Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

De Lege Agraria

Perseus Latin · Perseus Latin · 162 sections

  1. 2.60.1

    hic tamen vir optimus eum quem amat excipit, Cn. Pompeium. Vnde iste amor tam improvisus ac tam repentinus? qui honore xviratus excluditur prope nominatim, cuius iudicium legumque datio, captorum agrorum ipsius virtute cognitio tollitur, cuius non in provinciam, sed in ipsa castra xviri cum imperio, infinita pecunia, maxima potestate et iudicio rerum omnium mittuntur, cui ius imperatorium, quod semper omnibus imperatoribus est conservatum, soli eripitur, is excipitur unus ne manubias referre iubeatur? Vtrum tandem hoc capite honos haberi homini, an invidia quaeri videtur?

  2. 2.61.1

    remittit hoc Rullo Cn. Pompeius; beneficio isto legis, benignitate xvirali nihil utitur. nam si est aequum praedam ac manubias suas imperatores non in monumenta deorum immortalium neque in urbis ornamenta conferre, sed ad xviros tamquam ad dominos reportare, nihil sibi appetit praecipui Pompeius, nihil; volt se in communi atque in eodem quo ceteri iure versari. sin est iniquum, Quirites, si turpe, si intolerandum hos xviros portitores omnibus omnium pecuniis constitui, qui non modo reges atque exterarum nationum homines sed etiam imperatores vestros excutiant, non mihi videntur honoris causa excipere Pompeium, sed metuere ne ille eandem contumeliam quam ceteri ferre non possit.

  3. 2.62.1

    Pompeius autem cum hoc animo sit ut, quicquid vobis placeat, sibi ferendum putet, quod vos ferre non poteritis, id profecto perficiet ne diutius inviti ferre cogamini. verum tamen cavet ut, si qua pecunia post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, ea xviri utantur. nova porro vectigalia videt ea fore quae Pompeius adiunxerit. ita remissis manubiis vectigalibus eius virtute partis se frui putat oportere.

  4. 2.62.2

    parta sit pecunia, Quirites, xviris tanta quanta sit in terris, nihil praetermissum sit, omnes urbes, agri, regna denique, postremo etiam vectigalia vestra venierint, accesserint in cumulum manubiae vestrorum imperatorum; quantae et quam immanes divitiae xviris in tantis auctionibus, tot iudiciis, tam infinita potestate rerum omnium quaerantur videtis.

  5. 2.63.1

    cognoscite nunc alios immensos atque intolerabilis quaestus, ut intellegatis ad certorum hominum importunam avaritiam hoc populare legis agrariae nomen esse quaesitum. hac pecunia iubet agros emi quo deducamini. non consuevi homines appellare asperius, Quirites, nisi lacessitus. vellem fieri posset ut a me sine contumelia nominarentur ei qui se xviros sperant futuros; iam videretis quibus hominibus omnium rerum et vendendarum et emendarum potestatem permitteretis.

  6. 2.64.1

    sed quod ego nondum statuo mihi esse dicendum, vos tamen id potestis cum animis vestris cogitare; unum hoc certe videor mihi verissime posse dicere: tum cum haberet haec res publica Luscinos, Calatinos, Acidinos, homines non solum honoribus populi rebusque gestis verum etiam patientia paupertatis ornatos, et tum cum erant Catones, Phili, Laelii, quorum sapientiam temperantiamque in publicis privatisque, forensibus domesticisque rebus perspexeratis, tamen huiusce modi res commissa nemini est ut idem iudicaret et venderet et hoc faceret per quinquennium toto in orbe terrarum idemque agros vectigalis populi Romani abalienaret et, cum summam tantae pecuniae nullo teste sibi ipse ex sua voluntate fecisset, tum denique emeret a quibus vellet quod videretur.

  7. 2.65.1

    committite vos nunc, Quirites, his hominibus haec omnia quos odorari hunc xviratum suspicamini; reperietis partem esse eorum quibus ad habendum, partem quibus ad consumendum nihil satis esse videatur. hic ego iam illud quod expeditissimum est ne disputo quidem, Quirites, non esse hanc nobis a maioribus relictam consuetudinem ut emantur agri a privatis quo plebes publice deducatur; omnibus legibus agris publicis privatos esse deductos. huiusce modi me aliquid ab hoc horrido ac truce tribuno plebis exspectasse confiteor; hanc vero emendi et vendendi quaestuosissimam ac turpissimam mercaturam alienam actione tribunicia, alienam dignitate populi Romani semper putavi.

  8. 2.66.1

    iubet agros emi. primum quaero quos agros et quibus in locis? nolo suspensam et incertam plebem Romanam obscura spe et caeca exspectatione pendere. Albanus ager est, Setinus, Privernas, Fundanus, Vescinus, Falernus, Literninus, Cumanus, Nucerinus. audio. ab alia porta Capenas, Faliscus, Sabinus ager, Reatinus; ab alia Venafranus, Allifanus, Trebulanus. habes tantam pecuniam qua hosce omnis agros et ceteros horum similis non modo emere verum etiam coacervare possis; cur eos non definis neque nominas, ut saltem deliberare plebes Romana possit quid intersit sua, quid expediat, quantum tibi in emendis et in vendendis rebus committendum putet? definio, inquit, Italiam. satis certa regio. etenim quantulum interest utrum in Massici radices, an in Silam silvam deducamini?

