De Oratore
- 2.217.1
'Ego vero,' inquit 'omni de re facilius puto esse ab homine non inurbano, quam de ipsis facetiis disputari. Itaque cum quosdam Graecos inscriptos libros esse vidissem de ridiculis, non nullam in spem veneram posse me ex eis aliquid discere; inveni autem ridicula et salsa multa Graecorum; nam et Siculi in eo genere et Rhodii et Byzantii et praeter ceteros Attici excellunt; sed qui eius rei rationem quandam conati sunt artemque tradere, sic insulsi exstiterunt, ut nihil aliud eorum nisi ipsa insulsitas rideatur;
- 2.218.1
qua re mihi quidem nullo modo videtur doctrina ista res posse tradi. Etenim cum duo genera sint facetiarum, alterum aequabiliter in omni sermone fusum, alterum peracutum et breve, illa a veteribus superior cavillatio, haec altera dicacitas nominata est. Leve nomen habet utraque res. Quippe; leve enim est totum hoc risum movere.
- 2.219.1
Verum tamen, ut dicis, Antoni, multum in causis persaepe lepore et facetiis profici vidi. Sed cum illo in genere perpetuae festivitatis ars non desideretur (natura enim fingit homines et creat imitatores et narratores facetos adiuvante et vultu et voce et ipso genere sermonis) tum vero in hoc altero dicacitatis quid habet ars loci, cum ante illud facete dictum emissum haerere debeat, quam cogitari potuisse videatur?
- 2.220.1
Quid enim hic meus frater ab arte adiuvari potuit, cum a Philippo interrogatus quid latraret, furem se videre respondit? Quid in omni oratione Crassus vel apud centum viros contra Scaevolam vel contra accusatorem Brutum, cum pro Cn. Plancio diceret? Nam id, quod tu mihi tribuis, Antoni, Crasso est omnium sententia concedendum; non enim fere quisquam reperietur praeter hunc in utroque genere leporis excellens: et illo, quod in perpetuitate sermonis, et hoc, quod in celeritate atque dicto est.
- 2.221.1
Nam haec perpetua contra Scaevolam Curiana defensio tota redundavit hilaritate quadam et ioco; dicta illa brevia non habuit; parcebat enim adversari dignitati, in quo ipse conservabat suam; quod est hominibus facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici possunt, tenere; itaque non nulli ridiculi homines hoc ipsum non insulse interpretantur;
- 2.222.1
dicere enim aiunt Ennium, flammam a sapiente facilius ore in ardente opprimi, quam bona dicta teneat; haec scilicet bona dicta, quae salsa sint; nam ea dicta appellantur proprio iam nomine. Sed ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam illam disputationemque elusit, sic in Bruto, quem oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit.
- 2.223.1
Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat, quam multa de amisso patrimonio dixit! Atque illa brevia, cum ille diceret se sine causa sudare, "minime" inquit "modo enim existi de balneis." Innumerabilia alia fuerunt, sed non minus iucunda illa perpetua: cum enim Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia, et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset, noster hic facetissime tris patris Bruti de iure civili libellos tribus legendos dedit.
- 2.224.1
Ex libro primo: "forte evenit ut in Privernati essemus." "Brute, testificatur pater se tibi Privernatem fundum reliquisse." Deinde ex libro secundo: "in Albano eramus ego et Marcus filius." "Sapiens videlicet homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem; metuebat ne, cum is nihil haberet, nihil esse ei relictum putaretur." Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi fecit—tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, sunt veri Bruti libri—"in Tiburti forte adsedimus ego et Marcus filius." "Ubi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater publicis commentariis consignatos reliquit? Quod nisi puberem te, inquit, iam haberet, quartum librum composuisset et se
- 2.225.1
etiam in balneis lotum cum filio scriptum reliquisset." Quis est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit idem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia. Pro di immortales, quae fuit illa, quanta vis! quam inexspectata! quam repentina! cum coniectis oculis, gestu omni ei imminenti, summa gravitate et celeritate verborum "Brute, quid sedes? Quid illam anum patri nuntiare vis tuo? Quid illis omnibus, quorum imagines duci vides? Quid maioribus tuis? Quid L. Bruto, qui hunc populum dominatu regio liberavit? Quid te agere? Cui rei, cui gloriae, cui virtuti studere? Patrimonione augendo? At id non est nobilitatis.
- 2.226.1
Sed fac esse, nihil superest; libidines totum dissipaverunt. An iuri civili? Est paternum. Sed dicet te, cum aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis solium tibi paternum recepisse. An rei militari? Qui numquam castra videris! An eloquentiae? Quae neque est in te, et, quicquid est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum calumniae quaestum contulisti! Tu lucem aspicere audes? Tu hos intueri? Tu in foro, tu in urbe, tu in civium esse conspectu? Tu illam mortuam, tu imagines ipsas non perhorrescis? Quibus non modo imitandis, sed ne conlocandis
- 2.227.1
quidem tibi locum ullum reliquisti." Sed haec tragica atque divina; faceta autem et urbana innumerabilia vel ex una contione meministis; nec enim maior contentio umquam fuit nec apud populum gravior oratio quam huius contra conlegam in censura nuper neque lepore et festivitate conditior. Qua re tibi, Antoni, utrumque adsentior et multum facetias in dicendo prodesse saepe et eas arte nullo modo posse tradi: illud quidem admiror, te nobis in eo genere tribuisse tantum et non huius rei quoque palmam ut ceterarum Crasso detulisse.'
