De Partitione Oratoria
- 100.1
quarum causarum genus est positum in iure civili, quod est in privatarum et publicarum rerum lege aut more positum; cuius scientia neglecta ab oratoribus plerisque nobis ad dicendum necessaria videtur. Qua re de constituendis actionibus, de capiendis subeundisve iudiciis, de excipienda iniquitate actionis, de comparanda aequitate, quod ea fere generis eius sunt ut, quamquam in ipsum iudicium saepe delabuntur, tamen ante iudicium tractanda videantur, paulurn ea separo a iudiciis tempore magis agendi quam dissimilitudine generis. Nam omnia quae de iure civili aut de aequo et bono disceptantur cadunt in eam formam causarum, in qua quale quid sit ambigitur, de qua dicturi sumus, quae in aequitate et in iure maxime consistit.
- 101.1
in omnibus igitur causis tres sunt gradus, ex quibus unus aliquis capiendus est, si pluris non queas, ad resistendum. Nam aut ita consistendum est, ut id quo de agitur factum neges aut, si factum fateare, neges eam vim habere atque id esse quod adversarius criminetur, aut, si neque de facto neque de facti appellatione ambigi potest, id quod arguare neges tale esse quale ille dicat et rectum esse quod feceris concedendumve defendas.
- 102.1
ita primus ille status et quasi conflictio cum adversario coniectura quadam, secundus autem definitione aut descriptione atque informatione verbi, tertius aequi et recti et humani ad ignoscendum disputatione tractandus est. Et quoniam semper is qui defendit non solum resistat oportet aliquo certo statu aut infitiando aut definiendo aut aequitate opponenda, sed etiam rationem subiciat recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui criminis ipsam negationem infitiationemque facti; secundus, quod non sit in re quod ab adversario ponatur in verbo; tertius, quod id rectum esse defendat quod sine ulla nominis controversia factum esse fateatur.
- 103.1
deinde uni cuique rationi opponendum est ab accusatore id quod, si non esset in accusatione, causa omnino esse non posset. Itaque ea quae sic referuntur continentia causarum vocen tur; quamquam non ea magis quae contra rationes defensionis adferuntur quam ipsae defensionis rationes continent causas. Sed distinguendi gratia rationem appellemus earn, quae adfertur a reo ad recusandum depellendi criminis causa, quae nisi esset, quid defenderet non haberet; firmamentun autem, quod contra ad labefactandam rationed refertur, sine quo accusatio stare non posset.
- 104.1
ex rationis autem et ex firmamenti conflictione et quasi concursu quaestio quaedam exoritur, quam disceptationem voco; in qua quid veniat in iudicium et de quo disceptetur quaeri solet. Nam prima adversariorum contentio diffusam habet quaestionem, ut in coniectura: Ceperitne pecunias Decius; in definitione: Minueritne maiestatem Norbanus; in aequitate: Iurene occiderit Opimius Gracchum. Haec, quae primam contentionem habent ex arguendo et resistendo, lata, ut dixi, et fusa sunt. Rationum et firmamentorum contentio adducit in angustum disceptationem. Ea in coniectura nulla est. Nemo enim eius quod negat factum potest aut debet aut solet reddere rationem. Itaque in his causis eadem et prima quaestio et disceptatio extrema est.
- 105.1
in illis autem, ubi ita dicitur: Non minuit maiestatem quod egit de Caepione turbulentius; populi enim dolor iustus vim tum illam excitavit , non tribuni actio; maiestas autem, quoniam est magnitude quaedam populi Romani in eius potestate ac iure retinendo, aucta potius est quam deminuta; et ubi ita refertur: Maiestas est in imperi atque in nominis populi Romani dignitate, quam minuit is qui per vim multitudinis rem ad seditionem vocavit; exsistet illa disceptatio: Minueritne maiestatem, qui voluntate populi Romani rem gratam et aequam per vim egerit.
- 106.1
in eis autem causis, ubi aliquid recte factum aut concedendum esse factum defenditur, cum est facti subiecta ratio, sicut.ab Opimio: Iure feci, salutis omnium et conservandae rei publicae causa, relatumque ab Decio est: Ne sceleratissimum quidem civem sine iudicio iure ullo necare potuisti, oritur illa disceptatio: Potueritne recte salutis rei publicae causa civem eversorem civitatis indemnatum necare ? Ita disceptationes eae, quae in his controversiis oriuntur, quae sunt certis personis ac temporibus notatae, fiunt rursus infinitae detractis personis et temporibus et rursum ad consultationum formam rationemque revocantur.