  9. 2.67.1

    age, non definis locum; quid? naturam agri? vero, inquit, qvi arari avt coli possit. qui possit arari, inquit, aut coli, non qui aratus aut cultus sit. Vtrum haec lex est, an tabula Veratianae auctionis? in qua scriptum fuisse aiunt: Ivgera cc in qvibvs olivetvm fieri potest, ivgera ccc vbi institvi vineae possvnt. hoc tu emes ista innumerabili pecunia quod arari aut coli possit? quod solum tam exile et macrum est quod aratro perstringi non possit, aut quod est tam asperum saxetum in quo agricolarum cultus non elaboret? idcirco, inquit, agros nominare non possum quia tangam nullum ab invito. hoc, Quirites, multo est quaestuosius quam si ab invito sumeret; inibitur enim ratio quaestus de vestra pecunia, et tum denique ager emetur cum idem expediet emptori et venditori.

  10. 2.68.1

    sed videte vim legis agrariae. ne ei quidem qui agros publicos possident decedent de possessione, nisi erunt deducti optima condicione et pecunia maxima. conversa ratio. antea cum erat a tribuno plebis mentio legis agrariae facta, continuo qui agros publicos aut qui possessiones invidiosas tenebant extimescebant; haec lex eos homines fortunis locupletat, invidia liberat. quam multos enim, Quirites, existimatis esse qui latitudinem possessionum tueri, qui invidiam Sullanorum agrorum ferre non possint, qui vendere cupiant, emptorem non reperiant, perdere iam denique illos agros ratione aliqua velint? qui paulo ante diem noctemque tribunicium nomen horrebant, vestram vim metuebant, mentionem legis agrariae pertimescebant, ei nunc etiam ultro rogabuntur atque orabuntur ut agros partim publicos, partim plenos invidiae, plenos periculi quanti ipsi velint xviris tradant. atque hoc carmen hic tribunus plebis non vobis, sed sibi intus canit.

  11. 2.69.1

    habet socerum, virum optimum, qui tantum agri in illis rei publicae tenebris occupavit quantum concupivit. huic subvenire volt succumbenti iam et oppresso, Sullanis oneribus gravi, sua lege, ut liceat illi invidiam deponere, pecuniam condere. et vos non dubitatis quin vectigalia vestra vendatis plurimo maiorum vestrorum sanguine et sudore quaesita, ut Sullanos possessores divitiis augeatis, periculo liberetis?

  12. 2.70.1

    nam ad hanc emptionem xviralem duo genera agrorum spectant, Quirites. Eorum unum propter invidiam domini fugiunt, alterum propter vastitatem. Sullanus ager a certis hominibus latissime continuatus tantam habet invidiam ut veri ac fortis tribuni plebis stridorem unum perferre non possit. hic ager omnis, quoquo pretio coemptus erit, tamen ingenti pecunia nobis inducetur. alterum genus agrorum propter sterilitatem incultum, propter pestilentiam vastum atque desertum emetur ab eis qui eos vident sibi esse, si non vendiderint, relinquendos. et nimirum id est quod ab hoc tribuno plebis dictum est in senatu, urbanam plebem nimium in re publica posse; exhauriendam esse; hoc enim verbo est usus, quasi de aliqua sentina ac non de optimorum civium genere loqueretur.

  13. 2.71.1

    vos vero, Quirites, si me audire voltis, retinete istam possessionem gratiae, libertatis, suffragiorum, dignitatis, urbis, fori, ludorum, festorum dierum, ceterorum omnium commodorum, nisi forte mavoltis relictis his rebus atque hac luce rei publicae in Sipontina siccitate aut in Salpinorum plenis pestilentiae finibus Rullo duce conlocari. aut dicat quos agros empturus sit; ostendat et quid et quibus daturus sit. Vt vero, cum omnis urbis, agros, vectigalia, regna vendiderit, tum harenam aliquam aut paludes emat, id vos potestis, quaeso, concedere? quamquam illud est egregium quod hac lege ante omnia veneunt, ante pecuniae coguntur et coacervantur quam gleba una ematur. deinde emi iubet, ab invito vetat.

  14. 2.72.1

    quaero, si qui velint vendere non fuerint, quid pecuniae fiet? referre in aerarium lex vetat, exigi prohibet. igitur pecuniam omnem xviri tenebunt, vobis ager non emetur; vectigalibus abalienatis, sociis vexatis, regibus atque omnibus gentibus exinanitis illi pecunias habebunt, vos agros non habebitis. facile, inquit, adducentur pecuniae magnitudine ut velint vendere. ergo ea lex est qua nostra vendamus quanti possimus, aliena emamus quanti possessores velint.

  15. 2.73.1

    atque in hos agros qui hac lege empti sint colonias ab his xviris deduci iubet. quid? omnisne locus eius modi est ut nihil intersit rei publicae, colonia deducatur in eum locum necne, an est locus qui coloniam postulet, est qui plane recuset? quo in genere sicut in ceteris rei publicae partibus est operae pretium diligentiam maiorum recordari, qui colonias sic idoneis in locis contra suspicionem periculi conlocarunt ut esse non oppida Italiae, sed propugnacula imperi viderentur. hi deducent colonias in eos agros quos emerint; etiamne si rei publicae non expediat?

  16. 2.74.1

    et in qvae loca praeterea videbitvr. quid igitur est causae quin coloniam in Ianiculum possint deducere et suum praesidium in capite atque cervicibus nostris conlocare? tu non definias quot colonias, in quae loca, quo numero colonorum deduci velis, tu occupes locum quem idoneum ad vim tuam iudicaris, compleas numero, confirmes praesidio quo velis, populi Romani vectigalibus atque omnibus copiis ipsum populum Romanum coerceas, opprimas, redigas in istam xviralem dicionem ac potestatem?