- 2.228.1
Tum Antonius 'ego vero ita fecissem,' inquit 'nisi interdum in hoc Crasso paulum inviderem; nam esse quamvis facetum atque salsum non nimis est per se ipsum invidendum; sed cum omnium sit venustissimus et urbanissimus, omnium gravissimum et severissimum et esse et videri, quod isti contigit uni, id mihi vix ferendum videbatur.'
- 2.229.1
Hic cum adrisisset ipse Crassus, 'ac tamen,' inquit Antonius 'cum artem esse facetiarum, Iuli, ullam negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum videretur: haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, temporis, ne quid iocus de gravitate decerperet; quod quidem in primis a Crasso observari solet. Sed hoc praeceptum praetermittendarum est facetiarum, cum eis nihil opus sit; nos autem quo modo utamur, cum opus sit, quaerimus, ut in adversarium et maxime, si eius stultitia poterit agitari; in testem stultum, cupidum, levem, si facile homines audituri videbuntur.
- 2.230.1
Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti dicimus quam quae priores, nam et ingeni celeritas maior est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio; videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut in ipsa ista contione nihil fere dictum est ab hoc, quod quidem facetius dictum videretur, quod non provocatus responderit; erat autem tanta in Domitio gravitas, tanta auctoritas, ut, quod esset ab eo obiectum, lepore magis levandum quam contentione frangendum videretur.'
- 2.231.1
Tum Sulpicius 'quid igitur? Patiemur' inquit 'Caesarem, qui quamquam M. Crasso facetias concedit, tamen multo in eo studio magis ipse elaborat, non explicare nobis totum genus hoc iocandi quale sit et unde ducatur; praesertim cum tantam vim et utilitatem salis et urbanitatis esse fateatur?' 'Quid, si' inquit Iulius 'adsentior Antonio dicenti nullam esse artem salis?'
- 2.232.1
Hic cum Sulpicius reticuisset, 'quasi vero' inquit Crassus 'horum ipsorum, de quibus Antonius iam diu loquitur, ars ulla sit: observatio quaedam est, ut ipse dixit, earum rerum, quae in dicendo valent; quae si eloquentis facere posset, quis esset non eloquens? Quis enim haec non vel facile vel certe aliquo modo posset ediscere? Sed ego in his praeceptis hanc vim et hanc utilitatem esse arbitror, non ut ad reperiendum quod dicamus, arte ducamur sed ut ea, quae natura, quae studio, quae exercitatione consequimur, aut recta esse confidamus aut prava intellegamus, cum quo referenda sint didicerimus.
- 2.233.1
Qua re, Caesar, ego quoque hoc a te peto, ut, si tibi videtur, disputes de hoc toto iocandi genere quid sentias, ne qua forte dicendi pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu atque in tam accurato sermone praeterita esse videatur.' 'Ego vero,' inquit ille 'quoniam conlectam a conviva, Crasse, exigis, non committam ut, si defugerim, tibi causam aliquam recusandi dem. Quamquam soleo saepe mirari eorum impudentiam, qui agunt in scaena gestum inspectante Roscio; quis enim sese commovere potest, cuius ille vitia non videat? Sic ego nunc, Crasso audiente, primum loquar de facetiis et docebo sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, faenum alios aiebat esse oportere.'
- 2.234.1
Tum ille 'iocabatur' inquit 'Catulus, praesertim cum ita dicat ipse, ut ambrosia alendus esse videatur. Verum te, Caesar, audiamus, ut Antoni reliqua videamus.' Et Antonius 'perpauca quidem mihi restant,' inquit 'sed tamen defessus iam labore atque itinere disputationis meae requiescam in Caesaris sermone quasi in aliquo peropportuno deversorio.' 'Atqui' inquit Iulius 'non nimis liberale hospitium meum dices; nam te in viam, simul ac perpaulum gustaris, extrudam et eiciam.
- 2.235.1
Ac ne diutius vos demorer, de omni isto genere quid sentiam perbreviter exponam. De risu quinque sunt, quae quaerantur: unum, quid sit; alterum, unde sit; tertium, sitne oratoris risum velle movere; quartum, quatenus; quintum, quae sint genera ridiculi. Atque illud primum, quid sit ipse risus, quo pacto concitetur, ubi sit, quo modo exsistat atque ita repente erumpat, ut eum cupientes tenere nequeamus, et quo modo simul latera, os, venas, oculos, vultum occupet, viderit Democritus; neque enim ad hunc sermonem hoc pertinet, et, si pertineret, nescire me tamen id non puderet, quod ne illi quidem scirent, qui pollicerentur.
