De Medicina
- 3.18.7
Raro sed aliquando tamen ex metu delirium nascitur. Quod genus insanientium specie similique victus genere solo curandum est, praeterquam quod in hoc insaniae genere solo recte vinum datur.
- 3.19.1
19 His morbis praecipue contrarium est id genus, quod cardiacum a Graecis nominatur, quamvis saepe ad eum phrenetici transeunt: siquidem mens in illis labat, in hoc constat. Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur. Licetque protinus scire id esse, ubi venarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo et tempore ex toto thorace et cervicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus; acutique id morbi genus est.
- 3.19.2
Curatio prima est supra praecordia imponere quae reprimant cataplasmata, secunda sudorem prohibere. Id praestat acerbum oleum vel rosa vel melinum aut myrteum, quorum aliquo corpus leviter perunguendum, ceratumque ex aliquo horum tum inponendum est. Si sudor vincit, delinendus homo est vel gypso vel spuma argentea vel Cimolia creta, vel etiam subinde horum pulvere respergendus. Idem praestat pulvis ex contritis aridi myrti vel rubi foliis, aut ex austeri et boni vini arida faece; pleraque similia sunt, quae si desunt, satis utilis est quilibet ex via pulvis iniectus. Super haec vero, quo minus corpus insudet, levi veste debet esse contectus, loco non calido, fenestris patentibus, sic ut perflatus quoque aliquis accedat.
- 3.19.3
Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo vinoque succurrere. Cibus non multus quidem, sed saepe tamen noce ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret. Is esse debet ex infirmissima materia et stomacho aptus. Nisi si necesse est ad vinum festinare non oportet. Si verendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit; idque vinum esse debet neque nullarum virium, neque ingentium: recteque toto die ac nocte vel tres heminas aeger bibet; si vastius corpus est, plus etiam: si cibum non accipit, perunctum perfundere aqua frigida ante conveniet, et tunc dare. Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte vomere oportet, rursusque post vomitum cibum sumere. Si ne id quidem manserit, sorbere vini cyathum, interpositaque hora sumere alterum. Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superlinendum est; qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut vinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, venisque vis redeat. Ultimum auxilium est in alvum tisanae vel halicae cremorem ex inferioribus indere, siquidem id quoque vires tuetur. Neque alienum est naribus quoque aestuantis admovere quod reficiat id est rosa et vinum: si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fovere. Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et vita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio. Ubi esse in tuto videtur, verendum tamen, ne in eandem infirmitatem cito recidat; itaque vino tantummodo remoto cotidie validiorem cibum debet adsumere, donec satis virium corpori redeat.
- 3.20.1
20 Alter quoque morbus est aliter phrenetico contrarius. In eo difficilior somnus, prompta ad omnem audacem mens est: in hoc marcor et inexpugnabilis paene dormiendi necessitas. Lethargum Graeci nominarunt. Atque id quoque genus acutum est, et nisi succurritur, celeriter iugulat.— Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis iis, per quae sternutamenta evocentur, et iis, quae odore foedo movent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, veratrum, castoreum, acetum, alium, cepa. Iuxta etiam galbanum incendunt, aut pilos aut cornu cervinum; si id non est, quodlibet aliud: haec enim cum conburuntur, odorem foedum movent. Tharrias vero quidam accessionis id malum esse dixit, levarique, cum ea decessit; itaque eos, qui subinde excitant, sine usu male habere. Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non levetur aut levata quoque ea somnus urgueat. Nam si expergiscitur, adhibere eum sopito supervacuum est: neque enim vigilando melior fit, sed per se, si melior est, vigilat. Si vero continens ei somnus est, utique excitandus est, sed iis temporibus, quibus febris levissima est, ut et excernat aliquid et sumat. Excitat autem validissime repente aqua frigida infusa. Post remissionem itaque perunctum multo oleo corpus tribus aut quattuor amphoris totum per caput perfundendum est. Sed hoc utemur, si aequalis aegro spiritus erit, si mollia praecordia: sin aliter haec erunt, ea potiora, quae supra (2, 3) comprehensa sunt. Et quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est.
- 3.20.2
Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fovendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit. Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto; praecipueque proficit et ad excitandum hominem naribus admotum et ad morbum ipsum depellendum capiti frontive inpositum sinapi. Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inveniri poterit. Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat, sic ut, si cotidie gravis accessio est, haec cotidie detur; si alternis, post graviorem sorbitio, post leviorem mulsa aqua. Vinum quoque cum tempestivo cibo datum non mediocriter adiuvat. Quod si post longas febres eiusmodi torpor corpori accessit, cetera eadem servanda sunt: ante accessionem autem tribus quattuorve horis castoreum, si venter adstrictus est, mixtum cum scamonea; si non est, per se ipsum cum aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum plenioribus; si dura, in isdem sorbi-tionibus subsistendum, inponendumque praecordiis quod simul et reprimat et molliat.
- 3.21.1
21 Sed hic quidem acutus est morbus. Longus vero fieri potest eorum, quos aqua inter cutem male habet, nisi primis diebus discussus est: hydropa Graeci vocant. Atque eius tres species sunt. Nam modo ventre vehementer intento creber intus ex motu spiritus sonus est; modo corpus inaequale est tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus; modo intus in unum aqua contrahitur et moto corpore ita movetur, ut impetus eius conspici possit. Primum τυμπανείτην, secundum λευκοφλεγματιάν vel ὑπὸ σάρκα, tertium ἀσκέιτην Graeci nominarunt. Communis tamen omnium est umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt. Saepe vero hoc malum per se incipit, saepe alteri vetusto morbo maximeque quartanae supervenit. Facilius in servis quam in liberis tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque patientiam, promptius iis succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est. Sed ne ii quidem, qui sub alio sunt, si ex toto sibi temperare non possunt, ad salutem perducuntur. Ideoque non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, amicum quendam eius, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo inplicitum, negavit posse sanari; cumque alter medicus Epirotes Philippus se sanaturum polliceretur, respondit illum ad morbum aegri respicere, se ad animum. Neque eum res fefellit. Ille enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua devorando bibendoque suam urinam in exitium se praecipitavit. Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis, requies, inedia: at si malum inveteravit, non nisi magna mole discutitur. Metrodorum tamen Epicuri discipulum ferunt, cum hoc morbo temptaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde evomere. Quod si redditur quicquid receptum est, multum taedio demit; si a stomacho retentum est, morbum auget; ideoque in quolibet temptandum non est. Sed si febris quoque est, haec in primis summovenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est (capp. IV-XVII). Si sine febre aeger est, tum demum ad ea veniendum est, quae ipsi morbo mederi solent. Atque hic quoque, quaecumque species est, si nondum nimis occupavit, iisdem auxiliis opus est. Multum ambulandum, currendum aliquid est, superiores maxime partes sic perfricandae, ut spiritum ipsum contineat. Evocandus est sudor non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida vel Laconico vel clibano similibusque aliis; maximeque utiles naturales et siccae sudationes sunt, quales super Baias in murtetis habemus. Balineum atque omnis umor alienus est. Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi duabus, murrae tertia parte. Cibus esse debet ex media quidem materia, sed tamen generis durioris: potio non ultra danda est quam ut vitam sustineat, optimaque est, quae urinam movet. Sed id ipsum tamen moliri cibo quam medicamento melius est. Si tamen res coget, ex iis aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda. Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uva taminia quam σταφίδα ἀγρίαν Graeci nominant, habrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi semen: illud cyperon, hoc σχοίνονnon Graeci vocant; quae quotiens posuero, non quae hi nascuntur, sed quae inter aromata adferuntur, significabo. Primo tamen quae levissima ex his sunt id est rosae folia vel nardi spica temptanda est. Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum. Commodum est etiam lino cotidie ventrem metiri et, qua conprehendit alvum, notam imponere, posteroque die videre, plenius corpus sit an extenuetur: id enim, quod extenuatur, medicinam sentit. Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam: nam si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae valetudinis spes est. Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui et frictione usum, tertio die iam et febre et aqua liberato cibum et vinum dedisse memoriae prodidit.
- 3.21.2
Hactenus communiter de omni specie praecipi potest: si vehementius malum est, diducenda ratio curandi est. Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum vomitus est; fomentis siccis calidisque utendum est. Si per haec dolor non finitur necessariae sunt sine ferro cucurbitulae: si ne per has quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est; tum his utendum est. Ultimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per alvum infundere copiosam aquam calidam eamque recipere. Quin etiam cotidie ter quaterque opus est uti frictione vehementi, cum oleo et quibusdam calefacientibus. Sed in hac frictione a ventre abstinendum est: inponendum vero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat; ferramentisque candentibus pluribus locis venter exulcerandus est; servanda ulcera diutius. Utiliter etiam scilla cocta delinguitur; sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.
- 3.21.3
At si id vitium est, cui leukoflegmati/a nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat. Si is vehementior est, caput velandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit; idque, si vires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet. Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt. Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet; concutiendumque multa gestatione corpus est; atque ubi inductae vulneribus cicatrices sunt, adiciendum et exercitationibus et cibis, donec corpus ad pristinum statum revertatur. Cibus valens esse debet et glutinosus, maximeque caro. Vinum, si per stomachum licet, dulcius, sed ita ut invicem biduo triduove modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum. Si valens est qui id accipit, et scilla cocta, sicut supra (Section: 10) dixi, delinguitur. Auctoresque multi sunt inflatis vesicis pulsandos tumores esse.
- 3.21.4
Si vero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen vehementer, adstringere; quod a Tharria profectum esse servatum a pluribus video. Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superonere: si per talia auxilia venter non siccatur, sed umor nihilo minus abundat, celeriore via succurrere, ut is per ventrem ipsum emittatur. Neque ignoro dis-plicuisse Erasistrato hanc curandi viam: morbum enim hunc iocineris putavit: ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae vitiato illo subinde nascatur. Sed primum non huius visceris unius hoc vitium est: nam et liene adfecto et in totius corporis malo habitu fit; deinde ut inde coeperit, tamen aqua, nisi emittitur, quae contra naturam ibi subsistit, et iocineri et ceteris partibus interioribus nocet. Convenitque corpus nihilo minus esse curandum: neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit. Ac ne illud quidem in controversiam venit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuvenes robusti, qui vel ex toto carent febre, vel certe satis liberales intermissiones habent. Nam quorum stomachus corruptus est, quive ex atra bile in hoc deciderunt, quive malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt. Cibus autem, quo die primum umor emissus est, supervacuus est, nisi si vires desunt. Insequentibus diebus et is et vinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet; paulatimque evocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, navigationes et idoneos cibos, donec ex toto convalescat. Balneum rarum res amat, frequentiorem in ieiunio vomitum. Si aestas est, in mari natare commodum est. Ubi convaluit aliquis, diu tamen alienus ei veneris usus est.
- 3.22.1
22 Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos invasit. Atque huius quoque plures species sunt. Una est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullius vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur, tollit: a)trofi/an Graeci vocant. Ea duabus fere de causis incidere consuevit; aut enim nimio timore aliquis minus, aut aviditate nimia plus quam debet adsumit: ita quod vel deest infirmat, vel quod superat corrumpitur. Altera species est quam Graeci kaxeci/an appellant, ubi malus corporis habitus est, ideoque omnia alimenta corrumpuntur. Quod fere fit, quom longo morbo vitiata corpora, etiamsi illo vacant, refectionem tamen non accipiunt; aut cum malis medicamentis corpus adfectum est; aut cum diu necessaria defuerunt; aut cum inusitatos aut inutiles cibos aliquis adsumpsit, aliquidve simile incidit. Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per adsiduas pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant. Tertia est longeque periculosissima species, quam Graeci phthisin nominarunt. Oritur fere a capite, inde in pulmonem destillat; huic exulcerato accedit; ex hac febricula levis fit, quae etiam cum quievit, tamen repetit; frequens tussis est, pus excreatur, interdum cruentum aliquid. Quicquid excreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est. Itaque qui de morbo dubitant, hac nota utuntur.