  17. 2.75.1

    Vt vero totam Italiam suis praesidiis obsidere atque occupare cogitet, quaeso, Quirites, cognoscite. permittit xviris ut in omnia municipia, in omnis colonias totius Italiae colonos deducant quos velint, eisque colonis agros dari iubet. num obscure maiores opes quam libertas vestra pati potest, et maiora praesidia quaeruntur, num obscure regnum constituitur, num obscure libertas vestra tollitur? nam cum idem omnem pecuniam, maximam multitudinem obtinebunt, idem totam Italiam suis opibus obsidebunt, idem vestram libertatem suis praesidiis et coloniis interclusam tenebunt, quae spes tandem, quae facultas recuperandae vestrae libertatis relinquetur?

  18. 2.76.1

    at enim ager Campanus hac lege dividetur orbi terrae pulcherrimus et Capuam colonia deducetur, urbem amplissimam atque ornatissimam. quid ad haec possumus dicere? de commodo prius vestro dicam, Quirites; deinde ad amplitudinem et dignitatem revertar, ut, si quis agri aut oppidi bonitate delectatur, ne quid exspectet, si quem rei indignitas commovet, ut huic simulatae largitioni resistat. ac primum de oppido dicam, si quis est forte quem Capua magis quam Roma delectet. V milia colonorum Capuam scribi iubet; ad hunc numerum quingenos sibi singuli sumunt.

  19. 2.77.1

    quaeso, nolite vosmet ipsos consolari; vere et diligenter considerate. num vobis aut vestri similibus integris, quietis, otiosis hominibus in hoc numero locum fore putatis? si est omnibus vobis maiorive vestrum parti, quamquam me vester honos vigilare dies atque noctes et intentis oculis omnis rei publicae partis intueri iubet, tamen paulisper, si ita commodum vestrum fert, conivebo. sed si v hominum milibus ad vim, facinus caedemque delectis locus atque urbs quae bellum facere atque instruere possit quaeritur, tamenne patiemini vestro nomine contra vos firmari opes, armari praesidia, urbis, agros, copias comparari?

  20. 2.78.1

    nam agrum quidem Campanum quem vobis ostentant ipsi concupiverunt; deducent suos, quorum nomine ipsi teneant et fruantur; coement praeterea; ista dena iugera continuabunt. nam si dicent per legem id non licere, ne per Corneliam quidem licet; at videmus, ut longinqua mittamus, agrum Praenestinum a paucis possideri. neque istorum pecuniis quicquam aliud deesse video nisi eius modi fundos quorum subsidio familiarum magnitudines et Cumanorum ac Puteolanorum praediorum sumptus sustentare possint. quod si vestrum commodum spectat, veniat et coram mecum de agri Campani divisione disputet.

  21. 2.79.1

    quaesivi ex eo Kalendis Ianuariis quibus hominibus et quem ad modum illum agrum esset distributurus. respondit a Romilia tribu se initium esse facturum. primum quae est ista superbia et contumelia ut populi pars amputetur, ordo tribuum neglegatur, ante rusticis detur ager, qui habent, quam urbanis, quibus ista agri spes et iucunditas ostenditur? aut, si hoc ab se dictum negat et satis facere omnibus vobis cogitat, proferat; in iugera dena discribat, a Suburana usque ad Arniensem nomina vestra proponat. si non modo dena iugera dari vobis sed ne constipari quidem tantum numerum hominum posse in agrum Campanum intellegetis, tamenne vexari rem publicam, contemni maiestatem populi Romani, deludi vosmet ipsos diutius a tribuno plebis patiemini?

  22. 2.80.1

    quod si posset ager iste ad vos pervenire, nonne eum tamen in patrimonio vestro remanere malletis? Vnumne fundum pulcherrimum populi Romani, caput vestrae pecuniae, pacis ornamentum, subsidium belli, fundamentum vectigalium, horreum legionum, solacium annonae disperire patiemini? an obliti estis Italico bello amissis ceteris vectigalibus quantos agri Campani fructibus exercitus alueritis? an ignoratis cetera illa magnifica populi Romani vectigalia perlevi saepe momento fortunae inclinatione temporis pendere? quid nos Asiae portus, quid Syriae ora, quid omnia transmarina vectigalia iuvabunt tenuissima suspicione praedonum aut hostium iniecta?

  23. 2.81.1

    at vero hoc agri Campani vectigal, Quirites, eius modi est ut cum domi sit et omnibus praesidiis oppidorum tegatur, tum neque bellis infestum nec fructibus varium nec caelo ac loco calamitosum esse soleat. maiores nostri non solum id quod de Campanis ceperant non imminuerunt verum etiam quod ei tenebant quibus adimi iure non poterat coemerunt. qua de causa nec duo Gracchi qui de plebis Romanae commodis plurimum cogitaverunt, nec L. Sulla qui omnia sine ulla religione quibus voluit est dilargitus, agrum Campanum attingere ausus est; Rullus exstitit qui ex ea possessione rem publicam demoveret ex qua nec Gracchorum benignitas eam nec Sullae dominatio deiecisset. quem agrum nunc praetereuntes vestrum esse dicitis et quem per iter qui faciunt, externi homines, vestrum esse audiunt, is, cum erit divisus, neque erit vester neque vester esse dicetur. at qui homines possidebunt?