- 2.236.1
Locus autem et regio quasi ridiculi—nam id proxime quaeritur—turpitudine et deformitate quadam continetur; haec enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant turpitudinem aliquam non turpiter. Est autem, ut ad illud tertium veniam, est plane oratoris movere risum; vel quod ipsa hilaritas benevolentiam conciliat ei, per quem excitata est; vel quod admirantur omnes acumen uno saepe in verbo positum maxime respondentis, non numquam etiam lacessentis; vel quod frangit adversarium, quod impedit, quod elevat, quod deterret, quod refutat; vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
- 2.237.1
Quatenus autem sint ridicula tractanda oratori, perquam diligenter videndum est, quod in quarto loco quaerendi posueramus. Nam nec insignis improbitas et scelere iuncta nec rursus miseria insignis agitata ridetur: facinerosos enim maiore quadam vi quam ridiculi vulnerari volunt; miseros inludi nolunt, nisi se forte iactant; parcendum autem maxime est caritati hominum, ne temere in eos dicas, qui diliguntur.
- 2.238.1
Haec igitur adhibenda est primum in iocando moderatio; itaque ea facillime luduntur, quae neque odio magno neque misericordia maxima digna sunt; quam ob rem materies omnis ridiculorum est in eis vitiis, quae sunt in vita hominum neque carorum neque calamitosorum neque eorum, qui ob facinus ad supplicium rapiendi videntur; eaque belle agitata ridentur.
- 2.239.1
Est etiam deformitatis et corporis vitiorum satis bella materies ad iocandum; sed quaerimus idem, quod in ceteris rebus maxime quaerendum est, quatenus; in quo non modo illud praecipitur, ne quid insulse, sed etiam, si quid perridicule possis, vitandum est oratori utrumque, ne aut scurrilis iocus sit aut mimicus. Quae cuius modi sint facilius iam intellegemus, cum ad ipsa ridiculorum genera venerimus.
- 2.239.2
Duo sunt enim genera facetiarum, quorum alterum re tractatur, alterum dicto:
- 2.240.1
re, si quando quid tamquam aliqua fabella narratur, ut olim tu, Crasse, in Memmium, comedisse eum lacertum Largi, cum esset cum eo Tarracinae de amicula rixatus: salsa, ac tamen a te ipso ficta tota narratio; addidisti clausulam: tota Tarracina tum omnibus in parietibus inscriptas fuisse litteras L. L. L. M. M.; cum quaereres id quid esset, senem tibi quendam oppidanum dixisse:
- 2.241.1
"lacerat lacertum Largi mordax Memmius." Perspicitis genus hoc quam sit facetum, quam elegans, quam oratorium, sive habeas vere quod narrare possis, quod tamen est mendaciunculis aspergendum, sive fingas. Est autem huius generis virtus, ut ita facta demonstres, ut mores eius, de quo narres, ut sermo, ut vultus omnes exprimantur, ut eis, qui audiunt, tum geri illa fierique videantur.
- 2.242.1
In re est item ridiculum, quod ex quadam depravata imitatione sumi solet, ut idem Crassus: "per tuam nobilitatem, per vestram familiam!" Quid aliud fuit, in quo contio rideret, nisi illa vultus et vocis imitatio? "Per tuas statuas!" vero cum dixit et extento bracchio paulum etiam de gestu addidit, vehementius risimus. Ex hoc genere est illa Rosciana imitatio senis:
- 2.242.2
"tibi ego, Antipho, has sero, inquit; seniumst, quom audio."
- 2.242.3
Atqui ita est totum hoc ipso genere ridiculum, ut cautissime tractandum sit; mimorum est enim et ethologorum, si nimia est imitatio, sicut obscenitas. Orator surripiat oportet imitationem, ut is, qui audiet, cogitet plura quam videat; praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum turpitudine et rerum obscenitate vitanda.
- 2.243.1
Ergo haec duo genera sunt eius ridiculi, quod in re positum est, quae sunt propria perpetuarum facetiarum, in quibus describuntur hominum mores et ita effinguntur, ut aut re narrata aliqua quales sint intellegantur aut imitatione breviter iniecta in aliquo insigni ad inridendum vitio reperiantur.
- 2.244.1
In dicto autem ridiculum est id, quod verbi aut sententiae quodam acumine movetur; sed ut in illo superiore genere vel narrationis vel imitationis vitanda est mimorum et ethologorum similitudo, sic in hoc scurrilis oratori dicacitas magno opere fugienda est. Qui igitur distinguemus a Crasso, a Catulo, a ceteris familiarem vestrum Granium aut Vargulam amicum meum? Non me hercule in mentem mihi quidem venit: sunt enim dicaces; Granio quidem nemo dicacior. Hoc, opinor, primum, ne, quotienscumque potuerit dictum dici, necesse habeamus dicere.
- 2.245.1
Pusillus testis processit. "Licet" inquit "rogare?" Philippus. Tum quaesitor properans "modo breviter." Hic ille "non accusabis: perpusillum rogabo." Ridicule. Sed sedebat iudex L. Aurifex brevior ipse quam testis etiam: omnis est risus in iudicem conversus; visum est totum scurrile ridiculum. Ergo haec, quae cadere possunt in quos nolis, quamvis sint bella, sunt tamen ipso genere scurrilia;
- 2.246.1
ut iste, qui se vult dicacem et me hercule est, Appius, sed non numquam in hoc vitium scurrile delabitur. "Cenabo" inquit "apud te," huic lusco familiari meo, C. Sextio; "uni enim locum esse video." Est hoc scurrile, et quod sine causa lacessivit et tamen id dixit, quod in omnis luscos conveniret; ea, quia meditata putantur esse, minus ridentur: illud egregium Sexti et ex tempore "manus lava"
- 2.247.1
inquit "et cena." Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent oratorem a scurra, et quod nos cum causa dicimus, non ut ridiculi videamur, sed ut proficiamus aliquid, illi totum diem et sine causa. Quid enim est Vargula adsecutus, cum eum candidatus A. Sempronius cum M. fratre suo complexus esset "puer, abige muscas"? Risum quaesivit, qui est mea sententia vel tenuissimus ingeni fructus. Tempus igitur dicendi prudentia et gravitate moderabimur; quarum utinam artem aliquam haberemus! Sed domina natura est.
