaque ore reprimentia: ut vinum, in quo malicorium decoctum, aut in quod galla candens conjecta sit. Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur, quam prior excidat, is, qui cadere debuit, circumpurgandus et evellendus est; is, qui natus est, in locum prioris quotidie digito adurgendus, donec ad justam magnitudinem perveniat. Quotiescumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facto forcipe, quam ῤιζάγραν Graeci vocant, eximenda est.

  74. 7.12.2

    Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, ἀντιάδεσ autem a Graecis appellantur, quum sub levi tunica sint, oportet digito circumradere et evellere: si ne sic quidem resolvuntur, hamulo excipere, et scalpello excidere: tum os aceto eluere, et illinere vulnus medicamento, quo sanguis supprimatur.

  75. 7.12.3

    Uva, si cum inflammatione descendit, dolorique est, et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum sanguinem effundere: itaque melius est iis uti, quae alias proposita sunt. Si vero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ea ultra justum modum a pituita deducta est, et tenuis, acuta, alba est, praecidi debet: itemque, si ima, livida et crassa; summa tenuis est. Neque quidquam commodius est, quam vulsella prehendere, sub eaque, quod volumus, excidere. Neque enim ullum periculum est, ne plus minusve praecidatur: quum liceat tantum infra volsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uva est, quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsillis proxime posui (§ 2).

  76. 7.12.4

    Lingua vero quibusdam cum subjecta parte a primo natali die juncta est; qui ob id ne loqui quidem possunt. Horum extrema lingua vulsella prehendenda est; sub eaque membrana incidenda: magna cura habita, ne venae, quae juxta sunt, violentur, et profusione sanguinis noceant. Reliqua curatio vulneris in prioribus posita est. Et plerique quidem, ubi consanuerunt, loquuntur. Ego autem cognovi qui, succisa lingua, quum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consequutus est. Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi convenit.

  77. 7.12.5

    Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit; quod fere consistit in tunica, doloresque magnos movet. Quod, si exiguum est, incidi semel satis est: si majus, summa cutis usque ad tunicam excidenda est, deinde utrimque orae hamulis excipiendae, et tunica undique circumdata liberanda est: magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua major vena incidatur.

  78. 7.12.6

    Labra autem saepe finduntur; eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, si in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt: si vero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere, quod spathae simile, quasi transcurrere, non imprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt.

  79. 7.13.1

    At in cervice, inter cutem et asperam arteriam, tumor increscit: βρογχοχήλην Graeci vocant. Quo modo caro hebes, modo humor aliquis, melli aquaeve similis, includitur; interdum etiam minutis ossibus pili immixti. Ex quibus quidquid est, tunica continetur. Potest autem adurentibus medicamentis curari: quibus summa cutis cum subiecta tunica exeditur. Quo facto, sive humor est, profluit; sive quid densius, digitis educitur: tum ulcus sub linamentis sanescit. Sed scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam. deinde vitiosus sinus ab integro corpore digito separatur, totusque cum velamento suo eximitur: tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adjecit, eluitur; oraeque una sutura junguntur; ceteraque eadem, quae in aliis suturis, superinjiciuntur: leniter deinde, ne fauces urgeat, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potuit, intus inspergenda adurentia, linamentisque id curandum est, et ceteris pus moventibus.

  80. 7.14.1

    Sunt etiam circa umbilicum plura vitia: de quibus propter raritatem inter auctores parum constat. Verisimile est autem, id a quoque praetermissum, quod ipse non cognoverat: a nullo id, quod non viderat, fictum. Commune omnibus est, umbilicum indecore prominere: causae requiruntur. Meges tres has posuit: modo intestinum eo irrumpere, modo omentum, modo humorem. Sostratus nihil de omento dixit: duobus iisdem adjecit, carnem ibi interdum increscere; eamque modo integram esse, modo carcinomati similem. Gorgias ipse quoque omenti mentionem omisit; sed eadem tria causatus, spiritum quoque interdum eo dixit irrumpere. Heron omnibus his quatuor positis, et omenti mentionem habuit, et ejus, quod simul et omentum et intestinum habuerit. Quid autem horum sit, his indiciis cognoscitur. Ubi intestinum prolapsum est, tumor neque durus, neque mollis est; omni frigore minuitur; non solum sub omni calore, sed etiam retento spiritu crescit; sonat interdum; atque ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino, ipse desidit. Ubi vero omentum est, cetera similia sunt; tumor mollior, et ab ima parte latus, extenuatus in vertice est; si quis apprehendit, elabitur. Ubi utrumque est, indicia quoque mixta sunt, et inter utrumque mollities. At caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus. Si vitiosa est, easdem notas habet, quas in carcinomate exposui. Humor autem, si premitur, circumfluit. At spiritus pressus cedit, sed protinus redit: resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet. Ex his id, quod ex spiritu vitium est, medicinam non admittit. Caro quoque carcinomati similis cum periculo tractatur: itaque omittenda est. Sana excidi s debet; idque vulnus linamentis curari. Humorem quidem vel inciso summo tumore effundunt, et vulnus iisdem linamentis curant. In reliquis variae sententiae sunt. Ac resupinandum quidem corpus esse, res ipsa testatur; ut in uterum, sive intestinum, sive omentum est, delabatur. Sinus vero umbilici, tum vacuus, a quibusdam duabus regulis exceptus est; vehementerque earum capitibus deligatis, ibi emoritur: a quibusdam, ad imum acu trajecta, duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diversae partes adstrictae; quod in uva quoque oculi fit: nam sic id, quod supra vinculum est, emoritur. Adjecerunt quidam, ut, antequam vincirent, summum una linea inciderent, exciderentque; quo facilius digito demisso, quod illuc irrupisset, depellerent: tum deinde vinxerunt. Sed abunde est, jubere spiritum continere, ut tumor, quantus maximus esse potest, se ostendat: tum imam basem ejus atramento notare; resupinatoque homine, digitis tumorem eum premere, ut si quid delapsum non est, manu cogatur: post haec umbilicum attrahere, et qua nota atramenti est, lino vehementer adstringere: deinde partem superiorem aut medicamentis, aut ferro adurere, donec emoriatur: atque, ut cetera usta, ulcus nutrire. Idque non solum ubi intestinum, vel omentum, vel utrumque est; sed etiam ubi humor est, optime proficit. Sed ante quaedam visenda sunt, ne quod ex vinculo periculum sit. Nam curationi neque infans, neque aut robustus annis, aut senex aptus est; sed a septimo fere anno ad quartum decimum. Deinde ei corpus idoneum est id, quod integrum est: at quod mali habitus est, quodque papulas, impetigines, similiaque habet, idoneum non est. Levibus quoque tumoribus facile subvenitur: at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est. Tempus autem anni et autumnale, et hibernum vitandum est: ver idoneum maxime est: ac prima aestas non aliena est. Praeter haec abstinere pridie debet. Neque id satis est; sed alvus quoque ei ducenda est; quo facilius omnia quae excesserunt, intra uterum considant.