  24. 2.82.1

    primo quidem acres, ad vim prompti, ad seditionem parati qui, simul ac xviri concrepuerint, armati in civis et expediti ad caedem esse possint; deinde ad paucos opibus et copiis adfluentis totum agrum Campanum perferri videbitis. vobis interea, qui illas a maioribus pulcherrimas vectigalium sedis armis captas accepistis, gleba nulla de paternis atque avitis possessionibus relinquetur. at quantum intererit inter vestram et privatorum diligentiam! quid? Cum a maioribus nostris P. Lentulus, qui princeps senatus fuit, in ea loca missus esset ut privatos agros qui in publicum Campanum incurrebant pecunia publica coemeret, dicitur renuntiasse nulla se pecunia fundum cuiusdam emere potuisse, eumque qui nollet vendere ideo negasse se adduci posse uti venderet quod, cum pluris fundos haberet, ex illo solo fundo numquam malum nuntium audisset.

  25. 2.83.1

    itane vero? privatum haec causa commovit; populum Romanum ne agrum Campanum privatis gratis Rullo rogante tradat non commovebit? at idem populus Romanus de hoc vectigali potest dicere quod ille de suo fundo dixisse dicitur. Asia multos annos vobis fructum Mithridatico bello non tulit, Hispaniarum vectigal temporibus Sertorianis nullum fuit, Siciliae civitatibus bello fugitivorum M’. Aquilius etiam mutuum frumentum dedit; at ex hoc vectigali numquam malus nuntius auditus est. cetera vectigalia belli difficultatibus adfliguntur; hoc vectigali etiam belli difficultates sustentantur.

  26. 2.84.1

    deinde in hac adsignatione agrorum ne illud quidem dici potest quod in ceteris, agros desertos a plebe atque a cultura hominum liberorum esse non oportere. sic enim dico, si Campanus ager dividatur, exturbari et expelli plebem ex agris, non constitui et conlocari. totus enim ager Campanus colitur et possidetur a plebe, et a plebe optima et modestissima; quod genus hominum optime moratum, optimorum et aratorum et militum, ab hoc plebicola tribuno plebis funditus eicitur. atque illi miseri nati in illis agris et educati, glebis subigendis exercitati, quo se subito conferant non habebunt; his robustis et valentibus et audacibus xvirum satellitibus agri Campani possessio tota tradetur, et, ut vos nunc de vestris maioribus praedicatis: hunc agrum nobis maiores nostri reliquerunt, sic vestri posteri de vobis praedicabunt: hunc agrum patres nostri acceptum a patribus suis perdiderunt.

  27. 2.85.1

    equidem existimo: si iam campus Martius dividatur et uni cuique vestrum ubi consistat bini pedes adsignentur, tamen promiscue toto quam proprie parva frui parte malitis. qua re etiam si ad vos esset singulos aliquid ex hoc agro perventurum qui vobis ostenditur, aliis comparatur, tamen honestius eum vos universi quam singuli possideretis. nunc vero cum ad vos nihil pertineat, sed paretur aliis, eripiatur vobis, nonne acerrime, tamquam armato hosti, sic huic legi pro vestris agris resistetis?

  28. 2.85.2

    adiungit Stellatem campum agro Campano et in eo duodena discribit in singulos homines iugera. quasi vero paulum differat ager Campanus a stellati;

  29. 2.86.1

    sed multitudo, Quirites, quaeritur qua illa omnia oppida compleantur. nam dixi antea lege permitti ut quae velint municipia, quas velint veteres colonias colonis suis occupent. Calenum municipium complebunt, Teanum oppriment, Atellam, Cumas, Neapolim, Pompeios, Nuceriam suis praesidiis devincient, Puteolos vero qui nunc in sua potestate sunt, suo iure libertateque utuntur, totos novo populo atque adventiciis copiis occupabunt. tunc illud vexillum Campanae coloniae vehementer huic imperio timendum Capuam a xviris inferetur, tunc contra hanc Romam, communem patriam omnium nostrum, illa altera Roma quaeretur.

  30. 2.87.1

    in id oppidum homines nefarie rem publicam vestram transferre conantur, quo in oppido maiores nostri nullam omnino rem publicam esse voluerunt, qui tris solum urbis in terris omnibus, Carthaginem, Corinthum, Capuam, statuerunt posse imperi gravitatem ac nomen sustinere. deleta Carthago est, quod cum hominum copiis, tum ipsa natura ac loco, succincta portibus, armata muris, excurrere ex Africa, imminere duabus fructuosissimis insulis populi Romani videbatur. Corinthi vestigium vix relictum est. erat enim posita in angustiis atque in faucibus Graeciae sic ut terra claustra locorum teneret et duo maria maxime navigationi diversa paene coniungeret, cum pertenui discrimine separentur. haec quae procul erant a conspectu imperi non solum adflixerunt sed etiam, ne quando recreata exsurgere atque erigere se possent, funditus, ut dixi, sustulerunt.

  31. 2.88.1

    de Capua multum est et diu consultatum; exstant litterae, Quirites, publicae, sunt senatus consulta complura. statuerunt homines sapientes, si agrum Campanis ademissent, magistratus, senatum, publicum ex illa urbe consilium sustulissent, imaginem rei publicae nullam reliquissent, nihil fore quod Capuam timeremus. itaque hoc perscriptum in monumentis veteribus reperietis, ut esset urbs quae res eas quibus ager Campanus coleretur suppeditare posset, ut esset locus comportandis condendisque fructibus, ut aratores cultu agrorum defessi urbis domiciliis uterentur, idcirco illa aedificia non esse deleta.

