De Medicina
- 5.22.9
Gargarizationes autem aut levandi causa fiunt aut reprimendi aut evocandi. Levant lac, cremor vel tisanae vel furfurum: reprimit aqua, in qua vel lenticula vel rosa vel rubus vel Cotoneum malum vel palmulae decoctae sunt. Evocant sinapi, piper.
- 5.23.1
23 Antidota raro sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, vel per ictus, vel ubi ex alto deciderunt, vel in viscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus. Maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus vel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta.
- 5.23.2
Unum est, quod habet lacrimae papaveris P. =; acori, malabathri P. V; iridis Illyricae, cummi, singulorum P. II; anesi P. III; nardi Gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum P. IIII; petroselini P. IIII = (vel folii P. V); casiae nigrae, silis, bdelli, balsami seminis, piperis albi, singulorum P. V =; styracis P. V - murrae, opopanacis, nardi Syri, turis masculi, hypocistidis suci, singulorum P. VI; castorei P. VI; costi, piperis albi, galbani, resinae terebenthinae, dulcis radicis P. VIII = -; quae vel melle vel passo excipiuntur.
- 5.23.3
Alterum, quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse atque ambrosian nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum P. = =; piperis albi P. = -; floris iunci rotundi P. II; cinnamomi P. III; casiae nigrae P. IIII; croci Cilici P. IIII = -; murrae, quam stacten nominant, P. V; nardi Indidi P. V = -. Quae singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluitur.
- 5.23.4
Nobilissimum autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex ille dicitur adversus venenorum pericula tutum corpus suum reddidisse. In quo haec sunt: costi P. = = -; acroi P. V; hyperici, cummi, sagapeni, acaciae suci, iridis Illyricae, cardamomi, singulorum P. II; anesi P. III; nardi Gallici, gentianae eradj, aridorum rosae foliorum, singulorum P. IIII; papaveris lacrimae, petroselini, singulorum P. IIII = -; casiae, silis, lolii, piperis longi, singulorum P. V =; styracis P. V = -; castorei, turis, hypocistidis suci, murrae, opopanacis, floris iunci rotundi, resinae terebenthinae, galbani, dauci Cretici seminis, singulorum P. VI =; nardi, opobalsami, singulorum P. VI = -; thlaspis P. VI = -; radicis Ponticae P. VII; croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum P. VII = -. Haec contrita melle excipiuntur, et adversus venenum, quod magnitudinem nucis Graecae impleat, ex vino datur. In ceteris autem adfectibus corporis pro modo eorum vel quod Aegyptiae fabae vel quod ervi magnitudinem impleat, satis est.
- 5.24.1
24 Acopa quoque utilia nervis sunt. Quale est, quod habet floris iunci rotundi P. II = =; costi, iunci quadrati, lauri bacarum, Hammoniaci, cardamomi, singulorum P. IIII = -; murrae, aeris combusti, singulorum P. VII; iridis Illyricae, cerae, singulorum P. XIIII; Alexandrini calami, iunci rotundi, aspalathi, xylobalsami, singulorum P. XXVIII; sebi P. I; unguenti irini cyathum.
- 5.24.2
Alterum, quod euodes vocant, hoc modo fit: cerae P. = -; olei tantundem; resinae terebenthinae ad nucis iuglandis magnitudinem simul inconcuntur; deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi.
- 5.24.3
Enchrista autem Graeci vocant liquida, quae inlinuntur. Quale est, quod fit ad ulcera purganda et inplenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis: buturi, medullae vitulinae, sebi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebenthinae, rosae, olei cicini. Quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.
- 5.24.4
Et ad sacrum ignem: spumae argenti P. VI; cornu bubuli combusti P. XII conteruntur, adiciturque invicem vinum et id quod specialiter sil vocatur, et murteum donec utriusque teni cyathi coiciantur.
- 5.25.1
25 Catapotia quoque multa sunt, variisque de causis fiunt. Anodyna vocant, quae somno dolorem levant; quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est: sunt enim ex vehementibus medicamentis et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaveris lacrimae, galbani, singulorum P. 1; murrae, castorei, piperis, singulorum P. II. Ex quibus, quod ervi magnitudinem habet, satis est devorasse.
- 5.25.2
Alterum stomacho peius, ad somnum valentius, ex his fit: mandragorae P. = -; apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum P. IIII; quae ex vino teritur. Unum autem eiusdem magnitudinis, quae supra (1) posita est, abunde est sumpsisse.
- 5.25.3
Sive autem capitis dolores sive ulcera sive lippitudo sive dentes sive spiritus difficultas sive intestinorum tormenta sive inflammatio vulvae est, sive coxa sive iecur aut lienis aut latus torquet, sive vitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium: silis, acori, rutae silvestris seminis, singulorum P. 1; castorei, cinnamomi, singulorum P. II; papaveris lacrimae, panacis radicis, mandragorae malorum aridorum, iunci rotundi floris, singulorum P. II = -; piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paululum aut devoratur, aut aqua diluitur et potui datur.
- 5.25.4
Quin etiam silvestris papaveris, cum iam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipellus qui manu conprehendi potest, in vas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. Ubi iam bene manipellus is coctus est ibidem expressus proicitur; et cum eo umore passi par mensura miscetur, infervescitque, donec crassitudinem sordium habeat. Cum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et somnum faciunt vel per se adsumpta vel ex aqua data, et aurium dolores levant, adiectis exiguo modo rutae suco ac passo, et tormina supprimunt ex vino liquata, et inflammationem vulvae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit; et ex aqua fronti inducta pituitam in oculos decurrentem tenent.
- 5.25.5
Item si vulva dolens somnum prohibet, croci P. = =; anesi, murrae, singulorum P. 1; papaveris lacrimae P. III; cicutae seminis P. zorkZZZ VIII miscentur excipiunturque vino vetere, et quod lupini magnitudinem habet in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur.
- 5.25.6
Ad iecur sanandum nitri P. = -; croci, murrae, nardi Gallici, singulorum P. 1 melle excipiuntur, daturque quod Aegyptiae fabae magnitudinem habeat.
- 5.25.7
Ad lateris dolores finiendos piperis, aristolochiae, nardi, murrae pares portiones.
- 5.25.8
Ad thoracis nardi P. 1; turis, casiae, singulorum P. III; murrae, cinnamomi, singulorum P. VI; croci P. VIII; resinae terebenthinae P. = -; mellis heminae tres.
- 5.25.9
Ad tussim Athenionis: murrae, piperis, singulorum P. zorkZZZZ =; castorei, papaveris lacrimae, singulorum P. 1. Quae separatim contusa postea iunguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae bina catapoita mane, bina noctu dormituro dantur.
- 5.25.10
Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci P. =; murrae, piperis longi, costi, galbani, singulorum P. = -; cinnamomi, castorei, papaveris lacrimae, singulorum P. 1.
- 5.25.11
Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, murrae, resinae terebenthinae, singulorum P. uncia; galbani P. =; hysopi P. = - conterenda sunt, hisque hemina mellis adicienda, et quod digito excipi potest, devorandum est.