  81. 7.15.1

    Aquam iis, qui hydropici sunt, emitti oportere, alias dixi. Nunc, quemadmodum id fiat, dicendum est. Quidam autem sub umbilico, fere quatuor interpositis digitis a sinistra parte: quidam, ipso umbilico perforato, id facere consuerunt: quidam, cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso; quia, quod per ignem divisum est, minus celeriter coit. Ferramentum autem demittitur magna cura habita, ne qua vena incidatur. Id tale esse debet, ut fere tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat; demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur: eo tum plumbea aut aenea fistula conjicienda est, vel recurvatis in exteriorem partem labris, vel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit. Hujus ea pars, quae intra, paulo longior esse debet, quam quae extra; ut ultra interiorem membranam procedat. Per hanc effundendus humor est: atque ubi major pars ejus evocata est, claudenda demisso linteolo fistula est; et in vulnere, si id ustum non est, relinquenda. Deinde per insequentes dies circa singulas heminas emittendum, donec nullum aquae vestigium appareat. Quidam tamen etiam non usta cute, protinus fistulam recipiunt, et super vulnus spongiam ***) expressam deligant: deinde postero die rursus fistulam demittunt, quod recens vulnus paulum diductum patitur, ut, si quid humoris superest, emittatur: idque bis ita fecisse contenti sunt.

  82. 7.16.1

    Nonnumquam autem venter ictu aliquo perforatur; sequiturque, ut intestina evolvantur. Quod ubi incidit, protinus considerandum est, an integra ea sint; deinde, an iis color suus maneat. Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse, jam retuli. Latius intestinum sui potest: non quod certa fiducia sit; sed quod dubia spes certa desperatione sit potior; interdum enim glutinatur. tum osi utrumlibet intestinum lividum, aut pallidum, aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est. Si vero adhuc ea sui coloris sunt, cum magna festinatione succurrendum est: momento enim alienantur externo et insueto spiritu circumdata. Resupinandus autem homo est, coxis erectioribus; et, si angustius vulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat: ac, si jam sicciora intestina sunt, perluenda aqua sunt, cui paulum admodum olei sit adjectum. Tum minister oras vulneris leniter diducere manibus suis, vel etiam duobus hamis interiori membranae injectis, debet: medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut orbium singulorum locum servet. Repositis omnibus, leniter homo concutiendus est: quo fit ut per se singula intestina in suas sedes deducantur, et in his considant. His conditis, omentum quoque considerandum est: ex quo, si quid jam nigri et emortui est, forfice excidi debet: si integrum est, leniter super intestina deduci. Sutura autem neque summae cutis, neque interioris membranae per se satis proficit; sed utriusque: et quidem duobus linis injicienda est, spissior quam alibi; quia et rumpi facilius motu ventris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est. Igitur in duas acus fila conjicienda, eaeque duabus manibus tenendae; et prius interiori membranae sutura injicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, dextra in sinisteriore a principio vulneris orsa, ab interiore parte in exteriorem acum immittat: quo fit, ut ab intestinis ea pars semper acuum sit, quae retusa est. Semel utraque parte trajecta, permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae fuit in sinistra, ea veniat in sinistram, quam dextra continuit: iterumque eodem modo per oras immittendae sunt: atque ita tertio et quarto, deincepsque permutatis inter manus acubus plaga includenda. Post haec, eadem fila, eaedemque acus ad cutem transferendae, similique ratione ei quoque parti sutura injicienda; semper ah interiore parte acubus venientibus, semper inter manus trajectis: dein glutinantia injicienda. Quibus aut spongiam, aut succidam lanam ex aceto expressam accedere debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit. Impositis his leniter deligari venter debet.