- 107.1
sed in gravissimis firmamentis etiam illa ponenda sunt, si quae ex scripto legis aut testamenti aut verborum ipsius iudici aut alicuius stipulationis aut cautionis opponuntur defensioni contraria. At ne hoc quidem genus in eis causis incurrit quae coniectura continentur. Quod enim factum negatur, id coargui scripto non potest. Ne in definitionem quidem venit genere script ipsius. Nam etiam si verbum aliquod ex scripto definiendum est quam vim habeat, ut cum ex testamentis quid sit penus aut cum ex lege praedi quaeritur quae sint ruta caesa, non scripti genus, sed verbi interpretatio controversiam facit.
- 108.1
cum autem aut plura significantur scripto propter verbi aut verborum ambiguitatem, ut liceat ei qui contra dicat eo trahere significationem scripti, quo expediat ac velit; aut, si ambigue scriptum non sit, vel a verbis voluntatem et sententiam scriptoris abducere vel alio se eadem de re contrarie scripto defendere, tum disceptatio ex scripti contentione exsistit, ut in ambiguis disceptetur quid maxime significetur, in scripti sententiaeque contentione utrum potius iudex sequatur, in contrariis scriptis utrum magis comprobandum sit.
- 109.1
Disceptatio autem cum est constituta, propositum esse debet oratori, quo omnes argumentationes repetitae ex inveniendi locis coiciantur. Quod quamquam satis est ei qui videt quid in quoque loco lateat quique illos locos tamquam thesauros aliquos argumentorum notatos habet tamen ea quae sunt certarum causarum propria tangemus.
- 110.1
in coniectura igitur, cum est in infitiando reus, accusatori haec prima duo sunt—sed accusatorem pro omni actore et petitore appello; possunt enim etiam sine accusatione in causis haec eadem controversiarum genera versari—, sed haec duo sunt ei prima, causa et events. Causam appello rationem efficiendi, eventum id quod est effectum. Atque ipsa quidem partitio causarum paulo ante in suasionis locis distributa est.
- 111.1
quae enim in consilio capiendo futuri temporis praecipiebantur, quam ob rem aut utilitatem viderentur habitura aut efficiendi facultatem, eadem, qui de facto argumentabitur, conligere debebit, quam ob rem et utilia illi, quem arguet, fuisse et ab eo effici potuisse demonstret. Vtilitatis coniectura movetur, si illud quod arguitur aut spe bonorum aut malorum metu fecisse dicitur; quod fit acrius, quo illa in utroque genere maiora ponuntur. Spectant etiam ad causam facti motus animorum,
- 112.1
si ira recens, si odium vetus, si ulciscendi studium, si iniuriae dolor, si honoris, si gloriae, si imperi, si pecuniae cupiditas, si periculi timor, si aes alienum, si angustiae rei familiaris, si audax, si levis, si crudelis, si impotens, si incautus, si insipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus, si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut, si patefactum esset, depellendi criminis vel perrumpendi periculi vel in longinquum tempus differendi; aut si iudici poena levior quam facti praemium; aut si facinoris voluptas maior quam damnationis dolor.
- 113.1
his enim fere rebus facti suspicio confirmatur, cum et voluntatis in reo causae reperiuntur et facultates. In voluntate autem utilitas ex adeptione alicuius commodi vitationeque incommodi quaeritur, ut aut spes aut metus impulisse videatur aut aliquis repentinus animi motus, qui etiam citius in fraudem quam ratio utilitatis impellit. Quam ob rem haec sint dicta de causa.
- 114.1
C. Teneo et quaero qui sint illi eventus quos ex causis effici dixisti. P. Consequentia quaedam signa praeteriti et quasi impressa facti vestigia; quae quidem vel maxime suspicionem movent et sunt quasi tacita criminum testimonia atque hoc quidem graviora, quod causae communiter videntur insimulare et arguere omnis posse, quorum modo interfuerit aliquid, haec proprie attingunt eos ipsos qui arguuntur, ut telum, ut vestigium, ut cruor, ut deprehensum aliquid quod ablatum ereptumve videatur, ut responsum inconstanter, ut haesitatum, ut titubatum, ut cum aliquo visus ex quo suspicio oriatur, ut eo ipso in loco visus in quo facinus, ut pallor, ut tremor, ut scriptum aut. obsignatum aut depositum quippiam. Haec enim talia sunt, quae aut in re ipsa aut etiam ante quam factum est aut postea suspiciosum crimen efficiant.
- 115.1
quae si non erunt, tamen causis ipsis et efficiendi facultatibus niti oportebit, adiuncta illa disputatione communi, non fuisse ilium tam amentem, ut indicia facti aut effugere aut occultare non posset, ut ita apertus esset, ut locum crimini relinqueret. Communis ille contra locus, audaciam temeritati, non prudentiae esse coniunctam.
