Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

De Domo Sua Ad Pontifices

Perseus Latin · Perseus Latin · 153 sections

  1. 95.1

    aliud exortum est: obicitur mihi meus ille discessus: cui ego crimini respondere sine mea maxima laude non possum. quid enim, pontifices, debeo dicere? peccatine conscientia me profugisse? at id quod mihi crimini dabatur non modo peccatum non erat, sed erat res post natos homines pulcherrima. iudicium populi pertimuisse? at id nec propositum ullum fuit, et, si fuisset, duplicata gloria discessissem. bonorum mihi praesidium defuisse? falsum est. me mortem timuisse? turpe est.

  2. 96.1

    dicendum igitur est id, quod non dicerem nisi coactus, —nihil enim umquam de me dixi sublatius adsciscendae laudis causa potius quam criminis depellendi,—dico igitur, et quam possum maxima voce dico: cum omnium perditorum et coniuratorum incitata vis, duce tribuno plebis, consulibus auctoribus, adflicto senatu, perterritis equitibus Romanis, suspensa ac sollicita tota civitate, non tam in me impetum faceret quam per me in omnis bonos, me vidisse, si vicissem, tenuis rei publicae reliquias, si victus essem, nullas futuras. quod cum iudicassem, deflevi coniugis miserae discidium, liberorum carissimorum solitudinem, fratris absentis amantissimi atque optimi casum, subitas fundatissimae familiae ruinas; sed his omnibus rebus vitam anteposui meorum civium, remque publicam concidere unius discessu quam omnium interitu occidere malui. speravi, id quod accidit, me iacentem posse vivis viris fortibus excitari; si una cum bonis interissem, nullo modo posse rem publicam recreari.

  3. 97.1

    accepi, pontifices, magnum atque incredibilem dolorem: non nego, neque istam mihi adscisco sapientiam quam non nulli in me requirebant, qui me animo nimis fracto esse atque adflicto loquebantur. an ego poteram, cum a tot rerum tanta varietate divellerer, quas idcirco praetereo quod ne nunc quidem sine fletu commemorare possum, infitiari me esse hominem et communem naturae sensum repudiare? tum vero neque illud meum factum laudabile nec beneficium ullum a me in rem publicam profectum dicerem, si quidem ea rei publicae causa reliquissem quibus aequo animo carerem, eamque animi duritiam, sicut corporis, quod cum uritur non sentit, stuporem potius quam virtutem putarem.

  4. 98.1

    suscipere tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt victis stante urbe unum perpeti, et iam se videre distrahi a complexu suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriae denique causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis gradu, videre praetextatos inimicos nondum morte complorata arbitria petentis funeris: haec omnia subire conservandorum civium causa, atque id cum dolenter adsis non tam sapiens quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam communis humanitas postulat, ea laus praeclara atque divina est. nam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit animo aequo rei publicae causa deserit, nullam benivolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei publicae causa a quibus cum summo dolore divellitur, ei cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum.

  5. 99.1

    qua re dirumpatur licet ista furia atque pestis, audiet haec ex me, quoniam lacessivit: bis servavi rem publicam, qui consul togatus armatos vicerim, privatus consulibus armatis cesserim. Vtriusque temporis fructum tuli maximum: superioris, quod ex senatus auctoritate et senatum et omnis bonos meae salutis causa mutata veste vidi, posterioris, quod et senatus et populus Romanus et omnes mortales et privatim et publice iudicarunt sine meo reditu rem publicam salvam esse non posse.

  6. 100.1

    sed hic meus reditus, pontifices, vestro iudicio continetur. nam si vos me in meis aedibus conlocatis, id quod in omni mea causa semper studiis consiliis auctoritatibus sententiisque fecistis, video me plane ac sentio restitutum; sin mea domus non modo mihi non redditur, sed etiam monumentum praebet inimico doloris mei, sceleris sui, publicae calamitatis, quis erit qui hunc reditum potius quam poenam sempiternam putet? in conspectu prope totius urbis domus est mea, pontifices; in qua si manet illud non monumentum virtutis, sed sepulcrum inimico nomine inscriptum, demigrandum potius aliquo est quam habitandum in ea urbe in qua tropaea de me et de re publica videam constituta.

  7. 101.1

    an ego tantam aut animi duritiam habere aut oculorum impudentiam possim ut, cuius urbis servatorem me esse senatus omnium adsensu totiens iudicarit, in ea possim intueri domum meam eversam, non ab inimico meo sed ab hoste communi, et ab eodem aedem exstructam et positam in oculis civitatis, ne umquam conquiescere possit fletus bonorum? Sp. Maeli regnum adpetentis domus est complanata, et, quia illud aequum accidisse populus Romanus Maelio iudicavit, nomine ipso Aequimaeli iustitia poenae comprobata est. Sp. Cassi domus ob eandem causam est eversa atque in eo loco aedis posita telluris. in Vacci pratis domus fuit M. Vacci, quae publicata est et eversa ut illius facinus memoria et nomine loci notaretur. M. Manlius cum ab ascensu Capitoli Gallorum impetum reppulisset, non fuit contentus benefici sui gloria; regnum adpetisse est iudicatus; ergo eius domum eversam duobus lucis convestitam videtis. quam igitur maiores nostri sceleratis ac nefariis civibus maximam poenam constitui posse arbitrati sunt, eandem ego subibo ac sustinebo, ut apud posteros nostros non exstinctor coniurationis et sceleris sed auctor et dux fuisse videar?

