Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

In C. Verrem

Perseus Latin · Perseus Latin · 1,082 sections

  1. 2.3.50.1

    audivimus hoc iam diu, iudices: nego quemquam esse vestrum quin saepe audierit socios istius fuisse decumanos. nihil aliud arbitror falso in istum esse dictum ab iis qui male de isto existimarint, nisi hoc. nam socii putandi sunt quos inter res communicata est: ego rem totam fortunasque aratorum omnis istius fuisse dico, Apronium Veneriosque servos,—quod isto praetore fuit novum genus publicanorum,—ceterosque decumanos procuratores istius quaestus et administros rapinarum fuisse dico.

  2. 2.3.51.1

    quo modo hoc doces? quo modo ex illa locatione columnarum docui istum esse praedatum: opinor, ex eo maxime quod iniquam legem novamque dixisset. quis enim umquam conatus est iura omnia et consuetudinem omnium commutare cum vituperatione sine quaestu? Pergam atque insequar longius. iniqua lege vendebas, quo pluris venderes. cur addictis iam et venditis decumis, cum iam ad summam decumarum nihil, ad tuum quaestum multum posset accedere, subito atque ex tempore nova nascebantur edicta? nam ut vadimonium decumano, quocumque is vellet, promitteretur, ut ex area, nisi pactus esset, arator ne tolleret, ut ante Kalendas Sextilis decumas deportatas haberet, haec omnia iam venditis decumis anno tertio te edixisse dico; quae si rei publicae causa faceres, in vendundo essent pronuntiata; quia tua causa faciebas, quod erat imprudentia praetermissum, id quaestu ac tempore admonitus reprehendisti.

  3. 2.3.52.1

    illud vero cui probari potest, te sine tuo quaestu, ac maximo quaestu, tantam tuam infamiam, tantum capitis tui fortunarumque tuarum periculum neglexisse ut, cum totius Siciliae cotidie gemitus querimoniasque audires, cum, ut ipse dixisti, reum te fore putares, cum huiusce iudici discrimen ab opinione tua non abhorreret, paterere tamen aratores indignissimis iniuriis vexari ac diripi? profecto, quamquam es singulari crudelitate et audacia, tamen abs te totam abalienari provinciam, tot homines honestissimos ac locupletissimos tibi inimicissimos fieri nolles, nisi hanc rationem et cogitationem salutis tuae pecuniae cupiditas ac praesens illa praeda superaret.

  4. 2.3.53.1

    etenim quoniam summam ac numerum iniuriarum vobis, iudices, non possum expromere, singillatim autem de unius cuiusque incommodo dicere infinitum est, genera ipsa iniuriarum, quaeso, cognoscite.

  5. 2.3.53.2

    Nympho est Centuripinus, homo gnavus et industrius, experientissimus ac diligentissimus arator. is cum arationes magnas conductas haberet, quod homines etiam locupletes, sicut ille est, in Sicilia facere consuerunt, easque magna impensa magnoque instrumento tueretur, tanta ab isto iniquitate oppressus est ut non modo arationes relinqueret, sed etiam ex Sicilia profugeret Romamque una cum multis ab isto eiectis veniret. fecit ut decumanus Nymphonem negaret ex edicto illo praeclaro, quod nullam ad aliam rem nisi ad huius modi quaestus pertinebat, numerum iugerum professum esse.

  6. 2.3.54.1

    Nympho cum se vellet aequo iudicio defendere, dat iste viros optimos recuperatores, eundem illum medicum Cornelium, is est Artemidorus Pergaeus, qui in sua patria dux isti quondam et magister ad spoliandum Dianae templum fuit, et haruspicem Volusium et Valerium praeconem. Nympho antequam plane constitit condemnatur. quanti fortasse quaeritis. nulla erat edicti poena certa: frumenti eius omnis quod in areis esset. sic Apronius decumanus non decumam debitam, non frumentum remotum atque celatum, sed tritici Vll milia medimnum ex Nymphonis arationibus edicti poena, non redemptionis aliquo iure tollit.

  7. 2.3.55.1

    Xenonis Menaeni, nobilissimi hominis, uxoris fundus erat colono locatus; colonus, quod decumanorum iniurias ferre non poterat, ex agro profugerat. Verres in Xenonem iudicium dabat illud suum damnatorium de iugerum professione. Xeno ad se pertinere negabat; fundum elocatum esse dicebat. dabat iste iudicium, si pareret ivgera eivs fvndi plvra esse qvam colonvs esset professvs, tum uti Xeno damnaretur. dicebat ille non modo se non arasse, id quod satis erat, sed nec dominum eius esse fundi nec locatorem; uxoris esse; eam ipsam suum negotium gerere, ipsam locavisse. defendebat Xenonem homo summo splendore et summa auctoritate praeditus, M. Cossutius. iste nihilo minus iudicium HS iↄↄↄ dabat. ille tametsi recuperatores de cohorte latronum sibi parari videbat, tamen iudicium se accepturum esse dicebat. tum iste maxima voce Veneriis imperat, ut Xeno audiret, dum res iudicetur hominem ut adservent; cum iudicata sit, ad se ut adducant; et illud simul ait, se non putare illum, si propter divitias poenam damnationis contemneret, etiam virgas contempturum. hac ille vi et hoc metu adductus tantum decumanis dedit quantum iste imperavit.

  8. 2.3.56.1

    Polemarchus est Murgentinus, vir bonus atque honestus. ei cum pro iugeribus quinquaginta medimna dcc decumae imperarentur, quod recusabat, domum ad istum in ius eductus est, et, cum iste etiam cubaret, in cubiculum introductus est, quod nisi mulieri et decumano patebat alii nemini. ibi cum pugnis et calcibus concisus esset, qui dcc medimnis decidere noluisset, mille promisit. Eubulidas est Grospus Centuripinus, homo cum virtute et nobilitate domi suae, tum etiam pecunia princeps. huic homini, iudices, honestissimae civitatis honestissimo non modo frumenti scitote sed etiam vitae et sanguinis tantum relictum esse quantum Aproni libido tulit; nam vi malo plagis adductus est ut frumenti daret, non quantum deberet, sed quantum cogeretur.

  9. 2.3.57.1

    Sostratus et Numenius et Nymphodorus eiusdem civitatis cum ex agris tres fratres consortes profugissent, quod iis plus frumenti imperabatur quam quantum exararant, hominibus coactis in eorum arationes Apronius venit, omne instrumentum diripuit, familiam abduxit, pecus abegit. postea cum ad eum Nymphodorus venisset Aetnam et oraret ut sibi sua restituerentur, hominem corripi ac suspendi iussit in oleastro quodam, quae est arbor, iudices, Aetnae in foro. tam diu pependit in arbore socius amicusque populi Romani in sociorum urbe ac foro, colonus aratorque vester, quam diu voluntas Aproni tulit.

  10. 2.3.58.1

    genera iam dudum innumerabilium iniuriarum, iudices, singulis nominibus profero, infinitam multitudinem iniuriarum praetermitto. vos ante oculos animosque vestros tota Sicilia decumanorum hos impetus, aratorum direptiones, huius importunitatem, Aproni regnum proponite. contempsit Siculos; non duxit homines nec ipsos ad persequendum vehementis fore, et vos eorum iniurias leviter laturos existimavit.

  11. 2.3.59.1

    esto; falsam de illis habuit opinionem, malam de vobis; verum tamen, cum de Siculis male mereretur, civis Romanos coluit, iis indulsit, eorum voluntati et gratiae deditus fuit. iste civis Romanos? at nullis inimicior aut infestior fuit. Mitto vincla, mitto carcerem, mitto verbera, mitto securis, crucem denique illam praetermitto quam iste civibus Romanis testem humanitatis in eos ac benivolentiae suae voluit esse,—mitto, inquam, haec omnia atque in aliud dicendi tempus reicio; de decumis, de civium Romanorum condicione in arationibus disputo; qui quem ad modum essent accepti, iudices, audistis ex ipsis; bona sibi erepta esse dixerunt.

  12. 2.3.60.1

    verum haec, quoniam eius modi causa fuit, ferenda sunt, nihil valuisse aequitatem, nihil consuetudinem; damna denique, iudices, nulla tanta sunt quae non viri fortes ac magno et libero animo adfecti ferenda arbitrentur. quid si equitibus Romanis non obscuris neque ignotis, sed honestis et inlustribus manus ab Apronio isto praetore sine ulla dubitatione adferebantur? quid exspectatis, quid amplius a me dicendum putatis? an id agendum ut eo celerius de isto transigamus quo maturius ad Apronium possimus, id quod ego illi iam in Sicilia pollicitus sum, pervenire? qui C. Matrinium, iudices, summa virtute hominem, summa industria, summa gratia, Leontinis in publico biduum tenuit. A Q. Apronio, iudices, homine in dedecore nato, ad turpitudinem educato, ad Verris flagitia libidinesque accommodato, equitem Romanum scitote biduum cibo tectoque prohibitum, biduum Leontinis in foro custodiis Aproni retentum atque adservatum, neque ante dimissum quam ad condicionem eius depectus est.

  13. 2.3.61.1

    nam quid ego de Q. Lollio, iudices, dicam, equite Romano spectato atque honesto? clara res est quam dicturus sum, tota Sicilia celeberrima atque notissima. qui cum araret in Aetnensi, cumque is ager Apronio cum ceteris agris esset traditus, equestri vetere illa auctoritate et gratia fretus adfirmavit se decumanis plus quam deberet non daturum. refertur eius sermo ad Apronium. enim vero iste ridere ac mirari Lollium nihil de Matrinio, nihil de ceteris rebus audisse. mittit ad hominem Venerios. hoc quoque attendite, apparitores a praetore adsignatos habuisse decumanum, si hoc mediocre argumentum videri potest istum decumanorum nomine ad suos quaestus esse abusum. adducitur a Veneriis atque adeo attrahitur Lollius, commodum cum Apronius e palaestra redisset, et in triclinio quod in foro Aetnae straverat recubuisset. statuitur LolIius in illo tempestivo gladiatorum convivio.