- 116.1
sequitur ille autem locus ad augendum, non esse exspectandum, dum fateatur; argumentis peccata convinci; et hic etiam exempla ponentur.
- 117.1
atque haec quidem de argumentis. Sin autem erit etiam testium facultas, primum genus erit ipsum laudandum dicendumque, ne argumentis teneretur reus, ipsum sua cautione effecisse, testis effugere non posse; deinde singuli laudentur—quae autem essent laudabilia dictum est—; deinde argumento etiam firmo, quia tamen saepe falsum est, posse recte non credi; viro bono et firmo sine vitio iudicis non posse non credi. Atque etiam, si obscuri testes erunt aut tenues, dicendum erit non esse ex fortuna fidem ponderandam aut eos esse cuiusque rei locupletissimos tests, qui id, quod agatur, facillime scire possint. Sin quaestiones habitae aut postulatio, ut habeantur, causam adiuvabunt, confirmandum primum genus erit quaestionum; dicendum de vi doloris, de opinione maiorum, qui rem totam, nisi probassent, certe repudiassent;
- 118.1
de institutis Atheniensium, Rhodiorum, doctissimorum hominum, apud quos etiam—id quod acerbissimum est—liberi civesque torquentur, de nostrorum etiam prudentissimorum hominum institutis, qui cum in dominos de servis quaeri noluissent, tamen de incestu et de coniuratione, quae facta me consule est, quaerendum putaverunt. Inridenda etiam disputatio est , qua solent uti ad infirmandas quaestiones, et meditata puerilisque dicenda. Tum facienda fides diligenter esse et sine cupiditate quaesitum dictaque quaestionis argumentis et coniectura ponderanda. Atque haec accusationis fere membra sunt.
- 119.1
defensionis autem primum infirmatio causarum, aut non fuisse aut non tantas aut non sibi soli aut commodius potuisse idem consequi, aut non eis se esse moribus, non ea vita, aut nullos animi motus aut non tam impotentis fuisse. Facultatum infirmatione autem utetur, si aut vires aut animum aut copias aut opes afuisse demonstrabit, aut alienum tempus aut locum non idoneum aut multos arbitros, quorum crederet nemini, aut non se tam apertum, ut id susciperet, quod occultare non posset, neque tam amentem, ut poenas ac iudicia contemneret.
- 120.1
consequentia autem diluet exponendo non esse illa certa indicia facti, quae etiam nullo admisso consequi possent, consistetque in singulis et ea aut eorum, quae ipse facta esse dicet, propria esse defendet potius quam criminis, aut sibi cum accusatore communia esse et pro periculo potius quam contra salutem valere debere; testiumque et quaestionum genus universum et quod poterit in singulis ex reprehensionis locis de quibus ante dictum est refellet.
- 121.1
harum causarum principia suspiciosa ad acerbitatem ab accusatore ponentur, denuntiabiturque commune insidiarum periculum excitabunturque animi, ut attendant. A reo autem querella conflati criminis conlectarumque suspicionum et accusatoris insidiae et item commune periculum proferetur animique ad misericordiam adlicientur et modice benevolentia iudicum conligetur. Narratio autem accusatoris erit quasi membratim gesti negoti suspiciosa explicatio, sparsis omnibus argumentis, obscuratis defensionibus. Defensori aut praeteritis aut obscuratis suspicionum argumentis, rerum ipsarum eventus erunt casusque narrandi.
- 122.1
in confirmandis autem nostris argumentationibus infirmandisque contrariis saepe erunt accusatori motus animorum incitandi, reo mitigandi. Atque hoc quidem utrique maxime in peroratione faciendum; alteri frequentatione argumentorum et coacervatione universa; alteri, si plane causam redarguendo explicarit, enumeratione, ut quidque diluerit, et miseratione ad extremum.