  8. 102.1

    hanc vero, pontifices, labem turpitudinis et inconstantiae poterit populi Romani dignitas sustinere, vivo senatu, vobis principibus publici consili, ut domus M. Tulli Ciceronis cum domo Fulvi Flacci ad memoriam poenae publice constitutae coniuncta esse videatur? M. Flaccus quia cum C. Graccho contra salutem rei publicae fecerat ex senatus sententia est interfectus; eius domus eversa et publicata est; in qua porticum post aliquanto Q. Catulus de manubiis Cimbricis fecit. ista autem fax ac furia patriae cum urbem Pisone et Gabinio ducibus cepisset, occupasset, teneret, uno eodemque tempore et clarissimi viri mortui monumenta delebat et meam domum cum Flacci domo coniungebat, ut, qua poena senatus adfecerat eversorem civitatis, eadem iste oppresso senatu adficeret eum quem patres conscripti custodem patriae iudicassent.

  9. 103.1

    hanc vero in Palatio atque in pulcherrimo urbis loco porticum esse patiemini, furoris tribunici, sceleris consularis, crudelitatis coniuratorum, calamitatis rei publicae, doloris mei defixum indicium ad memoriam omnium gentium sempiternam? quam porticum, pro amore quem habetis in rem publicam et semper habuistis, non modo sententiis sed, si opus esset, manibus vestris disturbare cuperetis, nisi quem forte illius castissimi sacerdotis superstitiosa dedicatio deterret.

  10. 104.1

    O rem quam homines soluti ridere non desinant, tristiores autem sine maximo dolore audire non possint! Publiusne Clodius, qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit, is in meam intulit? Huncin vos, qui estis antistites caerimoniarum et sacrorum, auctorem habetis et magistrum publicae religionis? O di immortales!—vos enim haec audire cupio—P. Clodius vestra sacra curat, vestrum numen horret, res omnis humanas religione vestra contineri putat? hic non inludit auctoritati horum omnium qui adsunt summorum virorum, non vestra, pontifices, gravitate abutitur? ex isto ore religionis verbum excidere aut elabi potest? quam tu eodem ore, accusando senatum quod severe de religione decerneret, impurissime taeterrimeque violasti.

  11. 105.1

    aspicite, pontifices, hominem religiosum et, si vobis videtur, quod est bonorum pontificum, monete eum modum quendam esse religionis: nimium esse superstitiosum non oportere. quid tibi necesse fuit anili superstitione, homo fanatice, sacrificium quod alienae domi fieret invisere? quae autem te tanta mentis imbecillitas tenuit ut non putares deos satis posse placari nisi etiam muliebribus religionibus te implicuisses? quem umquam audisti maiorum tuorum, qui et sacra privata coluerunt et publicis sacerdotiis praefuerunt, cum sacrificium bonae deae fieret interfuisse? neminem, ne illum quidem qui caecus est factus. ex quo intellegitur multa in vita falso homines opinari, cum ille, qui nihil viderat sciens quod nefas esset, lumina amisit, istius, qui non solum aspectu sed etiam incesto flagitio et stupro caerimonias polluit, poena omnis oculorum ad caecitatem mentis est conversa. hoc auctore tam casto, tam religioso, tam sancto, tam pio potestis, pontifices, non commoveri, cum suis dicat se manibus domum civis optimi evertisse et eam isdem manibus consecrasse?

  12. 106.1

    quae tua fuit consecratio? tuleram, inquit, ut mihi liceret. quid? non exceperas ut, si quid ius non esset rogari, ne esset rogatum? ius igitur statuetis esse unius cuiusque vestrum sedis, aras, focos, deos penatis subiectos esse libidini tribuniciae? in quem quisque per homines concitatos inruerit, quem impetu perculerit, huius domum non solum adfligere, quod est praesentis insaniae quasi tempestatis repentinae, sed etiam in posterum tempus sempiterna religione obligare?

  13. 107.1

    equidem sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse interpretari quae voluntas deorum immortalium esse videatur; nec est ulla erga deos pietas nisi sit honesta de numine eorum ac mente opinio, ut expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum, iustum aut honestum arbitrere. hominem invenire ista labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas aedis addiceret, cui traderet, cui donaret. ipse cum loci illius, cum aedium cupiditate flagraret ob eamque causam unam funesta illa rogatione sua vir bonus dominum se in meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, possidere: deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et eversam per vim hominis sceleratissimi nefarium latrocinium inmigrare voluisse?

