Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

De Bello Civili

Perseus Latin · Perseus Latin · 1,186 sections

  1. 3.10.8.1

    condiciones pacis quoniam antea convenire non potuissent, Romae ab senatu et a populo peti debere.

  2. 3.10.9.1

    interea et rei publicae et ipsis placere oportere, si uterque in contione statim iuravisset se triduo proximo exercitum dimissurum.

  3. 3.10.10.1

    depositis armis auxiliisque, quibus nunc confiderent, necessario populi senatusque iudicio fore utrumque contentum.

  4. 3.10.11.1

    haec quo facilius Pompeio probari possent, omnis suas terrestris copias dimissurum.

  5. 3.11.1.1

    Vibullius expositus Corcyrae non minus necessarium esse existimavit de repentino adventu Caesaris Pompeium fieri certiorem, uti ad id consilium capere posset, ante quam de mandatis agi inciperetur, atque ideo continuato nocte ac die itinere atque omnibus oppidis mutatis ad celeritatem iumentis ad Pompeium contendit, ut adesse Caesarem nuntiaret.

  6. 3.11.2.1

    Pompeius erat eo tempore in Candavia iterque ex Macedonia in hiberna Apolloniam Dyrrachiumque habebat. sed re nova perturbatus maioribus itineribus Apolloniam petere coepit, ne Caesar orae maritimae civitates occuparet.

  7. 3.11.3.1

    at ille expositis militibus eodem die Oricum proficiscitur. quo cum venisset, L. Torquatus, qui iussu Pompei oppido praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebat, conatus portis clausis oppidum defendere,

  8. 3.11.4.1

    cum Graecos murum ascendere atque arma capere iuberet, illi autem se contra imperium populi Romani pugnaturos negarent, oppidani autem etiam sua sponte Caesarem recipere conarentur, desperatis omnibus auxiliis portas aperuit et se atque oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo conservatus est.

  9. 3.12.1.1

    Recepto Caesar Orico nulla interposita mora Apolloniam proficiscitur. eius adventu audito L. Staberius, qui ibi praeerat, aquam comportare in arcem atque eam munire obsidesque ab Apolloniatibus exigere coepit.

  10. 3.12.2.1

    illi vero daturos se negare neque portas consuli praeclusuros neque sibi iudicium sumpturos contra, atque omnis Italia populusque Romanus iudicavisset.

  11. 3.12.3.1

    quorum cognita voluntate clam profugit Apollonia Staberius. illi ad Caesarem legatos mittunt oppidoque recipiunt.

  12. 3.12.4.1

    hos sequuntur Byllidenses et Amantini et reliquae finitimae civitates totaque Epirus et legatis ad Caesarem missis, quae imperaret, facturos pollicentur.

  13. 3.13.1.1

    At Pompeius cognitis his rebus, quae erant Orici atque Apolloniae gestae, Dyrrachio timens diurnis eo nocturnisque itineribus contendit.

  14. 3.13.2.1

    simul Caesar adpropinquare dicebatur; tantusque terror incidit eius exercitui, quod properans noctem diei coniunxerat neque iter intermiserat, ut paene omnes ex Epiro finitimisque regionibus signa relinquerent, complures arma proicerent, ac fugae simile iter videretur.

  15. 3.13.3.1

    sed cum prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraque metari iussisset, perterrito etiam tum exercitu princeps Labienus procedit iuratque se eum non deserturum eundemque casum subiturum, quemcumque ei fortuna tribuisset.

  16. 3.13.4.1

    hoc idem reliqui iurant legati; hos tribuni militum centurionesque sequuntur, atque idem omnis exercitus iurat.

  17. 3.13.5.1

    Caesar praecepto itinere ad Dyrrachium finem properandi facit castraque ad flumen Apsum ponit in finibus Apolloniatium, , ibique reliquarum ex Italia legionum adventum expectare et sub pellibus hiemare constituit.

  18. 3.13.6.1

    hoc idem Pompeius fecit et trans flumen Apsum positis castris eo copias omnis auxiliaque conduxit.

  19. 3.14.1.1

    Calenus legionibus equitibusque Brundisi in navis inpositis, ut erat praeceptum a Caesare, quantam navium facultatem habebat, navis solvit paulumque a portu progressus litteras a Caesare accepit, quibus est certior factus portus litoraque omnia classibus adversariorum teneri.

  20. 3.14.2.1

    quo cognito se in portum recipit navisque omnis revocat. Una ex his quae perseveravit neque imperio Caleni obtemperavit, quod erat sine militibus privatoque consilio administrabatur, delata Oricum atque a Bibulo expugnata est;

  21. 3.14.3.1

    qui de servis liberisque omnibus ad impuberes supplicium sumit et ad unum interficit. Ita in exiguo tempore magnoque casu totius exercitus salus constitit.