  32. 2.89.1

    videte quantum intervallum sit interiectum inter maiorum nostrorum consilia et inter istorum hominum dementiam. illi Capuam receptaculum aratorum, nundinas rusticorum, cellam atque horreum Campani agri esse voluerunt, hi expulsis aratoribus, effusis ac dissipatis fructibus vestris eandem Capuam sedem novae rei publicae constituunt, molem contra veterem rem publicam comparant. quod si maiores nostri existimassent quemquam in tam inlustri imperio et tam praeclara populi Romani disciplina M. Bruti aut P. Rulli similem futurum —hos enim nos duos adhuc vidimus qui hanc rem publicam Capuam totam transferre vellent—profecto nomen illius urbis non reliquissent.

  33. 2.90.1

    verum arbitrabantur Corinthi et Carthagini, etiam si senatum et magistratus sustulissent agrumque civibus ademissent, tamen non defore qui illa restituerent atque qui ante omnia commutarent quam nos audire possemus; hic vero in oculis senatus populique Romani nihil posse exsistere quod non ante exstingui atque opprimi posset quam plane exortum esset ac natum. neque vero ea res fefellit homines divina mente et consilio praeditos. nam post Q. Fulvium Q. Fabium consules, quibus consulibus Capua devicta atque capta est, nihil est in illa urbe contra hanc rem publicam non dico factum, sed nihil omnino est cogitatum. multa postea bella gesta cum regibus, Philippo, Antiocho, Persa, Pseudophilippo, Aristonico, Mithridate et ceteris; multa praeterea bella gravia, Carthaginiense iii, Corinthium, Numantinum; multae in hac re publica seditiones domesticae quas praetermitto; bella cum sociis, Fregellanum, Marsicum; quibus omnibus domesticis externisque bellis Capua non modo non obfuit sed opportunissimam se nobis praebuit et ad bellum instruendum et ad exercitus ornandos et tectis ac sedibus suis recipiendos.

  34. 2.91.1

    homines non inerant in urbe qui malis contionibus,turbulentis senatus consultis, iniquis imperiis rem publicam miscerent et rerum novarum causam aliquam quaererent. neque enim contionandi potestas erat cuiquam nec consili capiendi publici; non gloriae cupiditate efferebantur, propterea quod, ubi honos publice non est, ibi gloriae cupiditas esse non potest; non contentione, non ambitione discordes. nihil enim supererat de quo certarent, nihil quod contra peterent, nihil ubi dissiderent. itaque illam Campanam adrogantiam atque intolerandam ferociam ratione et consilio maiores nostri ad inertissimum ac desidiosissimum otium perduxerunt. sic et crudelitatis infamiam effugerunt quod urbem ex Italia pulcherrimam non sustulerunt, et multum in posterum providerunt quod nervis urbis omnibus exsectis urbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt.

  35. 2.92.1

    haec consilia maiorum M. Bruto, ut antea dixi, reprehendenda et P. Rullo visa sunt; neque te, P. Rulle, omina illa M. Bruti atque auspicia a simili furore deterrent. nam et ipse qui deduxit, et qui magistratum Capuae illo creante ceperunt, et qui aliquam partem illius deductionis, honoris, muneris attigerunt, omnis acerbissimas impiorum poenas pertulerunt. et quoniam M. Bruti atque illius temporis feci mentionem, commemorabo id quod egomet vidi, cum venissem Capuam colonia iam deducta L. Considio et Sex. Saltio, quem ad modum ipsi loquebantur, praetoribus, ut intellegatis quantam locus ipse adferat superbiam, quae paucis diebus quibus illo colonia deducta est perspici atque intellegi potuit.

  36. 2.93.1

    nam primum, id quod dixi, cum ceteris in coloniis iiviri appellentur, hi se praetores appellari volebant. quibus primus annus hanc cupiditatem attulisset, nonne arbitramini paucis annis fuisse consulum nomen appetituros? deinde anteibant lictores non cum bacillis, sed, ut hic praetoribus urbanis anteeunt, cum fascibus bini. erant hostiae maiores in foro constitutae, quae ab his praetoribus de tribunali, sicut a nobis consulibus, de consili sententia probatae ad praeconem et ad tibicinem immolabantur. deinde patres conscripti vocabantur. iam vero voltum Considi videre ferendum vix erat. quem hominem vegrandi macie torridum Romae contemptum, abiectum videbamus, hunc Capuae Campano fastidio ac regio spiritu cum videremus, Blossios mihi videbar illos videre ac Vibellios.

  37. 2.94.1

    iam vero qui metus erat tunicatorum illorum! et in Albana et Seplasia quae concursatio percontantium quid praetor edixisset, ubi cenaret, quo denuntiasset! nos autem, hinc Roma qui veneramus, iam non hospites, sed peregrini atque advenae nominabamur.

  38. 2.95.1

    haec qui prospexerint, maiores nostros dico, Quirites, non eos in deorum immortalium numero venerandos a nobis et colendos putatis? quid enim viderunt? hoc quod nunc vos, quaeso, perspicite atque cognoscite. non ingenerantur hominibus mores tam a stirpe generis ac seminis quam ex eis rebus quae ab ipsa natura nobis ad vitae consuetudinem suppeditantur, quibus alimur et vivimus. Carthaginienses fraudulenti et mendaces non genere, sed natura loci, quod propter portus suos multis et variis mercatorum et advenarum sermonibus ad studium fallendi studio quaestus vocabantur. Ligures duri atque agrestes; docuit ager ipse nihil ferendo nisi multa cultura et magno labore quaesitum. Campani semper superbi bonitate agrorum et fructuum magnitudine, urbis salubritate, descriptione, pulchritudine. ex hac copia atque omnium rerum adfluentia primum illa nata est adrogantia qua a maioribus nostris alterum Capua consulem postularunt, deinde ea luxuries quae ipsum Hannibalem armis etiam tum invictum voluptate vicit.