- 2.248.1
Nunc exponamus genera ipsa summatim, quae risum maxime moveant. Haec igitur sit prima partitio, quod facete dicatur, id alias in re habere, alias in verbo facetias; maxime autem homines delectari, si quando risus coniuncte re verboque moveatur. Sed hoc mementote, quoscumque locos attingam, unde ridicula ducantur, ex eisdem locis fere etiam gravis sententias posse duci: tantum interest, quod gravitas honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et quasi deformibus ponitur, velut eisdem verbis et laudare frugi servum possimus et, si est nequam, iocari. Ridiculum est illud Neronianum vetus in furaci servo: solum esse, cui domi nihil sit nec obsignatum nec occlusum, quod idem in bono servo dici solet.
- 2.249.1
Sed hoc eisdem verbis; ex eisdem autem locis nascuntur omnia. Nam quod Sp. Carvilio graviter claudicanti ex vulnere ob rem publicam accepto et ob eam causam verecundanti in publicum prodire mater dixit "quin prodis, mi Spuri? quotienscumque gradum facies, totiens tibi tuarum virtutum veniat in mentem," praeclarum et grave est: quod Calvino Glaucia claudicanti "ubi est vetus illud: num claudicat? at hic clodicat"! hoc ridiculum est; et utrumque ex eo, quod in claudicatione animadverti potuit, est ductum. "Quid hoc Navio ignavius?" severe Scipio; at in male olentem "video me a te circumveniri" subridicule Philippus; at utrumque genus continet verbi ad litteram immutati similitudo.
- 2.250.1
Ex ambiguo dicta vel argutissima putantur, sed non semper in ioco, saepe etiam in gravitate versantur. Africano illi superiori coronam sibi in convivio ad caput accommodanti, cum ea saepius rumperetur, P. Licinius Varus "noli mirari," inquit "si non convenit, caput enim magnum est": et laudabile et honestum; at ex eodem genere est "Calvo satis est, quod dicit parum." Ne multa: nullum genus est ioci, quo non ex eodem severa et gravia sumantur.
- 2.251.1
Atque hoc etiam animadvertendum est, non esse omnia ridicula faceta. Quid enim potest esse tam ridiculum quam sannio est? Sed ore, vultu, imitandis moribus, voce, denique corpore ridetur ipso; salsum hunc possum dicere atque ita, non ut eius modi oratorem esse velim, sed ut mimum. Qua re primum genus hoc, quod risum vel maxime movet, non est nostrum: morosum, superstitiosum, suspiciosum, gloriosum, stultum: naturae ridentur ipsae, quas personas agitare solemus, non sustinere.
- 2.252.1
Alterum genus est in imitatione admodum ridiculum, sed nobis furtim tantum uti licet, si quando, et cursim; aliter enim minime est liberale; tertium, oris depravatio, non digna nobis; quartum, obscenitas, non solum non foro digna, sed vix convivio liberorum. Detractis igitur tot rebus ex hoc oratorio loco facetiae reliquae sunt, quae aut in re, ut ante divisi, positae videntur esse aut in verbo; nam quod, quibuscumque verbis dixeris, facetum tamen est, re continetur; quod mutatis verbis salem amittit, in verbis habet omnem leporem.
- 2.253.1
Ambigua sunt in primis acuta atque in verbo posita, non in re; sed non saepe magnum risum movent; magis ut belle, ut litterate dicta laudantur; ut in illum Titium, qui cum studiose pila luderet et idem signa sacra noctu frangere putaretur gregalesque eum, cum in campum non venisset, requirerent, excusavit Vespa Terentius, quod eum bracchium fregisse diceret; ut illud Africani, quod est apud Lucilium Quid Decius? Nuculam an confixum vis facere? inquit:
- 2.254.1
ut tuus amicus, Crasse, Granius, "non esse sextantis." Et si quaeritis, is, qui appellatur dicax, hoc genere maxime excellet; sed risum movent alia maiorem. Ambiguum per se ipsum probatur id quidem, ut ante dixi, vel maxime; ingeniosi enim videtur vim verbi in aliud, atque ceteri accipiant, posse ducere; sed admirationem magis quam risum movet, nisi si quando incidit in aliud quoque genus ridiculi, quae genera percurram equidem.
- 2.255.1
Sed scitis esse notissimum ridiculi genus, cum aliud exspectamus, aliud dicitur: hic nobismet ipsis noster error risum movet: quod si admixtum est etiam ambiguum, fit salsius; ut apud Novium videtur esse misericors ille, qui iudicatum duci videt: percontatur ita: "quanti addictus?" "Mille nummum." Si addidisset tantummodo "ducas licet"; esset illud genus ridiculi praeter exspectationem; sed quia addidit "nihil addo, ducas licet"; addito ambiguo altero genere ridiculi, fuit, ut mihi quidem videtur, salsissimus. Hoc tum est venustum, cum in altercatione arripitur ab adversario verbum et ex eo, ut a Catulo in Philippum, in eum ipsum aliquid, qui lacessivit, infligitur.