  14. 108.1

    civis est nemo tanto in populo, extra contaminatam illam et cruentam P. Clodi manum, qui rem ullam de meis bonis attigerit, qui non pro suis opibus in illa tempestate me defenderit. at qui aliqua se contagione praedae, societatis, emptionis contaminaverunt, nullius neque privati neque publici iudici poenam effugere potuerunt. ex his igitur bonis, ex quibus nemo rem ullam attigit qui non omnium iudicio sceleratissimus haberetur, di immortales domum meam concupiverunt? ista tua pulchra libertas deos penatis et familiaris meos lares expulit, ut se ipsa tamquam in captivis sedibus conlocaret?

  15. 109.1

    quid est sanctius, quid omni religione munitius quam domus unius cuiusque civium? hic arae sunt, hic foci, hic di penates, hic sacra, religiones, caerimoniae continentur; hoc perfugium est ita sanctum omnibus ut inde abripi neminem fas sit. quo magis est istius furor ab auribus vestris repellendus qui, quae maiores nostri religionibus tuta nobis et sancta esse voluerunt, ea iste non solum contra religionem labefactavit, sed etiam ipsius religionis nomine evertit.

  16. 110.1

    at quae dea est? bonam esse oportet, quoniam quidem est abs te dedicata. libertas, inquit, est. tu igitur domi meae conlocasti, quam ex urbe tota sustulisti? tu cum conlegas tuos summa potestate praeditos negares liberos esse, cum in templum Castoris aditus esset apertus nemini, cum hunc clarissimum virum, summo genere natum, summis populi beneficiis usum, pontificem et consularem et singulari bonitate et modestia praeditum, quem satis mirari quibus oculis aspicere audeas non queo, audiente populo Romano a pedisequis conculcari iuberes, cum indemnatum me exturbares privilegiis tyrannicis inrogatis, cum principem orbis terrae virum inclusum domi contineres, cum forum armatis catervis perditorum hominum possideres, libertatis simulacrum in ea domo conlocabas, quae domus erat ipsa indicium crudelissimi tui dominatus et miserrimae populi Romani servitutis? Eumne potissimum libertas domo sua debuit pellere, qui nisi fuisset in servorum potestatem civitas tota venisset?

  17. 111.1

    at unde est ista inventa Libertas? quaesivi enim diligenter. Tanagraea quaedam meretrix fuisse dicitur. eius non longe a Tanagra simulacrum e marmore in sepulcro positum fuit. hoc quidam homo nobilis, non alienus ab hoc religioso libertatis sacerdote, ad ornatum aedilitatis suae deportavit; etenim cogitarat omnis superiores muneris splendore superare. itaque omnia signa, tabulas, ornamentorum quod superfuit in fanis et locis communibus in tota Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter domum suam deportavit.

  18. 112.1

    is postea quam intellexit posse se interversa aedilitate a L. Pisone consule praetorem renuntiari, si modo eadem prima littera competitorem habuisset aliquem, aedilitatem duobus in locis, partim in arca, partim in hortis suis conlocavit: signum de busto meretricis ablatum isti dedit, quod esset signum magis istorum quam publicae libertatis. hanc deam quisquam violare audeat, imaginem meretricis, ornamentum sepulcri, a fure sublatam, a sacrilego conlocatam? haec me domo mea pellet? haec victrix adflictae civitatis rei publicae spoliis ornabitur? haec erit in eo monumento quod positum est ut esset indicium oppressi senatus ad memoriam sempiternae turpitudinis?

  19. 113.1

    O Q. Catule!—patremne appellem ante an filium? recentior enim memoria fili est et cum meis rebus gestis coniunctior—tantumne te fefellit, cum mihi summa et cotidie maiora praemia in re publica fore putabas? negabas fas esse duo consules esse in hac civitate inimicos rei publicae: sunt inventi qui senatum tribuno furenti constrictum traderent, qui pro me patres conscriptos deprecari et populo supplices esse edictis atque imperio vetarent, quibus inspectantibus domus mea disturbaretur, diriperetur, qui denique ambustas fortunarum mearum reliquias suas domos comportari iuberent.

  20. 114.1

    venio nunc ad patrem. tu, Q. Catule, M. Fulvi domum, cum is fratris tui socer fuisset, monumentum tuarum manubiarum esse voluisti, ut eius qui perniciosa rei publicae consilia cepisset omnis memoria funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. hoc si quis tibi aedificanti illam porticum diceret, fore tempus cum is tribunus plebis, qui auctoritatem senatus, iudicium bonorum omnium neglexisset, tuum monumentum consulibus non modo inspectantibus verum adiuvantibus disturbaret, everteret, idque cum eius civis qui rem publicam ex senatus auctoritate consul defendisset domo coniungeret, nonne responderes id nisi eversa civitate accidere non posse?

  21. 115.1

    at videte hominis intolerabilem audaciam cum proiecta quadam et effrenata cupiditate. monumentum iste umquam aut religionem ullam excogitavit? habitare laxe et magnifice voluit duasque et magnas et nobilis domos coniungere. eodem puncto temporis quo meus discessus isti causam caedis eripuit, a Q. Seio contendit ut sibi domum venderet: cum ille id negaret, primo se luminibus eius esse obstructurum minabatur. adfirmabat Postumus se vivo illam domum istius numquam futuram. acutus adulescens ex ipsius sermone intellexit quid fieri oporteret; hominem veneno apertissime sustulit; emit domum licitatoribus defatigatis prope dimidio carius quam aestimabatur. quorsum igitur haec oratio pertinet?