- 5.25.12
Colice vero Cassi ex his constat: croci, anesi, castorei, singulorum P. III; petroselini P. IIII; piperis et longi et rotundi, singulorum P. V; papaveris lacrimae, iunci rotundi, murrae, nardi, singulorum P. VI; quae melle excipiuntur. Id autem et devorari potest et ex aqua calida sumi.
- 5.25.13
Infantem vero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci P. 1, aut cui dictamni Cretici P. 1 adiectum est.
- 5.25.14
Ex part laboranti erysimum ex vino tepido ieiunae dari debet.
- 5.25.15
Vocem adiuvat turis P. 1 in duobus cyathis vini datum.
- 5.25.16
Adversus urinae difficultatem piperis longi, castorei, murrae, galbani, papaveris lacrimae, croci, costi uncia singulae; styracis, resinae terebenthinae pondo sextantes, melabsinthi cyathus. Ex quibus ad magnitudinem fabae Aegyptiae et mane et cenato dari debet.
- 5.25.17
Arteriace vero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, murrae, turis, singulorum P. 1; croci P. 1 = -; piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decocuntur, donec mellis crassitudo his fiat. Aut croci, murrae, turis, singulorum P. 1 coiciuntur in passi eundem modum, eodemque modo decocuntur. Aut eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat; eo adicitur tritae casiae P. 1.
- 5.26.1
26 Cum facultates medicamentorum proposuerim, genera, in quibus noxa corpori est, proponam. Ea quinque sunt: cum quid extrinsecus laesit, ut in vulneribus (capp. XXVI, XXVII); cum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro (cap. XXVIII); cum quid innatum est, ut in vesica calculus; cum quid increvit, ut vena, quae intumescens in varicem convertitur; cum quid deest, ut cum curta pars aliqua est.
- 5.26.2
Ex his alia sunt, in quibus plus medicamenta, alia, in quibus plus manus proficit. Ego dilatis iis, quae praecipue scalpellum et manum postulant (libb. VII, VIII), nunc de iis dicam, quae maxime medicamentis egent. Didivam autem hanc quoque curandi partem sicut priorem (III.1.3; I.4.1) et ante dicam de iis, quae in quamlibet partem corporis incidunt, tum de iis, quae certas partes infestant (VI.1 seqq.). Incipiam a vulneribus.
- 5.26.3
In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae promptiorem. Est enim prudentis hominis primum eum, qui servari non potest, non adtingere, nec subire speciem eius, ut occisi, quem sors ipsius interemit; deinde ubi gravis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse, ne, si victa ars malo fuerit, vel ignorasse vel fefellisse videatur. Sed ut haec pruenti viro conveniunt, sic rursus histrionis est parvam rem adtollere, quo plus praestitisse videatur. Obligarique aecum est confessione promptae rei, quo curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, maius curantis neglegentia fiat.
- 5.26.4
Servari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut ventriculus aut renes vulnerati sunt; cuive cca fauces grandes venae vel arteriae praecisae sunt.
- 5.26.5
Vix autem ad sanitatem perveniunt, quibus ulla parte aut pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis aut vulva aut vesica aut ullum intestinum aut saeptum transversum vulneratum est. Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis vel poplitibus mucro desedit. Periculosa etiam vulnera sunt, ubicumque venae maiores sunt, quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt. Idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis, quae ad anum testiculosque perveniunt. Praeter haec malum vulnus est, quodcumque in alis vel feminibus vel inanibus locis vel in articulis vel inter digitos est; item quodcumque musculum aut nervum aut arteriam aut membranam aut os aut cartilaginem laesit. Tutissimum omnium, quod in carne est.
- 5.26.6
Et haec quidem loco vel peiora vel mitiora sunt. Modo vero periculum facit, quodcumque magnum est.
- 5.26.7
Aliquid etiam in vulneris genere figuraque est. Nam peius est, quod etiam conlisum quam quod tantum discissum est, adeo ut acuto quoque quam retunso telo vulnerari commodius sit. Peius etiam vulnus est, ex quo aliquid excisum est, exve quo caro alia parte abscisa alia dependet. Pessimaque plaga curva est: tutissima quae lineae modo recta est; quo deinde propius huic illive figurae vulnus est, eo vel deterius vel tolerabilius est.
- 5.26.8
Quinem confert aliquid et aetas et corpus et vitae propositum et anni tempus; quia facilius sanescit puer vel adulescens quam senior, valens quam infirmus; neque nimis tenuis neque nimis plenus, quam si alterum ex his est; integri habitus quam corrupti, exercitatus quam iners, sobrius et temperans quam vino venerique deditus. Oportunissimumque curationi tempus vernum est, aut certe neque fervens neque frigidum, siquidem vulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum varietas; ideoque perniciosissimus autumnus est.
- 5.26.9
Sed pleraque ex vulneribus oculis subiecta sunt; quorundam ipsae sedes indices sunt, quas alio loco (IV.1.1 seqq.) demonstravimus, cum positus interiorum partium ostendimus. Verum tamen quia quaedam vicina sunt, interestque vulnus in summa parte sit an penitus penetraverit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus vel spes vel desperatio oriatur.
- 5.26.10
Igitur corde percusso sanguis multus fertur, venae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi malique odoris tamquam inrorato corpore oriuntur, extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.
- 5.26.11
Pulmone vero icto spirandi difficultas est; sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber; simulque etiam spiritus cum sono fertur; in vulnus inclinari iuvat; quidam sine ratione consurgunt. Multi si in ipsum vulnus inclinati sunt, loquntur, si in aliam partem, obmutescunt.
- 5.26.12
Iocineris autem vulnerati notae sunt multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis; ad spinam reducta praecordia; in ventrem cuba dulcedo; punctiones doloresque usque iugulum iunctumque ei latum scapularum os intenti; quibus nonnumquam etiam bilis vomitus accedit.
- 5.26.13
Renibus vero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit; difficulter urina redditur, eaque aut haec cruenta aut cruror fertur.
- 5.26.14
At liene icto sanguis niger a sinistra parte prorumpit; praecordia cum ventriculo ab eadem parte indurescunt; sitis ingens oritur; dolor ad iugulum sicut iocinere vulnerato veni.
- 5.26.15
At cum vulva percussa est, dolor inguinibus et coxis et feminibus est; sanguinis pars per vulnus, pars per naturale descendit; vomitus bilis insequitur. Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes nervorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde vulnerato, patiuntur.
- 5.26.16
Sin cerebrum membranave eius vulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit; fereque bilis vomitus insequitur. Quorundam sensus obtunduntur, appellatique ignorant; quorundam trux vultus est; quorundam oculi quasi resoluti huc atque illuc moventur; fereque tertio vel quinto die delirium accedit; multorum etiam nervi distenduntur. Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum vulnus frigori obiciunt.
- 5.26.17
Ubi stomachus autem percussus est, singultus et bilis vomitus insequitur; si quid cibi vel potionis adsumptum est, ea redditur cito. Venarum motus elanguescunt, sudores tenues oriuntur, per quos extremae partes frigescunt.