- 2.256.1
Sed cum plura sint ambigui genera, de quibus est doctrina quaedam subtilior, attendere et aucupari verba oportebit; in quo, ut ea, quae sint frigidiora, vitemus,—est enim cavendum, ne arcessitum dictum putetur—permulta tamen acute dicemus. Alterum genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in littera positum Graeci vocant paronomasi/an, ut "Nobiliorem mobiliorem" Cato; aut, ut idem, cum cuidam dixisset "eamus deambulatum" et ille "quid opus fuit de?" "Immo vero" inquit "quid opus fuit te?" Aut eiusdem responsio
- 2.257.1
illa "si tu et adversus et aversus impudicus es." Etiam interpretatio nominis habet acumen, cum ad ridiculum convertas, quam ob rem ita quis vocetur; ut ego nuper Nummium divisorem, ut Neoptolemum ad Troiam, sic illum in campo Martio nomen invenisse; atque haec omnia verbo continentur. Saepe etiam versus facete interponitur, vel ut est vel paululum immutatus, aut aliqua pars versus, ut Stati a Scauro stomachante; ex quo sunt non nulli, qui tuam legem de civitate natam, Crasse, dicant:
- 2.257.2
st, tacete, quid hoc clamoris? Quibus nec mater nec pater,
- 2.257.3
tanta confidentia? Auferte istam enim superbiam.
- 2.257.4
Nam in Caelio sane etiam ad causam utile fuit tuum illud, Antoni, cum ille a se pecuniam profectam diceret testis et haberet filium delicatiorem, abeunte iam illo,
- 2.257.5
sentin senem esse tactum triginta minis?
- 2.258.1
In hoc genus coniciuntur etiam proverbia, ut illud Scipionis, cum Asellus omnis se provincias stipendia merentem peragrasse gloriaretur: "agas asellum" et cetera; qua re ea quoque, quoniam mutatis verbis non possunt retinere eandem venustatem, non in re, sed in verbis posita ducantur.
- 2.259.1
Est etiam in verbo positum non insulsum genus ex eo, cum ad verbum, non ad sententiam rem accipere videare; ex quo uno genere totus est Tutor, mimus vetus, oppido ridiculus. Sed abeo a mimis; tantum genus huius ridiculi insigni aliqua et nota re notari volo; est autem ex hoc genere illud, quod tu, Crasse, nuper ei, qui te rogasset, num tibi molestus esset futurus, si ad te bene ante lucem venisset, "tu vero" inquisti "molestus non eris." "Iubebis igitur te" inquit "suscitari?" Et tu "certe negaram te molestum
- 2.260.1
futurum." Ex eodem hoc vetus illud est, quod aiunt Maluginensem illum M. Scipionem, cum ex centuria sua renuntiaret Acidinum consulem praecoque dixisset "dic de L. Manlio": "virum bonum" inquit "egregiumque civem esse arbitror." Ridicule etiam illud L. Porcius Nasica censori Catoni; cum ille "ex tui animi sententia tu uxorem habes?" "Non hercule" inquit "ex mei animi sententia." Haec aut frigida sunt aut tum salsa, cum aliud est exspectatum. Natura enim nos, ut ante dixi, noster delectat error; ex quo, cum quasi decepti sumus exspectatione, ridemus.
- 2.261.1
In verbis etiam illa sunt, quae aut ex immutata oratione ducuntur aut ex unius verbi translatione aut ex inversione verborum. Ex immutatione, ut olim Rusca cum legem ferret annalem, dissuasor M. Servilius "dic mihi," inquit "M. Pinari, num, si contra te dixero, mihi male dicturus es, ut ceteris fecisti?" "Ut sementem feceris, ita metes" inquit.
- 2.262.1
Ex translatione autem, ut, cum Scipio ille maior Corinthiis statuam pollicentibus eo loco, ubi aliorum essent imperatorum, turmalis dixit displicere. Invertuntur autem verba, ut, Crassus apud M. Perpernam iudicem pro Aculeone cum diceret, aderat contra Aculeonem Gratidiano L. Aelius Lamia, deformis, ut nostis; qui cum interpellaret odiose, "audiamus" inquit "pulchellum puerum" Crassus; cum esset arrisum, "non potui mihi" inquit Lamia "formam ipse fingere, ingenium potui"; tum hic "audiamus" inquit "disertum": multo etiam arrisum est vehementius. Sunt etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis— dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis,
- 2.263.1
gravium autem et iocorum unam esse materiam—ornant igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo exibis?" "cum tu" inquit "de cubiculo alieno." A quo genere ne illud quidem plurimum distat, quod Glaucia Metello "villam in Tiburti habes, cortem in Palatio."
- 2.263.2
Ac verborum quidem genera, quae essent faceta, dixisse me puto;
- 2.264.1
rerum plura sunt, eaque magis, ut dixi ante, ridentur; in quibus est narratio, res sane difficilis; exprimenda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, quod ridiculi proprium est, subturpia; cuius exemplum, ut brevissimum, sit sane illud, quod ante posui, Crassi de Memmio. Et ad hoc genus ascribamus etiam narrationes apologorum.