  22. 116.1

    domus illa mea prope tota vacua est; vix pars aedium mearum decima ad Catuli porticum accessit. causa fuit ambulatio et monumentum et ista Tanagraea oppressa libertate libertas. in Palatio pulcherrimo prospectu porticum cum conclavibus pavimentatam trecentum pedum concupierat, amplissimum peristylum, cetera eius modi facile ut omnium domos et laxitate et dignitate superaret. et homo religiosus cum aedis meas idem emeret et venderet, tamen illis tantis tenebris non est ausus suum nomen emptioni illi adscribere. posuit Scatonem illum, hominem sua virtute egentem, ut is qui in Marsis, ubi natus est, tectum quo imbris vitandi causa succederet iam nullum haberet, aedis in Palatio nobilissimas emisse se diceret. inferiorem aedium partem adsignavit non suae genti Fonteiae, sed Clodiae, quam reliquit, quem in numerum ex multis Clodiis nemo nomen dedit nisi aut egestate aut scelere perditus. hanc vos, pontifices, tam variam, tam novam in omni genere voluntatem, impudentiam, audaciam, cupiditatem comprobabitis?

  23. 117.1

    pontifex, inquit, adfuit. non te pudet, cum apud pontifices res agatur, pontificem dicere et non conlegium pontificum adfuisse, praesertim cum tribunus plebis vel denuntiare potueris vel etiam cogere? esto, conlegium non adhibuisti: quid? de conlegio quis tandem adfuit? opus erat enim auctoritate, quae est in his omnibus, sed tamen auget et aetas et honos dignitatem; opus erat etiam scientia, quam si omnes consecuti sunt, tamen certe peritiores vetustas facit.

  24. 118.1

    quis ergo adfuit? frater, inquit, uxoris meae. si auctoritatem quaerimus, etsi id est aetatis ut nondum consecutus sit, tamen, quanta est in adulescente auctoritas, ea propter tantam coniunctionem adfinitatis minor est putanda; sin autem scientia est quaesita, quis erat minus peritus quam is qui paucis illis diebus in conlegium venerat? qui etiam tibi erat magis obstrictus beneficio recenti, cum se fratrem uxoris tuae fratri tuo germano antelatum videbat. etsi in eo providisti ne frater te accusare possit. hanc tu igitur dedicationem appellas, ad quam non conlegium, non honoribus populi Romani ornatum pontificem, non denique adulescentem quemquam†, cum haberes in conlegio familiarissimos, adhibere potuisti? adfuit is, si modo adfuit, quem tu impulisti, soror rogavit, mater coegit.

  25. 119.1

    videte igitur, pontifices, quid statuatis in mea causa de omnium fortunis: verbone pontificis putetis, si is postem tenuerit et aliquid dixerit, domum unius cuiusque consecrari posse, an istae dedicationes et templorum et delubrorum religiones ad honorem deorum immortalium sine ulla civium calamitate a maioribus nostris constitutae sint. est inventus tribunus plebis qui, consularibus copiis instructus, omni impetu furoris in eum civem inruerit quem perculsum ipsa res publica suis manibus extolleret.

  26. 120.1

    quid? si qui similis istius —neque enim iam deerunt qui imitari velint—aliquem mei dissimilem, cui res publica non tantum debeat, per vim adflixerit, domum eius per pontificem dedicaverit, id vos ista auctoritate constituetis ratum esse oportere? dicitis: quem reperiet pontificem? quid? pontifex et tribunus plebis idem esse non potest? M. Drusus, ille clarissimus vir, tribunus plebis, pontifex fuit. ergo si is Q. Caepionis, inimici sui, postem aedium tenuisset et pauca verba fecisset, aedes Caepionis essent dedicatae?

  27. 121.1

    nihil loquor de pontificio iure, nihil de ipsius verbis dedicationis, nihil de religione, caerimoniis; non dissimulo me nescire ea quae, etiam si scirem, dissimularem, ne aliis molestus, vobis etiam curiosus viderer; etsi effluunt multa ex vestra disciplina quae etiam ad nostras auris saepe permanant. postem teneri in dedicatione oportere videor audisse templi; ibi enim postis est ubi templi aditus et valvae. ambulationis postis nemo umquam tenuit in dedicando; simulacrum autem aut aram si dedicasti, sine religione loco moveri potest. sed iam hoc dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse dixisti.

  28. 122.1

    quamquam quid ego de dedicatione loquor, aut quid de vestro iure et religione contra quam proposueram disputo? ego vero, si omnia sollemnibus verbis, veteribus et traditis institutis acta esse dicerem, tamen me rei publicae iure defenderem. an cum tu, eius civis discessu cuius unius opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem totiens iudicassent, oppressam taeterrimo latrocinio cum duobus sceleratissimis consulibus rem publicam teneres, domum eius qui patriam a se servatam perire suo nomine noluisset per pontificem aliquem dedicasses, posset recreata res publica sustinere?