- 123.1
C. Scire mihi iam videor quem ad modum coniectura tractanda sit. Nunc de definitione audiamus. P. Communia dantur in isto genere accusatori defensorique praecepta. Vter enim definiendo describendoque verbo magis ad sensum iudicis opinionemque penetrarit et uter ad communem verbi vim et eandem, quam eius verbi praeceptionem incohatam habebunt in animis ei qui audient, magis et propius accesserit, is vincat necesse est. Non enim argumentando tractatur hoc genus,
- 124.1
sed tamquam explicando excutiendoque verbo, ut, si in reo pecunia absoluto rursusque revocato praevaricationem accusator esse definiat omnem iudici corruptelam ab reo, defensor autem non omnem, sed tantum modo accusatoris corruptelam ab reo, sit ergo haec contentio primum verborum, in quo, etiam si propius accedat ad consuetudinem mentemque sermonis defensoris definitio, tamen accusator sententia legis nitetur; negat enim probari oportere eos qui leges scripserint,
- 125.1
ne ratum haberetur iudicium, si totum corruptum sit , si unus accusator corruptus sit, non rescindere; nititur aequitate utilitate quasi scribenda lex sit, quaeque tum complecteretur in iudiciis corruptis, ea verbo uno praevaricationis comprehendisse dicit;
- 126.1
defensor autem testatur consuetudinem sermonis verbique vim ex contrario repetit quasi converso accusatore, cui contrarium est nomen praevaricatoris, et ex consequentibus, quod ea littera de accusatore soleat dari iudici, et ex nomine ipso, quod significat eum qui in contrariis causis quasi vare positus esse videatur. Sed huic tamen ipsi confugiendum est ad aequitatis locos, ad rerum iudicatarum auctoritatem, ad finem aliquem periculi; communeque sit hoc praeceptum, ut cum uterque definierit quam maxime potuerit ad communem sensum vimque verbi, tum similibus exemplisque eorum qui ita locuti sint suam definitionem sententiamque confirmet.
- 127.1
atque accusatori sit in hoc genere causarum locus ille communis, minime esse concedendum, ut is qui de re confiteatur verbi se interpretatione defendat; defensor autem et ea quam proposui aequitate nitatur et ea cum secum faciat, non re sed depravatione verbi sese urgeri queratur. Quo in genere percensere poterit plerosque inveniendi locos; nam et similibus utetur et contrariis et consequentibus quamquam uterque, tamen reus, nisi plane erit absurda causa, frequentius.
- 128.1
amplificandi autem causa quae aut cum degredientur a causa dicere volent aut cum perorabunt, ea vel ad odium vel ad misericordiam vel ad omni modo animos iudicum movendos ex eis quae sunt ante posita sumentur, si modo rerum magnitudo hominumve aut invidia aut dignitas postulabit.
- 129.1
C. Habeo ista; nunc ea quae, cum quale sit quippiam disceptatur, quaeri ex utraque parte deceat velim audire. P. Confitentur in isto genere qui arguuntur, se id fecisse ipsum in quo reprehenduntur; sed quoniam iure se fecisse dicunt, iuris est omnis ratio nobis explicanda. Quod et dividitur in duas primas partis, naturam atque legem, et utriusque generis vis in divinum et humanum ius est distributa; quorum aequitatis est unum, alterum religionis.
- 130.1
aequitatis autem vis est duplex: cuius altera derecta veri et iusti et, ut dicitur, aequi et boni ratione defenditur; altera ad vicissitudinem referendae gratiae pertinet; quod in beneficio gratia, in iniuria poenitio nominatur. Atque haec communia sunt naturae atque legis; sed propria legis et ea quae scripta sunt, et ea quae sine litteris aut gentium iure aut maiorum more retinentur. Scriptorum autem privatum aliud est, publicum aliud: publicum lex senatus consultum foedus, privatum tabulae pactum conventum stipulatio. Quae autem scripta non sunt, ea aut consuetudine aut conventis hominum et quasi consensu obtinentur. Atque etiam hoc in primis, ut nostros mores legesque tueamur, quodam modo naturali iure praescriptum est.
- 131.1
et quoniam breviter sunt aperti quasi fontes quidam aequitatis, meditata nobis ad hoc causarum genus esse debebunt ea quae dicenda erunt in orationibus de natura, de legibus, de more maiorum, de propulsanda iniuria, de ulciscenda, de omni parte iuris. Si imprudenter aut necessitate aut casu quippiam fecerit, quod non concederetur eis qui sua sponte et voluntate fecissent, ad eius facti deprecationem ignoscendi petenda venia est, quae sumetur ex plerisque locis aequitatis. Expositum est, ut potui brevissime, de omni controversiarum genere, nisi praeterea tu quid requiris.
- 132.1
C. Illud equidem quod iam unum restare video, quale sit, cum disceptatio versatur in scriptis. P. Recte intellegis; isto enim exposito munus promissi omne confecero. Sunt igitur ambigui duobus adversariis praecepta communia. Vterque enim eam significationem qua nitetur ipse dignam scriptoris prudentia esse defendet; uterque id quod adversarius ex ambigue scripto intellegendum esse dicet aut absurdum aut inutile aut iniquum aut turpe esse defendet aut etiam discrepare cum ceteris scriptis vel aliorum vel maxime, si potuerit, eiusdem; quamque defendet ipse, eam rem et sententiam quemvis prudentem et iustum hominem, si integrum daretur, scripturum fuisse, sed planius;
- 133.1
eamque sententiam quam significari posse dicet nihil habere aut captionis aut viti; contrariam autem si probarint, fore uti multa vitiosa stulta iniqua contraria consequantur. Cum autem aliud sensisse scriptor videtur et aliud scripsisse, qui scripto nitetur, eum re exposita recitatione uti oportebit, deinde instare adversario, iterare renovare interrogare num aut scriptum neget aut contra factum infitietur.