- 2.265.1
Trahitur etiam aliquid ex historia, ut, cum Sex. Titius se Cassandram esse diceret, "multos" inquit Antonius "possum tuos Aiaces Oileos nominare." Est etiam ex similitudine, quae aut conlationem habet aut tamquam imaginem: conlationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem, cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret, "erras," inquit "Scaure; ego enim Magium non conservasse dico, sed tamquam nudus nuces legeret, in ventre abstulisse"; ut illud M. Cicero senex, huius viri optimi, nostri familiaris, pater, "nostros homines similis esse Syrorum venalium: ut
- 2.266.1
quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum." Valde autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine turpioris: ut meum illud in Helvium Manciam "iam ostendam cuius modi sis," cum ille "ostende, quaeso"; demonstravi digito pictum Gallum in Mariano scuto Cimbrico sub Novis distortum, eiecta lingua, buccis fluentibus; risus est commotus; nihil tam Manciae simile visum est; ut cum Tito Pinario mentum in dicendo intorquenti: "tum ut
- 2.267.1
diceret, si quid vellet, si nucem fregisset." Etiam illa, quae minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem efferuntur; velut tu, Crasse, in contione: "ita sibi ipsum magnum videri Memmium, ut in forum descendens caput ad fornicem Fabianum demitteret"; ex quo genere etiam illud est, quod Scipio apud Numantiam, cum stomacharetur cum C. Metello, dixisse dicitur: "si quintum pareret mater
- 2.268.1
eius, asinum fuisse parituram." Arguta etiam significatio est, cum parva re et saepe verbo res obscura et latens inlustratur; ut, cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur, avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello praesertim magno et gravi "nihil est, quod mihi gratias agas," inquit "si malui compilari quam venire"; ut Asello Africanus obicienti lustrum illud infelix, "noli" inquit "mirari; is enim, qui te ex aerariis exemit, lustrum condidit et taurum immolavit." Tacita suspicio est, ut religione civitatem obstrinxisse videatur Mummius, quod Asellum ignominia levarit.
- 2.268.2
Urbana etiam dissimulatio est, cum alia dicuntur ac sentias, non illo genere, de quo ante dixi, cum contraria dicas, ut Lamiae Crassus, sed cum toto genere orationis severe ludas, cum aliter sentias ac loquare;
- 2.269.1
ut noster Scaevola Septumuleio illi Anagnino, cui pro C. Gracchi capite erat aurum repensum, roganti, ut se in Asiam praefectum duceret "quid tibi vis," inquit "insane? tanta malorum est multitudo civium, ut tibi ego hoc confirmem, si Romae manseris, te paucis annis ad maximas pecunias esse venturum."
- 2.270.1
In hoc genere Fannius in annalibus suis Africanum hunc Aemilianum dicit fuisse egregium et Graeco eum verbo appellat ei)/rwna; sed, uti ei ferunt, qui melius haec norunt, Socratem opinor in hac ironia dissimulantiaque longe lepore et humanitate omnibus praestitisse. Genus est perelegans et cum gravitate salsum cumque oratoriis dictionibus tum urbanis sermonibus accommodatum.
- 2.271.1
Et hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non maiora forensium actionum quam omnium sermonum condimenta sunt. Nam sicut quod apud Catonem est—qui multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla ponuntur—per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum dicere "P. Mummium cuiusvis temporis hominem esse," sic profecto se res habet, nullum ut sit vitae tempus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari.
- 2.272.1
Sed redeo ad cetera. Est huic finitimum dissimulationi, cum honesto verbo vitiosa res appellatur; ut cum Africanus censor tribu movebat eum centurionem, qui in Pauli pugna non adfuerat, cum ille se custodiae causa diceret in castris remansisse quaereretque, cur ab eo notaretur, "non amo" inquit
- 2.273.1
"nimium diligentis." Acutum etiam illud est, cum ex alterius oratione aliud excipias atque ille vult; ut Salinatori Maximus, cum Tarento amisso arcem tamen Livius retinuisset multaque ex ea proelia praeclara fecisset, cum aliquot post annis Maximus id oppidum recepisset rogaretque eum Salinator, ut meminisset opera sua se Tarentum recepisse, "quidni" inquit "meminerim? Numquam enim
- 2.274.1
recepissem, nisi tu perdidisses." Sunt etiam illa subabsurda, sed eo ipso nomine saepe ridicula, non solum mimis perapposita, sed etiam quodam modo nobis:
- 2.274.2
homo fatuus,
- 2.274.3
postquam rem habere coepit, est emortuus.
- 2.274.4
Et
- 2.274.5
quid est tibi ista mulier? Uxor. Similis me dius fidius.
- 2.274.6
Et
- 2.274.7
quamdiu ad aquas fuit, numquam est emortuus.