- 5.26.18
Communes vero ieiuni intestini et ventriculi vulnerati notae sunt: nam cibus et potio per vulnus exeunt; praecordia indurescunt; nonnumquam bilis per os redditur. Intestino tantum sedes inferior est. Cetera intestina icta vel stercus vel odorem eius exhibent.
- 5.26.19
Medulla vero, quae in spina est, discussa nervi resolvuntur aut distenduntur; sensus intercidit; interposito tempore aliquo sine voluntate inferiores partes vel semen vel urinam vel etiam stercus excernunt.
- 5.26.20
At si saeptum transversum percussum est, praecordia susum contrahuntur; spina dolet; spiritus rarus est; sanguis spumans fertur.
- 5.26.21
Vesica vero vulnerata dolent inguina: quod super pubem est, intenditur; pro urina sanguis, at ex ipso vulnere urina descendit. Stomachus adficitur: itaque aut bilem vomunt, aut singultiunt; frigus et ex eo mors sequitur.
- 5.26.22
His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia vulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia. Ex his autem exit sanguis, sanies, pus. Sanguis omnibus notus est: sanies est tenuior hoc, varie crassa et glutinosa et colorata. Pus crassissimum abidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie. Exit autem sanguis ex vulnere recenti aut iam sanescente, sanies est inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante. Rursus et sanies et pus quasdam species Graecis nominibus distinctas habent. Est enim quaedam sanies, quae vel hidros vel melitera nominatur; est pus, quod elaeodes appellatur. Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi nervo laeso inflammatio secuta est. Melitera crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis. Fertur haec quoque ex malis ulceribus, ubi nervi circa articulos laesi sunt, et inter haec loca maxime ex genibus. Elaeodes tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dis-simile; apparet in magnis ulceribus sanescentibus. Malus autem est sanguis nimium aut tenuis aut crassus, colore vel lividus vel niger, aut pituita mixtus aut varius: optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus. Itaque protinus eius vulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus fluxit. Itemque postea spes in iis maior est, ex quibus melioris generis quaeque proveniunt. Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit: melior est non multa, modice crassa, subrubicunda aut subalbida. Hidros autem peior est multus, crassus, sublividus aut subpallidus, glutinosus, ater, calidus, mali odoris: tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet. Melitera autem mala est multa et percrassa: melior, quae tenuior et minus copiosa est. Pus inter haec optimum est; sed id quoque peius est multum, tenue, dilutum, magisque si ab initio tale est; itemque si colore sero simile, si pallidum, si lividum, si faeculentum est; praeter haec, si male olet, nisi tamen locus hunc odorem excitat. Melius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius; itemque si leve est, si nihil olet, si aequale est: modo tamen convenire et magnitudini vulneris et tempori debet. Nam plus ex maiore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur. Elaeodes quoque peius sacrificium multum, et parum pingue: quo minus eius, quoque id ipsum pinguius, eo melius est.
- 5.26.23
Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est qui servari potest, protinus prospicienda duo sunt: ne sanguinis profusio neve inflammatio interemat. Si profusionem timemus, quod ex sede vulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis linamentis vulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda. Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt, et si sicca parum valent, aceto madefacienda sunt. Id vehemens ad sanguinem subprimendum est; ideoque quidam id volneri infundunt. Sed alius rursus metus subest, ne nimis valenter ibi retenta materia magnam inflammationem postea moveat. Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamvis pleraque ex his sanguinem supprimunt; sed, si semel ad ea decurritur, iis potius, quae mitius idem efficiunt. Quod si illa quoque profluvio vincuntur, venae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant. Ubi ne id quidem res patitur, possunt ferro candenti aduri. Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco, quo neque nervus neque musculus est, ut puta in fronte vel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admovere a diversa parte, ut illuc sanguinis cursus revocetur.
- 5.26.24
Et adversus profusionem quidem in his auxilium est: adversus inflammationem autem in ipso sanguinis cursu. Ea timeri potest, ubi laesum est vel os vel nervus vel cartilago vel musculus, aut ubi parum sanguinis pro modo vulneris fluxit. Ergo quotiens quid tale erit, sanguinem mature subprimere non oportebit, sed pati fluere, dum tutum erit; adeo ut, si parum fluxisse videbitur, mitti quoque ex brachio debeat; utique si corpus iuvenile et robustum et exercitatum est, multoque magis si id vulnus ebrietas praecessit. Quod si musculus laesus videbitur, praecidendus erit: nam percussus mortiferus est, praecisus sanitatem recipiti.
- 5.26.25
Sanguine autem vel subpresso, si nimius erumpit, vel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est vulnus glutinari. Potest autem id, quod vel in vute vel etiam in carne est, si nihil ei praeterea mali accedit. Potest caro alia parte dependens, alia inhaerens, si tamen etiamnum integra est et coniunctione corporis fovetur. In iis vero, quae glutinantur, duplex curatio est. Nam si plaga in molli parte est, sui debet, maximeque si discissa auris ima est vel imus nasus vel frons vel bucca vel palpebra vel labrum vel circa guttur cutis vel venter. Si vero in carne vulnus est hiatque neque in unum ore facile adtrahuntur, sutura quidem aliena est: inponenda vero fibulae sunt (ancteras Graeci nominant), quae oras, paululum tamen, contrahunt, quo minus lata postea cicatrix est. Ex his autem colligi potest, id quoque, quod alia parte dependens ali inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam an fibulam postulet. Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus volnus purgatum est, ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur. Id enim et in pus vertitur, et inflammationem movet, et glutinari volnus prohibet. Ne linamentum quidem, quod subprimendi sanguinis causa inditum est, ibi relinquendum est: nam id quoque inflammat. Conprehendi vero sutura vel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo valentius haereat neque cutem abrumpat. Utraque optima insidat, utraque neque nimis rara neque nimis crebra inicienda est. Si nimis rara est, non continet; si nimis crebra est, vehementer adficit, quia quo saepius acus corpus transuit quoque plura loca iniectum vinculum mordet, eo maiores inflammationes oriuntur magisque aestate. Neutra etiam vim ullam desiderat, sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur. Fere tamen fibulae latius vulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreverit, sit qua emanet. Si quod vulnus neutrum horum recipit, id tamen purgari debet. Deinde omni vulneri primo inpo-nenda est spongia ex aceto expressa: si sustinere aliquis aceti vim np, vino utendum est. Levis plaga iuvatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur. Sed ea quocumque modo inposita est, dum madet, prodest; itaque ut inarescat, non est committendum. Licet sine peregrinis et conquisitis et compositis medicamentis vulnus curare. Sed si quis huic parum confidit, imponere medicamentum debet, quod sine sebo conpositum sit ex iis, quae cruentis vulneribus apta esse proposui 19,1): maximeque, si caro est, barbarum; si nervi vel cartilago vel aliquid ex eminentibus, quales aures vel labra sunt, Polyidi sphragidem: Alexandrinum quoque viride nervis idoneum est; eminentibusque partibus ea, quam Graeci rhaptusam vocant. Solet etiam colliso corpore exigua parte findi cutis. Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire, nisi musculi nervique iuxta sunt; quos incidi non expedit. Ubi satis diductum est, medicamentum imponendum est. At si id, quod collisum est, quamvis parum diductum est, latius tamen aperiri propter nervos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea, quae umorem leniter extrahant, praecipueque ex his id, quod rhypodes vocari proposui (19.15). Non alienum est etiam, ubicumque vulnus grave est, imposito quo id iuvetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo; vel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat; si nervosus aut musculosus, quod emolliat.