- 3.22.2
Cum haec genera tabis sint, animadvertere primum oportet, quid sit, qui laboretur; deinde, si tantum non ali corpus apparet, causam eius attendere, et si cibi minus aliquis quam debet adsumpsit, adicere, sed paulatim, ne, si corpus insuetum subita multitudine oneraverit, concoctionem impediat. Si vero plus iusto qui adsumere solitus est, abstinere uno die, deinde ab exiguo cibo incipere, cotidie adicere, donec ad iustum modum perveniat. Praeter haec convenit ambulare locis quam minime frigidis, sole vitato; per manus quoque exerceri: si infirmior est, gestari, ungui, perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saepius eodem die, et ante cibum et post eum, sic ut interdum oleo quaedam adiciantur calfacientia, donec insudet. Prodestque in ieiuno prendere per multas partes cutem et adtrahere, ut relaxetur; aut inposita resina et abducta subinde idem facere. Utile est etiam interdum balneum, sed post cibum exiguum. Atque in ipso solio recte cibi aliquid adsumitur, aut si sine hoc frictio fuit, post eam protinus. Cibi vero esse debent ex iis, quae facile concoquantur: qui maxime alunt. Ergo vini quoque, sed austeri, necessarius usus est; movenda urina.
- 3.22.3
At si malus corporis habitus est, primum abstinendum est, deinde alvus ducenda, tum paulatim cibi dandi, adiectis exercitationibus, unctionibus, frictionibus. Utilius his frequens balineum est, sed ieiunis, etiam usque sudorem. Cibis vero opus est copiosis, variis, boni suci, quique etiam si minus facile corrumpantur, vino austero. Si nihil reliqua proficiunt, sanguis mittendus est, sed paulatim cotidieque pluribus diebus, cum eo ut cetera quoque eodem modo serventur.
- 3.22.4
Quod si mali plus est et vera phthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est: neque enim facile is moribus, cum inveteravit, evincitur. Opus est, si vires patiuntur, longa navigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur: ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur. Fereque id posse inter principia corpus pati debet, cum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno XIIX ad annum XXXV. Si id inbecillitas non sinit, nave tamen non longe gestari commodissimum est. Si navigationem aliqua res prohibet, lectica vel alio modo corpus movendum est; tum a negotiis abstinendum est omnibusque rebus, quae sollicitare animum possunt; somno indulgendum; cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent; et devitanda cruditas, simulque et sol et frigus; os obtegendum; fauces velandae; tussicula suis remediis finienda; et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdiu etiam tempestivis cibis medendum; eoque tempore bibenda aqua.Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, sive praecordia tument, sine biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest. Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones. Balineum alienum est. Cibus esse debet primo acer, ut alium, porrum, idque ipsum ex aceto, vel ex eodem intubus, ocimum, lactuca, dein lenis, ut sorbitio ex tisana vel ex halica vel ex amulo, lacte adiecto. Idem oriza quoque et, si nihil aliud est, far praestat. Tum in vicem modo his cibis, modo illis utendum est; adiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque vel ex pruna cerebellum vel pisciculus et his similia. Farina etiam cum sebo ovillo caprinove mixta, deinde incocta pro medicamento est. Vinum adsumi debet leve, austerum. Hactenus non magna mole pugnatur. Si vehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus auxiliis opus est. Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque, item sub imis ossibus scapularum, quas ὠμοπάτασGraeci vocant, sic, ne sanescere ulcera sinas nisi tussi finita; cui per se quoque medendum esse manifestum est. Tum ter quaterve die vehementer extremae partes perfricandae; thorax levi manu pertractandus; post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque. Interpositis denis diebus demittendus aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum, Ceteris diebus bibenda aqua; tum vinum; si tussis non est, potui frigidum dandum; si est, egelidum. Utile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto vel plantaginem esse. Medicamentum etiam est vel plantaginis sucus per se, vel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, vel inter se mixta et incocta resinae terebinthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera. Praecipua tamen ex his omnibus sunt victus, vehiculum et navis, sunt sorbitio. Alvus cita utique vitanda est. Vomitus in hoc morbo frequens perniciosus est, maximeque sanguinis. Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a vino, balineo, venere.
- 3.23.1
23 Inter notissimos morbos est etiam is, qui comitialis vel maior nominatur. Homo subito conci-dit, ex ore spumae moventur, deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit. Id genus saepius viros quam feminas occupat. Ac solet quidem etiam longum esse usque mortis diem et vitae non periculosum: interdum tamen cum recens est, hominem consumit. Et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris veneris, in pullis menstruorum initium tollit. Modo cum distentione autem nervorum prolabitur aliquis, modo sine illa. Quidam hos quoque isdem quibus lethargicos excitare conantur; quod admodum supervacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique revertitur. Ubi concidit aliquis, si nulla nervorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet: si accessit, non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur. Necessarium autem est ducere alvum, vel nigro veratro purgare, vel utrumque facere, si vires patiuntur; tunc caput tondere oleoque et aceto perunguere; cibum post diem tertium, simul transit hora, qua concidit, dare. Neque sorbitiones autem his aliique molles et faciles cibi neque caro, minimeque suilla, convenit, sed media materia: nam et viribus opus est et cruditates cavendae sunt; cum quibus fugere oportet solem, balneum, ignem omniaque calfacientia; item frigus, vinum, venerem, loci praecipitis conspectum omniumque terrentium, vomitum, lassitudines, sollicitudines, negotia omnia.
- 3.23.2
Ubi tertio die cibus datus est, intermittere quartum et invicem alterum quemque, eadem hora cibi servata, donec quattuordecim dies transeant. Quos ubi morbus excessit, acuti vim deposuit; at si manet, curandus iam ut longus est. Quod si non, quo die primum incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consuevit, ei traditus est, protinus eo fratre victus adhibito, qui supra (Section: 3, 4)conprehensus est, expectandus est dies, quo prolabatur; utendumque tum vel sanguinis missione vel ductione alvi vel nigro veratro, sicut praeceptum est (Section: 3). Insequentibus deinde diebus per eos cibos, quos proposui, vitatis omnibus, quae cavenda dixi (Section: 3), nutriendus. Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album veratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum non ita multis interpositis diebus, sic tamen ne iterum umquam sumat, nisi conciderit. Mediis autem diebus vires eius erunt nutriendae, quibusdam praeter ea, quae supra (Section: 3) scripta sunt, adiectis. Ubi mane experrectus est, corpus eius leviter ex oleo vetere, cum capite, excepto ventre, permulceatur; tum ambulatione quam maxime recta et longa utatur; post ambulationem loco tepido vehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur; deinde per caput multa aqua frigida perfundatur; paulum cibi adsumat; conquiescat; urbs ante noctem ambulatione utatur; iterum vehementer perfricetur, sic ut neque venter neque caput contingatur; post haec cenet, interpositisque tribus aut quattuor diebus uno aut altero acria adsumat. Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat; unguatur oleo veteri, adiecto aceto et nitro; perfundatur aqua salsa; bibat ieiunus ex aqua castoreum; nulla aqua nisi decocta potionis causa utatur. Quidam iugulate gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt; apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum fecit. Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidire et cucurbitulas admovere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa vertebra cum caput committitur, adurere duobus locis, ut per se perniciosus umor evadat. Quibus si finitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad levandum id tantum utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra (Section: 3) conprehensi sunt, praecipueque vitanda omnia, quae ne fierent excepimus (Section: 3).
- 3.24.1
24 Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum interdum regium nominant. Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro supervenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus: Diocles ex toto, si post febrem oritur, etiam prodesse; si post hunc febris, occidere. Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, fit luteum. Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi cuius corporis vehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio; atque ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit.
- 3.24.2
Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere alvum, tum, si febris est, eam victus genere discutere; si non est, scamoniam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam, vel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit. Asclepiades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis causa bibere cogebat, iis quae urinam movent reiectis. Quidam superioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt. Ergo ubique, si satis virium est, validiora; si parum, inbecilliora auxilia praefero. Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et vinum bibere Graecum salsum, ut resolutio ventris maneat; tum altero triduo validiores cibos, et carnis quoque aliquid esse, intra aquam manere; deinde ad superius genus victus reverti, cum eo ut magis satietur; omisso Graeco vino bibere integrum austerum; atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum vinum redeat. Per omne vero tempus utendum est exercitatione, fricatione, si hiemps est, balineo; si aestas, frigidis natationibus; lecto etiam et conclavi cultiore, lusu, ioco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur; ob quae regius morbus dictus videtur. Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, vel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus.
- 3.25.1
25 Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem ἐλεφαντίασιν Graeci vocant; isque longis adnumeratur: signo totum corpus adficitur, ita ut ossa quoque vitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet; rubor harum paulatim in atrum colorem convertitur. Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur; corpus emacrescit; os, surae, pedes intumescunt. Ubi vetus morbus est, digiti in manibus ponderibusque sub tumore conduntur; febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.— Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro veratro venter solvi. Adhibenda tum, quanta sustineri potest, inedia; paulum deinde vires reficiendae et ducenda alvus; post haec ubi corpus levatum est, utendum exercitatione praecipueque cursu; sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus evocandus; frictio adhibenda, moderandumque inter haec, ut vires conserventur. Balneum rarum esse debet; cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus; vinum praeterquam primis diebus recte datur. Corpus contrita plantago et inlita optime tueri videtur.
- 3.26.1
26 Attonitos quoque raro videmus, quorum et corpus et mens stupet. Fit interdum ictu fulminis, interdum morbo: ἀποπληξίαν hunc Graeci appellant.— His sanguis mittendus est; veratro quoque albo, vel avi ductione utendum; tunc adhibendae frictiones, et ex media materia minime pingues cibi, quidam etiam acres: a vino abstinendum.
- 3.27.1
27 At resolutio nervorum frequens ubique morbus est: interdum tota corpora, interdum partes infestat. Veteres auctores illud ἀποπληξίαν hoc παράλυσιν nominarunt: nunc utrumque παράλυσιν appellari video. Solent autem qui per omnia membra vehementer resoluti sunt, celeriter rapi; ac si correpti non sunt, diutius quidem vivunt, sed raro tamen ad sanitatem perveniunt; plerumque miserum spiritum trahunt, memoria quoque amissa. In partibus vero numquam acutus, saepe longus, fere sanabilis morbus est. Si omnia membra vehementer resoluta sunt, sanguinis detractio vel occidit vel liberat. Aliud curationis genus vix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, vitam interim infestat. Post sanguinis missionem si non redit et motus et mens, nihil spei superest; si redit, sanitas quoque prospicitur. At ubi pars resoluta est, pro vi et mali et corpori vel sanguis mittendus vel alvus ducenda est. Cetera eadem in utroque casu facienda sunt, siquidem vitare praecipue convenit frigus; paulatimque ad exercitationes revertendum est, sic ut ingrediatur ipse protinus, si potest. Si id crurum inbecillitas prohibet, vel gestetur, vel motu lecti concutiatur; tum id membrum, quod deficit, si potest, per se, si minus, per alium moveatur, et vi quadam ad consuetudinem suam redeat. Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare vel urticis caesam vel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec revocantur. Scilla quoque contrita bulbique contriti cum ture recte inponuntur. Neque alienum est resina cutem tertio quoque die diutius vellere; pluribus etiam locis aliquando sine ferro cucurbitulas admovere. Unctioni vero aptissimum est vetus oleum vel nitrum aceto et oleo mixtum. Quin etiam fovere aqua calida marina, vel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est. Ac si quo loco vel naturales vel etiam manu factae tales natationes sunt, iis potissimum utendum est; praecipueque in iis agitanda membra, quae maxime deficiunt; si id non est, balneum tamen prodest. Cibus esse debet ex materia media, maximeque ex venatione: potio sine vino aquae calidae. Si tamen vetus morbus est, interponi quarto vel quinto die purgationis causa vinum Graecum salsum potest. Post cenam utilis vomitus est.