  29. 123.1

    date huic religioni aditum, pontifices: iam nullum fortunis communibus exitum reperietis. an si postem tenuerit pontifex et verba ad religionem deorum immortalium composita ad perniciem civium transtulerit, valebit in iniuria nomen sanctissimum religionis: si tribunus plebis verbis non minus priscis et aeque sollemnibus bona cuiuspiam consecrarit, non valebit? atqui C. Atinius patrum memoria bona Q. Metelli, qui eum ex senatu censor eiecerat, avi tui, Q. Metelle, et tui, P. Servili, et proavi tui, P. Scipio, consecravit foculo posito in rostris adhibitoque tibicine. quid tum? num ille furor tribuni plebis ductus ex non nullis perveterum temporum exemplis fraudi Metello fuit, summo illi et clarissimo viro?

  30. 124.1

    certe non fuit. vidimus hoc idem Cn. Lentulo censori tribunum plebis facere: num qua igitur is bona Lentuli religione obligavit? sed quid ego ceteros? tu, tu, inquam, capite velato, contione advocata, foculo posito bona tui Gabini, cui regna omnia Syrorum Arabum Persarumque donaras, consecrasti. quod si tum nihil est actum, quid in meis bonis agi potuit? sin est ratum, cur ille gurges, helluatus tecum simul rei publicae sanguine, ad caelum tamen exstruit villam in Tusculano visceribus aerari, mihi meas ruinas, quarum ego similem totam urbem esse passus non sum, aspicere non licuit?

  31. 125.1

    omitto Gabinium; quid? exemplo tuo bona tua nonne L. Ninnius, vir omnium fortissimus atque optimus, consecravit? quod si, quia ad te pertinet, ratum esse negas oportere, ea iura constituisti in praeclaro tribunatu tuo quibus in te conversis recusares, alios everteres; sin ista consecratio legitima est, quid est quod profanum in tuis bonis esse possit? an consecratio nullum habet ius, dedicatio est religiosa? quid ergo illa tua tum obtestatio tibicinis, quid foculus, quid preces, quid verba prisca valuerunt? ementiri, fallere, abuti deorum immortalium numine ad hominum timorem quid voluisti? nam si est illud ratum—mitto Gabinium—tua domus certe et quicquid habes aliud Cereri est consecratum; sin ille ludus fuit, quid te impurius, qui religiones omnis pollueris aut ementiundo aut stuprando?

  32. 126.1

    iam fateor, inquit, me in Gabinio nefarium fuisse. quippe vides poenam illam a te in alium institutam in te ipsum esse conversam. sed, homo omnium scelerum flagitiorumque documentum, quod in Gabinio fateris, cuius impudicitiam pueritiae, libidines adulescentiae, dedecus et egestatem reliquae vitae, latrocinium consulatus vidimus, cui ne ista quidem ipsa calamitas iniuria potuit accidere, id in me infirmas, et gravius esse dicis quod uno adulescente quam quod contione tota teste fecisti?

  33. 127.1

    dedicatio magnam, inquit, habet religionem. nonne vobis Numa Pompilius videtur loqui? discite orationem, pontifices, et vos, flamines; etiam tu, rex, disce a gentili tuo, quamquam ille gentem istam reliquit, sed tamen disce ab homine religionibus dedito ius totum omnium religionum. quid? in dedicatione nonne et quis dedicet et quid et quo modo quaeritur? an tu haec ita confundis et perturbas ut, quicumque velit, quod velit quo modo velit possit dedicare? quis eras tu qui dedicabas? quo iure? qua lege? quo exemplo? qua potestate? Vbi te isti rei populus Romanus praefecerat? video enim esse legem veterem tribuniciam quae vetet iniussu plebis aedis, terram, aram consecrari; neque tum hoc ille Q. Papirius, qui hanc legem rogavit, sensit, neque suspicatus est fore periculum ne domicilia aut possessiones indemnatorum civium consecrarentur. neque enim id fieri fas erat, neque quisquam fecerat, neque erat causa cur prohibendo non tam deterrere videretur quam admonere.

  34. 128.1

    sed quia consecrabantur aedes, non privatorum domicilia, sed quae sacrae nominantur, consecrabantur agri, non ita ut nostra praedia, si qui vellet, sed ut imperator agros de hostibus captos consecraret, statuebantur arae, quae religionem adferrent ipsi ei loco quo essent consecratae, haec nisi plebs iussisset fieri vetuit. quae si tu interpretaris de nostris aedibus atque agris scripta esse, non repugno; sed quaero quae lex lata sit ut tu aedis meas consecrares, ubi tibi haec potestas data sit, quo iure feceris. neque ego nunc de religione sed de bonis omnium nostrum, nec de pontificio sed de iure publico disputo. lex Papiria vetat aedis iniussu plebis consecrari. sit sane hoc de nostris aedibus ac non de publicis templis: unum ostende verbum consecrationis in ipsa tua lege, si illa lex est ac non vox sceleris et crudelitatis tuae.