- 5.26.26
Fascia vero ad vulnus deligandum lintea aptissima est eaque lata esse debet, ut semel iniecta ne vulnus tantum sed paululum utrimque etiam oras eius conprehendat. Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius adtrahitur; si aeque ab utraque, transversa conprehendere oras debet; aut si id vulneris ratio non patitur, media primum inicienda est, ut tum in utramque partem ducatur. Sic autem deliganda est, ut et contineat neque adstringat. Quod non continetur, elabitur: quod nimis adstrictum est, cancro periclitabitur. Hieme saepius fascia circumire debet, aestate quotiens necesse est; tum extrema pars eius inferioribus acu adsuenda est: nam nodus ulcus laedit, nisi tamen longe est.
- 5.26.27
Illo neminem decipi decet, ut propriam viscerum curationem requiat: de quibus supra (IV.14 seqq.) posui. Nam plaga ipsa curanda extrinsecus vel sutura vel alio medicinae genere est: in visceribus nihil movendum est, nisi ut, si quid ex iocinere aut liene aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur. Alioqui volnus interius ea victus ratio eaque medicina sanabunt, quae cuique visceri convenire superiore libro (IV.15 seqq.) posui.
- 5.26.28
His ita primo die ordinatis, homo lecto conlo-candus est; isque, si grave vulnus est, abstinere, quantum vires patiuntur, ante inflammationem cibo debet: bibere, donec sitim finiat, aquam calidam; vel, si aestas est ac neque febris neque dolor, etiam frigidam. Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro vi corporis aestimandum, ut inbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit, tenuem scilicet et exiguum, qui tantum sustineat; multique etiam ex profluvio sanguinis intermorientes ante ullam curationem vino reficiendi sunt, quod alioqui inimicissimum vulneri est.
- 5.26.29
Nimis vero intumescere vulnus periculosum; nihil intumescere periculosissimum est: illud indicium est magnae inflammationis, hoc emortui corporis. Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature vulnus sanum fore. Ac ne febris quidem terrere debet, si in magno vulnere, dum inflammatio est, permanet. Ille aperniciosa est, quae vel levi vulneri supervenit, vel ultra tempus inflammationis durat, columna delirium movet; vel, si nervorum rigor aut distentio, quae ex vulnere orta est, eam non finit. Vomitus quoque bilis non voluntarius, vel protinus ut percussus est aliquis, vel dum inflammatio manet, malum signum est in iis dumtaxat, quorum vel nervi, vel etiam nervosi loci vulnerati sunt. Sponte tamen vomere non alienum est, praecipue iis, quibus in consuetudine fuit: sed neque protinus post cibum, neque iam inflammatione orta, neque cum in superioribus partibus plaga est.
- 5.26.30
Biduo sic vulnere habito, tertio die id aperiundum, detergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus inicienda. Quinto iam die, quanta inflammatio futura est, se ostendit. Quo die rursus detecto vulnere considerandus color est. Qui si lividus aut pallidus aut varius aut niger est, scire licet malum vulnus esse; idque quandocumque animadversum est, terrere nos potest. Album aut rubicundum esse ulcus commodissimum est: item cutis dura, crassa, dolens percu ostendit. Bona signa sunt, ubi haec sine dolore tenuis et mollis est. Sed si glutinatur vulnus aut leviter intumuit, eadem sunt inponenda, quae primo fuerunt: si gravis inflammatio est neque glutinandi spes est, ea, quae pus moveant. Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet. Ea sic temperanda est, ut manu contingenti iucunda sit, usque adeo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse coloremque ulceri magis naturalem reddidisse videatur. Post id fomentum si late plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, maximeque si grande vulnus est, tetrapharmacum; si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, rhypodes: et si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet eoque inlita linamenta disponi per plagam; deinde emplastrum supra dari, et super id sucidam lanam. Minusque etiam quam primo fasciae adstringendae sunt.
- 5.26.31
Proprie quaedam in articulis visenda sunt, in quibus, si praecisi nervi sunt, qui continebant, debilitas eius partis sequitur. Si id dubium est, et ex acuto tela plaga est, ea transversa comidior est; si retuso et gravi, nullum in figura discrimen est. Sed videndum est, pus supra articulum an infra nascatur. Si sub eo nascitur albumque et crassum diu fertur, nervum praecisum credibile est, magisque quo maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt. Quamvis autem non abscisus nervus est, tamen si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo tumorem permanere; futurumque est ut tarde membrum id vel extendatur vel contrahatur. Maior tamen in extendendo mora est, ubi recurvato curatio adhibita est, quam in recurvando eo, quod rectum continuerimus. Conlocari quoque membrum quod ictum est ratione certa debet. Si glutinandum est, ut superius sit; si in inflammationibus est, ut in neutram partem inclinatum sit: si iam prus profluit, ut devexum sit. Optimum etiam medicamentum quies est: moveri, ambulare nisi sanis alienum est. Minus tamen is periculosum, qui in capite vel brachiis quam qui in inferioribus partibus vulnerati sunt. Minimeque ambulatio convenit femine aut crure aut pede laborante. Locus, in quo cubabit, tepidus esse debebit. Balneum quoque, dum parum vulnus purum est, inter res infestissimas est: nam id et umidum et sordidum reddit, ex quibus ad cancrum transitus esse consuevit. Levis frictio recte adhibetur, sed is partibus, quae longius absunt a vulnere.
- 5.26.32
Inflammatione finita vulnus purgandum est. Et id optime faciunt tincta in melle linamenta, supraque idem emplastrum vel enneapharmacum dandum est. Tum demum vero purum ulcus est, cum rubet, ac nimium neque siccum neque umidum est. At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut lividum aut nigrum est, id purum non est.
- 5.26.33
Purgato, sequitur ut impleatur; iamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies removeatur. Lanae sucidae supervacuus usus est: lota melius circumdatur. Ad implendum autem vulnus proficiunt quidem e medicamenta aliqua: itaque ea adhiberi non alienum est, ut buturum cum rosa et exigua mellis parte; aut cum eadem rosa tetrapharmacum; aut ex rosa linamenta. Plus tamen proficit balneum rarum, cibi noni suci, vitatis omnibus acribus, sed iam pleniores: nam et avis et venatio et suilla elixa dari potest.Vinum omnibus, dum febris, inflammatio inest, alienum est: itemque usque cicatricem, si nervi musculive vulnerati sunt; etiam, si alte caro. At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non pervetus, modice tamen datum, ad implendum quoque proficere. Si quod molliendum est, quod in nervosis locis musculosisve necessarium est, cerato quoque super vulnus utendum est. At si caro supercrevit, modice reprimit siccum lineamentum, vehementius squama aeris. Si plus est, quod tollis ipf, adhibenda sunt etiamnum vehementiora, quae corpus exedunt. Cicatricem post omnia haec commode inducit Lycium ex passo aut lacte dilutum, vel etiam per se impositum siccum linamentum.