- 2.274.8
Genus hoc levius et, ut dixi, mimicum, sed habet non numquam aliquid etiam apud nos loci, ut vel non stultus quasi stulte cum sale dicat aliquid: ut tibi, Antoni, Mancia, cum audisset te censorem a M. Duronio de ambitu postulatum,
- 2.275.1
"aliquando" inquit "tibi tuum negotium agere licebit." Valde haec ridentur et hercule omnia, quae a prudentibus quasi per simulationem non intellegendi subabsurde salseque dicuntur. Ex quo genere est etiam non videri intellegere quod intellegas, ut Pontidius "qualem existimas, qui in adulterio deprehenditur?" "tardum!" ut ego, qui in dilectu Metello, cum excusationem oculorum a me non acciperet
- 2.276.1
et dixisset "tu igitur nihil vides?" "ego vero" inquam "a porta Esquilina video villam tuam;" ut illud Nasicae, qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse; paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad ianuam quaereret, exclamat Nasica domi non esse, tum Ennius "quid? ego non cognosco vocem" inquit "tuam?" Hic Nasica "homo es impudens: ego cum te quaererem ancillae tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi?" Est bellum illud quoque, ex quo is, qui dixit inridetur in eo ipso genere, quo dixit;
- 2.277.1
ut, cum Q. Opimius consularis, qui adulescentulus male audisset, festivo homini Egilio, qui videretur mollior nec esset, dixisset "quid tu, Egilia mea? quando ad me venis cum tua colu et lana?" "Non pol" inquit "audeo, nam me ad famosas vetuit mater accedere."
- 2.278.1
Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem ridiculi absconditam, quo in genere est Siculi illud, cui cum familiaris quidam quereretur quod diceret uxorem suam suspendisse se de ficu, "amabo te," inquit "da mihi ex ista arbore quos seram surculos." In eodem genere est, quod Catulus dixit cuidam oratori malo: qui cum in epilogo misericordiam se movisse putaret, postquam adsedit, rogavit hunc videreturne misericordiam movisse, "ac magnam quidem," inquit "neminem enim puto esse tam durum, cui non oratio tua misericordia
- 2.279.1
digna visa sit." Me tamen hercule etiam illa valde movent stomachosa et quasi submorosa ridicula, non cum a moroso dicuntur; tum enim non sal, sed natura ridetur; in quo, ut mihi videtur, persalsum illud est apud Novium:
- 2.279.2
"quid ploras, pater?"
- 2.279.3
"Mirum ni cantem: condemnatus sum."
- 2.279.4
Huic generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis ac lenti, ut, cum Cato percussus esset ab eo, qui arcam ferebat, cum ille diceret "cave," rogavit "num quid aliud ferret
- 2.280.1
praeter arcam." Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum, "quaeso," inquit "praetor, adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis." Movent illa etiam, quae coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque concinne; ut, cum Scaurus accusaret Rutilium ambitus, cum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius tabulis ostenderet litteras A. F. P. R. idque diceret esse, actum fide P. Rutili; Rutilius autem, ante factum, post relatum; C. Canius, eques Romanus, cum Rufo adesset, exclamat, neutrum illis litteris declarari: "quid ergo?" inquit Scaurus; "Aemilius fecit, plectitur Rutilius."
- 2.280.2
Ridentur etiam discrepantia:
- 2.281.1
"quid huic abest nisi res et virtus?" Bella etiam est familiaris reprehensio quasi errantis; ut cum obiurgavit Albium Granius quod, cum eius tabulis quiddam ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto Scaevola gauderet neque intellegeret contra suas tabulas esse iudicatum.
- 2.282.1
Huic similis est etiam admonitio in consilio dando familiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac domum redisset, "perdam" inquit "vocem,
- 2.283.1
si id fecero": "melius est" inquit "quam reum." Bellum etiam est, cum quid cuique sit consentaneum dicitur; ut, cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex eo, quod Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testamento possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum funus quoddam duceretur, accusator C. Memmius "vide," inquit "Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor."
- 2.284.1
Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est praeter exspectationem, cuius innumerabilia sunt exempla, vel Appi maioris illius, qui in senatu, cum ageretur de agris publicis et de lege Thoria et peteretur Lucullus ab eis, qui a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "non est" inquit "Luculli pecus illud; erratis";—defendere Lucullum videbatur—"ego liberum puto esse: qua libet pascitur."
- 2.285.1
Placet etiam mihi illud Scipionis illius, qui Ti. Gracchum perculit: cum ei M. Flaccus multis probris obiectis P. Mucium iudicem tulisset; "eiero," inquit "iniquus est"; cum esset admurmuratum, "ah," inquit "P. C., non ego mihi illum iniquum eiero, verum omnibus." Ab hoc vero Crasso nihil facetius: cum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in eum audisse dixisset, "potest fieri," inquit "Sile, ut is, unde te audisse dicis, iratus dixerit." Adnuit Silus. "Potest etiam, ut tu non recte intellexeris." Id quoque toto capite adnuit, ut se Crasso daret. "Potest etiam fieri," inquit "ut omnino, quod te audisse dicis, numquam audieris." Hoc ita praeter exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret. Huius generis est plenus Novius, cuius iocus est familiaris
- 2.286.1
"sapiens si algebis, tremes" et alia permulta. Saepe etiam facete concedas adversario id ipsum, quod tibi ille detrahit; ut C. Laelius, cum ei quidam malo genere natus diceret, indignum esse suis maioribus, "at hercule" inquit "tu tuis dignus." Saepe etiam sententiose ridicula dicuntur, ut M. Cincius, quo die legem de donis et muneribus tulit, cum C. Cento prodisset et satis contumeliose "quid fers, Cinciole?" quaesisset, "ut emas," inquit "Gai, si uti velis."