  14. 2.3.62.1

    non mehercule haec quae loquor crederem, iudices, tametsi vulgo audieram, nisi mecum ipse senex, cum mihi atque huic voluntati accusationis meae lacrimans gratias ageret, summa cum auctoritate esset locutus. statuitur, ut dico, eques Romanus annos prope lxxx natus in Aproni convivio, cum interea Apronius caput atque os suum unguento confricaret. quid est, Lolli? inquit; tu nisi malo coactus recte facere nescis? homo quid ageret, taceret responderet, quid faceret denique illa aetate et auctoritate praeditus nesciebat. Apronius interea cenam ac pocula poscebat; servi autem eius, qui et moribus isdem essent quibus dominus et eodem genere ac loco nati, praeter oculos Lolli haec omnia ferebant. ridere convivae, cachinnare ipse Apronius, nisi forte existimatis eum in vino ac ludo non risisse qui nunc in periculo atque exitio suo risum tenere non possit. ne multa, iudices: his contumeliis scitote Q. Lollium coactum ad Aproni leges condicionesque venisse.

  15. 2.3.63.1

    Lollius aetate et morbo impeditus ad testimonium dicendum venire non potuit. quid opus est Lollio? nemo hoc nescit, nemo tuorum amicorum, nemo abs te productus, nemo abs te interrogatus nunc se primum hoc dicet audire. M. Lollius, filius eius, adulescens lectissimus, praesto est: huius verba audietis. nam Q. Lollius, eius filius, qui Calidium accusavit, adulescens et bonus et fortis et in primis disertus, cum his iniuriis contumeliisque commotus in Siciliam esset profectus, in itinere occisus est. cuius mortis causam fugitivi sustinent, re quidem vera nemo in Sicilia dubitat quin eo sit occisus quod habere clausa non potuerit sua consilia de Verre. iste porro non dubitabat quin is, qui alium antea studio adductus accusasset, sibi advenienti praesto esset futurus, cum esset parentis iniuriis et domestico dolore commotus.

  16. 2.3.64.1

    iamne intellegitis, iudices, quae pestis, quae immanitas in vestra antiquissima fidelissima proximaque provincia versata sit? iam videtis quam ob causam Sicilia, tot hominum antea furta rapinas iniquitates ignominiasque perpessa, hoc non potuerit novum ac singulare atque incredibile genus iniuriarum contumeliarumque perferre? iam omnes intellegunt cur universa provincia defensorem suae salutis eum quaesiverit cuius iste fidei diligentiae perseverantiae nulla ratione eripi possit. tot iudiciis interfuistis, tot homines nocentis et improbos accusatos et vestra et superiorum memoria scitis esse: ecquem vidistis, ecquem audistis in tantis furtis, in tam apertis, in tanta audacia, in tanta impudentia esse versatum?

  17. 2.3.65.1

    Apronius stipatores Venerios secum habebat; ducebat eos circum civitates; publice sibi convivia parari, sterni triclinia, et in foro sterni iubebat; eo vocari homines honestissimos non solum Siculos sed etiam equites Romanos, ut, quicum vivere nemo umquam nisi turpis impurusque voluisset, ad eius convivium spectatissimi atque honestissimi viri tenerentur. haec tu, omnium mortalium profligatissime ac perditissime, cum scires, cum audires cotidie, cum videres, si sine tuo quaestu maximo fierent, cum tanto periculo tuo fieri paterere atque concederes? tantum apud te quaestus Aproni, tantum eius sermo inquinatissimus et blanditiae flagitiosae valuerunt ut numquam animum tuum cura tuarum fortunarum cogitatioque tangeret?

  18. 2.3.66.1

    cernitis, iudices, quod et quantum incendium decumanorum impetu non solum per agros sed etiam per reliquas fortunas aratorum, neque solum per bona sed etiam per iura libertatis et civitatis isto praetore pervaserit. videtis pendere alios ex arbore, pulsari alios, alios autem verberari, porro alios in publico custodiri, destitui alios in convivio, condemnari alios a medico et praecone praetoris; bona tamen interea nihilo minus eorum omnium ex agris auferri ac diripi. quid est hoc? populi Romani imperium? praetoriae leges, iudicia? socios fidelis, provincia suburbana. nonne omnia potius eius modi sunt quae, si Athenio rex fugitivorum vicisset, in Sicilia non fecisset? non, inquam, iudices, esset ullam partem istius nequitiae fugitivorum insolentia consecuta.

  19. 2.3.66.2

    privatim hoc modo: quid? publice civitates tractatae quem ad modum sunt? Audistis permulta, iudices, testimonia civitatum, et reliquarum audietis.

  20. 2.3.67.1

    ac primum de Agyrinensi populo fideli et inlustri breviter cognoscite. Agyrinensis est in primis honesta Siciliae civitas hominum ante hunc praetorem locupletium summorumque aratorum. eius agri decumas cum emisset idem Apronius, Agyrium venit. qui cum apparitoribus eo et vi ac minis venisset, poscere pecuniam grandem coepit ut accepto lucro discederet; nolle se negoti quicquam habere dicebat, sed accepta pecunia velle quam primum in aliam civitatem occurrere. sunt omnes Siculi non contemnendi, si per nostros magistratus liceat, sed homines et satis fortes et plane frugi ac sobrii, et in primis haec civitas de qua loquor, iudices.

  21. 2.3.68.1

    itaque homini improbissimo respondent Agyrinenses sese decumas ei quem ad modum deberent daturos: lucrum, cum ille magno praesertim emisset, non addituros. Apronius certiorem facit istum cuia res erat. statim, tamquam coniuratio aliqua Agyri contra rem publicam facta aut legatus praetoris pulsatus esset, ita Agyrio magistratus et quinque primi accitu istius evocantur. veniunt Syracusas; praesto est Apronius; ait eos ipsos qui venissent contra edictum praetoris fecisse. quaerebant, quid? respondebat se ad recuperatores esse dicturum. iste aequissimus homo formidinem illam suam miseris Agyrinensibus iniciebat: recuperatores se de cohorte sua daturum minabatur. Agyrinenses, viri fortissimi, iudicio se passuros esse dicebant.

  22. 2.3.69.1

    ingerebat iste Artemidorum Cornelium medicum et Tlepolemum Cornelium pictorem et eius modi recuperatores, quorum civis Romanus nemo erat, sed Graeci sacrilegi iam pridem improbi, repente Cornelii. videbant Agyrinenses, quicquid ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum perfacile probaturum: condemnari cum istius invidia infamiaque malebant quam ad eius condiciones pactionesque accedere. quaerebant quae in verba recuperatores daret. respondebat, sl pareret adversvs edictvm fecisse; qua in re in iudicio dicturum esse aiebat. iniquissimis verbis, improbissimis recuperatoribus conflictari malebant quam quicquam cum isto sua voluntate decidere. summittebat iste Timarchidem qui moneret eos, si saperent, ut transigerent. pernegabant. quid ergo? in singulos HS quinquagenis milibus damnari mavultis? Malle dicebant. tum iste clare omnibus audientibus, qui damnatus erit, inquit, virgis ad necem caedetur. hic illi flentes rogare atque orare coeperunt ut sibi suas segetes fructusque omnis arationesque vacuas Apronio tradere liceret, ut ipsi sine ignominia molestiaque discederent.

  23. 2.3.70.1

    hac lege, iudices, decumas vendidit Verres. dicat licet Hortensius, si volet, magno Verrem decumas vendidisse. haec condicio fuit isto praetore aratorum, ut secum praeclare agi arbitrarentur si vacuos agros Apronio tradere liceret; multas enim cruces propositas effugere cupiebant. quantum Apronius edidisset deberi, tantum ex edicto dandum erat. etiamne si plus edidisset quam quantum natum esset? etiam, quando magistratus ex istius edicto exigere debebant. at arator repetere poterat. verum Artemidoro recuperatore. quid si minus dedisset arator quam poposcisset Apronius? iudicium in aratorem in quadruplum. ex quo iudicum numero? ex cohorte praetoria praeclara hominum honestissimorum. quid amplius? minus te iugerum professum esse dico: recuperatores reice, quod adversus edictum feceris. ex quo numero? ex eadem cohorte. quid erit extremum? si damnatus eris, atque adeo cum damnatus eris,—nam dubitatio damnationis illis recuperatoribus quae poterat esse?—virgis te ad necem caedi necesse erit. his legibus, his condicionibus erit quisquam tam stultus qui decumas venisse arbitretur, qui aratori novem partis reliquas factas esse existimet, qui non intellegat istum sibi quaestui praedaeque habuisse bona possessiones fortunasque aratorum? virgarum metu Agyrinenses quod imperatum esset facturos se esse dixerunt.

  24. 2.3.71.1

    accipite nunc quid imperarit, et dissimulate, si potestis, vos intellegere ipsum praetorem, id quod tota Sicilia perspexit, redemptorem decumarum atque adeo aratorum dominum ac regem fuisse. imperat Agyrinensibus ut decumas ipsi publice accipiant, Apronio lucrum dent. si magno emerat, quoniam tu es qui diligentissime pretia exquisisti, qui, ut ais, magno vendidisti, quare putabas emptori lucrum addi oportere? esto, putabas: quam ob rem imperabas ut adderent? quid est aliud capere et conciliare pecunias, in quo te lex tenet, si hoc non est, vi atque imperio cogere invitos lucrum dare alteri, hoc est pecuniam dare?

  25. 2.3.72.1

    quid tum? Apronio, deliciis praetoris, lucelli aliquid iussi sunt dare. putatote Apronio datum, si Apronianum lucellum ac non praetoria praeda vobis videbitur. imperas ut decumas accipiant, Apronio dent lucri tritici medimnum xxxiii. quid est hoc? Vna civitas ex uno agro plebis Romanae prope menstrua cibaria praetoris imperio donare Apronio cogitur. tu magno decumas vendidisti, cum tantum lucri decumano sit datum? profecto, si pretium exquisisses diligenter tum cum vendebas, x medimnum potius addidissent quam HS dc postea. Magna praeda videtur: audite reliqua et diligenter attendite, quo minus miremini Siculos re necessaria coactos auxilium a patronis, ab consulibus, ab senatu, ab legibus, ab iudiciis petivisse.