  83. 7.17.1

    Interdum autem vel ex ictu aliquo, vel retento diutius spiritu, vel sub gravi fasce, interior abdominis membrana, superiore cute integra, rumpitur. Quod feminis quoque ex utero saepe evenire consuevit: fitque praecipue circa ilia. Sequitur autem, quum superior caro mollis sit, ut non satis intestina contineat, hisque intenta cutis indecora intumescat. Atque id quoque aliter ab aliis curatur. Quidam enim per acum duobus linis ad imam basem immissis sic utrimque devinciunt, quemadmodum et in umbilico, et in uva positum est, ut, quidquid super vinculum est, emoriatur. Quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem myrtei folii; quod semper eodem modo servandum esse jam posui; et tum oras sutura jungunt. Commodissimum est autem, resupinato corpore, experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est, ea parte rupta membrana sit; quaque integra est, ea magis obnitatur: tum, qua rupta videbitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut, exciso medio, interior membrana utrimque recentem plagam habeat; quia, quod vetus est, sutura non coit. Loco patefacto, si qua parte membrana non novam plagam, sed veterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras ejus exulceret. Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem pertinent, supra comprehensa sunt.

  84. 7.17.2

    Praeter haec evenit, ut in quorumdam ventribus varices sint, quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consuevit, tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo differo.

  85. 7.18.1

    Venio autem ad ea, quae naturalibus partibus circa testiculos oriri solent: quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam medullis habent: nam sanguinem non emittunt, et omni sensu carent: dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus ii continentur. Dependent vero ab inguinibus per singulos nervos, quos χρεμαστῆρασ Graeci nominant: cum quorum utroque binae descendunt et venae et arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, nervosa, sine sanguine, alba, quae ἐλυτροειδήσ a Graecis nominatur. Super eam valentior tunica est, quae interiori vehementer ima parte inhaeret: δαρτόν Graeci vocant. Multae deinde membranulae venas et arterias, eosque nervos comprehendunt; atque inter duas quoque tunicas superioribus partibus leves parvulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo et velamenta et auxilia sunt. Communis deinde utrique, omnibusque interioribus sinus est, qui jam conspicitur a nobis: ὄχεον Graeci, scrotum nostri vocant. Isque ab ima parte mediis tunicis leviter innexus, a superiore tantum circumdatus est. Sub hoc igitur plura vitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt. Siquidem interdum vel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; vel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit: tum pondere eo devolvitur aut omentum, aut etiam intestinum: idque ibi reperta via, paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nisum, subinde nervosas tunicas, et ob id ejus rei patientes, diducit. et ἐπιπλοχήλην Graeci vocant: apud nos indecorum, sed commune his, herniae nomen est. Deinde si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, sive inedia fuit, sive corpus huc illucve conversum, aut alio quo modo collocatum est: itemque, si retentus est spiritus, non magnopere increscit, tactu vero inaequalis est et mollis et lubricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit; estque fere sine dolore, et quum conquiescit aliquis aut jacet, interdum ex toto desidit, interdum sic dividitur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant: at clamore, to et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit: frigore omni contrahitur, calore diffunditur; estque tum scrotum et rotundum, et tactu laeve: idque, quod subest, lubricum est; si pressum est, ad inguen revertitur; dimissumque, iterum cum quodam quasi murmure devolvitur. Et id quidem in levioribus malis evenit. Nonnumquam autem stercore accepto vastius tumet, retroque compelli non potest: adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini: nonnumquam stomachus quoque affectus primum rufam bilem per os reddit, deinde viridem, quibusdam etiam nigram. Integris vero membranis interdum eam partem humor distringit. Atque ejus quoque species duae sunt. Nam vel inter tunicas is increscit, vel in membranis quae ibi circa venas et arterias sunt, ubi eae gravatae occalluerunt. Ac ne ei quidem humori, qui inter tunicas est, una sedes est. Nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit. Graeci communi nomine, quidquid est, ὑδροχήλην appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine, quo priora, habent. Signa autem quaedam communia sunt, quaedam propria; communia, quibus humor deprehenditur; propria, quibus locus. Humorem subesse discimus, si tumor est, numquam ex toto se remittens, sed interdum levior aut propter famem, aut propter febriculam, maximeque in pueris: isque mollis est, si non nimius humor subest; at si is vehemente increvit, renititur sicut uter repletus et arcte adstrictus: venae quoque in scroto inflantur; et, si digito pressimus, cedit humor, circumfluensque id, quod non premitur, attollit, et tamquam in vitro cornuve per scrotum apparet; isque, quantum in ipso est, sine dolore est. Sedes autem ejus sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam est, quum digitis duobus pressimus, paulatim humor inter eos revertens subit: scrotum albidius est si ducitur,aut nihil, aut parvulum intenditur: testiculus ea parte neque visu, neque tactu sentitur. At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat.