- 5.26.34
Hic ordo felicis curationis est. Sed quaedam tamen periculosa incidere consuerunt: interdum enim vetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae livent; post quae quicquid medicamentorum ingeritur, parum proficit; quod fere neglegenter curatio ulceri supervenit. Interdum vel ex nimia inflammatione, vel ob aestus inmodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adstrictum est, vel quia corpus aut senile aut mali habitus est, cancer occupat. Id genus a Graecis diductum in species est, nostris vocabulis non est.
- 5.26.35
Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupavit, sed etiam serpit; deinde aliis aliisque signis discernitur. Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (erysipelas Graeci nominant); modo ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est, idque vehementius etiam putrescendo intenditur ubi vulnus umidum est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris est carunculaeque corruptae: interdum etiam nervi ac membranae resolvuntur, specillumque demissum descendit aut in latus aut deorsum, eoque vitio nonnumquam os quoque adficitur; modo oritur ea, quam Graeci gangrenam appellant. Prior in qualibet parte corporis fiunt: hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas vel inguina, fereque in senibus vel in is, quorum corpus mali habitus est. Caro in ulcere vel nigra vel livida est, sed sicca et arida; proxumaque cutis plerumque subnigris pustulis impletur; deinde ei proxima vel pallida vel livida, fereque rugosa, sine sensu est; ulterior in inflammatione est. Omniaque ea simul serpunt; ulcus in locum pustulosum, pustulae in eum, qui pallet aut livet, pallor aut livor in id, quod inflammatum est, inflammatio in id, quod integrum est, transit. Inter haec deinde febris acuta oritur ingensque sitis: quibusdam etiam delirium: alii, quamvis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen vix sensus suos explicant; incipit adfici stomachus; fit foedi spiritus ipse odoris. Atque initium quidem eius mali recipit curationem: ubi vero penitus insedit, insanabile est; plurimique sub frigido sudore moriuntur.
- 5.26.36
Ac pericula quidem vulnerum haec sunt. Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super eas livet, aeque incidendum. Si varicula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda. Deinde, ubi sanguis emissus novatumque vulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus vulneribus (Section: 23 A) exposita est. Si scalpello aliquis uti non vult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit, et cum ulcus sub eo exesum est, id, quo cicatrix induci .
- 5.26.37
Id autem, quod erysipelas vocari dixi (Section: 31 B), non solum vulneri supervenire sed sine hoc quoque oriri consuevit, atque interdum periculum maius adfert, utique si circa cervices aut caput constitit. — Oportet, si vires patiuntur, sanitatem mittere; deinde imponere simul reprimentia et refrigerantia, maximeque cerussam solani suco, aut Cimoliam creatam aqua pluviali exceptam; aut ex eadem aqua subactam farinam cupresso adiecta aut, si tenerius corpus est, lenticulam. Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum. Si per se refrigerantia parum proderunt, miscenda erunt hoc modo: sulpuris P. I; cerussae, croci singulorum P. XII S.; eaque cum vino conterenda sunt, et id his inlinendum: aut si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt et inlita linteolo superinicienda.
- 5.26.38
At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt quae carnem putrem lenus edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est. Si magis putre est, iamque procedit ac serpit, opus est vehementius erodentibus. Si ne haec quidem evincunt, aduri locus debet, donec ex eo nullus umor feratur: nam quod sanum est, siccum est, cum aduritur. Post ustionem putris ulceris superponenda sunt, quae crustas a vivo resolvant: eas escharas Graeci nominant. Ubi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est: sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur; eodemque modo ad sanitatem perducendum est.
- 5.26.39
Gangrenam vero, si nondum plane tentet, sed adhuc incipit, curare non difficillimum est, utique in corpore iuvenili; et magis etiam si musculi integri sunt, si nervi vel laesi non sunt vel leviter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco vitium; quod maxime fieri in digito potest.— In eiusmodi casu primum est, si vires patiuntur, sanguinem mittere; deinde quicquid aridum est et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque eo sanum corpus concidere. Medicamenta vero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus movere consuerunt; ideoque ne aqua quidem calida. Gravia quoque, quamvis reprimentia, aliena sunt sed his quam levissimis opus est; superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus. Si nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac vitiatum locum, debet: praecipueque in hoc casu petendum non a medicamentis solum sed etiam a victus ratione praesidium est: neque enim id malum nisi corrupti vitiosique corporis est. Ergo primo, nisi inbecillitas prohibet, abstinentia utendum; deinde danda quae per cibum potionemque alvum ideoque etiam corpus adstringant, sed ea levia. Postea si vitium constitit, inponi super vulnus eadem debent, quae in putri ulcere praescripta sunt (Section: 33 C). Ac tum quoque ut plenioribus cibis ut licebit ex media materia, sic tamen non nisi alvum corpusque siccantibus; aqua vero pulviatili frigida. Balneum, nisi iam certa fiducita redditae sanitatis est, alienum est: siquidem emollitum in eo vulnus cito rursus eodem malo adficitur. Solent vero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere ac nihilo minus serpere in cancer. Inter quae, miserum sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscidere.
- 5.26.40
Hae gravissimorum vulnerum curationes sunt. Sed ne illa quidem neglegenda, ubi integra cute interior pars conlisa est; aut ubi derasum adtritumve aliquid est; aut ubi surculus corpori infixus est; aut ubi tenue sed altum vulnus insedit.
- 5.26.41
In primo casu commodissimum est maliciorum ex vino coquere, interioremque eius partem conterere et cerato miscere ex rosa facto, idque superponere: deinde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale lipara est.
- 5.26.42
Derasso vero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et vinum subtrahendum. Neque id, quia non habebit altiores ictus, contemnendum erit: siquidem ex eiusmodi casibus saepe cancri fiunt. Quod si levius id erit et in parte exigua, contenti esse poterimus eodem leni medicamento.
- 5.26.43
Surculum vero, si fieri potest, oportet vel manu vel etiam ferramento eicere. Si vel praefractus est vel altius descendit, quam ut id ita fieri possit, medicamento evocandus est. Optume autem educit superinposita harundinis radix, si tenera est, protinus contrita; si iam durior, ante in mulso decocta; cui semper mel adiciendum est aut aristolochia cum eodem melle. Pessima ex surculis harundo est, quia aspera est: eademque offensa etiam in filice est. Sed usu cognitum est utramque adversus posita est. Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi vim habet.