- 2.287.1
Saepe etiam salse, quae fieri non possunt, optantur; ut M. Lepidus, cum, ceteris se in campo exercentibus, ipse in herba recubuisset, "vellem hoc esset," inquit "laborare." Salsum est etiam quaerentibus et quasi percontantibus lente respondere quod nolint; ut censor Lepidus, cum M. Antistio Pyrgensi equum ademisset amicique cum vociferarentur et quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus, modestissimus, frugalissimus esset, "me istorum" inquit
- 2.288.1
"nihil credere." Conliguntur a Graecis, alia non nulla, exsecrationes, admirationes, minationes; sed haec ipsa nimis mihi videor in multa genera discripsisse; nam illa, quae verbi ratione et vi continentur, certa fere ac definita sunt; quae plerumque, ut ante dixi, laudari magis quam rideri solent;
- 2.289.1
haec autem, quae sunt in re ipsa et sententia, partibus sunt innumerabilia, generibus pauca; exspectationibus enim decipiendis et naturis aliorum inridendis ipsorum ridicule indicandis et similitudine turpioris et dissimulatione et subabsurda dicendo et stulta reprehendendo risus moventur. Itaque imbuendus est is, qui iocose volet dicere, quasi natura quadam apta ad haec genera et moribus, ut ad cuiusque modi genus ridiculi vultus etiam accommodetur; qui quidem quo severior est et tristior, ut in te, Crasse, hoc illa, quae dicuntur, salsiora videri solent.
- 2.290.1
Sed iam tu, Antoni, qui hoc deversorio sermonis mei libenter acquieturum te esse dixisti, tamquam in Pomptinum deverteris, neque amoenum neque salubrem locum, censeo, ut satis diu te putes requiesse et iter reliquum conficere pergas.'
- 2.290.2
'Ego vero, atque hilare quidem a te acceptus,' inquit 'et cum doctior per te, tum etiam audacior factus iam ad iocandum; non enim vereor ne quis me in isto genere leviorem iam putet, quoniam quidem tu Fabricios mihi auctores et Africanos, Maximos, Catones, Lepidos protulisti.
- 2.291.1
Sed habetis ea, quae vultis ex me audire, de quibus quidem accuratius dicendum et cogitandum fuit; nam cetera faciliora sunt atque ex eis, quae dicta sunt, reliqua nascuntur omnia. Ego enim cum ad causam sum adgressus atque omnia cogitando, quoad facere potui, persecutus, cum et argumenta causae et eos locos, quibus animi iudicum conciliantur, et illos, quibus permoventur, vidi atque cognovi, tum constituo quid habeat causa quaeque boni, quid mali; nulla enim fere potest res in dicendi disceptationem aut controversiam vocari, quae non habeat utrumque, sed, quantum habeat, id refert;
- 2.292.1
mea autem ratio haec esse in dicendo solet, ut, boni quod habeam, id amplectar, exornem, exaggerem, ibi commorer, ibi habitem, ibi haeream; a malo autem vitioque causae ita recedam, non ut me id fugere appareat, sed ut totum bono illo ornando et augendo dissimulatum obruatur; et, si causa est in argumentis, firmissima quaeque maxime tueor, sive plura sunt sive aliquod unum; sin autem in conciliatione aut in permotione causa est, ad eam me potissimum partem, quae maxime movere animos hominum potest, confero.
- 2.293.1
Summa denique huius generis haec est, ut si in refellendo adversario firmior esse oratio quam in confirmandis nostris rebus potest, omnia in illum tela conferam; si nostra probari facilius, quam illa redargui possunt, abducere animos a contraria defensione et ad nostram conor deducere.
- 2.294.1
Duo denique illa, quae facillima videntur, quoniam quae difficiliora sunt, non possum, mihi pro meo iure sumo: unum, ut molesto aut difficili argumento aut loco non numquam omnino nihil respondeam, quod forsitan aliquis iure inriserit; quis enim est, qui id facere non possit? sed tamen ego de mea nunc, non de aliorum facultate disputo confiteorque me, si quae premat res vehementius, ita cedere solere, ut non modo non abiecto, sed ne reiecto quidem scuto fugere videar, sed adhibere quandam in dicendo speciem atque pompam et pugnae similem fugam; consistere vero in meo praesidio sic, ut non fugiendi hostis, sed capiendi loci causa cessisse videar;
- 2.295.1
alterum est illud, quod ego maxime oratori cavendum et providendum puto quodque me sollicitare summe solet: non tam ut prosim causis, elaborare soleo, quam ut ne quid obsim; non quin enitendum sit in utroque, sed tamen multo est turpius oratori nocuisse videri causae quam non profuisse. Sed quid hoc loco vos inter vos, Catule? An haec, ut sunt contemnenda, contemnitis?' 'Minime,' inquit ille 'sed Caesar de isto ipso quiddam velle dicere videbatur.' 'Me vero libente' inquit Antonius 'dixerit sive refellendi causa sive quaerendi.'
← Previous · Next → — showing 501–600 of 983
Perseus Latin. CTS URN phi0474.phi037.perseus-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.