  86. 7.18.2

    Praeter haec aeque integris tunicis ramex innascitur: χιρσοχήλην Graeci appellant. Venae intumescunt; eaeque intortae, conglomerataeque a superiore parte vel ipsum scrotum implent, vel mediam tunicam, vel imam: interdum etiam sub ima tunica, circa ipsum testiculum nervumque ejus, increscunt. Ex his eae, quae in ipso scroto sunt, oculis patent: eae vero, quae mediae imaeve tunicae insidunt, ut magis conditae, non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam visui subjectae sunt: praeterquam quod et tumoris aliquid est, pro venarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur, ac per ipsos venarum toros inaequale est; et, qua parte id est, testiculus magis justo dependet. Quum vero etiam super ipsum testiculum nervumque ejus id malum increvit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit utpote alimento amisso. Raro, sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit: σαρχοχήλην Graeci vocant. Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque affert; et, nisi celeriter ea inflammatio conquievit, dolor ad inguina atque ilia pervenit, partesque eae intumescunt; nervus ex quo testiculus dependet plenior fit, simulque indurescit. Super haec inguen quoque nonnumquam ramice impletur: βουβωνοχήλην appellant.

  87. 7.19.1

    His cognitis, de curatione dicendum est: in qua quaedam communia omnium sunt, quaedam propria singulorum. Prius de communibus dicam. Loquar autem nunc de iis, quae scalpellum desiderant: nam quae vel sanari non possint, vel aliter nutriri debeant, dicendum erit, simul ad species singulas venero. Inciditur autem interdum inguen, interdum scrotum. In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam; pridie abstinere etiam a cibo debet, ipso autem die collocari supinus; deinde, si inguen incidendum est, idque jam pube contegitur, ante radendum est; et tunc, extento scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo ventre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur. Aperiendum autem audacter est, donec summa tunica, quae ipsius scroti est, incidatur, perveniaturque ad eam, quae media est. Plaga facta, foramen deorsum versus subest. In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut diductis intervenientibus membranulis, sinum laxet. Minister autem, sinistra manu comprehenso scroto, sursum versus id debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere; primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae super mediam tunicam sunt, si digito diducere non potest, scalpello abscindat: deinde sine eo, ut is delapsus ipsi plagae jungatur, digitoque inde promatur, et super ventrem cum duabus suis tunicis collocetur. Inde, si qua vitiosa sunt, circumcidenda sunt. In quibus quum multae venae discurrant, tenuiores quidem praecidi protinus possunt: majores vero ante longiore lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant. Sin media tunica vexata erit, aut sub ea malum increverit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur. Infra tamen non tota demenda est: nam quod ad basin testiculi vehementer cum ima tunica connexum est, excidi sine summo periculo non potest: itaque ibi relinquendum est. Idem in ima quoque tunica, si laesa est, faciendum est. Sed non a summa inguinis plaga, verum infra paulum ea abscindenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moveat. Neque tamen nimium ex ea sursum relinquendum est, ne postea sinuetur, et sedem eidem malo praestet. Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum venis et arteriis et nervo suo leniter demittendus est; videndumque ne sanguis in scrotum descendat, neve concretus aliquo loco maneat. Quae ita fient, si venis vinciendo medicus prospexerit. Lina, quibus capita earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt: quae, pure orto, sine ullo dolore excident. Ipsi autem plagae injiciendae duae fibulae sunt; et insuper medicamentum, quo glutinetur. Solet autem interdum ab altera ora necessarium esse aliquid excidi, ut cicatrix major et latior fiat. Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda, sed leviter tantum imponenda sunt; supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto vel lana succida, vel spongia: cetera eadem, quae, ubi pus moveri debet, adhibenda sunt. At quum infra incidi oportet, resupinato homine, subjicienda sub scroto sinistra manus est; deinde id vehementer apprehendendum, et incidendum; si parvulum est quod nocet, modice, ut tertia pars integra, ad sustinendum testiculum, infra relinquatur: si majus est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere possit, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam levissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat: tum inclinandus mucro est, ut transversas membranas secet, quae inter summam mediamque tunicam sunt. Ac, si vitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet: si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est; sicut tertia quoque, si illa vitium tegit. Ubicumque autem repertum malum est, ministrum ab inferiore parte exprimere moderate scrotum oportet: medicum, digito manubriolove scalpelli diductam inferiore parte tunicam extra collocare; deinde eam ferramento, quod a similitudine corvum vocant, incidere sic ut intrare duo digiti, index et medius, possint: his deinde conjectis, excipienda reliqua pars tunicae et inter digitos scalpellus immittendus est, eximendumque aut effundendum quidquid est noxium. Quamcumque autem tunicam quis violavit, illam quoque debet excidere: ac mediam quidem, ut supra dixi, quam altissime ad inguen; imam autem, paulo infra. Ceterum antequam excidantur, venae quoque vinciri lino summae debent; et ejus lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque venis, quae id requisierint. Eo facto, testiculus intus reponendus est: oraeque scroti suturis inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur, et longior fiat curatio; neque multis, ne inflammationem augeant. Atque hic quoque videndum est, ne quid in scroto sanguinis maneat: tum imponenda glutinantia sunt. Si quando autem in scrotum sanguis defluxit, aliquidve concretum ex eo decidit, incidi subter id debet; purgatoque eo, spongia acri aceto madens, circumdari. Deligatum autem vulnus omne quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resolvendum, sed bis die tantum aceto irroranda lana, vel spongia: si dolor est, tertio die resolvendum; et, ubi fibulae sunt, hae incidendae; ubi linamentum, id mutandum est; rosaque et vino madefaciendum id, quod imponitur. Si inflammatio increscit, adjiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle; vel ex malicorio, quod in austero vino coctum sit; vel ex his mixtis. Si sub his inflammatio non conquieverit, post diem quintum multa calida aqua vulnus fovendum, donec scrotum ipsum et extenuetur, et rugosius fiat: tum imponendum cataplasma ex triticea farina. cui resina pinea adjecta sit: quae ipsa, si robustus curatur, ex aceto; si tener, ex melle coquenda sunt. Neque dubium est, quodcumque vitium fuit, si magna inflammatio est, quin ea, quae pus movent, imponenda sint. Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum id incidi debet, ut exitus detur; linamentumque eatenus imponendum est, ut foramen tegat. Inflammatione finita, propter nervos priore cataplasmate, dein cerato utendum est. Haec proprie ad ejusmodi vulnera pertinent: cetera et in curatione, et in victu, similia iis esse debent, quae in alio quoque vulnerum genere praecepimus.