- 3.27.2
Interdum vero etiam nervorum dolor oriri solet. In hoc casu non vomere, non urinam medicamentis movere, non sine exercitatione sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit: bibenda aqua est, bis die in lectulo leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde retento spiritu ab ipsa exercitatione potius superiores partes movendae; balineo raro utendum; mutandum subinde peregrinationibus caelum. Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo nitro ex aqua perunguenda est, deinde involvenda, et subicienda pruna lenis et sulpur, atque ita diu subfumigandum; idque aliquandiu faciendum, sed ieiuno, cum bene iam concoxerit. Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admovendae sunt, pulsandusque leviter inflatis vesicis bubulis is locus est. Utile est etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque inponere; fovere aqua, in qua sulpur decoctum sit. Utriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farina iactum. Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione vehementi est; quod in aliis doloribus pessimum est.
- 3.27.3
Tremor autem nervorum aeque vomitu medicamentisque urinam moventibus intenditur. Inimica etiam habet balinea assasque sudationes. Bibenda aqua est; acri ambulatione utendum, itemque unctionibus frictionibusque, maxime per se ipsum; pila similibusque superiores partes dimovendae; cibo quolibet utendum, dum concoctioni utique studeatur. Secundum cibum curis abstinendum; rarissima venere utendum est. Si quando quis in eam pro-lapsus est, tum oleo leviter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus quam virilibus debet.
- 3.27.4
Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat; deinde, si hae victa sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur. Quod si consecuti non sumus, sequitur ut evocetur, deinde, ut maturescat. Omnis tum vomicae finis est, ut rumpatur; indiciumque est pus vel alvo vel ore redditum. Sed nihil facere oportet, quo minus, quicquid est puris, excedat. Utendum maxime sorbitione est, et aqua calida. Ubi pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem sed tamen validiores et frigidos cibos frigidamque aquam, sic ut agmen egelidis tamen initium fiat. Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei vel Graecae nuces vel Abellanae; postea summovendum id ipsum, quo maturius induci cicatrix possit. Medicamentum eo tempore ulceri est sucus adsumptus vel porri vel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adiectum. Oportebit autem uti in iis partibus, quae non adficientur, frictionibus, item ambulationibus lenibus; vitandumque erit, ne vel luctando vel currendo vel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur: in hoc enim morbo perniciosus ideoque omni modo cavendus sanguinis vomitus est.
- 4.1.1
1 Hactenus reperiuntur ea genera morborum, quae in totis corporibus ita sunt, ut is certae sedes adsignari non possint: nunc de iis dicam, quae sunt in partibus. Facilius autem omnium interiorum morbi curationesque in notitiam venient, si prius eorum sedes breviter ostendero.
- 4.1.2
Caput igitur, eaque, quae in ore sunt, non lingua tantummodo palatoque terminantur, sed etiam quatenus oculis nostris exposita sunt. In dextra sinistraque circa guttur venae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas vocant, sursum procedentes ultra aures feruntur. At in ipsis cervicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt.
- 4.1.3
Deinde duo itinera incipiunt: alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum. Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad ventriculum fertur; illa spiritum, hic cibum recipit. Quibus cum diversae viae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est; quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsu-mimus, arteriam claudit. Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit. Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum vertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo levis sit; eaque descendens ad praecordia cum pulmone committitur.
- 4.1.4
Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ibi iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo dividitur. Huic cor adnexum est, natura musculosum, in pectore sub sinistriore mamma situm; duosque quasi ventriculos habet. At sub corde atque pulmone traversum ex valida membrana saeptum est, quod praecordiis uterum diducit; idque nervosum, multis etiam venis per id discurrentibus; a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit. Haec viscera proxuma sed infra tamen posita dextra sinistraque sunt.
- 4.1.5
Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cavum, extrinsecus gibbum; quod prominens leviter ventriculo insidet, et in quattuor fibras dividitur. Ex inferiore vero parte ei fel inhaeret: at lienis sinistra non eidem saepto sed intestino innexus est; natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae; isque paulum costarum regione in uterum excedens ex maxima parte sub his conditur. Atque haec quidem iuncta sunt. Renes vero diversi; qui lumbis summis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi; qui et venosi sunt, et ventriculos habent, et tunicis super conteguntur.
- 4.1.6
Ac viscerum quidem hae sedes sunt. Stomachus vero, qui intestinorum principium est, nervosus: a septima spinae vertebra incipit, circa praecordia cum ventriculo committitur. Ventriculus autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus; isque inter lienem et iecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente. Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista conectuntur, iungunturque ei saepto, quod transversum esse supra (Section: 4) posui.
- 4.1.7
Inde ima ventriculi pars paulum in dexteriorem partem conversa, in summum intestinum coartatur. Hanc iuncturam πυλωρόν Graeci vocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit.
- 4.1.8
Ab ea ieiunium intestinum incipit, non ita inplicitum; cui tale vocabulum est, qui numquam quod accepit, continet, sed protinus in inferiores partes transmittit.
- 4.1.9
Inde tenuius intestinum est, in sinus vehementer inplicitum: orbes vero eius per membranulas singuli cum interioribus conectuntur; qui in dexteriorem partem conversi et e regione dexterioris coxae finiti, superiores tamen partes magis complent.
- 4.1.10
Deinde id intestinum cum crassiore altero transverso committitur; quod a dextra parte incipiens, in sinisteriorem pervium et longum est, in dexteriorem non est, ideoque caecum nominatur.
- 4.1.11
At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque ventriculum; deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene venientibus iungitur, atque hinc dextra recurvatum in imo derigitur, qua excernit; ideoque id ibi rectum intestinum nominatur.
- 4.1.12
Contegit vero universa haec omentum, ex inferiore parte leve et strictum, ex superiore mollius; cui adeps quoque innascitur, quae sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret.
- 4.1.13
At a renibus singulae venae, colore albae, ad vesicam feruntur: ureteras Graeci vocant, quod per eas inde descendentem urinam in vesicam destillare concipiunt.
- 4.1.14
Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, iungitur per venas cum intestino eoque osse, quod pubi subest. Ipsa soluta atque liberior est, aliter in viris atque in feminis posita: nam in viris iuxta rectum intestinum est, potius in sinistram partem inclinata: in feminis super genitale earum sita est, supraque elapsa ab ipsa vulva sustinetur.
- 4.1.15
Tum in masculis iter urinae spatiosius et conpressius a cervice huius descendit ad colem: in feminis brevius et plenius super vulvae cervicem se ostendit. Vulva autem in virginibus quidem admodum exigua est; in mulieribus vero, nisi ubi gravidae sunt, non multo maior, quam ut manu conprehendatur. Ea, recte tenuataque cervice, quem canalem vocant, contra mediam alvum orsa, inde paulum ad dexteriorem coxam convertitur; deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit. Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo ventre posita sunt. A quibus ac pube abdomen sursum versus ad praecordia pervenit: ab exteriore parte evidenti cute, ab interiore levi membrana inclusum, quae omento iungitur; peritonaeos autem a Graecis nominatur.
- 4.2.1
2 His velut in conspectum quendam, quatenus scire curanti necessarium est, adductis, remedia singularum laborantium partium exsequar, orsus a capite; sub quo nomine nunc significo eam partem, quae capillis tegitur: nam oculorum, aurium, dentium dolor, et si qui similis est, alias erit explicandus (libb. VI.6-9, VII.7-12).
- 4.2.2
In capite autem interdum acutus et pestifer morbus est, quem κεφαλαίανGraeci vocant; cuius notae sunt horror calidus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur, vel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat. Praeter haec dolor intolerabilis, maxime circa tempora vel occipitium. Interdum autem in capite longa inbecillitas, sed neque gravis neque periculosa, per hominis aetatem est: interdum gravior dolor sed brevis, neque tamen mortiferus, qui vel vino vel cruditate vel frigore vel igne aut sole contrahitur. Hique omnes dolores modo in febre, modo sine hac sunt; modo in toto capite, modo in parte, interdum sic ut oris quoque proximam partem excrucient. Praeter haec etiamnum invenitur genus, quod potest longum esse; ubi umor cutem inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit: ὑδροκέφαλον Graeci appellant. Ex his id, quod secundo loco positum est, dum leve est, qua sit ratione curandum, dixi, cum persequerer ea, quae sani homines in inbecillitate partis alicuius facere deberent (I.4). Quae vero auxilia sunt capitis, ubi cum febre dolor est, eo loco explicitum est, quo febrium curatio exposita est (III.3-17). Nunc de ceteris dicendum est.
- 4.2.3
Ex quibus id, quod acutum est, idque, quod supra consuetudinem intenditur, idque, quod ex subita causa etsi non pestiferum tamen vehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur. Sed id, nisi intolerabilis dolor est, supervacuum est, satiusque est abstinere a cibo; si fieri potest, etiam potione; si non potest, aquam bibere. Si postero die dolor remanet, alvum ducere, sternumenta evocare, nihil adsumere nisi aquam. Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex vino vel cruditate origo est. Si vero in his auxilii parum est, tonderi oportet ad cutem; dein considerandum est, quae causa dolorem excitarit. Si calor, aqua frigida multa perfundere caput expedit, spongiam concavam inponere subinde in aqua frigida expressam; unguere rosa et aceto, vel potius his tinctam lanam sucidam imponere aliave refrigerantia cataplasmata. At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina vel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit; tum caput vehementer perfricare; deinde calido oleo implere, veste velare. Quidam id etiam devinciunt; alii cervicalibus vestimentisque onerant, et sic levantur; alios calida cataplasmata adiuvant. Ergo etiam ubi causa incognita est, videre oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et iis uti, quae experimentum adprobarit. At si parum causa discernitur, perfundere caput, primum calida aqua, sicut supra (Section: 7) praeceptum est, vel salsa, vel ex lauro decocta, tum frigida posca. Illa in omni vetusto capitis dolore communia sunt: sternumenta excitare, inferiores partes vehementer perfricare; gargarizare iis, quae salivam movent; cucurbitulas temporibus et occipitio admovere; sanguinem ex naribus extrahere; resina subinde tempora revellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne vehementer adrodat; candentibus ferramentis, ubi dolor est, ulcera excitare; cibum permodicum cum aqua sumere; ubi levatus est dolor, in balineum ire, ibi multa aqua, prius calida, deinde frigida per caput perfundi: si discussus ex toto dolor est, etiam ad vinum reverti, sed postea semper antequam quicquam aliud aquam bibere.
- 4.2.4
Dissimile est id genus, quod umorem in caput contrahit. In hoc tonderi ad cutem necessarium est; deinde inponere sinapi sic ut exulceret; si id parum profuit, scalpello utendum est. Illa cum hydropicis communia sunt: exerceatur, insudet, vehementer perfricetur, cibis potionibusque utatur urinam praecipue moventibus.
- 4.3.1
3 Circa faciem vero morbus innascitur, quem Graeci κυνικὸν σπασνὸν nominant. Isque cum acuta fere febre oritur; os cum motu quodam pervertitur ideoque nihil aliud est quam distentio oris. Accedit crebra coloris in facie totoque in corpore mutatio; somnus in promptu est.— In hoc sanguinem mittere optimum est: si finitum eo malum non est, ducere alvum: si ne sic quidem discussum est, albo veratro vomitum movere. Praeter haec necessarium est vitare solem, lassitudinem, vinum. Si discussum his non est, utendum est cursu, frictione in eo, quod laesum est, leni et multa; in reliquis partibus breviore sed vehementi. Prodest etiam movere sternumenta; caput radere, idque perfundere aqua calida vel marina vel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur; post perfusionem iterum perfricare; sinapi manducare, eodemque tempore adfectis oris partibus ceratum, integris idem sinapi, donec adrodat, imponere. Cibus aptissimus ex media materia est.
- 4.4.1
4 At si lingua resoluta est, quod interdum per se, interdum ex morbo aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur, oportet gargarizare ex aqua, in qua vel thymum vel hysopum vel nepeta decocta sit; aquam bibere; caput et os et ea, quae sub mento sunt, et cervicem vehementer perfricare; lasere linguam ipsam linere; manducare quae sunt acerrima, id est in sinapi alium, cepam; magna vi luctari, ut verba exprimantur; exerceri retento spiritu; caput saepe aqua frigida perfundere; nonnumquam multam esse radiculam, deinde vomere.