  26. 2.3.73.1

    Vt probaret Apronius hoc triticum quod ei dabatur, imperat Agyrinensibus Verres ut in medimna singula dentur Apronio HS. quid est hoc? tanto numero frumenti lucri nomine imperato et expresso, nummi praeterea exiguntur ut probetur frumentum? an poterat non modo Apronius, sed quivis, exercitui si metiendum esset, improbare Siculum frumentum, quod illi ex area, si vellet, admetiri licebat? frumenti tantus numerus imperio tuo datur et cogitur. non est satis; nummi praeterea imperantur. dantur. Parum est. pro decumis hordei alia pecunia cogitur; iubes HS xxx lucri dari. ita ab una civitate vi minis imperio iniuriaque praetoris eripiuntur tritici medimnum xxxiii et praeterea HS lx. at haec obscura sunt? aut, si omnes homines velint, obscura esse possunt? quae tu palam egisti, in conventu imperasti, omnibus inspectantibus coegisti; qua de re Agyrinenses magistratus et quinque primi, quos tu tui quaestus causa evocaras, acta et imperia tua domum ad senatum suum renuntiaverunt; quorum renuntiatio legibus illorum litteris publicis mandata est; quorum legati, homines nobilissimi, Romae sunt, qui hoc idem pro testimonio dixerunt!

  27. 2.3.74.1

    cognoscite Agyrinensium publicas litteras, deinde testimonium publicum civitatis. recita. litterae publicae, testlmonivm pvbliclum. Animadvertistis in hoc testimonio, iudices, Apollodorum, cui Pyragro cognomen est, principem suae civitatis, lacrimantem testari ac dicere numquam post populi Romani nomen ab Siculis auditum et cognitum Agyrinensis contra quemquam infimum civem Romanum dixisse aut fecisse quippiam, qui nunc contra praetorem populi Romani magnis iniuriis et magno dolore publice testimonium dicere cogerentur. Vni mehercule huic civitati, Verres, obsistere tua defensio non potest; tanta auctoritas est in eorum hominum fidelitate, tantus dolor in iniuria, tanta religio in testimonio. verum non una te tantum, sed universae similibus adflictae iniuriis et incommodis civitates legationibus ac testimoniis publicis persequuntur.

  28. 2.3.75.1

    etenim deinceps videamus Herbitensis civitas honesta et antea copiosa quem ad modum spoliata ab isto ac vexata sit. at quorum hominum! summorum aratorum, remotissimorum a foro, iudiciis, controversiis, quibus parcere et consulere, homo impurissime, et quod genus hominum studiosissime conservare debuisti. primo anno venierunt eius agri decumae tritici modium xviii Atidius, istius item minister in decumis, cum emisset et praefecti nomine cum venisset Herbitam cum Veneriis, locusque ei publice quo deverteretur datus esset, coguntur Herbitenses ei lucri dare tritici modium xxxviiidccc, cum decumae venissent tritici modium xviii. atque hoc tantum lucri coguntur dare publice tum cum iam privatim aratores ex agris spoliati atque exagitati decumanorum iniuriis profugissent.

  29. 2.3.76.1

    anno secundo cum emisset Apronius decumas tritici modium xxvdccc et ipse Herbitam cum illa sua praedonum copia manuque venisset, populus publice coactus est ei conferre lucri tritici modium xxi et accessionis HS ∞ ∞. de accessione dubito an Apronio ipsi data sit merces operae atque impudentiae: de tritici quidem numero tanto quis potest dubitare quin ad istum praedonem frumentarium sicut Agyrinense frumentum pervenerit? anno tertio vero in hoc agro consuetudine usus est regia. solere aiunt reges barbaros Persarum ac Syrorum pluris uxores habere, his autem uxoribus civitates attribuere hoc modo: haec civitas mulieri in redimiculum praebeat, haec in collum, haec in crinis. ita populos habent universos non solum conscios libidinis suae, verum etiam administros.

  30. 2.3.77.1

    eandem istius, qui se regem Siculorum esse dicebat, licentiam libidinemque fuisse cognoscite.

  31. 2.3.77.2

    Aeschrionis Syracusani uxor est Pipa, cuius nomen istius nequitia tota Sicilia pervulgatum est; de qua muliere versus plurimi supra tribunal et supra praetoris caput scribebantur. hic Aeschrio, Pipae vir adumbratus, in Herbitensibus decumis novus instituitur publicanus. Herbitenses cum viderent, si ad Aeschrionem pretium resedisset, se ad arbitrium libidinosissimae mulieris spoliatum iri, liciti sunt usque adeo quoad se efficere posse arbitrabantur. supra adiecit Aeschrio; neque enim metuebat, ne praetore Verre decumana mulier damno adfici posset. addicitur medimnum viiic, dimidio fere pluris quam superiore anno. aratores funditus evertebantur, et eo magis quod iam superioribus annis adflicti erant ac paene perditi. intellexit iste ita magno venisse ut amplius ab Herbitensibus exprimi non posset: demit de capite medimna dc, iubet in tabulas pro medimnum viiic referri viid.

  32. 2.3.78.1

    hordei decumas eiusdem agri Docimus emerat. hic est Docimus ad quem iste deduxerat Tertiam, Isidori mimi filiam, vi abductam ab Rhodio tibicine. huius Tertiae plus etiam quam Pipae, plus quam ceterarum, ac prope dicam tantum apud istum in Siciliensi praetura auctoritas potuit quantum in urbana Chelidonis. veniunt Herbitam duo praetoris aemuli non molesti, muliercularum deterrimarum improbissimi cognitores; incipiunt postulare, poscere, minari; non poterant tamen, cum cuperent, Apronium imitari; Siculi Siculos non tam pertimescebant. cum omni ratione tamen illi calumniarentur, promittunt Herbitenses vadimonium Syracusas. eo posteaquam ventum est, coguntur Aeschrioni, hoc est Pipae, tantum dare quantum erat de capite demptum, tritici modium IIIDC. Mulierculae publicanae noluit ex decumis nimium lucri dare, ne forte ab nocturno suo quaestu animum ad vectigalia redimenda transferret.

  33. 2.3.79.1

    transactum putabant Herbitenses, cum iste, quid? de hordeo, inquit, et de Docimo, amiculo meo, quid cogitatis? atque hoc agebat in cubiculo, iudices, atque in lecto suo. negabant illi quicquam sibi esse mandatum. non audio: numerate HS. xii. quid facerent miseri, aut quid recusarent? praesertim cum in lecto decumanae mulieris vestigia viderent recentia, quibus illum inflammari ad perseverandum intellegebant. ita civitas una sociorum atque amicorum duabus deterrimis mulierculis Verre praetore vectigalis fuit.

  34. 2.3.79.2

    atque ego nunc eum frumenti numerum et eas pecunias publice decumanis ab Herbitensibus datas esse dico; quo illi frumento et quibus pecuniis tamen ab decumanorum iniuriis civis suos non redemerunt. perditis enim iam et direptis aratorum bonis, haec decumanis merces dabatur ut aliquando ex eorum agris atque ex urbibus abirent.

  35. 2.3.80.1

    itaque cum Philinus Herbitensis, homo disertus et prudens et domi nobilis, de calamitate aratorum et de fuga et de reliquorum paucitate publice diceret, animadvertistis, iudices, gemitum populi Romani, cuius frequentia huic causae numquam defuit. qua de paucitate aratorum alio loco dicam: nunc illud quod praeterii non omnino relinquendum videtur. nam, per deos immortalis, quod de capite iste dempsit, quo tandem modo vobis non modo ferendum, verum etiam audiendum videtur?

  36. 2.3.81.1

    Vnus adhuc fuit post Romam conditam, —di immortales faxint, ne sit alter!—cui res publica totam se traderet temporibus et malis coacta domesticis, L. Sulla. hic tantum potuit ut nemo illo invito nec bona nec patriam nec vitam retinere posset; tantum animi habuit ad audaciam ut dicere in contione non dubitaret, bona civium Romanorum cum venderet, se praedam suam vendere. eius omnis res gestas non solum obtinemus, verum etiam propter maiorum incommodorum et calamitatum metum publica auctoritate defendimus: unum hoc aliquot senatus consultis reprehensum, decretumque est ut, quibus ille de capite dempsisset, ii pecunias in aerarium referrent. statuit senatus hoc ne illi quidem esse licitum cui concesserat omnia, a populo factarum quaesitarumque rerum summas imminuere.

  37. 2.3.82.1

    illum viris fortissimis iudicarunt patres conscripti remittere de summa non potuisse: te mulieri deterrimae recte remisisse senatores iudicabunt? ille, de quo legem populus Romanus iusserat ut ipsius voluntas ei posset esse pro lege, tamen in hoc uno genere veterum religione legum reprehenditur: tu, qui omnibus legibus implicatus tenebare, libidinem tibi tuam pro lege esse voluisti? in illo reprehenditur, quod ex ea pecunia remiserit quam ipse quaesierat: tibi concedetur, qui de capite vectigalium populi Romani remisisti?

  38. 2.3.83.1

    atque in hoc genere audaciae multo etiam impudentius in decumis Acestensium versatus est; quas cum addixisset eidem illi Docimo, hoc est Tertiae, tritici modium v, et accessionem ascripsisset HS md, coegit Acestensis a Docimo tantundem publice accipere; id quod ex Acestensium publico testimonio cognoscite. recita. testmionivm pvblicum. Audistis quanti decumas acceperit a Docimo civitas, tritici modium v et accessionem: cognoscite nunc quanti se vendidisse rettulerit. lex decvmis vendvndis C. Verre pr. hoc nomine videtis tritici modium ciↄ ciↄ ciↄ de capite esse dempta, quae cum de populi Romani victu, de vectigalium nervis, de sanguine detraxisset aerari, Tertiae mimae condonavit. Vtrum impudentius ab sociis abstulit an turpius meretrici dedit an improbius populo Romano ademit an audacius tabulas publicas commutavit? ex horum severitate te ulla vis eripiet aut ulla largitio? non eripiet. sed si eripuerit, non intellegis haec quae iam dudum loquor ad aliam quaestionem atque ad peculatus iudicium pertinere?