- 134.1
post iudicem ad vim scripti vocet. Hac confirmatione usus amplificet rem lege laudanda audaciamque confutet eius qui, cum palam contra fecerit idque fateatur, adsit tamen factumque defendat. Deinde infirmet defensionem, cum adversarius aliud voluisse aliud sensisse scriptorem, aliud scripsisse dicat, non esse ferendum a quoquam potius latoris sensum quam a lege explicari. Cur ita scripserit, si ita non senserit? Cur, cum ea quae plane scripta sint neglexerit, quae nusquam scripta sint proferat? Cur prudentissimos in scribendo viros summae stultitiae putet esse damnandos ? Quid impedierit scriptorem quo minus exciperet illud, quod adversarius, tamquam si exceptum esset, ita se dicit secutum?
- 135.1
vtetur exemplis eis quibus idem scriptor aut, si id non poterit, quibus alii quod excipiendum putarint exceperint. Quaerenda etiam ratio est, si qua poterit inveniri, qua re non sit exceptum: aut iniqua lex aut inutilis futura dicetur aut alia causa obteinperandi alia abrogandi; dissentire adversari vocem atque legis. Deinde amplificandi causa de conservandis legibus, de periculo publicarum rerum atque privatarum cum aliis locis tum in perorando maxime graviter erit vehementerque dicendum.
- 136.1
ille autem qui se sententia legis et voluntate defendet in consilio atque in mente scriptoris, non in verbis ac litteris vim legis positam esse defendet quodque nihil exceperit in lege laudabit, ne deverticula peccatis darentur atque ut ex facto cuiusque iudex legis mentem interpretaretur. Deinde erit utendum exemplis, in quibus omnis aequitas perturbetur, si verbis legum ac non sententiis pareatur.
- 137.1
deinde genus eius modi calliditatis et calumniae trahatur in odium iudicis cum quadam invidiosa querella. Et si incidet imprudentiae causa, quae non ad delictum, sed ad casum necessitatemve pertineat, quod genus paulo ante attigimus, erit eisdem aequitatis sententiis contra acerbitatem verborum deprecandum. Sin scripta inter sese dissentient, tanta series artis est et sic inter se sunt pleraque conexa et apta, ut, quae paulo ante praecepta dedimus ambigui quaeque proxime sententiae et scripti, eadem ad hoc genus causae tertium transferantur.
- 138.1
nam quibus locis in ambiguo defendimus eam significationem quae nos adiuvat, eisdem in contrariis legibus nostra lex defendenda est. Deinde est efficiendum, ut alterius scripti sententiam alterius verba defendamus. Ita quae modo de scripto sententiaque praecepimus, eadem huc omnia transferemus.
- 139.1
expositae tibi omnes sunt oratoriae partitiones, quae quidem e media illa nostra Academia effloruerunt, neque sine ea aut inveniri aut intellegi aut tractari possunt. Nam et partiri ipsum et definire et ambigui partitiones dividere et argumentorum locos nosse et argumentationem ipsam concludere et videre quae sumenda in argumentando sint quidque ex eis quae sumpta sunt efficiatur et vera a falsis, veri similia ab incredibilibus diiudicare et distinguere et aut male sumpta aut male conclusa reprehendere et eadem vel anguste disserere, ut dialectici qui appellantur, vel, ut oratorem decet, late expromere, illius exercitationis et subtiliter disputandi et copiose dicendi artis est.
- 140.1
de bonis vero rebus et malis, aequis iniquis, utilibus inutilibus, honestis turpibus quam potest habere orator sine illis maximarum rerum artibus facultatem aut copiam ? Qua re haec tibi sint, mi Cicero, quae exposui, quasi indicia fontium illorum; ad quos si nobis eisdem ducibus aliisve perveneris, tum et haec ipsa melius et multo maiora alia cognosces. C. Ego vero ac magno quidem studio, mi pater, multisque ex tuis praeclarissimis muneribus nullum maius exspecto.
← Previous — showing 101–141 of 141
Perseus Latin. CTS URN phi0474.phi038.perseus-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.