  39. 2.96.1

    huc isti xviri cum iↄↄ colonorum ex lege Rulli deduxerint, c decuriones, x augures, vi pontifices constituerint, quos illorum animos, quos impetus, quam ferociam fore putatis? Romam in montibus positam et convallibus, cenaculis sublatam atque suspensam, non optimis viis, angustissimis semitis, prae sua Capua planissimo in loco explicata ac praeclarissime sita inridebunt atque contemnent; agros vero Vaticanum et Pupiniam cum suis opimis atque uberibus campis conferendos scilicet non putabunt. oppidorum autem finitimorum illam copiam cum hac per risum ac iocum contendent; Veios, Fidenas, Collatiam, ipsum hercle Lanuvium, Ariciam, Tusculum cum Calibus, Teano, Neapoli, Puteolis, Cumis, Pompeiis, Nuceria comparabunt.

  40. 2.97.1

    quibus illi rebus elati et inflati fortasse non continuo, sed certe, si paulum adsumpserint vetustatis ac roboris, non continebuntur; progredientur, cuncta secum ferent. singularis homo privatus, nisi magna sapientia praeditus, vix cancellis et regionibus offici magnis in fortunis et copiis continetur, nedum isti ab Rullo et Rulli similibus conquisiti atque electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus luxuriosis conlocati non statim conquisituri sint aliquid sceleris et flagiti, immo vero etiam hoc magis quam illi veteres germanique Campani, quod in vetere fortuna illos natos et educatos nimiae tamen rerum omnium copiae depravabant, hi ex summa egestate in eandem rerum abundantiam traducti non solum copia verum etiam insolentia commovebuntur.

  41. 2.98.1

    haec tu, P. Rulle, M. Bruti sceleris vestigia quam monumenta maiorum sapientiae sequi maluisti, haec tu cum istis tuis auctoribus excogitasti, ut vetera vectigalia nostra expilaretis, exploraretis nova, urbem novam huic urbi ad certamen dignitatis opponeretis; ut sub vestrum ius, iuris dictionem, potestatem urbis, nationes, provincias, liberos populos, reges, terrarum denique orbem subiungeretis; ut, cum omnem pecuniam ex aerario exhausissetis, ex vectigalibus redegissetis, ab omnibus regibus, gentibus, ab imperatoribus nostris coegissetis, tamen omnes vobis pecunias ad nutum vestrum penderent; ut idem partim invidiosos agros a Sullanis possessoribus, partim desertos ac pestilentis a vestris necessariis et a vobismet ipsis emptos quanti velletis populo Romano induceretis; ut omnia municipia coloniasque Italiae novis colonis occuparetis; ut quibuscumque in locis vobis videretur ac quam multis videretur colonias conlocaretis;

  42. 2.99.1

    ut omnem rem publicam vestris militibus, vestris urbibus, vestris praesidiis cingeretis atque oppressam teneretis; ut ipsum Cn. Pompeium, cuius praesidio saepissime res publica contra acerrimos hostis et contra improbissimos civis munita est, exercitu victore atque horum conspectu privare possetis; ut nihil auro et argento violari, nihil numero et servitiis declarari, nihil vi et manu perfringi posset quod non vos oppressum atque ereptum teneretis; ut volitaretis interea per gentis, per regna omnia cum imperio summo, cum iudicio infinito, cum omni pecunia; ut veniretis in castra Cn. Pompei atque ipsa castra, si commodum vobis esset, venderetis; ut interea magistratus reliquos legibus omnibus soluti sine metu iudiciorum, sine periculo petere possetis; ut nemo ad populum Romanum vos adducere, nemo producere, nemo in senatum cogere, non consul coercere, non tribunus plebis retinere posset.

  43. 2.100.1

    haec ego vos concupisse pro vestra stultitia atque intemperantia non miror, sperasse me consule adsequi posse demiror. nam cum omnium consulum gravis in re publica custodienda cura ac diligentia debet esse, tum eorum maxime qui non in cunabulis, sed in campo sunt consules facti. nulli populo Romano pro me maiores mei spoponderunt; mihi creditum est; a me petere quod debeo, me ipsum appellare debetis. quem ad modum, cum petebam, nulli me vobis auctores generis mei commendarunt, sic, si quid deliquero, nullae sunt imagines quae me a vobis deprecentur. qua re, modo mihi vita suppetat, quam ego conabor ab istorum scelere insidiisque defendere, polliceor hoc vobis, Quirites, bona fide: rem publicam vigilanti homini, non timido, diligenti, non ignavo, commisistis.

  44. 2.101.1

    ego sum is consul qui contionem metuam, qui tribunum plebis perhorrescam, qui saepe et sine causa tumultuer, qui timeam ne mihi in carcere habitandum sit, si tribunus plebis duci iusserit? ego cum vestris armis armatus sim, imperio, auctoritate insignibusque amplissimis exornatus, non horreo in hunc locum progredi, possum vobis, Quirites, auctoribus improbitati hominis resistere, nec vereor ne res publica tantis munita praesidiis ab istis vinci aut opprimi possit. si antea timuissem, tamen hac contione, hoc populo certe non vererer. quis enim umquam tam secunda contione legem agrariam suasit quam ego dissuasi? si hoc dissuadere est ac non disturbare atque pervertere.