  88. 7.20.1

    His propositis ad singulas species veniendum est. Ac si cui parvulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda vinctura est. Fascia ejus rei causa fit, cui imo loco pila assuta est ex panniculis facta, quae ad repellendum intestinum ipsi illi subjicitur: deinde reliqua fasciae pars arcte circumdatur. Sub quo saepe et intus compellitur intestinum, et inter se tunicae glutinantur. Rursus, si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adjiciunturque dolor et vomitus; quae ex stercore, ex cruditate eo delapso, fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est: levandum tantummodo malum, et per alias curationes extrahendum est. Sanguis mitti ex brachio debet: deinde, si vires patiuntur, imperanda tribui abstinentia est; si minus, certe pro vi corporis quam longissima. Eodem vero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit. Post haec, et farina hordeacea cum resina injicienda; et is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adjectum sit; dandumque aliquid cibi levis, calidi. Quidam etiam alvum ducunt. Id deducere aliquid in scrotum potest, educere ex eo non potest. Per ea vero, quae supra scripta sunt, levato malo, si quando alias dolor reverterit, eadem erunt facienda. Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari supervacuum est: non quo excludi a scroto non possint; nisi tamen id inflammatio prohibuit; sed quod repulse inguinibus immorentur, ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis, sed mutatio. At in eo, quem scalpello curari oportebit, simul atque ad mediam tunicam vulnus in inguine factum pervenerit, duobus hamulis ea juxta ipsas oras apprehendi debebit, dum diductis omnibus membranulis medicus eam liberet. Neque enim cum periculo laeditur, quae excidenda est; quum intestinum esse nisi sub ea non possit. Ubi diducta autem erit, ab inguine usque ad testiculum incidi debebit sic, ne is ipse laedatur; tum excidi. Fere tamen hanc curationem puerilis aetas, et modicum malum recipit. Si vir robustus est, majusque id vitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede permanere. Id hoc modo fit. Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur; eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per vulnus exeat: tum ea tunica deorsum versus scalpello inciditur; sub eaque index digitus sinistrae manus ad imum testiculum demittitur, eumque ad plagam compellit: deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, venam et ar teriam et nervum tunicamque eorum a superiore tunica diducunt. Quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resolvuntur, donec ante oculos tota jam tunica sit. Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque ejus vulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo. latior est, quo major plaga sit, et plus creare carnis possit.

  89. 7.21.1

    At si omentum descendit, eodem quidem modo, quo supra scriptum est, aperiendum inguen, diducendaeque tunicae sunt: considerandum autem est, majorne is modus, an exiguus sit. Nam quod parvulum est, super inguen in uterum vel digito vel averso specillo repellendum est: si plus est, sinere oportet dependere quantum ex utero prolapsum est; idque adurentibus medicamentis illinere, donec emoriatur et excidat. Quidam hic quoque duo lina acu trajiciunt, binisque singulorum capitibus diversas partes adstringunt; sub quo aeque, sed tardius emoritur. Adjicitur tamen hic quoque celeritati, si omentum super vinculum illinitur medicamentis, quae sic exedunt, ne erodant: σηπτά Graeci vocant. Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent: quod in parvulo non est necessarium; si majus est, potest profusionem sanguinis facere; siquidem omentum quoque venis quibusdam, etiam majoribus illigatum est. Neque vero, si discisso ventre id prolapsum forfice praeciditur, quum et emortuum sit, et aliter tutius avelli non possit, inde huc exemplum transferendum est. Vulnus autem curari, si relictum omentum est, sutura debet: si id amplius fuit, et extra emortuum est, excisis oris, sicut supra propositum est.

  90. 7.21.2

    Si vero humor intus est, incidendum est, in pueris quidem, inguen; nisi in his quoque id liquoris ejus major modus prohibet: in viris vero, et ubicumque multus humor subest, scrotum. Deinde, si inguen incisum est, eo protractis tunicis, humor effundi debet: si scrotum, et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam humor effundendus, abscindendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt; deinde eluendum id ex aqua, quae vel salem adjectum, vel nitrum habeat: si sub media, imave tunica, totae eae extra scrotum collocandae excidendaeque sunt.