- 4.5.1
5 Destillat autem de capite interdum in nares, quod leve est; interdum in fauces, quod peius est; interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si in nares destillavit, tenuis per has pituita profluit; caput leviter dolet, gravitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt; si in fauces, has exasperat, tussiculam movet; si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
- 4.5.2
Aliud autem quamvis non multum distans malum gravedo est. Haec nares claudit, vocem obtundit, tussim siccam movet; sub eadem salsa est saliva, sonant aures, venae moventur in capite, turbida urina est. Haec omnia κόρυζασ Hippocrates nominat: nunc video apud Graecos in gravedine hoc nomen servari, destillationem κατασταγμόν appellari. Haec autem et brevia et, si neglecta sunt, longa esse consuerunt. Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulceravit.
- 4.5.3
Ubi aliquid eiusmodi sensimus, protinus abstinere a sole, balineo, vino, venere debemus; inter quae unctione et adsueto cibo nihilo minus uti licet. Ambulatione tantum acri sed tecta utendum est; post eam caput atque os supra quinquagiens perfricandum. Raroque fit ut, si biduo vel certe triduo nobis temperavimus, id vitium non levetur. Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balineo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fovendum os caputque; deinde cum cibo pleniore vinum bibendum. At si aeque tenuis 40 die pituita est, vel nares aeque clausae videntur, adsumendum est vinum Aminaeum austerum, dein rursus biduo aqua; post quae ad balneum et ad consuetudinem revertendum est. Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et vehementius ista sollicitare consuerunt: huic enim quaedam curiosior observatio necessaria est.
- 4.5.4
Igitur huic, si in nares vel in fauces destillavit, praeter ea, quae supra (Section: 3, 4) rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum est; perfricandae vehementer inferiores partes, levior frictio adhibenda thoraci ori capiti; demenda adsueto cibo pars dimidia; sumenda ova, amylum similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem: siti quanta maxime sustineri potest, pugnandum. Ubi per haec idoneus aliquis balineo factus eoque usus est, adiciendus est cibo pisciculus aut caro, sic tamen ne protinus iustus modus cibi sumatur; vino mero copiosius utendum est.
- 4.5.5
At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque acrioribus utendum est; magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus; aliquando sed serius balineum temptandum.
- 4.5.6
In gravedine autem primo die quiescere, neque esse neque bibere, caput velare, fauces lana circumdare; postero die surgere, abstinere a potione, aut si res coegerit, non ultra heminam aquae adsumere; tertio die panis non tam multum ex parte interiore cum pisciculo vel levi carne sumere; aquam bibere. Si quis sibi temperare non potuerit quominus pleniore victu utatur, vomere; ubi in balneum ventum est, multa calida aqua caput et os fovere usque ad sudorem; tum ad vinum redire. Post quae vix fieri potest, ut idem incommodum maneat; sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, umore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibus, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.
- 4.6.1
6 A capite transitus ad cervicem est, quae gravibus admodum morbis obnoxia est. Neque tamen alius inportunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem cervicem intendit. Primum Graeci ὀπισθότονον, insequentem ἐμπροσθότονον, ultimum τέτανον appellant, quamvis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum diem tollunt: si hunc evaserunt, sine periculum sunt.— Eadem omnia ratione curantur idque convenit Sed Asclepiades utique emittendum sanguinem credidit; quod quidam utique vitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine. Verum hoc quam falsum est: neque enim natura sanguinis est, ut utique caleat, sed ex iis, quae in homine sunt, hic celerrime vel calescit vel refrigescit. Mitti vero necne debeat, ex iis intellegi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt (II.10, 11). Utique autem recte datur castoreum, et cum hoc piper vel laser; deinde opus est fomento umido et calido. Itaque plerique aqua calida multa cervices subinde perfundunt. Id in praesentia levat, sed oportuniores nervos frigori reddit, quod utique vitandum est. Utilius igitur est cerato primum liquido cervicem perunguere; deinde admovere vesicas bubulas vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum. Utilissimum tamen est umido sale fovere; quod quomodo fieret iam ostendi (II.17.9, 10; etiam.1). Ubi eo aliquid factum est, admovere ad ignem; vel si aestas est, in solem aegrum oportet; maximeque oleo veteri, si id non est, Syriaco si ne id quidem est, adipe quam vetustissima cervicem et scapulas et spinam perfricare. Frictio cum omnibus in homine vertebris utilis sit, tum is praecipue, quae in collo sunt. Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est. Dum intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calfacientibus. Cavendum vero praecipue frigus; ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit caput adtonsum habere idque irino vel cyprino calido madefacere et superinposito pilleo velare; nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, vel in aquam calidam, in qua faenum Graecum decoctum sit et adiecta olei pars tertia. Alvus quoque ducta saepe superiores partes resolvit. Si vero etiam vehementius dolor crevit, admovendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur; eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda. Ubi levatus est dolor moverique cervix coepit, scire licet cedere remediis morbum. Sed diu vitandus cibus, quisquis mandendus est: sorbitionibus utendum itemque ovis sorbilibus aut apalis mollibus; ius aliquod adsumendum. At si bene processerit iamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum erit a pulticula vel intrita bene madida. Celerius tamen etiam panis mandendus quam vinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus differendus est.
- 4.7.1
7 Ut hoc autem morbi genus circa totam cervicem, sic alterum aeque pestiferum acutumque in faucibus esse consuevit. Nostri anginam vocant: apud Graecos nomen, prout species est. Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur: id συνάγχην vocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultus est: id κυνάγχην vocant. Illa communia sunt: aeger non cibum devorare, non potionem potest, spiritus eius intercluditur. Levius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non secuntur: id παρασυνάγχην appellant.— Quicquid est, si vires patiuntur, sanguis mittendus est; si non abundat, secundum est ducere alvum. Cucurbitula quoque recte sub mento et circa fauces admovetur, ut id, quod strangulat, evocet. Opus est deinde fomentis umidis: nam sicca spiritum elidunt. Ergo admovere spongias oportet, quae melius in calidum oleum quam in calidam aquam subinde demittuntur; efficacissimumque est hic quoque salis calidus sucus. Tum commodum est hysopum vel nepetam vel thumum vel apsinthium vel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare; post haec palatum unguere vel felle taurino vel eo medicamento, quod ex moris est. Polline etiam si piperis id recte respergitur. Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, vel in palato citra uvam, vel eas venas, quae sub lingua sunt, ut per ea vulnera morbus erumpat. Quibus si non fuerit aeger adiutus, scire licet malo victum esse. Si vero his morbus levatus est, iamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam valetudinem recursus est. Atque interdum natura quoque adiuvat, si ex angustiore sede vitium transit in praecordiis orto scire licet fauces liberari. Quicquid autem eas levavit, incipiendum est ab umidis, maximeque aqua mulsa decocta: deinde adsumendi molles et non acres cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum revertantur. Vulgo audio, si quis pullum hirundinum ederit, angina toto anno non periclitari; servatumque eum ex sale, cum is morbus urget, comburi, carbonemque eius contritum in aquam mulsam, quae potui datur, infriari et prodesse. Id cum idoneos auctores ex populo habeat, neque habere quicquam periculi possit, quamvis in monumentis medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi.
- 4.8.1
8 Est etiam circa fauces malum, quod apud Graecos aliud aliudque nomen habet, prout se intendit. Omne in difficultate spirandi consistit; sed haec dum modica est neque ex toto strangulat δύσπνοια appellatur; cum vehementior est, ut spirare aeger sine sono et anhelatione non possit, ἆσθμα: at cum accessit id quoque, quod aegre nisi recta cervice spiritus trahitur, ὀρθόπνοια. Ex quibus id, quod primum est, potest diu trahi: duo insequentia acuta esse consuerunt. His communia sunt, quod propter angustias, per quas spiritus evadit, sibilum exit; dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam scapulis, isque modo decedit, modo revertitur; ad haec tussicula accedit.— Auxilium est, nisi aliquid prohibet, in sanguinis detractione. Neque id satis est, sed lacte venter quoque solvendus est, liquanda alvus, interdum etiam ducenda; quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius. Caput autem etiam in lecto sublime habendum est; thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuvandus est, et postea vel malagma superimponendum, vel certe ceratum ex cyprino vel irino unguento. Sumenda deinde ieiuno potui mulsa aqua, cum qua vel hysopus cocta vel contrita capparis radix sit. Delingitur etiam utiliter aut nitrum aut nasturcium album frictum, deinde contritum et cum melle mixtum; simulque coquntur mel, galbanum, resina terebenthina, et ubi coierunt, ex his quod fabae magnitudinem habet cotidie sub lingua liquatur: aut sulpuris ignem non experti P. zzz habrotoni P. zzz in vini cyatho teruntur, idque tepefactum sorbetur. Est enim non vana opinio vulpinum iecur, ubi siccum est et aridum factum, contundi oportere polentamque ex eo potioni aspergi; vel eiusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro coctum, edendum esse. Praeter haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est, interdum vino tenui, austero, nonnumquam vomitu. Prosunt etiam quaecumque urinam augent, sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem; frictio multa praecipue inferiorum partium, vel in sole vel ad ignem, et per se ipsum et per alios usque ad sudorem.
- 4.9.1
9 In interiore vero faucium parte interdum exulceratio esse consuevit. In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis fomentisque umidis utuntur: volunt etiam vaporem calidum ore recipi. Per quae molliores alii partes eas fieri dicunt oportunioresque vitio iam haerenti. Sed si bene vitari frigus potest, tuta illa praesidia; si metus eius est, supervacua sunt. Utique autem perfricare fauces periculosum est: exulcerat enim. Neque utilia sunt quae urinae movendae sunt, quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare quam supprimi melius est. Asclepiades multarum rerum, quas ipsi quoque secuti sumus, auctor bonus, acetum ait quam acerrimum esse sorbendum: hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera. Sed id supprimere sanguinem, ulcera ipsa sanare non potest. Melius huic rei lycium est, quod idem quoque aeque probat, vel porri vel marrubii sucus, vel nuces Graecae cum tracanto contritae et cum passo mixtae, vel lini semen contritum et cum dulci vino mixtum. Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est, frictio a pectore vehemens toti inferiori parti adhibenda. Cibi vero esse debent neque nimium acres neque asperi, mel, lenticula, tragum, lac tisana, pinguis caro, praecipueque porrum et quicquid cum hoc mixtum est. Potionis quam minimum esse convenit; aqua dari potest vel pura, vel in qua malum Cotoneum palmulaeve decoctae sint. Gargarizationes quoque lenes, sin hae parum proficiunt, reprimentes, utiles sunt. Hoc genus neque auctum est et potest esse non longum: curationem tamen maturam, ne vehementer et diu laedat, desiderat.
- 4.10.1
10 Tussis vero fere propter faucium exulcerationem est. Quae multis modis contrahitur: itaque illis restitutis ipsa finitur. Solet tamen interdum per se quoque male habere, et vix, cum vetus facta est, eliditur. Et modo arida est, modo pituitam citat.— Oportet hysopum altero quoque die bibere; spiritu retento currere, sed minime in pulvere, ac lectione uti vehementi, quae primo impedita tussi, post eam vincit; tum ambulare; deinde per manus quoque exerceri, et pectus diu perfricari; post haec quam pinguissimae ficus uncias tres super prunam incoctas esse. Praeter haec, si umida est, prosunt frictiones validae cum quibusdam calfacientibus, sic ut caput quoque siccum vehementer perfricetur; item cucurbitulae pectori admotae; sinapi ex parte exteriore faucibus inpositum, donec leviter exulceret; potio ex menta nucibusque Graecis et amylo; primoque adsumptus panis aridus, deinde aliquis cibus lenis. At si sicca tussis est, cum vehementissime urget, adiuvat vini austeri cyathus adsumptus, dum ne amplius id interposito tempore aliquo quam ter aut quater fiat; item laseris quam optimi paulum devorare opus est; porri vel marrubii sucum adsumere; scillam delingere, acetum ex ea vel certe acre sorbere; aut cum spica alii contriti duos vini cyathos. Utilis etiam in omni tussi est peregrinatio, navigatio longa, loca maritima, natationes; cibus interdum mollis, ut malva, ut urtica, interdum acer; lac cum alio coctum; sorbitiones, quibus laser sit adiectum, aut in quibus porrum incoctum tabuerit; ovum sorbile sulpure adiecto; potui primum aqua calida, deinde in vicem aliis diebus haec, aliis vinum.