- 5.26.44
Idem altis tenuibusque vulneribus aptissimum est. Priori rei Philocratis, huic Hecataei emplastrum maxime convenit.
- 5.26.45
Ubi vero in quolibet vulnere ventum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linamentum, dum caro alitur; deinde iam, cum continenda est, siccum inponendum est, donec cicatrix inducatur. Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit. Idem radix silvestris cucumeris praestat, idem compositio, quae habet: elateri P. 1; spumae argenti P. II; unguenti pondo IIII. Quae excipiuntur resina terebenthina, donec emplastri crassitudo ex omnibus fiat. Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo, plumbum elotum, eademque rosa coacta; sive unguitur cicatrix, quod in facie fieri potest; sive id ut emplastrum inponitur, quod in aliis partibus commodius est. At si vel excrevit cicatrix vel concava est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere. Alioqui res utrique succurri patitur, siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest. Si medicamentum aliquis mavult, idem efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt. Cute exulcerata coicienda sunt, super concavam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur et tum cicatrix inducatur.
- 5.27.1
27 Dixi de iis vulneribus, quae maxime per tela inferuntur. Sequitur, ut de iis dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium aut serpentium. Omnis autem fere morsus habet quoddam virus: itaque si vehemens vulnus est, cucurbitula admovenda est; si levius, protinus emplastrum iniciendum, praecipueque Diogeni. Si id non est, quodlibet ex is, quae adversus Alexandrinum: si ne id quidem est, quodlibet non pinguae ex iis, quae recentibus vulneribus accommodantur. Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si manus vulneri inponitur superque id duobus digitis verberatur: exaniat enim; ac salsamentum quoque recte super id vulnus deligatur.
- 5.27.2
Utique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula virus eius extrahendum est; deinde si locus neque nervosus neque musculosus est, vulnus id adurendum est: si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est. Tum usto quidem vulneri superimponenda quae ceteris ustis sunt: ei vero, quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae vehementer exedunt. Post quae nullo novo magisterio, sed iam supra (26, 30, 36) posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum. Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet; deinde multo meracoque vino accipiunt, quod omnibus venenis contrarium est. Idque cum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo videtur.
- 5.27.3
Solet autem ex eo vulnere, ubi parum occursum est, aquae timo nasci (hydrophoas Graeci appellant), miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur; quo oppressis in angusto spes est. Sed unicum tamen remedium est, neque opinantem in piscinam non ante ei provisam proiecere. Et si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere: si habet, interdum deprimere, ut invitus quoque aqua satietur; sic enim simul et sitis et aquae metus tollitur. Sed aliud periculum excipiti, ne infirmum corpus in aqua frigida vexatum nervorum distentio absumat. Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum demittendus est. Antidotum autem praecipue id, quod primo loco (23, 1 B) posui, ubi id non est, aliud, si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua dandum est; et si amaritudine offendit, mel adiciendum est: si iam is morbus occupavit, per catapotia sumi potest.
- 5.27.4
Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamvis in ea multum antiqui variarunt, ut in singula anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia: sed in omnibus eadem maxime proficiunt.— Igitur in primis super vulnus id membrum deligandum est, non tamen nimium vehementer, ne torpeat; deinde venenum extrahendum est. Id cucurbitula optume facit. Neque alienum est ante scalpello circa vulnus incidere, quo plus vitiati iam sanguinis extrahatur. Si cucurbitula non est, quod tamen vix incidere potest, tum quodlibet simile vas, quod idem possit; si ne id quidem est, homo adhibendus est, qui id vulnus exsugat. Neque hec scientiam praecipuam habent ii, qui Psylli nominantur, sed audaciam usu ipso confirmatam. Nam venenum serpentis, ut quaedam etiam venatoria venena, quibus Galil praecipue utuntur, non gustu, sed in vulnere nocent. Ideoque colubra ipsa tuto estur, ictus eius occidit; et si stupente ea, quod per quaedam medi-camenta circulatores faciunt, in os digitum quis insidit neque percussus est, nulla in ea saliva noxa est. Ergo quisquis exemplum Psylli secutus id vulnus exsuxerit, et ipse tutus erit et tutum hominem praestabit. Illud ne intereat ante debebit adtendere, ne quod in gingivis palatove aliave parte oris ulcus habeat. Post haec is homo loco calido conlocandus est, sic ut id quod percussum erit, in inferiorem partem inclinetur. Si neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum vel ovillum vel vitulinum et vomere, vivum autem gallinaceum pullum per medium dividere et protinus alidum super volnus imponere, sic ut pars interior corpori iungatur. Facit id etiam haedus agnusve discissus, et calida eius caro statim super volnus inposita. Emplastra quoque si qua supra (19, 20 seqq.) conprehensa sunt; aptissimumque est vel Ephesium vel id, quod ei subiectum est (19, 22). Praesensque in aliquo antidoto praesidium est: si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri vini cum pipere, vel quidlibet aliud quod calori movendo est, ne umorem intus coire patiatur: nam maxima pars venenorum frigore interemit. Omnia etiam urinam moventia, quia materiam extenuant, utilia sunt.
- 5.27.5
Haec adversus omnes ictus communia sunt. Usus tamen ipse docuit eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere. Quod demonstrasse dicitur casus cuiusdam pueri, qui cum ab hac ictus esset et partim ob ipsum volnus partim ob inmodicus aestus siti premeretur ac locis siccis alium umorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit et liberatus est, credo, quoniam id, quamvis refrigerandi vim habet, tamen habet etiam dissupandi; quo fit, ut terra respersa eo spumet. Eadem ergo vi verisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.
- 5.27.6
In quibusdam etiam aliis serpentibus quaedam auxilia certa satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum vino bibunt: quidam eodem modo contritum super volnus imponunt: quidam super prunam eo imposito volnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus dilabatur; tum carbonem eius super volnus deligant. Bibere autem oportet herbae solaris, quam heliotropion Graeci vocant, semen vel certe folia ex vino. Super volnus vero etiam furfures ex aceto vel ruta silvatica recte imponitur vel cum melle sal tostus. Cognovi tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.
- 5.27.7
Et ad scorpionis autem et aranei ictum alium cum ruta recte miscentur, ex oleoque contritum superinponitur.
- 5.27.8
At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones dividendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur. Trifolium quoque et mentastrum et cum aceto panaces aeque proficiunt. Costumque et casia et cinnamomum recte per potionem adsumuntur.
- 5.27.9
Adversus chelydri vero ictum panaces aut laser, quod sit scrip. III S. 1, vel porri sucus cum hemina vini sumendus est, et edenda multa satureia. Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta vel nepeta cum sale contrita melle adiecto. Quod in eo quoque vulnere, quod cerastes fecit, aeque valet.
- 5.27.10
Ubi vero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe ho demittendus in solium est; dandusque ei murrae et uvae taminia par modus ex passi hemina; vel radiculae semen aut lolii radix ex vino; et super vulnus furfures ex aceto coctae; imperandumque, ut is conquiescat.