  91. 7.22.1

    Ramex autem, si super ipsum scrotum est, adurendus est tenuibus et acutis ferramentis, quae ipsis venis infigantur; cum eo, ne amplius quam has urant; maximeque ubi inter se implicatae glomerantur, eo ferrum id admovendum est; tum super farina ex aqua frigida subacta injicienda est; utendumque eo vinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui: tertio die lenticula cum melle imponenda est: post, ejectis crustis, ulcera melle purganda, rosa implenda, ad cicatricem aridis linamentis perducenda sunt. Quibus vero super mediam tunicam venae tument, incidendum inguen est, atque tunica promenda, ab eaque venae digito vel manubriolo scalpelli separandae. Qua vero inhaerebunt, et ab superiore et ab inferiore parte lino vinciendae; tum sub ipsis vinculis praecidendae, reponendusque testiculus est. At ubi supra tertiam tunicam ramex insedit, mediam excidi necesse est. Deinde, si duae tresve venae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut major eo vitio vacet, idem faciendum, quod supra scriptum est; ut et ab inguine, et a testiculo deligatae venae praecidantur, isque condatur. Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subjiciendusque venis sic, ut paulatim eas protrahat; eaeque adducendae, donec is testiculus par alteri fiat: tum fibulae oris sic injiciendae, ut simul eas quoque venas comprehendant. Id hoc modo fit. Acus ab exteriore parte oram vulneris perforat: tum non per ipsam venam, sed per membranam ejus immittitur, per eamque in alteram oram compellitur. Vena vulnerari non debet, ne sanguinem fundat. Membrana semper inter has venas est, ac neque periculum affert, et filo comprehensa illas abunde tenet. Itaque etiam satis est duas fibulas esse. Tum venae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen averso specillo compelli debent. Solvendi fibulas tempus, inflammatione finita, et purgato vulnere est; ut una simul et oras et venas cicatrix devinciat. Ubi vero inter imam tunicam et ipsum testiculum nervumque ejus ramex ortus est, una curatio est, quae totum testiculum abscindit. Nam neque ad generationem quidquam is confert, et omnibus indecore, quibusdam etiam cum dolore dependet. Sed tum quoque inguen incidendum; media tunica promenda, atque excidenda est; idem in ima faciendum; nervusque, ex quo testiculus dependet, praecidendus: post id venae et arteriae ad inguen lino deligandae, et infra vinculum abscindendae sunt.

  92. 7.23.1

    Caro quoque, si quando inter tunicas increvit, nihil dubii est, quin eximenda sit: sed id, ipso scroto inciso, fieri commodius est. At si nervus induruit, curari res neque manu, neque medicamento potest. Urgent enim febres ardentes, et aut virides, aut nigri vomitus; praeter haec, ingens sitis, et linguae aspritudo; fereque a die tertio spumans bilis alvo cum rosione redditur: ac neque assumi facile cibus, neque contineri potest: neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur; deinde in fronte frigidus sudor, eumque mors sequitur.

  93. 7.24.1

    Ubi vero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi; si major, duabus lineis debet, ut medium excidatur: deinde, non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae venae vinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his nodis praecidendae sunt. Neque quidquam novi curatio vulneris ejus requirit.

  94. 7.25.1

    Ab his ad ea transeundum est, quae in cole ipso fiunt. In quo si glans nuda est, vultque aliquis eam decoris causa tegere, fieri potest: sed expeditius in puero, quam in viro; in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarumdam gentium more circumcisus est; in eo, cui glans parva juxtaque eam cutis spatiosior, brevis ipse coles est, quam in quo contraria his sunt. Curatio autem eorum, quibus id naturale est, ejusmodi est. Cutis circa glandem prehenditur et extenditur, donec illam ipsam condat; ibique deligatur: deinde, juxta pubem, in orbem tergus inciditur, donec coles nudetur; magnaque cura cavetur, ne vel urinae iter, vel venae, quae ibi sunt, incidantur. Eo facto, cutis ad vinculum inclinatur, nudaturque circa pubem velut circulus; eoque linamenta dantur, ut caro increscat, et id impleat, satisque velamenti supra latitudo plagae praestet. Sed, donec cicatrix sit, vinctum esse id debet, in medio tantum relicto exiguo urinae itinere. At in eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello diducenda cutis ab interiore cole est. Non ita dolet, quia, summo soluto, diduci deorsum usque ad pubem manu potest; neque ideo sanguis profluit. Resoluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem: tum multa frigida aqua fovetur; emplastrumque circa datur, quod valenter inflammationem reprimat; proximisque diebus....) et prope a fame victus est, ne forte eam partem satietas excitet. Ubi jam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum: super glandem autem, adverso emplastro imposito, induci. Sic enim fit, ut inferior pars glutinetur; superior ita sanescat, ne inhaereat.