- 4.11.1
11 Magis terreri potest aliquis, cum sanguinem expuit: sed id modo minus, modo plus periculi habet. Exit modo ex gingivis, modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingivarum ullo vitio, ita ut nihil excreetur. Verum ut ex naribus aliquando, sic ex ore prorumpit. Atque interdum sanguis profluit, interdum simile aquae quiddam, in qua caro recens lota est. Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata, sed aut ore venae alicuius adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exque his sanguine erumpente. Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus neque quicquam ut ex ulcere excreatur. Aliquando vero gutture et arteriis exulceratis frequens tussis sanguinem quoque extundit: interdum etiam fieri solet, ut aut ex pulmone aut ex pectore aut ex latere aut ex iocinere feratur. Saepe feminae, quibus sanguis per menstrua non respondit, hunc expuunt.
- 4.11.2
Auctoresque medici sunt vel exesa parte aliqua sanguinem exire, vel rupta, vel ore alicuius venae patefacto; primam διάβρωσιν, secundam Ῥῆξιν [σχασμόν], tertiam ἀάστόμωσιν appellant. Ultima minime nocet, prima gravissime. Ac saepe quidem evenit, uti sanguinem plus sequatur. Interdum autem qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad valetudinem profuit: sed si secuta ulcera sunt, si pus, si tussis est, prout sedes ipsa est, ita varia et periculosa genera morborum sunt. Si vero sanguis tantum fluit, expeditius et remedium et finis est. Neque ignorari oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeve aut post cursum vehementem vel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluvium, idque per urinam redditum quoque ipsam lassitudinem solvere; ac ne in eo quidem terribile esse, qui ex superiore loco decidit, si tamen in eius urina nihil novavit; neque vomitum huius adferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit et ex toto nullum nocere, qui in corpore robusto neque nimius est neque tussim aut calorem movet.
- 4.11.3
Haec pertinent ad universum: nunc ad ea loca, quae praeposui (Section: 1,2), veniam. Si ex gingivis exit, portulacam manducasse satis est; si ex ore, continuisse eo merum vinum; si parum id proficit, acetum. Si inter haec quoque graviter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, avertere: si id mulieri, cui menstrua non feruntur, evenit, eandem cucurbitulam incisis inguinibus eius admovere. At si ex faucibus interioribusve partibus processit, et metus maior est et cura maior adhibenda. Sanguis mittendus est, et si nihilo minus ex ore processit, iterum tertioque, et cotidie paulum aliquid. Protinus autem debet sorbere vel acetum vel cum ture plantaginis aut porri sucum, imponendaque extrinsecus supra id, quod dolet, lana sucida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum. Erasistratus horum crura quoque et femora brachiaque pluribus locis deligabat. Id Asclepiades adeo non prodesse, etiam inimicum esse proposuit. Sed id saepe commode respondere experimenta testantur. Neque tamen pluribus locis deligari necesse est, sed satis est infra inguina et super talos, summosque umeros, etiam brachia. Tum si febris urget, danda est sorbitio, et potui aqua, in qua aliquid ex iis, quae alvum adstringunt, decoctum sit. At si abest febris, vel elota halica vel panis ex aqua frigida et molle quoque ovum dari potest, potui vel idem, quod supra scriptum est, vel vinum dulce vel aqua frigida: sed sic bibendum erit, ut sciamus huic morbo sitim prodesse. Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium. Caput huius quoque cubantis sublime esse debet, recteque tondetur; facies saepe aqua frigida fovenda est. At inimica sunt vinum, balneum, venus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclave calidum et inclusum, multa vestimenta corpori iniecta. Etiam frictiones ubi bene etiam sanguis conquievit. Tum vero incipiendum est a brachiis cruribusque, a thorace abstinendum. In hoc casu per hiemem locis maritumis, per aestatem mediterraneis opus est.
- 4.12.1
12 Faucibus subest stomachus; in quo plura longa vitia incidere consuerunt. Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulcerato adficit: interdum pituita, interdum bilis oritur; frequentissimumque eius malum est, quo resolvitur, neque ulla re magis aut adficitur aut corpus adficit. Diversa autem ut vitia eius, sic etiam remedia sunt.
- 4.12.2
Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus inponendusque pulvis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt. Potui, nisi quid obstat, egelida aqua praestanda.
- 4.12.3
Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidire cutem necesse est: prosunt sicca et calida fomenta, sed non vehementissima. Interponenda abstinentia est; utilis in ieiunio potio est apsinthi vel hysopi vel rutae. Exercitatio primo levis, deinde maior adhibenda est, maximeque quae superiores partes moveat; quod genus in omnibus stomachi vitiis aptissimum est. Post exercitationem opus est unctione, frictione; balineo quoque nonnumquam, sed rarius; interdum alvi ductione; cibis deinde calidis neque inflantibus, eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, vini austeri. Illud quoque in omnibus stomachi vitiis praecipiendum est, ut quo modo se quisque aeger refecerit, eo ut sanus utatur: nam redit huic inbecillitas sua, nisi eisdem defenditur bona valetudo, quibus reddita est.
- 4.12.4
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium. Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fovendus est: deinde cibis quidem utendum modicis; inponenda vero extrinsecus quae simul et reprimunt et emolliunt: postea deinde his detractis utendum calidis ex farina cataplasmatis, quae reliquas digerant; interdum alvus ducenda, adhibenda exercitatio et cibus plenior.
- 4.12.5
At si ulcera stomachum infestant, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt (IV.9). Exercitatio, frictio inferiorum partium adhibenda; adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem: omnia acria atque acida removenda. Vino, si febris non est, dulci, aut si id inflat, certe leni utendum: sed neque praefrigido neque nimis calido.
- 4.12.6
Si vero pituita stomachus impletur, necessarius modo in ieiuno, modo post cibum vomitus est: utilis exercitatio, gestatio, navigatio, frictio. Nihil edendum bibendumque nisi calidum vitatis tantum iis, quae pituitam contrahere consuerunt.
- 4.12.7
Molestius est, si stomachus bile vitiosus est. Solent autem ii, qui sic temptantur, interpositis quibusdam diebus hanc, et quidem, quod pessimum est, atram vomere.— His recte alvus ducitur, potiones ex absintho dantur: necessaria gestatio, navigatio est; si fieri potest, ex nausia vomitus vitanda cruditas, sumendi cibi faciles et stomacho non alieni, vinum austerum.
- 4.12.8
Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est resolutio est, cum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus ac sic tabe consumi.— Huic generi inutilissimum balineum est: lectiones exercitationesque superioris partis necessariae, item unctiones frictionesque; his perfundi frigida atque in eadem natare, canalibus eiusdem subicere et stomachum ipsum et magis etiam a scapulis id, quod contra stomachum est, consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Sumbruinarumque sunt, salutare est. Cibi quoque adsumendi sunt frigidi, qui potius difficulter coquuntur, quam facile vitiantur. Ergo plerique, qui nihil aliud concoquere possunt, bubulam coquunt. Ex quo colligi potest neque avem neque venationem neque piscem dari debere nisi generis durioris. Potui quidem aptissimum est vinum frigidum, vel certe bene calidum meracum, potissimum Raeticum vel Allobrogicum aliudve, quod et austerum et resina conditum est: si id non est, quam asperrimum maximeque Signinum. Si cibus non continetur, danda aqua et eliciendus plenior vomitus est, iterumque dandus cibus; et tum admovendae duobus infra stomachum digitis cucurbitulae ibique duabus aut tribus horis continendae sunt. Si simul et vomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana sucida vel spongia ex aceto vel cataplasma, quod refrigeret. Perfricanda vero non diu sed vehementer brachia et crura et calfacienda. Si plus doloris est, infra praecordia quattuor digitis cucurbitula utendum est, et protinus dandus panis ex posca frigida: si non continuit, post vomitum lene aliquid ex iis, quae non aliena stomacho sint: si ne id quidem tenuit, singuli cyathi vini singulis interpositis horis, donec stomachus consistat. Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, valentius acidi Punici mali cum pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte; quibus tantundem, quantum in his omnibus est, aquae frigidae quam optime miscetur: id enim plus quam vinum ad conprimendum stomachum potest. Supprimendus autem vomitus est, qui per se venit. Sed si nausia est aut si coacuit intus cibus aut computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, eiciendus est; protinusque, cibis adsumptis iisdem, quos proxime (Section: 9) posui, stomachus restituendus. Ubi sublatus est praesens metus, ad ea redeundum est, quae supra (Section: 7) praecepta sunt.
- 4.13.1
13 Stomachus lateribus cingitur, atque in his quoque vehementes dolores esse consuerunt. Et initium vel ex frigore vel ex ictu vel ex nimio cursu vel ex morbo est. Sed interdum omne malum intra dolorem est isque modo tarde, modo celeriter solvitur: interdum ad perniciem quoque procedit oriturque acutus morbus, qui pleuriticus a Graecis nominatur. Huic dolori lateris febris et tussis accedit; et per hanc excreatur, si tolerabilis morbus est, pituita; si gravis, sanguis. Interdum sicca tussis est, quae nihil emolitur, idque primo vitio gravius, secundo tolerabilius est.— Remedium vero est magni et recentis doloris sanguis missus: at sive levior sive vetustior casus est, vel super-vacuum vel serum id auxilii est; confugiendumque ad cucurbitas est, ante summa cute incisa. Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet. Praeter haec circumdare primum oportet latus abso lanae sulpuratae; deinde, cum paululum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti. Ab his transitus ad malagmata est. Si vetustior dolor remanet, novissime resina inposita discutitur. Utendum cibis potionibusque calidis, vitandum frigus. Inter haec tamen non alienum est extremas partes oleo et sulpure perfricare; si levata tussis est, leni lectione uti, iamque et acres cibos et vinum meracius adsumere. Quae ita a medicis praecipiuntur, ut tamen sine his rusticos nostros epota ex aqua herba trixago satis adiuvet. Haec in omni lateris dolore communia sunt: plus negotii est, si acutus quoque morbus is factus est. In hoc praeter ea, quae supra posita sunt, haec animadvertenda sunt; ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio eaque ex tisana potissimum, aut ius, in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit, idque non nisi tertio quoque die detur, si tamen per vires licebit: potui vero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit. Quae quibus temporibus danda sint, ex ratione vel adiectae vel levatae febris apparebit, sic ut in remissione quam maxima dentur, cum eo tamen, ut sciamus non esse eius generis tussi aridas fauces committendas: nam saepe, ubi nihil est, quod excreetur, continuatur et strangulat. Ob quam causam dixi (Section: 2) etiam peius id genus esse tussis, quod nihil quam quod pituitam moveret. Sed hic vinum sorbere, ut supra (10,3) praecepimus, morbus ipse non patitur: in vicem eius cremor tisanae sumendus est. Ut his autem in ipso morbi fervore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et vini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet. Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die, posteroque cum cibo vini paulo plus adsumere. Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra (10,3) quoque positum est, vini cyathos sorbere, sed id in hoc genere valetudinis dulce vel certe lene commodius est. Si malum inveteravit, athletico victu corpus firmandum est.