- 5.27.11
Verum haec genera serpentium et peregrina et aliquanto magis pestifera sunt, maximeque aestuosis locis gignuntur. Italia frigidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt. Adversus quos satis proficit herba Vettonica vel Cantabrica vel centaurios vel argimonia vel trixago vel personina vel marinae pastinacae, vel singulae binaeve tritae et cum vino potui data sunt et super vulnus impositae. Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et ieiuni et ieiuno magis nocere; ideoque perniciosis-simae sunt cum incubant, utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante procedi quam quis aliquid adsumpsit.
- 5.27.12
Non tam ex facili is opitulari est, qui venenum vel in cibo vel in potione sumpserunt, primum quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti; ita ne succurrere quidem statim sibi possunt; deinde quia noxa non a cute sed ab interioribus partibus incipit. Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto vomere; deinde ubi praecordia exhausit, bibere antidotum: si id non est, vel merum vinum.
- 5.27.13
Sunt tamen quaedam remedia propria adversus quaedam venena, maximeque leviora. Nam si cantharidas aliquis ebibit, panaces cum contusa vel galbanum vino adiecto dari, vel lac per se debet.
- 5.27.14
Si cicutam, vinum merum calidum cum ruta quam plurimum ingerendum est; deinde is vomere cogendus; posteaque laser ex vino dandum: isque, si febre vacat, in calidum balineum mittendus; si non vacat, unguendus ex calfacientibus est. Post quae quies ei necessaria est.
- 5.27.15
Si hyoscyamum, fervens mulsum bibendum est, aut quodlibet lac, maxime tamen asininum.
- 5.27.16
Si cerussam, ius malvae vel ius glandis ex vino contritae maxime prosunt.
- 5.27.17
Si sanguisuga epota est, acetum cum sale bibendum est. Si lac intus coiit, aut passum aut coagulatum aut cum aceto laser.
- 5.27.18
Si fungos inutiles quis adsumpsit, radicula aut †pota aut cum sale et aceto edenda est. Ipsi vero hi et specie quidem discerni possunt ab utilibus et cocturae genere idonei fieri. Nam sive ex oleo inferverunt, sive piri surculus cum his infervit, omni noxa vacant.
- 5.27.19
Adustis quoque locis extrinsecus vis infertur: itaque sequi videtur, ut de his dicam. Haec autem optime curantur folio aut lilii aut linguae caninae aut betae in vetere vino oleoque decoctis; quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed dividi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque primo et pusulas prohibeant et sumam pelliculam exasperent; deinde ea, quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum melle farina vel myrra cum vino vel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incipit, aceto diluta. Ex insequentibus quaelibet lipara: sed idonea maxime est, quae vel plumbi recrementum vel vitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam: ubi ea declinavit, farinam cum ruta vel porro vel marrubio, donec crustae cadant; tum ervum cum melle aut irim aut resinam terebenthinam, donec ulcus purum sit; novissime siccum linamentum.
- 5.28.1
28 Ab his, quae extrinsecus incidunt, ad ea veniendum est, quae interius corrupta aliqua corporum parte nascuntur. Ex quibus non aliud carbunculo peius est. Eius hae notae sunt: rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum sublividae aut pallidae: in his sanies esse videtur. Infra color niger est: ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet; circaque quasi crusta est, eaque inflammatione cingitur: neque in eo loco levari cutis potest, sed inferiori carni quasi adfixa est. Somnus urguet, nonnumquam horror aut febris oritur, aut utrumque. Idque vitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius: supra quoque procedens inalbescit, dein lividum fit, circumque exiguae pustulae oriuntur; et si circa stomachum faucesve incipit, subito spiritum saepe elidit.— Nihil melius est quam protinus adurere; neque id grave est: nam non sentit, quoniam ea caro mortua est; finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est. Tum de vulnus sicut cetera adusta curandum est: sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta undique a viva carne diducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat; purusque iam sinus curari potest implentibus. At si in summa cute vitium est, possunt succurrere quaedam vel exedentia tantum vel etiam adurentia. Vis pro magnitudine adhibenda est. Quodcunque vero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a vivo corruptam partem resolvit; certaque esse fiducia potest fore, ut undique vitiosa caro excidat, qua huiusce rei medicamen exest. Si id non fit medicamentum malo vincitur, utique ad ustionem properandum est. Sed in eiusmodi casu abstinendum a cibo, a vino est: aquam liberaliter bibere expedit. Magisque ea servanda sunt, si febricula quoque accessit.
- 5.28.2
Non idem periculum carcinoma adfert, nisi imprudentia curantis agitatum est. Id vitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum: † et in ulcere autem aut splene hoc nascitur. Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur; isque immobilis, inaequalis tumet, interdum etiam torpet. Circa eum inflatae venae quasi recurvantur, haeque pallent aut livent, nonnumquam etiam in quibusdam delitescunt; tactusque is locus aliis dolorem adfert, in aliis sensum non habet. Et nonnumquam sine ulcere durior aut mollior est quam esse naturaliter debet: nonnumquam isdem omnibus ulcus accedit. Interdumque nullam habet proprietatem, interdum simile is est, quae vocant Graeci condylomata aspritudine quadam et magnitudine; colorque eius ruber est aut lenticulae similis. Neque tuto feritur: nam protinus aut resolutio nervorum aut distentio insequitur. Saepe homo ictus ommutescit, atque eius anima deficit: quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt, intenduntur et intumescunt. Ob quae pessimum id genus est. Fereque primum id fit, quod cacoethes a Graecis nominatur; deinde ex eo id carcinoma, quod sine ulcere est; deinde ulcus, ex eo thymium. Tolli nihil nisi cacoethes potest: reliqua curationibus inritantur; et quo maior vis adhibita est, eo magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus, quidam ferro adusserunt, quidam scalpello exciderunt: neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increverunt, donec occiderent. Excisa, etiam post inductam cicatricem, tamen reverterunt et causam mortis adtulerunt; cum interim plerique nullam vim adhibendo, qua tollere id malum temptent, sed imponendo tantum lenia medicina, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perveniant, non prohibentur. Discernere autem cacoethes, quod curationem recipiti, a carcinomate, quod non recipit, nemo scite potest sed tempore et experimento.— Ergo ubi primum id vitium notatum est, imponi debent medicina adurentia. Si levatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem. Si potius inritatum est, scire licet iam carcinoma esse, removendaque sunt omnia acria, omnia vehementia. Sed si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam aut rhypodes emplastrum satis sacrificium. Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa iniciendum est, adiciendusque ei pulvis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tinguere candens ferrum solitus est. Si id nimium supercrevit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus ne quid eminere patiatur; sed ita, si nihil exacerbavit: si minus, eodem cerato contenti esse debebimus.