  45. 2.102.1

    ex quo intellegi, Quirites, potest nihil esse tam populare quam id quod ego vobis in hunc annum consul popularis adfero, pacem, tranquillitatem, otium. quae nobis designatis timebatis, ea ne accidere possent consilio meo ac ratione provisa sunt. non modo vos eritis in otio qui semper esse volueratis, verum etiam istos quibus odio est otium quietissimos atque otiosissimos reddam. etenim illis honores, potestates, divitiae ex tumultu atque ex dissensionibus civium comparari solent; vos, quorum gratia in suffragiis consistit, libertas in legibus, ius in iudiciis et aequitate magistratuum, res familiaris in pace, omni ratione otium retinere debetis.

  46. 2.103.1

    nam si ei qui propter desidiam in otio vivunt, tamen in sua turpi inertia capiunt voluptatem ex ipso otio, quam vos fortunati eritis, si in hoc statu quem habetis vestra non ignavia quaesitum, sed virtute partum, otium tenueritis, Quirites! ego ex concordia quam mihi constitui cum conlega, invitissimis eis hominibus qui nos in consulatu inimicos esse et fore aiebant, providi omnibus, prospexi annonae, revocavi fidem, tribunis plebis denuntiavi ne quid turbulenti me consule conflarent. summum et firmissimum est illud communibus fortunis praesidium, Quirites, ut, qualis vos hodierno die maxima contione mihi pro salute vestra praebuistis, talis reliquis temporibus rei publicae praebeatis. promitto, recipio, polliceor hoc vobis atque confirmo, me esse perfecturum ut iam tandem illi qui honori inviderunt meo tamen vos universos in consule deligendo plurimum vidisse fateantur.

  47. 3.1.1

    Commodius fecissent tribuni plebis, Quirites, si, quae apud vos de me deferunt, ea coram potius me praesente dixissent; nam et aequitatem vestrae disceptationis et consuetudinem superiorum et ius suae potestatis retinuissent. sed quoniam adhuc praesens certamen contentionemque fugerunt, nunc, si videtur eis, in meam contionem prodeant et, quo provocati a me venire noluerunt, revocati saltem revertantur.

  48. 3.2.1

    video quosdam, Quirites, strepitu significare nescio quid et non eosdem voltus quos proxima mea contione praebuerunt in hanc contionem mihi rettulisse. qua re a vobis qui nihil de me credidistis ut eam voluntatem quam semper habuistis erga me retineatis peto; a vobis autem quos leviter immutatos esse sentio parvam exigui temporis usuram bonae de me opinionis postulo, ut eam, si quae dixero vobis probabo, perpetuo retineatis; sin aliter, hoc ipso in loco depositam atque abiectam relinquatis.

  49. 3.3.1

    completi sunt animi auresque vestrae, Quirites, me gratificantem Septimiis, Turraniis ceterisque Sullanarum adsignationum possessoribus agrariae legi et commodis vestris obsistere. hoc si qui crediderunt, illud prius crediderint necesse est, hac lege agraria quae promulgata est adimi Sullanos agros vobisque dividi, aut denique minui privatorum possessiones ut in eas vos deducamini. si ostendo non modo non adimi cuiquam glebam de Sullanis agris, sed etiam genus id agrorum certo capite legis impudentissime confirmari atque sanciri, si doceo agris eis qui a Sulla sunt dati sic diligenter Rullum sua lege consulere ut facile appareat eam legem non a vestrorum commodorum patrono, sed a Valgi genero esse conscriptam, num quid est causae, Quirites, quin illa criminatione qua in me absentem usus est non solum meam sed etiam vestram diligentiam prudentiamque despexerit?

  50. 3.4.1

    caput est legis xl de quo ego consulto, Quirites, neque apud vos ante feci mentionem, ne aut refricare obductam iam rei publicae cicatricem viderer aut aliquid alienissimo tempore novae dissensionis commovere, neque vero nunc ideo disputabo quod hunc statum rei publicae non magno opere defendendum putem, praesertim qui oti et concordiae patronum me in hunc annum populo Romano professus sim, sed ut doceam Rullum posthac in eis saltem tacere rebus in quibus de se et de suis factis taceri velit.

  51. 3.5.1

    omnium legum iniquissimam dissimillimamque legis esse arbitror eam quam L. Flaccus interrex de Sulla tulit, ut omnia quaecumque ille fecisset essent rata. nam cum ceteris in civitatibus tyrannis institutis leges omnes exstinguantur atque tollantur, hic rei publicae tyrannum lege constituit. est invidiosa lex, sicuti dixi, verum tamen habet excusationem; non enim videtur hominis lex esse, sed temporis.

  52. 3.6.1

    quid si est haec multo impudentior? nam Valeria lege Corneliisque legibus eripitur civi, civi datur, coniungitur impudens gratificatio cum acerba iniuria; sed tamen imbibit illis legibus spem non nullam cui ademptum est, aliquem scrupulum cui datum est. Rulli cautio est haec: qvi post C. Marivm Cn. Papirivm consvles. quam procul a suspicione fugit, quod eos consules qui adversarii Sullae maxime fuerunt potissimum nominavit! si enim Sullam dictatorem nominasset, perspicuum fore et invidiosum arbitratus est. sed quem vestrum tam tardo ingenio fore putavit cui post eos consules Sullam dictatorem fuisse in mentem venire non posset?

  53. 3.7.1

    quid ergo ait Marianus tribunus plebis, qui nos Sullanos in invidiam rapit? qvi post Marivm et Carbonem consvles agri, aedificia, lacvs, stagna, loca, possessiones—caelum et mare praetermisit, cetera complexus est—pvblice data adsignata, vendita, concessa svnt—a quo, Rulle? post Marium et Carbonem consules quis adsignavit, quis dedit, quis concessit praeter Sullam?—ea omnia eo ivre sint—quo iure? labefactat videlicet nescio quid. nimium acer, nimium vehemens tribunus plebis Sullana rescindit—vt qvae optimo ivre privata svnt. etiamne meliore quam paterna et avita?