  39. 2.3.84.1

    itaque hoc mihi reservabo genus totum integrum: ad illam quam institui causam frumenti ac decumarum revertar.

  40. 2.3.84.2

    qui cum agros maximos et feracissimos per se ipsum, hoc est per Apronium, Verrem alterum, depopularetur, ad minores civitates habebat alios quos tamquam canis immitteret, nequam homines et improbos, quibus aut frumentum aut pecuniam publice cogebat dari. A. Valentius est in Sicilia interpres, quo iste interprete non ad linguam Graecam, sed ad furta et flagitia uti solebat. fit hic interpres, homo levis atque egens, repente decumanus; emit agri Liparensis miseri atque ieiuni decumas tritici medimnis DC. Liparenses vocantur; ipsi accipere decumas et numerare Valentio coguntur lucri HS xxx. per deos immortalis, utrum tibi sumes ad defensionem, tantone minoris te decumas vendidisse ut ad medimna dc HS xxx lucri statim sua voluntate civitas adderet, hoc est tritici medimnum ii, an, cum magno decumas vendidisses, te expressisse ab invitis Liparensibus hanc pecuniam?

  41. 2.3.85.1

    sed quid ego ex te quaero quid defensurus sis, potius quam cognoscam ex ipsa civitate quid gestum sit? recita testimonium publicum Liparensium, deinde quem ad modum nummi Valentio sint dati. testimonivm pvblicvm. qvo modo solvtvm sit, ex litteris pvblicis. etiamne haec tam parva civitas, tam procul a manibus tuis atque a conspectu remota, seiuncta a Sicilia, in insula inculta tenuique posita, cumulata aliis tuis maioribus iniuriis, in hoc quoque frumentario genere praedae tibi et quaestui fuit? quam tu totam insulam cuidam tuorum sodalium sicut aliquod munusculum condonaras, ab hac etiam haec frumentaria lucra tamquam a mediterraneis exigebantur? itaque qui tot annis agellos suos te praetore redimere a piratis solebant, idem se ipsos a te pretio imposito redemerunt.

  42. 2.3.86.1

    quid vero? a Tissensibus, perparva ac tenui civitate, sed aratoribus laboriosissimis frugalissimisque hominibus, nonne plus lucri nomine eripitur quam quantum omnino frumenti exararant? ad quos tu decumanum Diognetum Venerium misisti, novum genus publicani. cur hoc auctore non Romae quoque servi publici ad vectigalia accedunt? anno secundo Tissenses HS xxi lucri dare coguntur inviti; tertio anno xii mod. tritici lucri Diogneto Venerio dare coacti sunt. hic Diognetus, qui ex publicis vectigalibus tanta lucra facit, vicarium nullum habet, nihil omnino peculi. vos etiam nunc dubitate, si potestis, utrum tantum numerum tritici Venerius apparitor istius sibi acceperit an huic exegerit.

  43. 2.3.87.1

    atque haec ex publico Tissensium testimonio cognoscite. testimonivm pvblicvm tissensivm. obscure, iudices, praetor ipse decumanus est, cum eius apparitores frumentum a civitatibus exigant, pecunias imperent, aliquanto plus ipsi lucri auferant quam quantum populo Romano decumarum nomine daturi sunt! haec aequitas in tuo imperio fuit, haec praetoris dignitas, ut servos Venerios Siculorum dominos esse velles; hic dilectus, hoc discrimen te praetore fuit, ut aratores in servorum numero essent, servi in publicanorum.

  44. 2.3.88.1

    quid? Amestratini miseri, impositis ita magnis decumis ut ipsis reliqui nihil fieret, nonne tamen numerare pecunias coacti sunt? addicuntur decumae M. Caesio, cum adessent legati Amestratini; statim cogitur Heraclius legatus numerare HS xxii. quid hoc est? quae est ista praeda, quae vis, quae direptio sociorum? si erat Heraclio ab senatu mandatum ut emeret, emisset: si non erat, qui poterat sua sponte pecuniam numerare? Caesio renuntiat se dedisse.

  45. 2.3.89.1

    cognoscite renuntiationem ex litteris publicis. recita. ex litteris pvblicis. quo senatus consulto erat hoc legato permissum? nullo. cur fecit? coactus est. quis hoc dicit? tota civitas. recita testimonium publicum. testimonivm pvblicvm. Ab hac eadem civitate anno secundo simili ratione extortam esse pecuniam et sex. Vennonio datam ex eodem testimonio cognovistis. at Amestratinos, homines tenuis, cum eorum decumas medimnis dccc vendidisses Bariobali Venerio—cognoscite nomina publicanorum!—cogis eos plus lucri addere quam quanti venierant, cum magno venissent. dant Bariobali medimna dcccl, HS md. Profecto numquam iste tam amens fuisset ut ex agro populi Romani plus frumenti servo Venerio quam populo Romano tribui pateretur, nisi omnis ea praeda servi nomine ad istum ipsum perveniret.

  46. 2.3.90.1

    Petrini, cum eorum decumae magno addictae essent, tamen invitissimi P. Naevio Turpioni, homini improbissimo, qui iniuriarum Sacerdote praetore damnatus est, HS lii dare coacti sunt. itane dissolute decumas vendidisti ut, cum esset medimnum HS xv, venissent autem decumae medimnum iii, hoc est HS xxxxv, lucri decumano HS lii darentur? at permagno decumas eius agri vendidisti. videlicet gloriatur non Turpioni lucrum datum esse, sed Petrinis pecuniam ereptam.

  47. 2.3.91.1

    quid? Halicyenses, quorum incolae decumas dant, ipsi agros immunis habent, nonne huic eidem Turpioni, cum decumae c med. venissent, HS xv dare coacti sunt? si id quod maxime vis posses probare, haec ad decumanos lucra venisse, nihil te attigisse, tamen hae pecuniae per vim atque iniuriam tuam captae et conciliatae tibi fraudi ac damnationi esse deberent; cum vero hoc nemini persuadere possis, te tam amentem fuisse ut Apronium et Turpionem, servos homines, tuo liberumque tuorum periculo divites fieri velles, dubitaturum quemquam existimas quin illis emissariis haec tibi omnis pecunia quaesita sit?

  48. 2.3.92.1

    Segestam item ad immunem civitatem Venerius Symmachus decumanus immittitur. is ab isto litteras adfert, ut sibi contra omnia senatus consulta, contra omnia iura, contraque legem Rupiliam extra forum vadimonium promittant aratores. audite litteras quas ad Segestanos miserit. litterae C. Verris. hic Venerius quem ad modum aratores eluserit, ex una pactione hominis honesti gratiosique cognoscite; in eodem enim genere sunt cetera.

  49. 2.3.93.1

    Diocles est Panhormitanus, Phimes cognomine, homo inlustris ac nobilis. arabat is agrum conductum in Segestano; nam commercium in eo agro nemini est; conductum habebat HS sex milibus. pro decuma, cum pulsatus a Venerio esset, decidit HS xvi et medimnis dcliiii. id ex tabulis ipsius cognoscite. nomen Dioclis Panhormitani. huic eidem Symmacho C. Annaeus Brocchus senator, homo eo splendore, ea virtute, qua omnes existimatis, nummos praeter frumentum coactus est dare. Venerione servo te praetore talis vir, senator populi Romani, quaestui fuit?

  50. 2.3.94.1

    hunc ordinem si dignitate antecellere non existimabas, ne hoc quidem sciebas, iudicare? antea cum equester ordo iudicaret, improbi et rapaces magistratus in provinciis inserviebant publicanis; ornabant eos qui in operis erant; quemcumque equitem Romanum in provincia viderant, beneficiis ac liberalitate prosequebantur; neque tantum illa res nocentibus proderat quantum obfuit multis, cum aliquid contra utilitatem eius ordinis voluntatemque fecissent. retinebatur hoc tum nescio quo modo quasi communi consilio ab illis diligenter, ut, qui unum equitem Romanum contumelia dignum putasset, ab universo ordine malo dignus iudicaretur:

  51. 2.3.95.1

    tu sic ordinem senatorium despexisti, sic ad iniurias libidinesque tuas omnia coaequasti, sic habuisti statutum cum animo ac deliberatum, omnis qui habitarent in Sicilia, aut qui Siciliam te praetore attigissent, iudices reicere ut illud non cogitares tamen, ad eiusdem ordinis homines te iudices esse venturum? in quibus si ex ipsorum domestico incommodo nullus dolor insideret, tamen esset illa cogitatio, in alterius iniuria sese despectos dignitatemque ordinis contemptam et abiectam. quod mehercule, iudices, mihi non mediocriter ferendum videtur; habet enim quendam aculeum contumelia, quem pati pudentes ac viri boni difficillime possunt.

  52. 2.3.96.1

    spoliasti Siculos; solent enim muti esse in iniuriis suis. vexasti negotiatores; inviti enim Romam raroque decedunt. equites Romanos ad Aproni iniurias dedisti; quid enim iam nocere possunt quibus non licet iudicare? quid? cum senatores summis iniuriis adficis, quid aliud dicis nisi hoc, cedo mihi etiam istum senatorem, ut hoc amplissimum nomen senatorium non modo ad invidiam imperitorum, sed etiam ad contumeliam improborum natum esse videatur?

  53. 2.3.97.1

    neque hoc in uno fecit Annaeo, sed in omnibus senatoribus, ut ordinis nomen non tantum ad honorem quantum ad ignominiam valeret. in C. Cassio, clarissimo et fortissimo viro, cum is eo ipso tempore primo istius anno consul esset, tanta improbitate usus est ut, cum eius uxor, femina primaria, paternas haberet arationes in Leontino, frumentum omne decumanos auferre iusserit. hunc tu in hac causa testem, Verres, habebis, quoniam iudicem ne haberes providisti.