- 4.14.1
14 A compagine corporis ad viscera transeundum est, et inprimis ad pulmonem veniendum; ex quo vehemens et acutus morbus oritur, quem peripleumoniacon Graeci vocant. Eius haec condicio est: pulmo totus adficitur; hunc casum eius subsequitur tussis bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes. Id genus morbi plus periculi quam doloris habet.— Oportet, si satis validae vires sunt, sanguinem mittere; si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admovere. Tum si satis valet, gestando aegrum digerere; si parum, intra domum tamen dimovere: potionem autem hysopi cum quo ficus arida sit incocta, aut aquam mulsam, in qua vel hysopum vel ruta decocta sit: frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leviter contra pulmonem, idque bis cottidie facere. Quod ad cibum pertinet, huic nec salsis opus est neque acribus neque amaris neque alvum adstringentibus, sed paullo lenioribus. Ergo primis diebus danda est sorbitio tisanae vel halicae vel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit: cum hac sorbile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota halica ex aqua mulsa; potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat. Haec autem altero quoque die increscente morbo dare satis est. Ubi incrementum constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua egelida. Si vires desunt, adiuvandae sunt aqua mulsa. Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta vel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt. Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat. Utile etiam aliquod malagma est ex iis, quae materiam trahunt. Neque alienum est, dum premit morbus, clausis fenestris aegrum continere: ubi paullum levatus est, ter aut quater die fenestris aliquis apertis parvum acerem recipere. Deinde in refectione pluribus diebus a vino abstinere; gestatione, frictione uti, sorbitionibus; et prioribus cibis adicere ex holeribus porrum, ex carne ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos, sic ut diu nihil nisi molle et lene sumitur.
- 4.15.1
15 Alterius quoque visceris morbus, iocineris, aeque modo longus, modo acutus esse consuevit: h(patiko\n Graeci vocant. Dextra parte sub praecordiis vehemens dolor est, idemque ad latus dextrum et ad iugulum umerumque partis eiusdem pervenit: nonnumquam manus quoque dextra torquetur, horror calidus est. Ubi male est, bilis evomitur; interdum singultus prope strangulat. Et haec quidem acuti morbi sunt: longioris vero, ubi suppuratio in iocinere est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia dura sunt et tument; post cibum maior spiritus difficultates; accedit maxillarum quaedam resolutio. Ubi inveteravit malum, venter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.— Initio sanguinem mittere optimum est: tum venter solvendus est, si non potest aliter, per nigrum veratrum. Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris vel apsinthium adicitur; post haec malagma. Dandae vero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non multum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conveniunt, praeterque eos, qui urinam movent, potionesque ad id efficaces. Utilis in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum. Ex quibus quaedam per se esse, quaedam adicere vel sorbitioni vel potioni licet, sic tamen, ut parce adsumantur. Neque alienum est absinthium contritum ex melle et pipere, eiusque catapotium cotidie devorare. Abstinendum utique est ab omnibus frigidis: neque enim res ulla magis iecur laedit. Frictionibus utendum in extremis partibus: vitandus omnis labor, omnis vehementior motus; ne spiritus quidem diutius continendus est. Ira, trepidatio, pondus, ictus, cursus inimica sunt. Perfusionibus corporis multa prodest ex aqua, si hiemps est, calida, si aestas, tepida; item liberalis unctio et in balneo sudor. Si vero iecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus. Quidam etiam contra id scalpello aperiunt et ipsam vomicam adurunt.
- 4.16.1
16 At lienis, ubi adfectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra; eaque dura est et prementi renititur: venter intentus est; aliquis etiam cruribus tumor est. Ulcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem vix recipiunt: in intenta ambulatione cursuque dolor et quaedam difficultas est.— Hoc vitium quies auget: itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent. Unctiones frictionesque et sudores neces-sarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt, item lac et caseus: acida autem maxime conveniunt. Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam quod scilla conditum est, expedit. Edenda sunt salsamenta vel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, eiusdem generis venatio. Potui vero ieiuno dari debet apsinthium incoctum: at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde tinctum sit: haec enim vel praecipue lienem coercet. Quod animadversum est in iis animalibus, quae aput hos fabros educata exiguos lienes habent. Potest etiam dari vinum tenue, austerum; omniaque in cibis et potionibus, quae urinae movendae sunt. Praecipueque ad id valet vel trifolii semen vel cuminum vel apium vel serpullum vel cytisus vel portulaca vel nepeta vel thymum vel hysopum vel satureia: haec enim inde commodissime videntur umorem deducere. Lienis quoque bubulus utiliter esui datur; praecipueque eruca et nasturcium lienem extenuant. Inponenda quoque extrinsecus sunt quae levent. Fit ex unguento et palmulis, quod myrobalanon Graeci vocant; fit ex lini et nasturci semine, quo vinum et oleum adicitur; fit ex cupresso viridi et arida ficu; fit ex sinapi, cui sebi hirquini a renibus quarta pars ponderis adicitur, teriturque in sole et protinus imponitur. Multisque modis huic rei cappari aptum est: nam et ipsum cum cibo adsumere et muriam eius cum aceto sorbere commodum est. Quin etiam extrinsecus radicem contritam vel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit. Malagmata quoque huic rei aptantur.
- 4.17.1
17 At renes ubi adfecti sunt, diu male habent. Peius est, si frequens biliosus vomitus accedit.— Oportet conquiescere, cubare molliter, solvere alvum, si aliter non respondet, etiam ducere; saepe desidere in aqua calida; neque cibum neque potionem frigidam adsumere; abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis; bibere liberaliter; adicere modo cibo modo potioni piper, porrum, ferulam, album papaver; quae maxime inde urinam movere consuerunt. Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa: si vero dolor tantum levandus est, eiusdem cucumeris semina XXX, idem nuclei XX, nuces Graecae V, croci paululum, contrita et cum lacte potui data. Ac super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt.
- 4.18.1
18 A visceribus ad intestina veniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia. Primoque facienda mentio est cholerae, quia commune id stomachi atque intestinorum vitium videri potest: nam simul et deiectio et vomitus est, praeterque haec inflatio est. Intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse videatur, interdum alba, nonnumquam nigra vel varia. Ergo eo nomine morbum hunc choleram Graeci nominarunt. Praeter ea vero, quae supra conprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit; quibus concurrentibus non mirum est, si subito quis moritur: neque tamen ulli morbo minore momento succurritur.— Protinus ergo, ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet et vomere. Vix umquam fit ne vomitus sequatur: sed etiamsi incipit, miscuisse tamen novam materiam corruptae prodest; parsque sanitatis est vomitum esse subpressum. Si id incipit, protinus ab omni potione abstinendum est: si vero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fovere, vel si venter dolet, iisdem egelidis, sic ut venter ipse mediocriter calentibus iuvetur. Quod si vehementer et vomitus et deiectio et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt, quae vomuntur, nondum vino maturum tempus est: aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est; admovendumque naribus est puleium ex aceto, vel polenta vino adsparsa, vel menta secundum naturam est. At cum discussa cruditas est, tum magis verendum est, ne anima deficiat. Ergo tum confugiendum est ad vinum. Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum, vel polenta adiecta vel infracto pane, quem ipsum quoque adsumere expedit quotiensque aliquid aut stomachus aut venter effudit, totiens per haec vires restituere. Erasistratus primo tribus vini guttis aut quinis aspergendam potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum. Is si et ab initio vinum dedit et metum cruditatis secutus est, non sine causa fecit: si vehementem infirmitatem adiuvari posse tribus guttis putavit, erravit. At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est. Si extremae partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque fomentis nutriendae. Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superinponendum. Ubi is constitit, dormire oportet; postero die utique a potione abstinere, die tertio utique in balneum ire; paulatim se cibo reficere. Somno quisquis facile adquiescit itemque lassitudine et frigore. Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est, tum cibis vinoque utendum est.
- 4.19.1
19 Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque versatur sic, ut cuius potissimum partis sit, non facile dici possit. In ipsius vero ventriculi porta consistit is, qui et longus esse consuevit; coeliacus a Graecis nominatur. Sub hoc venter indurescit, dolorque eius est; alvus nihil reddit, ac ne spiritum quidem transmittit; extremae partes frigescunt; difficulter spiritus redditur.— Commodissimum est inter initia calida et cataplasmata toto ventri imponere, ut dolorem leniant, post cibum vomere, atque ita ventrem exinanire; proxumis deinde diebus cucurbitulas sine ferro ventri et coxis admovere; ventrem ipsum liquare, dato lacte et vino salso frigida; si tempus anni patitur, etiam viridibus ficis, sic tamen, ne quis aut cibus aut umor universus detur sed paulatim. Ergo per intervalla temporis sat est cyathos binos ternosve sumere, et cibum pro portione huius; commodeque facit cyatho inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur. Procedente vero tempore opus est gestari, maximeque navigare; perfricari ter aut quater die, sic ut nitrum oleo adiciatur; perfundi aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et virile est. Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae ventrem conprimunt. Assa caro danda valens, et quae non facile corrumpatur: potui vero pluvialis aqua decocta, sed quae per vinos ternosve cyathos bibatur. Si vetus vitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem devorare, altero quoque die vinum vel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos vini cyathos sorbere: ex inferiore parte infundere pluviatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.
- 4.20.1
20 Intra ipsa vero intestina consistunt duo morbi, quorum alter in tenuiore, alter in pleniore est. Prior acutus est, insequens esse longus potest. Diocles Carystius tenuioris intestini morbum xordayo/n, plenioris ei0leo/n nominavit: a plerisque video nunc illum priorem ei0leo/n, hunc koliko/n nominari. Sed prior modo supra umbilicum, modo sub umbilico dolorem movet. Fit alterutro loco inflammatio; nec alvus nec spiritus infra transmittitur. Si superior pars adfecta est, cibus, si inferior, stercus per os redditur, si utrumlibet, vetus est. Adicit periculo vomitus biliosus, mali odoris, aut varius aut niger.— Remedium est sanguinem mittere aut cucurbitulas pluribus locis admovere, non ubique cute incisa: id enim duobus aut tribus locis satis est: ex ceteris spiritum evocare abunde est. Tum animadvertere oportet quo loco malum sit: solet enim contra id tumere. Et si supra umbilicum est, alvi ductio utilis non est: si infra est, alvum ducere, ut Erasistrato placuit, optimum est, et saepe id auxilii satis est. Ducitur aut percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur. Si nihil tumet, duas manus imponere oportet supra summum ventrem, paulatimque deducere: invenietur enim mali locus, qui necesse est renitatur; et ex eo deliberari poterit, ducenda necne alvus sit. Illa communia sunt; calida cataplasmata admovere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare; brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo: si dolor non quiescit, etiam in alvum ex parte inferiore tres aut quattuor cyathos calidi olei dare. Ubi per haec consecuti sumus, ut iam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum: nam ante magna cura vitandum est, ne quid bibat. Si id commode cessit, adicere sorbitionem. Ubi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque inflante neque duro neque valido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur: potui vero nihil praeterquam puram aquam. Nam sive quid vinulentum sive acidum est, id huic morbo alienum est. Ac postea quoque vitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque corporis motus: nam facile id malum redire consuevit, et, sive cum frigus subit sive aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis intestinis revertitur.
- 4.21.1
21 Is autem morbus, qui in intestino pleniore est, in ea maxime parte est, quam caecam esse proposui (IV.1,8). Vehemens fit inflatio, vehementes dolores, dextra magis parte; intestinum, quod verti videtur prope spiritum elidit. In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetentes sic cruciat, ut vitae spatio nihil demat.— Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde validiora, simulque frictione ad extremas partes id est crura brachiaque materiam evocare: si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere. Est etiam medicamentum eius rei causa comparatum, quod colicon nominatur: id se repperisse Cassius gloriabatur. Magis prodest potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum dolorem levat. Nisi finito vero tormento recte neque cibus neque potio adsumitur. Quo victu sit utendum, qui hoc genere temptantur, iam mihi dictum est (1,7). Confectio medicamenti, quod colicon nominatur: ex his constat: costi, anesi, castorei, singulorum P0 zzz III, petroselini P0 deñ III, piperis longi et rotundi, singulorum P0 zzz II, papaveris lacrimae, iunci rotundi, myrrae, nardi, singulorum P0 zzz VI; quae melle excipiuntur. Id autem et devorari potest et ex aqua calida sumi.