  35. 129.1

    quod si tibi tum in illo rei publicae naufragio omnia in mentem venire potuissent, aut si tuus scriptor in illo incendio civitatis non syngraphas cum Byzantiis exsulibus et cum legatis Brogitari faceret, sed vacuo animo tibi ista non scita sed portenta conscriberet, esses omnia, si minus re, at verbis legitimis consecutus. sed uno tempore cautiones fiebant pecuniarum, foedera feriebantur provinciarum, regum appellationes venales erant, servorum omnium vicatim celebrabatur tota urbe discriptio, inimici in gratiam reconciliabantur, imperia scribebantur nova iuventuti, Q. Seio venenum misero parabatur, de Cn. Pompeio, propugnatore et custode imperi, interficiendo consilia inibantur, senatus ne quid esset, ut lugerent semper boni, ut capta res publica consulum proditione vi tribunicia teneretur. haec cum tot tantaque agerentur, non mirum est, praesertim in furore animi et caecitate, multa illum et te fefellisse.

  36. 130.1

    at videte quanta sit vis huius Papiriae legis in re tali, non qualem tu adfers sceleris plenam et furoris. Q. Marcius censor signum Concordiae fecerat idque in publico conlocarat. hoc signum C. Cassius censor cum in curiam transtulisset, conlegium vestrum consuluit num quid esse causae videretur quin id signum curiamque Concordiae dedicaret. quaeso, pontifices, et hominem cum homine et tempus cum tempore et rem cum re comparate. ille erat summa modestia et gravitate censor: hic tribunus plebis scelere et audacia singulari. tempus illud erat tranquillum et in libertate populi et gubernatione positum senatus: tuum porro tempus libertate populi Romani oppressa, senatus auctoritate deleta.

  37. 131.1

    res illa plena iustitiae, sapientiae, dignitatis (censor enim, penes quem maiores nostri, id quod tu sustulisti, iudicium senatus de dignitate esse voluerunt, Concordiae signum volebat in curia curiamque ei deae dedicare), praeclara voluntas atque omni laude digna; praescribere enim se arbitrabatur ut sine studiis dissensionis sententiae dicerentur, si sedem ipsam ac templum publici consili religione Concordiae devinxisset. tu cum ferro, cum metu, cum edictis, cum privilegiis, cum praesentibus copiis perditorum, absentis exercitus terrore et minis, consulum societate et nefario foedere servitute oppressam civitatem teneres, libertatis signum posuisti magis ad ludibrium impudentiae quam ad simulationem religionis. ille in curia quae poterat sine cuiusquam incommodo dedicari, tu in civis optime de re publica meriti cruore ac paene ossibus simulacrum non libertatis publicae, sed licentiae conlocasti.

  38. 132.1

    atque ille tamen ad conlegium rettulit, tu ad quem rettulisti? si quid deliberares, si quid tibi aut piandum aut instituendum fuisset religione domestica, tamen instituto ceterorum vetere ad pontificem detulisses: novum delubrum cum in urbis clarissimo loco nefando quodam atque inaudito instituto inchoares, referendum ad sacerdotes publicos non putasti? at si conlegium pontificum adhibendum non videbatur, nemone horum tibi idoneus visus est, qui aetate honore auctoritate antecellunt, cum quo de dedicatione communicares? quorum quidem tu non contempsisti sed pertimuisti dignitatem. an tu auderes quaerere ex P. Servilio aut ex M. Lucullo, quorum ego consilio atque auctoritate rem publicam consul ex vestris manibus ac faucibus eripui, quibusnam verbis aut quo ritu— primum hoc dico—civis domum consecrares, deinde civis eius cui princeps senatus, tum autem ordines omnes, deinde Italia tota, post cunctae gentes testimonium huius urbis atque imperi conservati dedissent?

  39. 133.1

    quid diceres, o nefanda et perniciosa labes civitatis? ades, Luculle, ades Servili, dum dedico domum Ciceronis, ut mihi praeeatis postemque teneatis! es tu quidem cum audacia tum impudentia singulari, sed tibi tamen oculi, vultus, verba cecidissent, cum te viri, qui sua dignitate personam populi Romani atque auctoritatem imperi sustinerent, verbis gravissimis proterruissent, neque sibi fas esse dixissent furori interesse tuo atque in patriae parricidio exsultare.

  40. 134.1

    quae cum videres, tum te ad tuum adfinem non delectum a te, sed relictum a ceteris contulisti. quem ego tamen credo, si est ortus ab illis quos memoriae proditum est ab ipso hercule perfuncto iam laboribus sacra didicisse, in viri fortis aerumnis non ita crudelem fuisse ut in vivi etiam et spirantis capite bustum suis manibus imponeret; qui aut nihil dixit nec fecit omnino, poenamque hanc maternae temeritatis tulit ut mutam in delicto personam nomenque praeberet, aut, si dixit aliquid verbis haesitantibus postemque tremebunda manu tetigit, certe nihil rite, nihil caste, nihil more institutoque perfecit. viderat ille Murenam, vitricum suum, consulem designatum, ad me consulem cum Allobrogibus communis exiti indicia adferre, audierat ex illo se a me bis salutem accepisse, separatim semel, iterum cum universis.