  54. 2.3.98.1

    vos autem, iudices, putare debetis esse quiddam nobis inter nos commune atque coniunctum. multa sunt imposita huic ordini munera, multi labores, multa pericula non solum legum ac iudiciorum, sed etiam rumorum ac temporum: sic est hic ordo quasi propositus atque editus in altum ut ab omnibus ventis invidiae circumflari posse videatur. in hac tam misera et iniqua condicione vitae ne hoc quidem retinebimus, iudices, ut magistratibus nostris in obtinendo iure nostro ne contemptissimi ac despicatissimi esse videamur?

  55. 2.3.99.1

    Thermitani miserunt qui decumas emerent agri sui. Magni sua putabant interesse publice potius quamvis magno emi quam in aliquem istius emissarium inciderent. adpositus erat Venuleius quidam qui emeret. is liceri non destitit; illi quoad videbatur ferri aliquo modo posse contenderunt; postremo liceri destiterunt. addicitur Venuleio tritici medimnum viii milibus. legatus Posidorus renuntiat. cum omnibus hoc intolerandum videretur, tamen Venuleio dantur, ne accedat, tritici mod. vll et praeterea HS ii: ex quo facile apparet quae merces decumani, quae praetoris praeda esse videatur. cedo Thermitanorum mihi litteras et testimonium. tabvlae Thermitanorvm et testimonivm.

  56. 2.3.100.1

    Imacharensis iam omni frumento ablato, iam omnibus iniuriis tuis exinanitos, tributum facere miseros ac perditos coegisti, ut Apronio darent HS xx. recita et decretum de tributis et publicum testimonium. senatvs consvltvm de tribvto confervndo. testimonivm Imacharensivm. Hennenses, cum decumae venissent agri Hennensis med. viiicc, Apronio coacti sunt dare tritici modium xviii et HS iii milia. quaeso, attendite quantus numerus frumenti cogatur ex omni agro decumano. nam per omnis civitates quae decumas debent percurrit oratio mea, et in hoc genere nunc, iudices, versor, non in quo singillatim aratores eversi bonis omnibus sint, sed quae publice decumanis lucra data sint, ut aliquando ex eorum agris atque urbibus expleti atque saturati cum hoc cumulo quaestus decederent.

  57. 2.3.101.1

    Calactinis quam ob rem imperasti anno tertio ut decumas agri sui, quas Calactae dare consueverant, Amestrati M. Caesio decumano darent? quod neque ante te praetorem illi fecerant neque tu ipse hoc ita statueras antea per biennium. Theomnastus Syracusanus in agrum Mutycensem cur abs te immissus est? qui aratores ita vexavit ut illi in alteras decumas, id quod in aliis quoque civitatibus ostendam, triticum emere necessario propter inopiam cogerentur.

  58. 2.3.102.1

    iam vero ex Hyblensium pactionibus intellegetis, quae factae sunt cum decumano Cn. Sergio, sexiens tanto quam quantum satum sit ablatum esse ab aratoribus. recita sationes et pactiones ex litteris publicis. cognoscite pactiones Menaenorum cum Venerio servo. cognoscite item professiones sationum et pactiones Menaenorum. patiemini, iudices, ab sociis, ab aratoribus populi Romani, ab eis qui vobis laborant, vobis serviunt, qui ita plebem Romanam ab sese ali volunt ut sibi ac liberis suis tantum supersit quo ipsi ali possint, ab his per summam iniuriam, per acerbissimas contumelias plus aliquanto ablatum esse quam natum sit?

  59. 2.3.103.1

    Sentio, iudices, moderandum mihi esse iam orationi meae fugiendamque vestram satietatem. non versabor in uno genere diutius, et ita cetera de oratione mea tollam ut in causa tamen relinquam. audietis Agrigentinorum, fortissimorum virorum, diligentissimorum aratorum, querimonias; cognoscetis Entellinorum, hominum summi laboris summaeque industriae, dolorem et iniurias; Heracliensium, Gelensium, Soluntinorum incommoda proferentur; Catinensium, locupletissimorum hominum amicissimorumque, agros vexatos ab Apronio cognoscetis-; Tyndaritanam, nobilissimam civitatem, Cephaloeditanam, Haluntinam, Apolloniensem, Enguinam, Capitinam perditas esse hac iniquitate decumarum intellegetis; Inensibus, Murgentinis, Assorinis, Helorinis, Ietinis nihil omnino relictum; Cetarinos, Scherinos, parvarum civitatum homines, omnino abiectos esse ac perditos; omnis denique agros decumanos per triennium populo Romano ex parte decuma, C. Verri ex omni reliquo vectigalis fuisse, et plerisque aratoribus nihil omnino superfuisse; si cui quid autem aut relictum aut remissum sit, id fuisse tantum quantum ex eo quo istius avaritia contenta fuit redundarit.

  60. 2.3.104.1

    duarum mihi civitatum reliquos feci agros, iudices, fere optimos ac nobilissimos, Aetnensem et Leontinum. Horum ego agrorum missos faciam quaestus trienni; unum annum eligam, quo facilius id quod institui explicare possim. sumam annum tertium, quod et recentissimus est et ab isto ita administratus ut, cum se certe decessurum videret, non laboraret si aratorem nullum in Sicilia omnino esset relicturus. Agri Aetnensis et Leontini decumas agemus. attendite, iudices, diligenter. Agri sunt feraces, annus tertius, decumanus Apronius.

  61. 2.3.105.1

    de Aetnensibus perpauca dicam; dixerunt enim ipsi priore actione publice. memoria tenetis Artemidorum Aetnensem, legationis eius principem, publice dicere Apronium venisse Aetnam cum Veneriis; vocasse ad se magistratus, imperasse ut in foro sibi medio lecti sternerentur, cotidie solitum esse non modo in publico, sed etiam de publico convivari; cum in eius conviviis symphonia caneret maximisque poculis ministraretur, retineri solitos esse aratores, atque ab eis non modo per iniuriam sed etiam per contumeliam tantum exprimi frumenti quantum Apronius imperasset.

  62. 2.3.106.1

    Audistis haec, iudices; quae nunc ego omnia praetereo et relinquo. nihil de luxuria Aproni loquor, nihil de insolentia, nihil de permissa ab isto licentia, nihil de singulari nequitia ac turpitudine: tantum de quaestu ac lucro dicam unius agri et unius anni, quo facilius vos coniecturam de triennio et de tota Sicilia facere possitis. sed mihi Aetnensium brevis est ratio; ipsi enim venerunt, ipsi publicas litteras deportaverunt; docuerunt vos quid lucelli fecerit homo non malus, familiaris praetoris, Apronius. id, quaeso, ex ipsorum testimonio cognoscite. recita. testimonivm Aetnensium quid ais? dic, dic, quaeso, clarius, ut populus Romanus de suis vectigalibus, de suis aratoribus, de suis sociis atque amicis audiat. l MED., HS l per deos immortalis! unus ager uno anno trecenta milia mod. tritici et praeterea HS l lucri dat Apronio! tantone minoris decumae venierunt quam fuerunt, an, cum satis magno venissent, hic tantus tamen frumenti pecuniaeque numerus ab aratoribus per vim ablatus est? Vtrum enim horum dixeris, in eo culpa et crimen haerebit.

  63. 2.3.107.1

    nam illud quidem non dices—quod utinam dicas!—ad Apronium non pervenisse tantum. ita te non modo publicis tenebo sed etiam privatis aratorum pactionibus ac litteris ut intellegas non te diligentiorem in faciendis furtis fuisse quam me in deprehendendis. hoc tu feres? hoc quisquam defendet? hoc hi, si aliter de te statuere voluerint, sustinebunt? uno adventu ex uno agro Q. Apronium, praeter eam quam dixi pecuniam numeratam, ccc milia mod. tritici lucri nomine sustulisse!

  64. 2.3.108.1

    quid? hoc Aetnenses soli dicunt? immo etiam Centuripini, qui agri Aetnensis multo maximam partem possident; quorum legatis, hominibus nobilissimis, androni et Artemoni, senatus ea mandata dedit quae publice ad civitatem ipsorum pertinebant; de iis iniuriis quas cives Centuripini non in suis sed in aliorum finibus acceperant, senatus et populus Centuripinus legatos noluit mittere; ipsi aratores Centuripini, qui numerus est in Sicilia maximus hominum honestissimorum et locupletissimorum, tris legatos, civis suos, delegerunt, ut eorum testimonio non unius agri sed prope totius Siciliae calamitates cognosceretis. arant enim tota Sicilia fere Centuripini, et hoc in te graviores certioresque testes sunt, quod ceterae civitates suis solum incommodis commoventur, Centuripini, quod in omnium fere finibus possessiones habent, etiam ceterarum civitatum damna ac detrimenta senserunt.

  65. 2.3.109.1

    verum, uti dixi, ratio certa est Aetnensium et publicis et privatis litteris consignata. meae diligentiae pensum magis in Leontino agro est exigendum propter hanc causam, quod ipsi Leontini publice non sane me multum adiuverunt; neque enim eos isto praetore hae decumanorum iniuriae laeserunt, potius etiam, iudices, adiuverunt. mirum fortasse hoc vobis aut incredibile videatur, in tantis aratorum incommodis Leontinos, qui principes rei frumentariae fuerint, expertis incommodorum atque iniuriarum fuisse. hoc causae est, iudices, quod in agro Leontino praeter unam Mnasistrati familiam glebam Leontinorum possidet nemo. itaque Mnasistrati, hominis honestissimi atque optimi viri, testimonium, iudices, audistis: ceteros Leontinos, quibus non modo Apronius in agris sed ne tempestas quidem ulla nocere potuit, exspectare nolite: etenim non modo incommodi nihil ceperunt, sed etiam in Apronianis illis rapinis in quaestu sunt compendioque versati.

  66. 2.3.110.1

    quapropter, quoniam Leontina civitas me atque legatio propter eam quam dixi causam defecit, mihimet ineunda ratio et via reperiunda est qua ad Aproni quaestum, sive adeo qua ad istius ingentem immanemque praedam possim pervenire. Agri Leontini decumae tertio anno venierunt tritici medimnum xxxvi, hoc est tritici mod. cc et xvi milibus. Magno, iudices, magno; neque enim hoc possum negare. itaque necesse est aut damnum aut certe non magnum lucrum fecisse decumanos; hoc enim solet usu venire iis qui magno redemerunt.