  95. 7.25.2

    Contra, si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod vitium Graeci φίμωσιν appellant, aperienda est; quod hoc modo fit: subter a summa ora, cutis inciditur recta linea usque ad frenum; atque ita superius tergus relaxatum, cedere retro potest. Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias, aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex ejus ad frenum, basis in tergo extremo sit. Tum superdanda linamenta sunt, aliaque medicamenta quae ad sanitatem perducant. Necessarium autem est, done cicatrix sit, conquiescere: nam ambulatio atterendo ulcus sordidum reddit.

  96. 7.25.3

    Infibulare quoque adolescentulos interdum vocis, interdum valetudinis causa, quidam consuerunt: ejusque haec ratio est. Cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento, qua perforetur; deinde remittitur. Si super glandem notae revertuntur, nimis apprehensum est, et ultra notari debet: si glans ab his libera est, is locus idoneus fibulae est. tum, qua notae sunt, cutis acu filum ducente transsuitur, ejusque fili capita inter se deligantur, quotidieque id movetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Ubi eae confirmatae sunt, exempto filo fibula additur, quae quo levior, eo melior est. Sed hoc quidem saepius inter supervacua, quam inter necessaria est.

  97. 7.26.1

    Res vero interdum cogit emoliri manu urinam, quum illa non redditur, aut quia senectute iter ejus collapsum est, aut quia calculus, vel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit: ac mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet. Idque non in viris tantummodo, sed in feminis quoque interdum necessarium est. Ergo aeneae fistulae fiunt; quae, ut omni corpori ampliori minorique sufficiant, ad mares tres; ad feminas duae medico habendae sunt: ex virilibus maxima decem et quinque digitorum; media duodecim; minima novem: ex muliebribus major novem; minor sex. Incurvas vero esse eas paulum, sed magis viriles oportet, laevesque admodum; ac neque nimis plenas, neque nimis tenues. Homo tum resupinus, super subsellium aut lectum collocandus est. Medicus autem a dextro latere sinistra quidem manu colem masculi continere, dextra vero fistulam demittere in iter urinae debet: atque ubi ad cervicem vesicae ventum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam vesicam compellere, eamque, urina reddita, recipere. Femina brevius urinae iter, simul et rectius habet; quod mammulae simile, inter imas oras super naturale positum, non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exigit. Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit. Eum, si fieri potest, oportet evellere vel oriculario specillo, vel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur. Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum attrahenda, et, condita glande, lino vincienda est: deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus est: tum cutis remittenda. Sic enim fit, ut incisum colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.

  98. 7.26.2

    Quum vesicae vero calculique facta mentio sit; locus ipse exigere videtur, ut subjiciam quae curatio calculosis, quum aliter succurri non potest, adhibeatur. Ad quam festinare, quum praeceps sit, nullo modo convenit. Ac neque omni tempore, neque in omni aetate, neque in omni vitio id experiendum est: sed solo vere; in eo corpore, quod jam novem annos, nondum quattuordecim excessit; et si tantum mali subest, ut neque medicamentis vinci possit, neque jam trahi posse videatur, quominus interposito aliquo spatio interimat. Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat; sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt. Quae simul cum ipsa curatione proponam. Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus victu corpus praeparandum est: ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos assumat, ut aquam bibat. Ambulandi vero inter haec exercitatione utatur, quo magis calculus ad vesicae cervicem descendat. Quod an inciderit, digitis quoque, sicut in curatione docebo, demissis cognoscitur. Ubi ejus rei fides est, pridie is puer in jejunio continendus est; et tum loco calido curatio adhibenda, quae hoc modo ordinatur. Homo praevalens et peritus in sedili alto considit, supinumque eum et aversum, super genua sua coxis ejus collocatis, comprehendit; reductisque ejus cruribus, ipsum quoque jubet, manibus ad suos poplites datis, eos, quam maxime possit, attrahere; simulque ipse sic eos continet. Quod si robustius corpus ejus est, qui curatur, duobus sedilibus junctis, duo valentes insidunt; quorum et sedilia et interiora crura inter se deligantur, ne diduci possint: tum is super duorum genua eodem modo collocatur; atque alter, prout consedit, sinistrum crus ejus, alter dextrum, simulque ipse poplites suos attrahit. Sive autem unus, sive duo continent, super humeros ejus suis pectoribus incumbunt. Ex quibus evenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus, et, in angustum compulsa vesica, facilius calculus capi possit. Praeter haec, etiamnum a lateribus duo valentes objiciuntur, qui circumstantes labare vel unum vel duos, qui puerum continent, non sinunt. Medicus deinde, diligenter unguibus circumcisis, unctaque sinistra manu), duos ejus digitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum ejus demittit; dextraeque digitos super imum abdomen leniter imponit; ne si utrimque digiti circa calculum vehementer concurrerint, vesicam laedant. Neque vero festinanter in hac re, ut in plerisque, agendum est; sed ita, ut quam maxime id tuto fiat: nam laesa vesica nervorum distentiones cum periculo mortis excitat. Ac primum circa cervicem quaeritur calculus: ubi repertus, minore negotio expellitur. Et ideo dixi, ne curandum quidem, nisi quum hoc indiciis suis cognitum est. Si vero aut ubi non fuit, aut recessit retro, digiti ad ultimam vesicam dantur; paulatimque dextra quoque manus ultra translata subsequitur. Atque ubi repertus est calculus; qui necesse est in manus incidat; eo curiosius deducitur, quo minor laeviorque est; ne effugiat, id est ne saepius agitanda vesica sit. Ergo ultra calculum dextra semper manus opponitur, sinistrae digiti deorsum eum compellunt, donec ad cervicem pervenitur. In quam, si oblongus est, sic compellendus est, ut pronus exeat; si planus, sic, ut transversus sit; si quadratus, ut duobus angulis sedeat; si altera parte plenior, sic, ut prius ea, qua tenuior sit, evadat. In rotundo nihil interesse, ex ipsa figura patet; nisi, si laevior altera parte est, ut ea antecedat. Quum jam eo venit, incidi juxta anum cutis plaga lunata usque ad cervicem vesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus paulum: deinde ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub cute altera transversa plaga facienda est, qua cervix aperiatur; donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo major, quam calculus sit. Nam qui metu fistulae, quam illo loco ῤυάδα Graeci vocant, parum patefaciunt cum majore periculo eodem revolvuntur: quia calculus iter, quum vi promitur, facit, nisi accipit: idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi, vel aspritudo aliquid eo contulit. Ex quo et sanguinis profusio, et distentio nervorum fieri potest: quae si quis evasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta cervice, quam habuisset incisa. Quum vero ea patefacta est, in conspectum calculus venit: in cujus colore nullum discrimen est. Ipse, si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest: si major, injiciendus a superiore parte uncus est, ejus rei causa factus. Is est ad extremum tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis; ab exteriore parte laevis, qua corpori jungitur; ab interiore asper, qua calculum attingit. Isque longior potius esse debet: nam brevis extrahendi vim non habet. Ubi injectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat, an calculus teneatur; quia, si apprehensus est, ille simul inclinatur. Idque eo nomine opus est, ne quum adduci uncus coeperit, calculus intus effugiat, hic in oram vulneris incidat, eamque convulneret. In qua re quod periculum esset, jam supra proposui. Ubi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est: in utrumque latus; deinde extra, sic tamen, ut leniter id fiat, paulumque primo calculus attrahitur: quo facto, attollendus uncus extremus est, uti intus magis maneat, faciliusque illum producat. Quod si quando a superiore parte calculus parum commode comprehendetur, a latere erit apprehendendus.