- 4.22.1
22 Proxima his inter intestinorum mala tormina esse consueverunt: dysenteria Graece vocatur. Intus intestina exulcerantur; ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quae carnosa descendunt; frequens deiciendi cupiditas dolorque in ano est. Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque tormentum intenditur; idque post tempus aliquod levatur exiguaque requies est; somnus interpellatur; febricula oritur; longoque tempore id malum cum inveteravit, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat.— Oportet inprimis conquiescere, siquidem omnis agitatio exulcerat; deinde ieiunium sorbere vini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adiecta; imponere cataplasmata super ventrem, quae reprimunt, quod in superioribus ventris morbis non expedit; quotiensque desidit, subluere aqua calida, in qua decoctae verbenae sint; portulacam vel coctam vel ex dura muria esse; cibos potionesque eas, quae adstringunt alvum Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel tisanae cremorem vel lac vel adipem liquatam vel medullam cervinam vel oleum vel cum rosa butyrum vel cum eadem album crudum ex ovis vel aquam, in qua lini semen decoctum sit, vel si somnus non accedit, vitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint: levant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est. Themison muria dura quam asperrima hic utendum memoriae prodidit. Cibi vero esse debent, qui leniter ventrem adstringant. At ea, quae urinam movent, si ea consecuta sunt, in aliam partem umorem avertendo prosunt: si non sunt consecuta, noxam augent; itaque nisi in quibus prompte id facere consuerunt, non sunt adhibenda. Potui, si febricula est, aqua pura calida vel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari debet: si non est, vinum leve, austerum. Si pluribus diebus nihil remedia alia iuverunt vetusque iam vitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae valetudinis facit. Sed ubi venter suppressus est, protinus ad calidam potionem revertendum est. Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere. Si superius vitium est, alvus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem infundi, quae supra (Section: 3) comprehensa sunt. Valensque est etiam adversus cancerem intestinorum minii gleba cum salis hemina contrita, si mixta his aqua in alvum datur. At si sanguis profluit, cibit potionesque esse debent, quae adstringant.
- 4.23.1
23 Ex torminibus interdum intestinorum levitas oritur, quae continere nihil possunt, et, quicquid adsumptum est, imperfectum protinus reddunt. Id interdum aegros trahit, interdum praecipitat.— In hoc utique adhibere oportet comprimentia, quo facilius tenendi aliquid intestinis vis sit. Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem evocet; et ex verbenis decocta in aqua desidat; et cibos potionesque adsumat, quae alvum adstringunt; et frigidis utetur perfusionibus. Oportet tamen prospicere, ne simul his omnibus admotis vitium contrarium per inmodicas inflationes oritur. Paulatim ergo firmari intestina debebunt aliquibus cotidie adiectis. Et cum in omni fluore ventris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quotiens libet desidere, sed quotiens necesse est, ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat. Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes adfectus pertinet, in hoc maxime servandum est, ut, cum pleraque utilia insuavia sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger volet. Deinde, si omnia ista fastidit, ad excitandam cibi cupiditatem interponatur aliquid minus utile, sed magis gratum. Exercitationes, frictiones huic quoque morbo necessariae sunt, et cum his sol, ignis, balneum; vomitus, ut Hippocrati visum est, etiam albo veratro, si cetera parum proficient, evocatus.
- 4.24.1
24 Nonnumquam autem lumbrici quoque occupant alvum, hique modo ex inferioribus partibus, modo foedius ore redduntur; atque interdum latos eos, qui peiores sunt, interdum teretes videmus.— Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum vel hysopum vel piperis acetabulum vel scamoniae paulum. Vel etiam pridie, cum multum alium ederit, vomat, posteroque die mali Punici tenues radiculas colligat, quantum manu comprehendet; eas contusas in aquae tribus sextariis decoquat, donec tertia pars super sit; huc adiciat nitri paulum, et ieiunus bibat. Interpositis deinde tribus horis duas potiones sumat; at aquae vel muriae durae sit adiecta; tum desidat subiecta calida aqua in pelve. Si vero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leviora, ut contritum semen urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem vel absinthium decoctum vel hysopum ex aqua mulsa vel nasturcii semen cum aceto contritum. Edisse etiam et lupinum et alium prodest, vel in alvum oleum subter dedisse.
- 4.25.1
25 Est autem aliud levius omnibus proximis, de quibus supra dictum est, quod tenesmon Graeci vocant. Id neque acutis neque longis morbis adnumerari debet, cum et facile tollatur neque umquam per se iugulet. In hoc aeque atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est, aeque dolor, ubi aliquid excernitur. Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam leviter subcruenta: sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte coacta.— Desidere oportet in aqua calida saepiusque ipsum anum nutrire. Cui plura medicamenta idonea sunt: butyrum cum rosa; acacia ex aceto liquata; emplastrum id, quod τετραφάρμακον Graeci vocant, rosa liquatum; alumen lana circumdatum et ita adpositum, eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt; eaedem verbena decoctae, ut inferiores partes foveantur. Alternis vero diebus aqua, alternis leve et austerum vinum bibendum est. Potio esse debet egelida et frigidae propior; ratio victus talis, qualem in torminibus supra (22) praecepimus.
- 4.26.1
26 Levior etiam, dum recens, deiectio est, ubi et liquida alvus et saepius quam ex consuetudine fertur; atque interdum tolerabilis dolor est, interdum gravissimus, idque peius est. Sed uno die alvum saepe pro valetudine est, atque etiam pluribus, dum febris absit et intra septimam diem id conquiescat. Purgatur enim corpus, et quod intus laesurum erat, utiliter effunditur. Verum spatium periculosum est: interdum enim tormina ac febriculas excitat viresque consumit.— Primo die quiescere satis est, neque impetum ventris prohibere. Si per se desiit, balneo uti, paulum cibi capere; si mansit, abstinere non solum a cibo sed etiam a potione. Postero die si nihilo minus liquida alvus est, aeque conquiescere, paulum astringentis cibi sumere. Tertio die in balneum ire; vehementer omnia praeter ventrem perfricare, ad ignem lumbos scapulasque admovere; cibis uti, sed ventrem contrahentibus, vino non multo meraco. Si postero quoque die fluet, plus edisse, sed vomere et, ex toto donec conquiescat, contra siti, fame, vomitu niti: vix enim fieri potest, ut post hanc animadversionem alvus non contrahatur. Alia via est, ubi velis subprimere, cenare, deinde vomere; postero die in lecto conquiescere, vespere ungi, sed leniter; deinde panis circa selibram ex vino Aminaeo mero sumere; tum assum aliquid, maximeque avem, et postea vinum idem bibere aqua pluviali mixtum, idque usque quintum diem facere, iterumque vomere. Frigidam autem adsidue potionem esse debere contra priores auctores Asclepiades affirmavit, et quidem quam frigidissimam. Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius an frigida utatur. Interdum autem evenit, ut id pluribus diebus neglectum curari difficilius possit. A vomitu oportet incipere; deinde postero die vespere tepido loco ungi; cibum modicum adsumere, vinum meracum quam asperrimum; impositam super ventrem habere cum cerato rutam. In hoc autem affectu corporis neque ambulatione neque frictione opus est: vehiculo sedisse vel magis etiam equo prodest: neque enim ulla res magis intestina confirmat. Si vero etiam medicamentis utendum, aptissimum est id, quod ex pomis fit. Vindemiae tempore in grande vas coicienda sunt pira atque mala silvestria: si ea non sunt, pira Tarentina viridia vel Signina, mala Scaudiana vel Amerina, myrapia; hisque adicienda sunt Cotonea, et cum ipsis corticibus suis Punica, sorba, et, quibus magis utimur, et torminalia, sic ut haec tertiam ollae partem teneant; tum deinde ea musto implenda est, coquendumque id, donec omnia, quae indita sunt, liquata in unitatem quandam coeant. Id gustu non insuave est, quandocumque opus est, adsumptum, leniter sine ulla stomachi noxa ventrem tenet. Duo aut tria coclearia uno die sumpsisse satis est. Alterum valentius genus est: murtae bacas legere, ex his vinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, eiusque cyathum sorbere. Tertium, quod quandocumque fieri potest: malum Punicum excavare, exemptisque omnibus seminibus, membranas, quae inter ea fuerunt, iterum coicere; tum infundere cruda ova, rudiculaque miscere; dein malum ipsum super prunam imponere, quod, dum umor intus est, non aduritur: ubi siccum esse coepit, removere oportet, extractumque cocleari quod intus est esse. Aliquibus adiectis maius momentum habet; itaque etiam in piperatum coicitur misceturque cum sale et pipere. Est quid ex his edendum est. Pulticula etiam, cum qua paulum ex favo vetere coctum sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto adumpta, efficacia sunt, atque ea aqua, inque vel palmulae vel malum Cotoneum vel arida sorba vel rubi decocti sunt, potata. Quod genus significo, quotiens potionem dandam esse dico, quae astringat. Tritici quoque hemina in vino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id vinum id sorbetur; quod iure valentissimis medicamentis adnumerari potest. Atque etiam potui datur vinum Signinum vel resinatum austerum vel quodlibet austerum. Contunditurque cum corticibus seminibusque suis Punicum malum vinoque tali miscetur; idque vel merum sorbet aliquis vel bibit mixtum. Sed medicamentis uti nisi in vehementibus malis supervacuum est.
- 4.27.1
27 Ex vulva quoque feminis vehemens malum nascitur proximeque ab stomacho vel adficitur haec vel corpus adficit. Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat. Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi vertuntur nec spumae profluunt nec nervi distenduntur: sopor tantum est. Idque quibusdam feminis crebro revertens perpetuum est.— Ubi incidit, si satis virium est, sanguis missus adiuvat; si parum est, cucurbitulae tamen defigendae sunt in inguinibus. Si diutius aut iacet aut alioqui iacere consuevit, admovere oportet naribus extinctum ex lucerna linamentum, vel aliud ex iis, quae foedioris odoris esse rettuli (III.20, 1), quod mulierem excitet. Idemque aquae quoque frigidae perfusio efficit. Adiuvatque ruta contrita cum melle, vel ex cyprino ceratum, vel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum. Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet. Deinde ubi ad se redit, circumcidendum vinum est in totum annum, etiamsi casus idem non revertitur. Frictione cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue vero ventris et poplitum. Cibus ex media materia dandus; sinapi super imum ventrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat. Si durities manet, mollire commode videtur solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla cervina cum irino, aut sebum taurinum vel caprinum cum rosa mixtum. Dandum etiam potui vel castoreum est vel git vel anetum. Si parum pura est, purgatur iunco quadrato. Si vero vulva exulcerata est, ceratum ex rosa fiet, ei recens suilla adeps et ex ovis album misceatur, idque adponatur; vel album ex ovo cum rosa mixtum, adiecto, quo facilius consistat, contritae rosae pulvere. Dolens vero ea sulpure suffumigari debet. At si purgatio nimia mulieri nocet, remedio sunt cucurbitulae cute incisa inguinibus vel etiam sub mammis admotae. Si maligna purgatio est, subicienda sunt medicamenta quae evocent sanguinem: costum, puleium, violae albae, apium, nepita et satureia et hysopum, In cibum quoque accipiat quae apta sunt: porrum, rutam, cyminum, caepas, sinapi, vel omne acrum olus. Si vero sanguis, qui ex inferiore parte erumpere solet, is ex naribus eruperit, incisis inguinibus adponenda est cucurbita idque per tres vel quattuor menses tricesimo quoque die repetieris: tunc scias hoc vitium sanasse. Si vero non se sanguis ostenderit, scias ei dolores capitis surgere. Tunc ex brachio ei sanguis emittendus est et statim curasti eam.