  67. 2.3.111.1

    quid, si ostendo in hac una emptione lucri fieri tritici mod. c? quid, si cc? quid, si ccc? quid, si cccc milia? dubitabitis etiam cui ista tanta praeda quaesita sit? iniquum me esse quispiam dices, qui ex lucri magnitudine coniecturam capiam furti atque praedae. quid, si doceo, iudices, eos qui cccc mod. lucri faciunt damnum facturos fuisse, si tua iniquitas, si tui ex cohorte recuperatores non intercederent, num quis poterit in tanto lucro tantaque iniquitate dubitare quin propter improbitatem tuam tam magnos quaestus feceris, propter magnitudinem quaestus improbus esse volueris?

  68. 2.3.112.1

    quo modo igitur hoc adsequar, iudices, ut sciam quantum lucri factum sit? non ex Aproni tabulis, quas ego cum conquirerem non inveni, et cum in ius ipsum eduxi expressi ut conficere tabulas se negaret. si mentiebatur, quam ob rem removebat, si hae tabulae nihil tibi erant obfuturae? si omnino nullas confecerat litteras, ne id quidem satis significat illum non suum negotium gessisse? ea est enim ratio decumanorum ut sine plurimis litteris confici non possit; singula enim nomina aratorum et cum singulis pactiones decumanorum litteris persequi et conficere necesse est. iugera professi sunt aratores omnes imperio atque instituto tuo: non opinor quemquam minus esse professum quam quantum arasset, cum tot cruces, tot supplicia, tot ex cohorte recuperatores proponerentur. in iugero Leontini agri medimnum fere tritici seritur perpetua atque aequabili satione; ager efficit cum octavo, bene ut agatur; verum ut omnes di adiuvent, cum decumo. quod si quando accidit, tum fit ut tantum decumae sit quantum severis, hoc est ut, quot iugera sint sata, totidem medimna decumae debeantur.

  69. 2.3.113.1

    hoc cum ita esset, primum illud dico, pluribus milibus medimnum venisse decumas agri Leontini quam quot milia iugerum sata essent in agro Leontino. quodsi fieri non poterat ut plus quam x medimna ex iugero exararent, medimnum autem ex iugero decumano dari oportebat, cum ager, id quod perraro evenit, cum decumo extulisset, quae erat ratio decumanis, siquidem decumae ac non bona venibant aratorum, ut pluribus aliquanto medimnis decumas emerent quam iugera erant sata? in Leontino iugerum subscriptio ac professio non est plus xxx; decumae xxxvl medimnum venierunt. erravit an potius insanivit Apronius? immo tum insanisset, si aratoribus id quod deberent licitum esset, et non quod Apronius imperasset necesse fuisset dare.

  70. 2.3.114.1

    si ostendam minus tribus medimnis in iugerum neminem dedisse decumae, concedes, opinor, ut cum decumo fructus arationis perceptus sit, neminem minus tribus decumis dedisse. atque hoc in benefici loco petitum est ab Apronio, ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret. nam cum a multis quaterna, etiam quina exigerentur, multis autem non modo granum nullum, sed ne paleae quidem ex omni fructu atque ex annuo labore relinquerentur, tum aratores Centuripini, qui numerus in agro Leontino maximus est, unum in locum convenerunt, hominem suae civitatis in primis honestum ac nobilem, andronem Centuripinum, legarunt ad Apronium, (eundem quem hoc tempore ad hoc iudicium legatum et testem Centuripina civitas misit), ut is apud eum causam aratorum ageret, ab eoque peteret ut ab aratoribus Centuripinis ne amplius in iugera singula quam terna medimna exigeret.

  71. 2.3.115.1

    hoc vix ab Apronio in summo beneficio pro iis qui etiam tum incolumes erant impetratum est. id cum impetrabatur, hoc videlicet impetrabatur, ut pro singulis decumis ternas decumas dare liceret. quodsi tua res non ageretur, a te potius postularent ne amplius quam singulas, quam ab Apronio ut ne plus quam ternas decumas darent. nunc ut hoc tempore ea quae regie seu potius tyrannice statuit in aratores Apronius praetermittam, neque eos appellem a quibus omne frumentum eripuit, et quibus nihil non modo de fructu sed ne de bonis quidem suis reliqui fecit, ex hisce ternis medimnis, quod benefici gratiaeque causa concessit, quid lucri fiat cognoscite.

  72. 2.3.116.1

    professio est agri Leontini ad iugerum xxx; haec sunt ad tritici medimnum xc, id est mod. dxxxx; deductis tritici mod. ccxvi, quanti decumae venierunt, reliqua sunt tritici cccxxiiii. adde totius summae dxxxx milium mod. tris quinquagesimas; fit tritici mod. xxxiicccc (ab omnibus enim ternae praeterea quinquagesimae exigebantur); sunt haec iam ad ccclx mod. tritici. at ego cccc lucri facta esse dixeram; non enim duco in hac ratione eos quibus ternis medimnis non est licitum decidere. verum ut hac ipsa ratione summam mei promissi compleam, ad singula medimna multi HS binos, multi HS singulos semis accessionis cogebantur dare, qui minimum, singulos nummos. minimum ut sequamur, quoniam xc med. duximus, accedant eo novo pessimoque exemplo HS xc.

  73. 2.3.117.1

    hic mihi etiam dicere audebit magno se decumas vendidisse, cum ex eodem agro dimidio ipse plus abstulerit quam populo Romano miserit? ccxvi decumas agri Leontini vendidisti; si ex lege, magno; si ut lex esset libido tua, si ut quae dimidiae essent decumae vocarentur, parvo vendidisti; multo enim pluris fructus annui Siciliae venire potuerunt, si id te senatus aut populus Romanus facere voluisset. etenim decumae saepe tanti venierunt, cum lege Hieronica venirent, quanti nunc lege Verria venierunt. cedo mihi C. Norbani decumas venditas. C. Norbani decvmae venditae agri Leontini. atqui tum neque iudicium de modo iugerum dabatur, neque erat Artemidorus Cornelius recuperator, neque ab aratore magistratus Siculus tantum exigebat quantum decumanus ediderat, nec beneficium petebatur a decumano, ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret, nec nummorum accessionem cogebatur arator dare nec ternas quinquagesimas frumenti addere: et tamen populo Romano magnus frumenti numerus mittebatur.

  74. 2.3.118.1

    quid vero istae sibi quinquagesimae, quid porro nummorum accessiones volunt? quo id iure atque adeo quo id more fecisti? nummos dabat arator. quo modo aut unde? qui, si largissimus esse vellet, cumulatiore mensura uteretur, ut antea solebant facere in decumis, cum aequa lege et condicione venibant. is nummum dabat! Vnde? de frumento? quasi habuisset te praetore quod venderet. de vivo igitur erat aliquid resecandum, ut esset unde Apronio ad illos fructus arationum hoc corollarium nummorum adderetur. iam id porro utrum libentes an inviti dabant? libentes? amabant, credo, Apronium. inviti? qua re nisi vi et malo cogebantur? iam iste homo amentissimus in vendundis decumis nummorum faciebat accessiones ad singulas decumas, neque multum; bina aut terna milia nummum addebat; fiunt per triennium HS fortasse D milia. hoc neque exemplo cuiusquam neque ullo iure fecit, neque eam pecuniam rettulit; neque hoc parvum crimen quem ad modum defensurus sit homo quisquam umquam excogitabit.

  75. 2.3.119.1

    quod cum ita sit, audes dicere te magno decumas vendidisse, cum sit perspicuum te bona fortunasque aratorum non populi Romani, sed tui quaestus causa vendidisse? Vt si qui vilicus ex eo fundo qui sestertia dena meritasset, excisis arboribus ac venditis, demptis tegulis, instrumento, pecore abalienato, domino xx milia nummum pro x miserit, sibi alia praeterea centum confecerit, primo dominus ignarus incommodi sui gaudeat vilicoque delectetur, quod tanto plus sibi mercedis ex fundo refectum sit, deinde, cum audierit eas res quibus fundi fructus et cultura continetur amotas et venditas, summo supplicio vilicum adficiat et secum male actum putet: item populus Romanus, cum audit pluris decumas vendidisse C. Verrem quam innocentissimum hominem cui iste successit, C. Sacerdotem, putat se bonum in arationibus fructibusque suis habuisse custodem ac vilicum; cum senserit istum omne instrumentum aratorum, omnia subsidia vectigalium vendidisse, omnem spem posteritatis avaritia sua sustulisse, arationes et agros vectigalis vastasse atque exinanisse, ipsum maximos quaestus praedasque fecisse, intelleget secum actum esse pessime, istum autem summo supplicio dignum existimabit.

  76. 2.3.120.1

    Vnde ergo hoc intellegi potest? ex hoc maxime, quod ager decumanus provinciae Siciliae propter istius avaritiam desertus est. neque id solum accidit uti minus multis iugis ararent, si qui in agris remanserunt, sed etiam ut permulti locupletes homines, magni et navi aratores, agros latos ac fertilis desererent totasque arationes derelinquerent. id adeo sciri facillime potest ex litteris publicis civitatum, propterea quod lege Hieronica numerus aratorum quotannis apud magistratus publice subscribitur. recita tandem, quot acceperit aratores agri Leontini Verres: lxxxilii. quot anno tertio profiteantur: xxxll. duo et quinquaginta aratores ita video deiectos ut iis ne vicarii quidem successerint. quot aratores adveniente te fuerunt agri Mutycensis? videamus ex litteris publicis. clxxxvii. quid? anno tertio? lxxxvi. centum et unum aratores unus ager istius iniuria desiderat, atque adeo nostra res publica, quoniam illa populi Romani vectigalia sunt, hunc tot patrum familias numerum desiderat et reposcit. ager Herbitensis primo anno habuit aratores cclii, tertio cxx: hinc cxxxii patres familias extorres profugerunt. Agyrinensis ager—quorum hominum, quam honestorum, quam locupletium!—ccl aratores habuit primo anno praeturae tuae.