  54. 3.8.1

    meliore. at hoc Valeria lex non dicit, Corneliae leges non sanciunt, Sulla ipse non postulat. si isti agri partem aliquam iuris, aliquam similitudinem propriae possessionis, aliquam spem diuturnitatis attingunt, nemo est tam impudens istorum quin agi secum praeclare arbitretur. tu vero, Rulle, quid quaeris? quod habent ut habeant? quis vetat? Vt privatum sit? ita latum est. Vt meliore iure tui soceri fundus Hirpinus sit sive ager Hirpinus—totum enim possidet—quam meus paternus avitusque fundus Arpinas?

  55. 3.9.1

    id enim caves. optimo enim iure ea sunt profecto praedia quae optima condicione sunt. Libera meliore iure sunt quam serva; capite hoc omnia quae serviebant non servient. soluta meliore in causa sunt quam obligata; eodem capite subsignata omnia, si modo Sullana sunt, liberantur. immunia commodiore condicione sunt quam illa quae pensitant; ego Tusculanis pro aqua Crabra vectigal pendam, quia mancipio fundum accepi; si a Sulla mihi datus esset, Rulli lege non penderem.

  56. 3.10.1

    video vos, Quirites, sicuti res ipsa cogit, commoveri vel legis vel orationis impudentia, legis quae ius melius Sullanis praediis constituat quam paternis, orationis quae eius modi in causa insimulare quemquam audeat rationes Sullae nimium vehementer defendere. at si illa solum sanciret quae a Sulla essent data, tacerem, modo ipse se Sullanum esse confiteretur. sed non modo illis cavet verum etiam aliud quoddam genus donationis inducit; et is qui a me Sullanas possessiones defendi criminatur non eas solum sancit verum ipse novas adsignationes instituit et repentinus Sulla nobis exoritur.

  57. 3.11.1

    nam attendite quantas concessiones agrorum hic noster obiurgator uno verbo facere conetur: qvae data, donata, concessa, vendita. patior, audio. quid deinde? possessa. hoc tribunus plebis promulgare ausus est ut, quod quisque post Marium et Carbonem consules possideret, id eo iure teneret quo quod optimo privatum est? etiamne si vi deiecit, etiamne si clam, si precario venit in possessionem? ergo hac lege ius civile, causae possessionum, praetorum interdicta tollentur.

  58. 3.12.1

    non mediocris res neque parvum sub hoc verbo furtum, Quirites, latet. sunt enim multi agri lege Cornelia publicati nec cuiquam adsignati neque venditi qui a paucis hominibus impudentissime possidentur. his cavet, hos defendit, hos privatos facit; hos, inquam, agros quos Sulla nemini dedit Rullus non vobis adsignare volt, sed eis condonare qui possident. causam quaero cur ea quae maiores vobis in Italia, Sicilia, Africa, duabus Hispaniis, Macedonia, Asia reliquerunt venire patiamini, cum ea quae vestra sunt condonari possessoribus eadem lege videatis.

  59. 3.13.1

    iam totam legem intellegetis, cum ad paucorum dominationem scripta sit, tum ad Sullanae adsignationis rationes esse accommodatissimam. nam socer huius vir multum bonus est; neque ego nunc de illius bonitate, sed de generi impudentia disputo. ille enim quod habet retinere volt neque se Sullanum esse dissimulat; hic, ut ipse habeat quod non habet, quae dubia sunt per vos sancire volt et, cum plus appetat quam ipse Sulla, quibus rebus resisto, Sullanas res defendere me criminatur.

  60. 3.14.1

    habet agros non nullos, inquit, socer meus desertos atque longinquos; vendet eos mea lege quanti volet. habet incertos ac nullo iure possessos; confirmabuntur optimo iure. habet publicos; reddam privatos. denique eos fundos quos in agro Casinati optimos fructuosissimosque continuavit, cum usque eo vicinos proscriberet quoad angulos conformando ex multis praediis unam fundi regionem normamque perfecerit, quos nunc cum aliquo metu tenet, sine ulla cura possidebit.

  61. 3.15.1

    et quoniam qua de causa et quorum causa ille hoc promulgarit ostendi, doceat ipse nunc ego quem possessorem defendam, cum agrariae legi resisto. silvam Scantiam vendis; populus Romanus possidet; defendo. Campanum agrum dividis; vos estis in possessione; non cedo. deinde Italiae, Siciliae ceterarumque provinciarum possessiones venalis ac proscriptas hac lege video; vestra sunt praedia, vestrae possessiones; resistam atque repugnabo neque patiar a quoquam populum Romanum de suis possessionibus me consule demoveri, praesertim, Quirites, cum vobis nihil quaeratur.

  62. 3.16.1

    hoc enim vos in errore versari diutius non oportet. num quis vestrum ad vim, ad facinus, ad caedem accommodatus est? nemo. atqui ei generi hominum, mihi credite, Campanus ager et praeclara illa Capua servatur; exercitus contra vos, contra libertatem vestram, contra Cn. Pompeium constituitur; contra hanc urbem Capua, contra vos manus hominum audacissimorum, contra Cn. Pompeium x duces comparantur. veniant et coram, quoniam me in vestram contionem vobis flagitantibus evocaverunt, disserant.

← Previous — showing 101162 of 162

Perseus Latin. CTS URN phi0474.phi011.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.