- 4.27.2
coeuntia. Idem faciunt etiam albae olivae, et nigrum papaver cum melle adsumptum, et cummis cum contrito semine apii liquatum et cum cyatho passi datum. Praeter haec in omnibus vesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque. Idemque etiam decocta lentiscus praestat. Si tamen intolerabilis dolor est et sanguis profluit, etiam sanguinis detractio apta est, aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa.
- 4.27.3
At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole vel ad ignem. Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat. Alvus quoque vel ducenda vel lacte purganda est. Si crassa urina est, vehementior esse debet et exercitatio et frictio, longior in balneo mora; cibis opus est tenerioribus, vino eodem. In utroque modo vitanda omnia sunt, quae urinam movere consuerunt.
- 4.28.1
28 Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis; quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut interpositio spatio tabe hominem consumat.— In hoc adfectu salutares sunt vehementes frictiones, perfusiones natationesque quam frigidissimae, neque cibi nec potio nisi frigida adsumpta. Vitare autem oportet cruditates, omnia inflantia; nihil ex is adsumere, quae contrahere semen videntur, qualia sunt siligo, simila, ova, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei. Neque alienum est fovere inferiores partes aqua decocta ex verbenis comprimentibus, ex iisdem aliqua cataplasmata imo ventri inguinibusque circumdare, praecipueque ex aceto tuam; vitare etiam, ne supinus obdormiat.
- 4.29.1
29 Superest ut ad extremas partes corporis veniam, quae articulis inter se conseruntur. Initium a coxis faciam. Harum ingens dolor esse consuevit, isque hominem saepe debilitat et quosdam non dimittit; eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos vis pestifera huc se inclinat; quae ut illas partes liberat, sic hanc, iam ipsam quoque adfectam, prehendit.— Fovendum primum aqua calida est, deinde utendum est calidis cataplasmatibus. Maxime prodesse videtur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, vel lolii farina ex vino diluto cocta et mixta cum acida faece; quae quia refrigescunt, imponere noctu malagmata commodius est. Inulae quoque radix contusa et ex vino austero postea cocta et late super coxam imposita inter valentissima auxilia est. Si ista non solverunt, sale calido et umido utendum est. Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admovendae sunt cucurbitulae; movenda urina; alvos, si compressa est, ducenda. Ultimum est et in veteribus quoque morbis efficacissimum tribus aut quattuor locis super coxam cutem candentibus ferramentis exulcerare. Sed frictione quoque utendum est maxime in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, digerantur; eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis; si est, ceteris partibus adhibenda est. Cum vero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis evocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id vitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.
- 4.30.1
30 Coxis proxima genua sunt; in quibus ipsis non numquam dolor esse consuevit.— In iisdem autem cataplasmatis cucurbitulisque praesidium est, sicut etiam cum in umeris aliisve commissuris dolor aliquis exortus est. Equitare ei, cui genua dolent, inimicissimum omnium est. Omnes autem eiusmodi dolores, ubi inveteraverunt, vix citra ustionem finiuntur.
- 4.31.1
31 In manibus pedibusque articulorum vitia frequentiora longioraque sunt, quae in podagris cheragrisve esse consuerunt. Ea raro vel castratos vel pueros ante femina coitum vel mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, temptant.— Ubi sentire coeperunt, sanguis mittendus est: id enim inter initia statim factum saepe annuam, nonnumquam perpetuam valetudinem tutam praestat. Quidam etiam, cum asinino lacte poto sese eluissent, in perpetuum hoc malum eva-serunt: quidam, cum toto anno a vino, mulso, venere sibi temperassent, securitatem totius vitae consecuti sunt; idque utique post primum dolorem servandum est, etiamsi quievit. Quod si iam consuetudo eius facta est, potest quidem aliquis esse securior iis temporibus, quibus dolor se remisit: maiorem vero curam adhibere debet iis, quibus id revertitur; quod fere vere autumnove fieri solet. Cum vero dolor urget, mane gestari debet; deinde ferri in ambulationem; ibi se dimovere, et, si podagra est, interpositis temporibus exiguis invicem modo sedere, modo ingredi; tum, antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leviter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida: deinde cibum sumere ex media materia, interpositis rebus urinam moventibus, quotiensque plenior est, vomere. Ubi dolor vehemens urget, interest sine tumore is sit, an tumor cum calore, an tumores iam etiam obcalluerint. Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est. Aquam marinam vel muriam duram fervefacere oportet, deinde in pelvem coicere, et, cum iam homo pati potest, pedes demittere, superque pallam dare, et vestimento tegere; paulatim deinde iuxta labrum ipsum ex eadem aqua leviter infundere, ne calor intus destituat; ac deinde noctu cataplasmata calfacientia imponere, maximeque ibisci radicem ex vino coctam. Si vero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur sed neque cotidie neque diu, ne nervi indurescant. Inponendum vero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant. Si maior est dolor, papaveris cortices in vino coquendi miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit; vel cerae et adipis suillae tantundem una liquandum, deinde his vinum miscendum; atque ubi quod ex eo impositum est incaluit, detrahendum, et subinde aliud inponendum est. Si vero tumores etiam obcalluerunt et dolent, levat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto vel aqua frigida exprimitur, aut pari potione inter se mixta pix, cera, alumen. Sunt etiam plura idonea manibus pedibusque malagmata. Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices vel cucumeris silvestris radix decocta sit; tum inducere articulis crocum cum suco papaveris et ovillo lacte. At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliave verbena ex reprimentibus decocta sit, induci vero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus. Lapis etiam, qui carnem edit, quem σαρκοφάγον Graeci vocant, excisus sic ut pedes capiat, demissos eos, cum dolent, retentosque ibi levare consuevit. Ex quo in Asia lapidi Assio gratia est. Ubi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra dies quadraginta fit, nisi vitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic ut etiam tum acopo vel liquido cerato cyprino articuli perfricentur. Equitare podagricis quoque alienum est. Quibus vero articulorum dolor certis temporibus revertitur, hos ante et curioso victu cavere oportet, ne inutilis materia corpori supersit, et crebriore vomitu; et si quis ex corpore metus, vel alvi ductione uti vel lacte purgari. Quod Erasistratus in podagricis expulit, ne in inferiores partes factus cursus pedes repleret, cum evidens si omni purgatione non superiora tantummodo sed etiam inferiora exinaniri.
- 4.32.1
32 Ex quocumque autem morbo quis invalescit, si tarde confirmatur, vigilare prima luce debet; nihilo minus in lecto conquiescere; circa tertiam horam leviter unctis manibus corpus permulcere. Deinde delectationis causa, quantum iuvat, ambulare, circumcisa omni negotiosa actione; tum gestari diu, multa frictione uti, loca, caelum, cibos saepe mutare. Ubi triduo quadriduove vinum bibit, uno aut etiam altero die interponere aquam. Per haec enim fiet, ne in vitia tabem inferentia incidat et ut mature vires suas recipiat. Cum ex toto vero convaluerit, periculose vitae genus subito mutabit et inordinate aget. Paulatim ergo debebit omissis his legibus transire, ut arbitrio suo vivat.
- 5.0.1
Dixi de iis malis corporis, quibus victus ratio maxime subvenit: nunc transeundum est ad eam medicinae partem, quae magis medicamentis pugnat. His multum antiqui auctores tribuerunt, et Erasistratus et ii, qui se empiricos nominarunt, praecipue tamen Herophilus deductique ab illo viro, adeo ut nullum morbi genus sine his curarent. Multaque etiam de facultatibus medicamentorum memoriae prodiderunt, qualia sunt vel Zenonis vel Andriae vel Apolloni, qui Mys cognominatus est. Horum autem usum ex magna parte Asclepiades non sine causa sustulit; et cum omnia fere medicamenta stomachum laedant malique suci sint, ad ipsius victu rationem potius omnem curam suam transtulit. Verum ut illud in plerisque morbis utilius est, sic multa admodum corporibus nostris incidere consuerunt, quae sine medicamentis ad sanitatem pervenire non possunt. Illud ante omnia scire convenit, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint sed ab eo nomen trahant, a quo plurimum petunt. Ergo et illa, quae victu curat, aliquando medicamentum adhibet, et illa, quae praecipue medicamentis pugnat, adhibere etiam ratione victus debet, quae multum admodum in omnibus corporis malis proficit.
- 5.0.2
Sed cum omnia medicamenta propria facultates habeant, ac simplicia saepe opitulentur, saepe mixta, non alienum videtur ante proponere et nomina et vires et mixturas eorum (capp. I-XXV), qui minor ipse nobis curationes exsequentibus mora sit.
- 5.1.1
1 Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci chalcanthon appellant, chalcities, acacia, et ex aqua Lycium, tus, aloe, cummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis; creta vel Cimolia vel figularis, misy; frigida aqua, vinum, acetum; alumen Melinum, squama et ferri et aeris atque huius quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubria aeris.
- 5.2.1
2 Glutinant vulnus murra, tus, cummi, praecipueque acanthinum; psylleum, tragacantha, cardamomon, bulbi, lini semen, nasturcium; ovi album, gluten, icthyocolla; vitis alba, contusae cum testis suis cocleae, mel coctum; spongia vel ex aqua frigida vel ex vino vel ex aceto expressa; ex iisdem lana sucida; si levis plaga est, etiam aranea.
- 5.2.2
Reprimunt alumen et scissile, quod sxito/n vocatur, et liquidum; Melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.
- 5.3.1
3 Concoqunt et movent pus nardum, murra, costus, balsamum, galbanum, propolis, sturax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulpur, resina, sebum, adeps, oleum.
- 5.4.1
4 Aperiunt tamquam ora in corporibus, quod stomun Graece dicitur, cinnamomum, balsamum, panaces; iuncus quadratus, puleium et flos albae violae, bdella, galbanum, resina terebenthina et pinea, propolis, oleum vetus; piper, pyrethrum, chamaepitys, uva taminia; sulpur, alumen, rutae semen.
- 5.5.1
5 Purgant aerugo, auripigmentum, quod arsenicon a Graecis nominatur huic autem et sandaracae in omnia eadem vis, sed validior est squama aeris, pumex; iris, balsamum, sturax, tus, turis cortex, resina et pinea et terebenthina liquida, oenanthe; lacerti stercus, sanguis columbae et palumbi et hirundinis; Hammoniacum, bdellium quod in omnia idem quod Hammoniacum potest, sed valentius est habrotonum, ficus arida, coccum Cnidium, scobis eboris, omphacium, radicula; coagulum, sed maxime leporinum cui eadem quae ceteris coagulis facultas, sed ubique validior est, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum; misy, chalcitis; crocum, uva taminia; habrotonum, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulpur, pix cruda; sebum, adeps, oleum; ruta, porrum, lenticula, ervum.
- 5.6.1
6 Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum, aerugo, chalcitis, misy, squama aeris, sed magis rubri, aes combustum, sandaraca, minium Sinopicum; galla, balsamum, murra, tus, turis cortex, galbanum, resina terebenthina umida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum; auripigmentum, calx, nitrum et spuma eius; apii semen, narcissi radix, omphacium alcyonium, oleum ex amaris nucibus, alium, mel crudum, vinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scamonia, uva taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, omphacium, apii semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae oleumque earum, atramentum sutorium, chrysocolla, veratrum, cinis.
- 5.7.1
7 Exedunt corpus acaciae sucus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis, cinis Cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulpur, cicuta, sandaraca, salamandra, alcyoneum, aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra, calx, acetum, galla, alumen, lac caprifici vel lactucae marinae, quae tithymallos a Graecis appellatur, alcyoneum, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites et Phrygius et Assius et scissilis, misy, vinum, acetum.
- 5.8.1
8 Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, murra, stercus et lacerti et columbae et palumbi et hirundinis, piper, coccum Cnidium, alium, diphryges, lac utrumque, quod proxime capite supra comprehensum est, veratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaraca, uva taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ovillum stercus, oenanthe.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 735
Perseus Latin. CTS URN phi0836.phi002.perseus-lat4. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.