  77. 2.3.121.1

    quid? tertio anno? lxxx, quem ad modum legatos Agyrinensis recitare ex publicis litteris audistis. pro di immortales! si ex provincia tota clxx aratores eiecisses, possesne severis iudicibus salvus esse? Vnus ager Agyrinensis clxx aratoribus inanior cum sit, vos coniecturam totius provinciae nonne facietis? atque hoc peraeque in omni agro decumano reperietis; quibus aliquid tamen reliqui fuerit ex magno patrimonio, eos in agris minore instrumento, minus multis iugis remansisse, quod metuebant, si discessissent, ne reliquas fortunas omnis amitterent; quibus autem iste nihil reliqui quod perderent fecerat, eos plane non solum ex agris, verum etiam ex civitatibus suis profugisse. illi ipsi qui remanserant, vix decuma pars aratorum, relicturi agros omnes erant, nisi ad eos Metellus Roma litteras misisset se decumas lege Hieronica venditurum, et nisi ab iis hoc petivisset, ut sererent quam plurimum; quod illi semper sui causa fecerant, cum eos nemo rogaret, quam diu intellegebant sese sibi et populo Romano, non Verri et Apronio serere, impendere, laborare.

  78. 2.3.122.1

    iam vero, iudices, si Siculorum fortunas neglegitis, si quem ad modum socii populi Romani a magistratibus nostris tractentur non laboratis, at vos communem populi Romani causam suscipite atque defendite. eiectos aratores esse dico, agros vectigalis vexatos atque exinanitos a Verre, populatam vastatamque provinciam: haec omnia doceo litteris civitatum, ostendo testimoniis et publicis honestissimarum civitatum et privatis primariorum virorum. quid vultis amplius? num exspectatis dum L. Metellus, is qui multos in istum testis imperio et potestate deterruit, idem absens de istius scelere, improbitate, audacia testimonium dicat? non opinor. at is optime qui successit isti potuit cognoscere. ita est; verum amicitia impeditur. at debet vos certiores facere quo pacto se habeat provincia. debet; verum tamen non cogitur.

  79. 2.3.123.1

    num quis in Verrem L. Metelli testimonium requirit? nemo. num quis postulat? non opinor. quid? si testimonio L. Metelli ac litteris haec omnia vera esse docebo, quid dicetis? utrum Metellum falsum scribere an amicum laedendi esse cupidum, an praetorem quem ad modum provincia adflicta sit nescire? recita litteras L. Metelli, quas ad Cn. Pompeium et M. Crassum consules, quas ad M. Mummium praetorem, quas ad quaestores urbanos misit. epistvla L. Metelli. decvmas frvmenti lege Hieronica vendidi. cum scribit se lege Hieronica vendidisse, quid scribit? ita se vendidisse ut omnis praeter Verrem. cum scribit se lege Hieronica vendidisse, quid scribit? se per istum erepta Siculis maiorum nostrorum beneficia, ius ipsorum, condicionem societatis, amicitiae, foederum reddidisse. (124) dicit quanti cuiusque agri decumas vendiderit; deinde quid scribit?

  80. 2.3.124.1

    recita de epistula reliqua. svmma vi data est a me opera vt qvam plvrimo decvmas venderem. Cur igitur, Metelle, non ita magno vendidisti? quia desertas arationes, inanis agros, provinciam miseram perditamque offendisti. quid? id ipsum quod satum est qua ratione quisquam qui sereret inventus est? recita. Litteras ait se misisse et confirmasse, suam se interposuisse auctoritatem; tantum modo aratoribus Metellus obsides non dedit se in nulla re Verri similem futurum. at quid est tandem in quo se elaborasse dicit? recita. vt aratores, qvi reliqvi erant, qvam plvrimvm sererent. Qui reliqui? quid hoc est reliqui? quo ex bello, qua ex vastitate? quaenam in Sicilia tanta clades aut quod bellum tam diuturnum, tam calamitosum te praetore versatum est ut is qui tibi successerit reliquos aratores collegisse et recreasse videatur?

  81. 2.3.125.1

    cum bellis Carthaginiensibus Sicilia vexata est, et post nostra patrumque memoria cum bis in ea provincia magnae fugitivorum copiae versatae sunt, tamen aratorum interitio facta nulla est. tum sementi prohibita aut messe amissa fructus annuus interibat; tamen incolumis numerus manebat dominorum atque aratorum; tum qui M. Laevino aut P. Rupilio aut M’. Aquilio praetores in eam provinciam successerant aratores reliquos non colligebant. tantone plus Verres cum Apronio provinciae Siciliae calamitatis importavit quam aut Hasdrubal cum Poenorum exercitu, aut Athenio cum fugitivorum maximis copiis, ut temporibus illis, simul atque hostis superatus esset, ager araretur omnis neque aratori praetor per litteras supplicaret neque eum praesens oraret ut quam plurimum sereret; nunc autem ne post abitum quidem huius importunissimae pestis quisquam reperiretur qui sua voluntate araret, pauci essent reliqui qui L. Metelli auctoritate in agros atque ad suum larem familiarem redirent?

  82. 2.3.126.1

    his te litteris, homo audacissime atque amentissime, iugulatum esse non sentis? non vides, cum is qui tibi successit aratores reliquos appellet, hoc eum diserte scribere, reliquos hos esse non ex bello neque ex aliqua eius modi calamitate, sed ex tuo scelere, importunitate, avaritia, crudelitate? recita cetera. tamen pro eo vt temporis difficvltas aratorvmqve penvria tvlit. Aratorum, inquit, penuria. si ego accusator totiens de re eadem dicerem, vererer ne animos vestros offenderem, iudices. clamat Metellus, nisi litteras misissem: non est satis. nisi praesens confirmassem: ne id quidem satis est. reliqvos, inquit, aratores. reliquos? prope lugubri verbo calamitatem provinciae Siciliae significat: addit, aratorvm penvria.

  83. 2.3.127.1

    exspectate etiam, iudices, exspectate, si potestis, auctoritatem accusationis meae. dico aratores istius avaritia eiectos: scribit Metellus reliquos ab se esse confirmatos. dico agros relictos arationesque esse desertas: scribit Metellus aratorum esse penuriam. hoc cum scribit, illud ostendit, deiectos, fortunis omnibus expulsos esse populi Romani socios atque amicos. quibus si qua calamitas propter istum salvis vectigalibus nostris accidisset, animum advertere tamen in eum vos oporteret, praesertim cum ea lege iudicaretis quae sociorum causa esset constituta: cum vero perditis profligatisque sociis vectigalia populi Romani sint deminuta, res frumentaria, commeatus, copiae, salus urbis atque exercituum nostrorum in posteritatem istius avaritia interierit, saltem populi Romani commoda respicite si sociis fidelissimis prospicere non laboratis.

  84. 2.3.128.1

    atque ut intellegatis ab isto prae lucro praedaque praesenti nec vectigalium nec posteritatis habitam esse rationem, cognoscite quid ad extremum scribat Metellus. in reliqvvm tamen tempvs vectigalibvs prospexi. in reliquum tempus vectigalibus ait se prospexisse. non scriberet se vectigalibus prospexisse nisi hoc vellet ostendere, te vectigalia perdidisse. quid enim erat quod vectigalibus prospiceret Metellus in decumis et in tota re frumentaria, si iste non vectigalia populi Romani quaestu suo pervertisset? atque ipse Metellus, qui vectigalibus prospicit, qui reliquos aratores colligit, quid adsequitur nisi hoc, ut arent, si qui possunt, quibus aratrum saltem aliquod satelles istius Apronius reliquum fecit, qui tamen in agris spe atque exspectatione Metelli remanserunt? quid ceteri Siculi? quid ille maximus numerus aratorum qui non modo ex agris eiecti sunt, sed etiam ex civitatibus suis, ex provincia denique bonis fortunisque omnibus ereptis profugerunt, qua ratione ii revocabuntur? quot praetorum innocentia sapientiaque opus est ut illa aratorum multitudo aliquando in suis agris ac sedibus conlocetur?

  85. 2.3.129.1

    ac ne miremini tantam multitudinem profugisse quantam ex litteris publicis aratorumque professionibus cognovistis, scitote tantam acerbitatem istius, tantum scelus in aratores fuisse,—incredibile dictu est, iudices, sed et factum et tota Sicilia pervagatum,—ut homines propter iniurias licentiamque decumanorum mortem sibi ipsi consciverint. Centuripinum Dioclem, hominem locupletem, suspendisse se constat quo die sit ei nuntiatum Apronium decumas redemisse. Tyracinum, principem civitatis, eadem ratione mortem oppetisse dixit apud vos homo nobilissimus, Archonidas Helorinus, cum audisset tantum decumanum professum esse ex edicto istius sibi deberi quantum ille bonis suis omnibus efficere non posset. haec tu, tametsi omnium hominum dissolutissimus crudelissimusque semper fuisti, tamen numquam perpeterere, propterea quod ille gemitus luctusque provinciae ad tui capitis periculum pertinebat; non, inquam, perpeterere ut homines iniuriae tuae remedium morte ac suspendio quaererent, nisi ea res ad quaestum et ad praedam tuam pertineret.

  86. 2.3.130.1

    quid? illud perpeterere? attendite, iudices; omnibus enim nervis mihi contendendum est atque in hoc elaborandum, ut omnes intellegant quam improbam, quam manifestam, quam confessam rem pecunia redimere conetur. grave crimen est hoc et vehemens et post hominum memoriam iudiciaque de pecuniis repetundis constituta gravissimum, praetorem socios habuisse decumanos. non hoc nunc primum audit privatus de inimico, reus ab accusatore: iam antea in sella sedens praetor, cum provinciam Siciliam obtineret, cum ab omnibus non solum, id quod commune est, propter imperium, sed etiam, id quod istius praecipuum est, propter crudelitatem metueretur, miliens audivit, cum eius animum ad persequendum non neglegentia tardaret, sed conscientia sceleris avaritiaeque suae refrenaret. loquebantur enim decumani palam, et praeter ceteros is qui apud istum plurimum poterat maximosque agros populabatur, Apronius, perparvum ex illis magnis lucris ad se pervenire, praetorem esse socium.