- 5.28.3
Est etiam ulcus, quod θηρίωμα Graeci vocant. Id et per se nascitur et interdum ulceri ex alia causa facto supervenit. Color est vel lividus vel niger, odor foetus, multus et muccis similis umor. Ipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit: prurigine tantum movetur. At circa dolor est et inflammatio; interdum etiam febris oritur, nonnumquam ex ulcere sanguis erumpit. Atque id quoque malum serpit. Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci vocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus vorat. Id ulcus inaequale est, caeno simile; inest multus umor glutinosus; odor intolerabilis, maiorque quam pro modo ulceris inflammatio. Utrunque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus vel iis, quorum corpora mali habitus sunt.— Curatio utriusque eadem est, sed in maiore malo magis necessaria. Ac primum a victus ratione ordinandus est, ut quiescat in lectulo, ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam adsumat; alvus quoque ei ducatur; dein post inflammationem cibum boni suci capiat, vitatis omnibus acribus; potionis quantum volet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena vero etiam vini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in iis, quos φαγέδαινα urgebit, atque iis, qui therioma adhuc habebunt, utendum erit. Et victus quidem talis necessarius est. Super ulcus vero inspergenda arida aloe oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis. Ac si quis nervus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur. Si validioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones veniendum est, quae vehementius adurunt. Quicquid autem inspergitur, averso specillo infundi debet. Superdanda cum melle sunt vel linamenta vel oleae folia ex vino decocta vel marrubium; eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene expresso; circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata. Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter nervis, si qui apparent, ante contectis. Adustum vel medicamentis vel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.
- 5.28.4
Sacer quoque ignis malis ulceribus adnumerari debet. Eius duae species sunt: alterum est subrubicundum aut mixtum rubore atque pallore exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla † alteri maior est, sed plurimae perexiguae: in his semper fere pus et saepe rubor cum calore est. Serpitque id nonnumquam sanescente eo, quod primum vitiatum est, nonnumquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus videri potest. Fit maxime in pectore aut lateribus aut eminentibus partibus, praecipueque in plantis. Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, sublividum inaequaliter tamen; mediumque sanescit extremis procedentibus. Ac saepe id, quod iam sanum videbatur, iterum exulceratur. At circa proxima cutis, quae vitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex rubro subnigrum. Atque hoc quoque malo fere corpora senior temptantur aut quae mali habitus sunt, sed in cruribus maxime.— Omnis autem sacer ignis, ut minimum periculum habet ex iis, quae serpunt, sic prope difficillime tollitur. Medicamentum eius fortuitum est uno die febris, quae umorem noxium absumat. Pus quo crassius et albidius est, eo periculi minus est. Prodest etiam infra os vulnerum laedi, quo plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus est, extrahatur. Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo alvi ductione opus est. In omni vero sacro igni neque lenibus et glutinosis cibis, neque salsis et acribus utendum est, sed iis, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aves, exceptoque apro omnis fere venatio. Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et vinum austere et balneum. Atque in hoc quoque genere potio magis liberalis esse quam cibus debet. Ipsa autem ulcera si mediocriter serpunt, aqua calida, si vehementius, vino calido fovenda sunt; deinde acu pusulae, quaecunque sunt, aperiendae; tum imponenda ea, quae putrem carnem exedunt. Ubi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet. In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in vino cocta atque contrita, potest emplastrum vel Herae vel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex vino austero cocta; ac, si celeriter malum serpit, non aliud magis proficit. Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui (B), satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.
- 5.28.5
Chironeum autem ulcus appellatur, quod et magnum est et habet oras duras, callosas, tumentes. Exit sanies non multa sed tenuis. Odor malus neque in ulcere neque in eius umore est; nulla inflammatio, dolor modicus est; nihil serpit, ideoque nullum periculum affet, sed non facile sanescit. Interdum tenuis cicatrix inducitur, deinde iterum rumpitur ulcusque renovatur. Fit maxime in pedibus et cruribus. Super id imponi debet, quod et lene aliquid et vehemens et reprimens habeat. Quale eius rei causa fit ex his: squamae aeris, plumbi eloti combusti, singulorum P. IIII; cadmiae, cerae, singulorum P. VIII; rosae quantum satis est ad ceram simul cum eis molliendam.
- 5.28.6
Fiunt etiam ex frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et praecipue pedibus digitisque eorum, nonnumquam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione mediocri est; interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio: dolor autem modicus. Prurigo maior est: nonnumquam umor exit, sed non multus, qui referre vel pus vel saniem videtur.— In primis multa calida aqua fovendum est, in qua rapa decocta, aut si ea non sunt, aliquae verbenae ex reprimentibus. Si nondum adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admovendum est. Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa potione cum ture contritum vino adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contritum. Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.
- 5.28.7
Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur; quae vel praecipue fatigare medicos solent, quoniam et febres movent nec unquam facile maturescunt; et sive ferro sive medicamentis curantur, plerumque iterum iuxta cicatrices ipsas resurgunt multoque post medicamenta saepius; quibus id quoque adcedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur maxime in cervice, sed etiam in alis et inguinibus lateribus: in mammis quoque feminarum se reperisse chirurgicus Meges auctor est.Propter haec et album veratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem vel educant vel dissipent, quorum supra (cap. XVIII, 1-7 A, 13 seqq.) mentio facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedunt crustaque eum locum astringant; tunc vero ut ulcus curant. Quaecunque autem ratio curandi est, corpus puro ulcere exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem perveniat. Quae cum medici doceant, quorundam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, si eum anguem edit, liberari.
- 5.28.8
Furunculus vero est tuberculum acutum cum inflammatione et dolore, maximeque ubi iam in pus vertit. Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus versa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem ventriculum quidam furunculi nominant. In eo nullum periculum est, etiam ut nulla curatio adhibeatur: maturescit enim per se atque erumpit: sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet.— Proprium eius medicamentum galbanum est: sed alia quoque quae supra (cap. XVIII) comprehensa sunt. Si cetera desunt, imponi debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat; deinde, si non repressit, quodlibet puri movendo accommodatum; si ne id quidem est, vel resina vel fermentum. Expresso pure nulla ultra curatio necessaria est.
- 5.28.9
Phyma vero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius et planius, saepe etiam maius. Nam furunculus ovi dimidii magnitudinem raro explet, nunquam excedit: phyma etiam latius patere consuevit, sed inflammatio dolorque sub eo minores sunt. Ubi divisum est, pus eodem modo apparet; ventriculus, ut in furunculo, non invenitur, verum omnis corrupta caro in pus vertitur. Id autem in pueris et saepius nascitur et facilius tollitur: in iuvenibus rarius oritur et difficilius curatur. Ubi aetas induravit, ne nascitur quidem. Quibus vero medicamentis discuteretur, supra (18, 16-20) propositum est.
- 5.28.10
Phygetron autem est tumor non altus, latus, in quo quiddam pusulae simile est. Dolor distentioque vehemens est, et maior quam pro magnitudinem tumoris, interdum etiam febricula. Idque tarde maturescit neque magnopere in pus convertitur. Fit maxime aut in vertice aut in alis aut inguinibus. Panum a similitudine figurae nostri vocant. Atque id ipsum quo medicamento tolleretur, supra (18, 19) demonstravi.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 735
Perseus Latin. CTS URN phi0836.phi002.perseus-lat4. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.