  99. 7.26.3

    Haec est simplicissima curatio. Sed varietas rerum quasdam etiamnum animadversiones desiderat. Sunt enim quidam non asperi tantummodo, sed spinosi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in cervicem, sine ullo periculo eximuntur: in vesica vero non tuto vel hi conquiruntur, vel attrahuntur; quoniam, ubi illam convulnerarunt, ex distentione nervorum mortem maturant; multoque magis, si spina aliqua vesicae inhaeret, eamque quum duceretur, duplicavit. Colligitur autem eo, quod difficilius urina redditur, in cervice calculum esse; eo, quod cruenta destillat il!um esse spinosum: maximeque id subjectis digitis quoque experiundum est, neque adhibenda manus, nisi id constitit. Ac tum quoque leniter intus digiti objiciendi, ne violenter promovendo convulnerent: tum incidendum. Multi hic quoque scalpello usi sunt. Meges, quoniam is infirmior est, potestque in aliquam prominentiam incidere, incisoque super illam corpore, qua cavum subest, non secare, sed relinquere, quod iterum incidi necesse sit, ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum acutumque). Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, super pollice imposito sic deprimebat, ut simul cum came, si quid ex calculo prominebat, incideret: quo consequebatur, ut semel, quantum satis esset, aperiret. Quocumque autem modo cervix patefacta est, leniter extrahi, quod asperum est, debet; nulla, propter festinationem, vi admota.

  100. 7.26.4

    At calculus arenosus, et ante manifestus est; quoniam urina quoque redditur arenosa: et in ipsa curatione; quoniam inter subjectos digitos neque aeque renititur, et insuper dilabitur. Item molles calculos, et ex pluribus minutisque, sed inter se parum adstrictis, compositos indicat urina, trahens quasdam quasi squamulas. Hos omnes, leniter permutatis subinde digitorum vicibus, sic oportet adducere, ne vesicam laedant, neve intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodum curationi difficultatem faciant. Quidquid autem ex his in conspectum venit, vel digitis, vel unco eximendum est. At si plures calculi sunt, singuli protrahi debent; sic tamen, ut si quis exiguus supererit, potius relinquatur: siquidem in vesica difficulter invenitur, inuentusque celeriter effugit. Ita longa inquisitione vesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas; adeo ut quidam secti, quum diu frustraque per digitos vesica esset agitata, decesserint. Quibus accedit etiam, quod exiguus calculus ad plagam urina postea promovetur, et excidit. Si quando autem is major non videtur nisi rupta cervice extrahi posse, findendus est: cujus repertor Ammonius, ob id λιθοτόμοσ cognominatus est. Id hoc modo fit: Uncus injicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque teneat, ne is retro revolvatur: tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenui, sed retusa, quod admotum calculo, et ex altera parte ictum, eum findit; magna cura habita, ne aut ad ipsam vesicam ferramentum perveniat, aut calculi fractura ne quid incidat.

← Previous · Next → — showing 401500 of 550

Perseus Latin. CTS URN phi0836.phi002.perseus-lat5. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.