  87. 2.3.131.1

    hoc cum palam decumani tota provincia loquerentur tuumque nomen in re tam turpi nefariaque interponerent, nihilne tibi venit in mentem existimationi tuae consulere, nihil denique capiti ac fortunis tuis providere? cum tui nominis terror in auribus animisque aratorum versaretur, cum decumani aratoribus ad pactiones faciendas non suam vim, sed tuum scelus ac nomen opponerent. ecquod iudicium Romae tam dissolutum, tam perditum, tam nummarium fore putasti, quo ex iudicio te ulla salus servare posset? cum planum fieret, decumis contra instituta leges consuetudinemque omnium venditis, in aratorum bonis fortunisque diripiendis decumanos dictitasse tuas esse partis, tuam rem, tuam praedam, idque te tacuisse et, cum dissimulare non posses, potuisse tamen perpeti et perferre, quod magnitudo lucri obscuraret periculi magnitudinem plusque aliquanto apud te pecuniae cupiditas quam iudici metus posset.

  88. 2.3.132.1

    esto, cetera negare non potes; ne illud quidem tibi reliquum fecisti, ut hoc posses dicere, nihil eorum te audisse, nihil ad tuas auris de infamia tua pervenisse. querebantur cum luctu et gemitu aratores: tu id nesciebas? fremebat tota provincia: nemo id tibi renuntiabat? Romae querimoniae de tuis iniuriis conventusque habebantur: ignorabas haec? ignorabas haec omnia? quid? cum palam Syracusis te audiente maximo conventu L. Rubrius Q. Apronium sponsione lacessivit, ni Apronivs dictitaret te sibi in decvmis esse socivm, haec te vox non perculit, non perturbavit, non ut capiti et fortunis tuis prospiceres excitavit? tacuisti, sedasti etiam litis illorum, et sponsio illa ne fieret laborasti. pro di immortales, hoc aut innocens homo perpeti potuisset, aut quamvis nocens, qui modo iudicia Romae fore putaret, non aliqua simulatione existimationi se hominum venditasset?

  89. 2.3.133.1

    quid est hoc? sponsio fit de capite ac fortunis tuis: tu sedes et quiescis? non persequeris? non perseveras? non perquiris cui dixerit Apronius, quis audierit? unde hoc natum, quem ad modum prolatum sit? si tibi aliquis ad aurem accessisset et dixisset Apronium dictitare te sibi esse socium, commoveri te oportuit, evocare Apronium, nec illum ante tibi satis facere quam tu omnium existimationi satis fecisses: cum vero in foro celeberrimo tanta frequentia hoc verbo ac simulatione Apronio, re vera tibi obiectum esset, tu umquam tantam plagam tacitus accipere potuisses nisi hoc ita statuisses, in re tam manifesta quicquid dixisses te deterius esse facturum?

  90. 2.3.134.1

    quaestores, legatos, praefectos, tribunos suos multi missos fecerunt et de provincia decedere iusserunt, quod illorum culpa se minus commode audire arbitrarentur aut quod peccare ipsos aliqua in re iudicarent: tu Apronium, hominem vix liberum, contaminatum, perditum, flagitiosum, qui non modo animum integrum sed ne animam quidem puram conservare potuisset, eum in tanto tuo dedecore profecto verbo quidem graviore appellasses, neque apud te tam sancta religio societatis fuisset ut tui capitis periculum neglegeres, nisi rem tam notam esse omnibus et tam manifestam videres.

  91. 2.3.135.1

    cum eodem Apronio postea P. Scandilius, eques Romanus, quem vos omnes nostis, eandem sponsionem de societate fecit quam Rubrius facere voluerat. institit, oppressit, non remisit; facta est sponsio HS v; coepit Scandilius recuperatores aut iudicem postulare. satisne vobis praetori improbo circumdati cancelli videntur in sua provincia, immo vero in sella ac tribunali, ut aut de suo capite iudicium fieri patiatur praesens ac sedens, aut confiteatur se omnibus iudiciis convinci necesse esse? sponsio est, ni te Apronivs socivm in decvmis esse dicat; provincia tua est, ades, abs te iudicium postulatur; quid facis, quid decernis? recuperatores dicis te daturum. bene agis; tametsi qui tantis erunt cervicibus recuperatores qui audeant in provincia, cum praetor adsit, non solum contra voluntatem eius sed etiam contra fortunas iudicare?

  92. 2.3.136.1

    verum esto; manifesta res est; nemo esset quin hoc se audisse liquido diceret; locupletissimus quisque ac certissimus testis esset; nemo erat Sicilia tota quin sciret decumas esse praetoris, nemo quin audisset id Apronium dictitasse; praeterea conventus honestus Syracusis, multi equites Romani, viri primarii, ex qua copia recuperatores reici oporteret, qui aliter iudicare nullo modo possent. instat Scandilius poscere recuperatores. tum iste homo innocens, qui illam suspicionem levare atque ab sese removere cuperet, recuperatores dicit se de cohorte sua daturum.

  93. 2.3.137.1

    pro deum hominumque fidem, quem ego accuso? in quo meam industriam ac diligentiam spectari volo? quid est quod ego dicendo aut cogitando efficere aut adsequi debeam? teneo, teneo, inquam, in mediis vectigalibus populi Romani, in ipsis fructibus provinciae Siciliae furem manifesto avertentem rem frumentariam omnem, pecuniam maximam,—teneo, inquam, ita ut negare non possit. nam quid hic dicet? sponsio facta est cum cognitore tuo Apronio de fortunis tuis omnibus, ni socium te sibi in decumis esse dictitaret; exspectant omnes quantae tibi ea res curae sit, quem ad modum hominum existimationi te atque innocentiam tuam probari velis. hic tu medicum et haruspicem et praeconem tuum recuperatores dabis aut etiam illum ipsum quem tu in cohorte tua Cassianum iudicem habebas, si qua res maior esset, Papirium Potamonem, hominem severum ex vetere illa equestri disciplina? Scandilius postulare de conventu recuperatores. tum iste negat se de existimatione sua cuiquam nisi suis commissurum. negotiatores sibi putant esse turpe id forum sibi iniquum eierare ubi negotientur; praetor provinciam suam sibi totam iniquam eierat.

  94. 2.3.138.1

    impudentiam singularem! hic postulat se Romae absolvi qui in sua provincia iudicarit absolvi se nullo modo posse, qui plus existimet apud lectissimos senatores pecuniam quam apud tris negotiatores metum valere! Scandilius vero negat sese apud Artemidorum recuperatorem verbum esse facturum, et tamen auget atque onerat te bonis condicionibus, si tu uti velis; si ex provincia Sicilia tota statuas idoneum iudicem aut recuperatorem nullum posse reperiri, postulat abs te ut Romam rem reicias.

  95. 2.3.139.1

    hic enim vero tu exclamas hominem improbum, qui postulet ibi de tua existimatione iudicium fieri ubi te invidiosum esse intellegat: negas te Romam reiecturum, negas de conventu recuperatores daturum, cohortem tuam proponis. Scandilius rem se totam relicturum dicit et suo tempore esse rediturum. quid tu ibi tum? quid facis? Scandilium cogis—quid? sponsionem acceptam facere? impudenter tollis exspectatum existimationis tuae iudicium: non facis. quid ergo?

  96. 2.3.140.1

    Apronio permittis ut quos velit de cohorte sumat recuperatores? indignum uni potius ex iniquis sumundi quam utrique ex aequis reiciundi fieri potestatem. neutrum facis eorum. quid ergo? estne aliquid quod improbius fieri possit? est; cogit enim Scandilium quinque illa milia nummum dare atque adnumerare Apronio.

  97. 2.3.140.2

    quid potuit elegantius facere praetor cupidus existimationis bonae, qui ab se omnem suspicionem propulsare, qui se eripere ex infamia cuperet? adductus erat in sermonem, invidiam, vituperationem; dictitarat homo improbus atque impurus, Apronius, socium esse praetorem; venerat res in iudicium atque discrimen; potestas erat isti homini integro atque innocenti data, ut, in Apronium cum animum advertisset, sese gravissima levaret infamia. quid excogitat poenae, quid animadversionis in Apronium? cogit Scandilium Apronio ob singularem improbitatem atque audaciam praedicationemque nefariae societatis HS v mercedis ac praemi nomine dare.

  98. 2.3.141.1

    quid interfuit, homo audacissime, utrum hoc decerneres, an id quod Apronius dictitabat tute de te profiterere ac dictitares? quem hominem, si qui pudor in te atque adeo si qui metus fuisset, sine supplicio dimittere non debuisti, hunc abs te sine praemio discedere noluisti? omnia simul intellegere potestis, iudices, ex hoc uno crimine Scandiliano: primum hoc non esse Romae natum de societate decumarum, non ab accusatore fictum, non,—ut solemus interdum in defensionibus dicere,—crimen domesticum ac vernaculum, non ex tempore periculi tui constitutum, sed vetus, agitatum iam et te praetore iactatum, et non ab inimicis Romae compositum sed Romam ex provincia deportatum.

  99. 2.3.142.1

    simul illud intellegi potest istius in Apronium studium, Aproni de isto non modo confessio verum etiam commemoratio. eodem accedit quod hoc quoque intellegere potestis, istum statuisse in provincia sua existimationis suae iudicium extra cohortem suam committendum fuisse nemini.

  100. 2.3.142.2

    ecquis est iudex cui non ab initio decumani criminis persuasum sit istum in aratorum bona fortunasque impetum fecisse? quis hoc non ex eo statim iudicavit, quod ostendi istum decumas nova lege atque adeo nulla lege contra omnium consuetudinem atque instituta vendidisse?

← Previous · Next → — showing 501600 of 1,082

Perseus Latin. CTS URN phi0474.phi005.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.