  41. 135.1

    qua re quis est qui existimare possit huic novo pontifici, primam hanc post sacerdotium initum religionem instituenti vocemque mittenti, non et linguam obmutuisse et manum obtorpuisse et mentem debilitatam metu concidisse, praesertim cum ex conlegio tanto non regem, non flaminem, non pontificem videret, fierique particeps invitus alieni sceleris cogeretur, et gravissimas poenas adfinitatis impurissimae sustineret?

  42. 136.1

    sed ut revertar ad ius publicum dedicandi, quod ipsi pontifices semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis vestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Aemilium pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu faceret, non videri eam posse recte dedicari. quid? cum Licinia, virgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio praedita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et aediculam et pulvinar sub saxo dedicasset, nonne eam rem ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius praetor rettulit? cum P. Scaevola pontifex maximus pro conlegio respondit, qvod in loco pvblico Licinia, Gai filia, inivssv popvli dedicasset, sacrvm non viderier. quam quidem rem quanta tractaverit severitate quantaque diligentia senatus, ex ipso senatus consulto facile cognoscetis.

  43. 137.1

    videtisne praetori urbano negotium datum ut curaret ne id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae litterae, tollerentur? O tempora, o mores! tum censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto consecratam iam aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano, everso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione omni violata religionis tamen nomine contaminaris, in visceribus eius qui urbem suis laboribus ac periculis conservasset monumentum deletae rei publicae conlocaris, †ab aequitum nota doloris bonorum omnium sublato Q. Catuli nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse laturam?

  44. 138.1

    ac si, pontifices, neque is cui licuit, neque id quod fas fuit dedicavit, quid me attinet iam illud tertium quod proposueram docere, non iis institutis ac verbis quibus caerimoniae postulant dedicasse? dixi a principio nihil me de scientia vestra, nihil de sacris, nihil de abscondito pontificum iure dicturum. quae sunt adhuc a me de iure dedicandi disputata, non sunt quaesita ex occulto aliquo genere litterarum, sed sumpta de medio, ex rebus palam per magistratus actis ad conlegiumque delatis, ex senatus consulto, ex lege. illa interiora iam vestra sunt, quid dici, quid praeiri, quid tangi, quid teneri ius fuerit.

  45. 139.1

    quae si omnia e Ti. Coruncani scientia, qui peritissimus pontifex fuisse dicitur, acta esse constaret, aut si M. Horatius ille pulvillus, qui, cum eum multi propter invidiam fictis religionibus impedirent, restitit et constantissima mente Capitolium dedicavit, huius modi alicui dedicationi praefuisset, tamen in scelere religio non valeret, ne valeat id quod imperitus adulescens, novus sacerdos, sororis precibus, matris minis adductus, ignarus, invitus, sine conlegis, sine libris, sine auctore, sine fictore, furtim, mente ac lingua titubante fecisse dicatur: praesertim cum iste impurus atque impius hostis omnium religionum, qui contra fas et inter viros saepe mulier et inter mulieres vir fuisset, ageret illam rem ita raptim et turbulente uti neque mens neque vox neque lingua consisteret?

  46. 140.1

    delata tum sunt ea ad vos, pontifices, et post omnium sermone celebrata, quem ad modum iste praeposteris verbis, ominibus obscenis, identidem se ipse revocans, dubitans, timens, haesitans omnia aliter ac vos in monumentis habetis et pronuntiarit et fecerit. quod quidem minime mirum est, in tanto scelere tantaque dementia ne audaciae quidem locum ad timorem comprimendum fuisse. etenim si nemo umquam praedo tam barbarus atque immanis fuit, qui cum fana spoliasset, deinde aram aliquam in litore deserto somniis stimulatus aut religione aliqua consecraret, non horreret animo cum divinum numen scelere violatum placare precibus cogeretur, qua tandem istum perturbatione mentis omnium templorum atque tectorum totiusque urbis praedonem fuisse censetis, cum pro detestatione tot scelerum unam aram nefarie consecraret?

  47. 141.1

    non potuit ullo modo—quamquam et insolentia dominatus extulerat animos et erat incredibili armatus audacia—non in agendo ruere ac saepe peccare, praesertim illo pontifice et magistro qui cogeretur docere ante quam ipse didicisset. Magna vis est cum in deorum immortalium numine tum vero in ipsa re publica. di immortales, suorum templorum custodem ac praesidem sceleratissime pulsum cum viderent, ex suis templis in eius aedis immigrare nolebant, itaque istius vaecordissimi mentem cura metuque terrebant; res vero publica quamquam erat exterminata mecum, tamen obversabatur ante oculos exstinctoris sui, et ab istius inflammato atque indomito furore iam tum se meque repetebat. qua re quid est mirum si iste metu exagitatus, furore instinctus, scelere praeceps, neque institutas caerimonias persequi neque verbum ullum sollemne potuit effari?

