Eclogues
- 9.15
ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
- 9.16
nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
- 9.17
Heu, cadit in quemquam tantum scelus? Heu, tua nobis
- 9.18
paene simul tecum solatia rapta, Menalca?
- 9.19
quis caneret nymphas; quis humum florentibus herbis
- 9.20
spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?
- 9.21
vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
- 9.22
cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
- 9.23
Tityre, dum redeo—brevis est via—pasce capellas,
- 9.24
et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
- 9.25
occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
- 9.26
Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
- 9.27
“Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis—
- 9.28
Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae—
- 9.29
cantantes sublime ferent ad sidera cycni.”
- 9.30
Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;
- 9.31
sic cytiso pastae distendant ubera vaccae!
- 9.32
Incipe, si quid habes: et me fecere poetam
- 9.33
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
- 9.34
vatem pastores, sed non ego credulus illis.
- 9.35
Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna
- 9.36
digna, sed argutos inter strepere anser olores.
- 9.37
Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
- 9.38
si valeam meminisse; neque est ignobile carmen:
- 9.39
`huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis
- 9.40
hic ver purpureum; varios hic flumina circum
- 9.41
fundit humus flores; hic candida populus antro
- 9.42
imminet, et lentae texunt umbracula vites.
- 9.43
huc ades: insani feriant sine litora fluctus.
- 9.44
Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
- 9.45
audieram? Numeros memini, si verba tenerem.
- 9.46
“Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
- 9.47
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
- 9.48
astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
- 9.49
duceret apricis in collibus uva colorem.
- 9.50
insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.”
- 9.51
Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos
- 9.52
cantando puerum memini me condere soles:
- 9.53
nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
- 9.54
iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
- 9.55
Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
- 9.56
Causando nostros in longum ducis amores:
- 9.57
et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
- 9.58
aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
- 9.59
hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
- 9.60
incipit adparere Bianoris: hic ubi densas
- 9.61
agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
- 9.62
hic haedos depone: tamen veniemus in urbem.
- 9.63
aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
- 9.64
cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;
- 9.65
cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
- 9.66
Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus:
- 9.67
carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.
- 10.1
Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
- 10.2
pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
- 10.3
carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo?
- 10.4
sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
- 10.5
Doris amara suam non intermisceat undam.
- 10.6
incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
- 10.7
dum tenera attondent simae virgulta capellae.
- 10.8
non canimus surdis; respondent omnia silvae.
- 10.9
Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae
- 10.10
Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
- 10.11
nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
- 10.12
ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe.
- 10.13
Illum etiam lauri, etiam flevere myricae.
- 10.14
Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
- 10.15
Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
- 10.16
Stant et oves circum;—nostri nec poenitet illas,
- 10.17
nec te poeniteat pecoris, divine poeta;—
- 10.18
et formosus ovis ad flumina pavit Adonis;
- 10.19
venit et upilio; tardi venere subulci;
- 10.20
uvidus hiberna venit de glande Menalcas.
- 10.21
Omnes “Unde amor iste” rogant “tibi?” Venit Apollo:
- 10.22
“Galle, quid insanis?” inquit; “tua cura Lycoris
- 10.23
perque nives alium perque horrida castra secuta est.”
- 10.24
Venit et agresti capitis Silvanus honore,
- 10.25
florentis ferulas et grandia lilia quassans.
- 10.26
Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi
- 10.27
sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
- 10.28
“Ecquis erit modus?” inquit; “Amor non talia curat;
- 10.29
nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,
- 10.30
nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.”
- 10.31
Tristis at ille: “Tamen cantabitis, Arcades,” inquit
- 10.32
“montibus haec vestris: soli cantare periti
- 10.33
Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
- 10.34
vestra meos olim si fistula dicat amores!
- 10.35
Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
- 10.36
aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!
- 10.37
Certe, sive mihi Phillis, sive esset Amyntas,
- 10.38
seu quicumque furor—quid tum, si fuscus Amyntas;
- 10.39
et nigrae violae sunt et vaccinia nigra—
- 10.40
mecum inter salices lenta sub vite iaceret;
- 10.41
serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
- 10.42
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
- 10.43
hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.
- 10.44
Nunc insanus amor duri me Martis in armis
- 10.45
tela inter media atque adversos detinet hostes:
- 10.46
tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!)
- 10.47
Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni
← Previous · Next → — showing 701–800 of 830
Perseus Latin. CTS URN phi0690.phi001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.