  48. 142.1

    quae cum ita sint, pontifices, revocate iam animos vestros ab hac subtili nostra disputatione ad universam rem publicam, quam antea cum viris fortibus multis, in hac vero causa solis vestris cervicibus sustinetis. vobis universi senatus perpetua auctoritas, cui vosmet ipsi praestantissime semper in mea causa praefuistis, vobis Italiae magnificentissimus ille motus municipiorumque concursus, vobis campus centuriarumque una vox omnium, quarum vos principes atque auctores fuistis, vobis omnes societates, omnes ordines, omnes qui aut re aut spe denique sunt bona, omne suum erga meam dignitatem studium et iudicium non modo commissum verum etiam commendatum esse arbitrabuntur.

  49. 143.1

    denique ipsi di immortales qui hanc urbem atque hoc imperium tuentur, ut esset omnibus gentibus posteritatique perspicuum divino me numine esse rei publicae redditum, idcirco mihi videntur fructum reditus et gratulationis meae ad suorum sacerdotum potestatem iudiciumque revocasse. hic est enim reditus, pontifices, haec restitutio in domo, in sedibus, in aris, in focis, in dis penatibus reciperandis; quorum si iste suis sceleratissimis manibus tecta sedisque convellit, ducibusque consulibus tamquam urbe capta hanc unam domum quasi acerrimi propugnatoris sibi delendam putavit, iam illi di penates ac familiares mei per vos in meam domum mecum erunt restituti.

  50. 144.1

    quocirca te, Capitoline, quem propter beneficia populus Romanus optimum, propter vim maximum nominavit, teque, Iuno Regina, et te, custos urbis, Minerva, quae semper adiutrix consiliorum meorum, testis laborum exstitisti, precor atque quaeso, vosque qui maxime me repetistis atque revocastis, quorum de sedibus haec mihi est proposita contentio, patrii penates familiaresque, qui huic urbi et rei publicae praesidetis, vos obtestor, quorum ego a templis atque delubris pestiferam illam et nefariam flammam depuli, teque, Vesta mater, cuius castissimas sacerdotes ab hominum amentium furore et scelere defendi, cuiusque ignem illum sempiternum non sum passus aut sanguine civium restingui aut cum totius urbis incendio commisceri,

  51. 145.1

    ut, si in illo paene fato rei publicae obieci meum caput pro vestris caerimoniis atque templis perditissimorum civium furori atque ferro, et si iterum, cum ex mea contentione interitus bonorum omnium quaereretur, vos sum testatus, vobis me ac meos commendavi, meque atque meum caput ea condicione devovi ut, si et eo ipso tempore et ante in consulatu meo commodis meis omnibus, emolumentis, praemiis praetermissis cura, cogitatione, vigiliis omnibus nihil nisi de salute meorum civium laborassem, tum mihi re publica aliquando restituta liceret frui, sin autem mea consilia patriae non profuissent, ut perpetuum dolorem avulsus a meis sustinerem: hanc ego devotionem capitis mei, cum ero in meas sedis restitutus, tum denique convictam esse et commissam putabo.

  52. 146.1

    nam nunc quidem, pontifices, non solum domo, de qua cognostis, sed tota urbe careo, in quam videor esse restitutus. Vrbis enim celeberrimae et maximae partes adversum illud non monumentum, sed vulnus patriae contuentur. quem cum mihi conspectum morte magis vitandum fugiendumque esse videatis, nolite, quaeso, eum cuius reditu restitutam rem publicam fore putastis non solum dignitatis ornamentis, sed etiam urbis patriae usu velle esse privatum. non me bonorum direptio, non tectorum excisio, non depopulatio praediorum, non praeda consulum ex meis fortunis crudelissime capta permovet: caduca semper et mobilia haec esse duxi, non virtutis atque ingeni, sed fortunae et temporum munera, quorum ego non tam facultatem umquam et copiam expetendam putavi quam et in utendo rationem et in carendo patientiam.

  53. 147.1

    etenim ad nostrum usum prope modum iam est definita moderatio rei familiaris, liberis autem nostris satis amplum patrimonium paterni nominis ac memoriae nostrae relinquemus: domo per scelus erepta, per latrocinium occupata, per religionis vim sceleratius etiam aedificata quam eversa, carere sine maxima ignominia rei publicae, meo dedecore ac dolore non possum. quapropter si dis immortalibus, si senatui, si populo Romano, si cunctae Italiae, si provinciis, si exteris nationibus, si vobismet ipsis, qui in mea salute principem semper locum auctoritatemque tenuistis, gratum et iucundum meum reditum intellegitis esse, quaeso obtestorque vos, pontifices, ut me, quem auctoritate studio sententiis restituistis, nunc, quoniam senatus ita vult, manibus quoque vestris in sedibus meis conlocetis.

← Previous — showing 101153 of 153

Perseus Latin. CTS URN phi0474.phi020.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.