  22. 3.15.1.1

    Bibulus, ut supra demonstratum est, erat cum classe ad Oricum, et sicuti mari portibusque Caesarem prohibebat, ita ipse omni terra earum regionum prohibebatur.

  23. 3.15.2.1

    Praesidiis enim dispositis omnia litora a Caesare tenebantur, neque lignandi atque aquandi neque navis ad terram religandi potestas fiebat.

  24. 3.15.3.1

    erat res in magna difficultate, summisque angustiis rerum necessariarum premebantur, adeo ut cogerentur sicuti reliquum commeatum ita ligna atque aquam Corcyra navibus onerariis supportare,

  25. 3.15.4.1

    atque etiam uno tempore accidit, ut difficilioribus usi tempestatibus ex pellibus, quibus erant tectae naves, nocturnum excipere rorem cogerentur.

  26. 3.15.5.1

    quas tamen difficultates patienter atque aequo animo ferebant, neque sibi nudanda litora et relinquendos portus existimabant.

  27. 3.15.6.1

    sed cum essent in quibus demonstravi angustiis ac se Libo cum Bibulo coniunxisset, loquuntur ambo ex navibus cum M'. Acilio et Statio Murco legatis, quorum alter oppidi muris, alter praesidiis terrestribus praeerat: velle se de maximis rebus cum Caesare loqui, si sibi eius facultas detur.

  28. 3.15.7.1

    huc addunt pauca rei confirmandae causa, ut de compositione acturi viderentur. interim postulant, ut sint indutiae, atque ab eis impetrant.

  29. 3.15.8.1

    magnum enim, quod adferebant, videbatur, et Caesarem id summe sciebant cupere, et profectum aliquid Vibulli mandatis existimabatur.

  30. 3.16.1.1

    Caesar eo tempore cum legione una profectus ad recipiendas ulteriores civitates et rem frumentariam expediendam, qua anguste utebatur, erat ad Buthrotum oppidum oppositum Corcyrae.

  31. 3.16.2.1

    ibi certior ab Acilio et Murco per litteras factus de postulatis Libonis et Bibuli legionem relinquit; ipse Oricum revertitur.

  32. 3.16.3.1

    eo cum venisset, evocantur illi ad colloquium. prodit Libo atque excusat Bibulum, quod is iracundia summa erat inimicitiasque habebat etiam privatas cum Caesare ex aedilitate et praetura conceptas; ob eam causam colloquium vitasse, ne res maximae spei maximaeque utilitatis eius iracundia impedirentur.

  33. 3.16.4.1

    Pompei summam esse ac fuisse semper voluntatem, ut componerentur atque ab armis discederetur, sed potestatem eius rei nullam habere, propterea quod de consili sententia summam belli rerumque omnium Pompeio permiserint.

  34. 3.16.5.1

    sed postulatis Caesaris cognitis missuros ad Pompeium, atque illum reliqua per se acturum hortantibus ipsis. interea manerent indutiae, dum ab illo rediri posset, neve alter alteri noceret. huc addit pauca de causa et de copiis auxiliisque suis.

  35. 3.17.1.1

    Quibus rebus neque tum respondendum Caesar existimavit, neque nunc, ut memoriae prodatur, satis causae putamus.

  36. 3.17.2.1

    postulabat Caesar, ut legatos sibi ad Pompeium sine periculo mittere liceret idque ipsi fore reciperent aut acceptos per se ad eum perducerent.

  37. 3.17.3.1

    quod ad indutias pertineret, sic belli rationem esse divisam, ut illi classe naves auxiliaque sua impedirent, ipse ut aqua terraque eos prohiberet.

  38. 3.17.4.1

    si hoc sibi remitti vellent, remitterent ipsi de maritimis custodiis; si illud tenerent, se quoque id retenturum. nihilominus tamen agi posse de compositione, ut haec non remitterentur, neque hanc rem illi esse impedimento.

  39. 3.17.5.1

    Libo neque legatos Caesaris recipere neque periculum praestare eorum, sed totam rem ad Pompeium reicere; unum instare de indutiis vehementissimeque contendere.

  40. 3.17.6.1

    quem ubi Caesar intellexit praesentis periculi atque inopiae vitandae causa omnem orationem instituisse, neque ullam spem aut condicionem pacis adferre, ad reliquam cogitationem belli sese recepit.

  41. 3.18.1.1

    Bibulus multos dies terra prohibitus et graviore morbo ex frigore ac labore inplicitus, cum neque curari posset neque susceptum officium deserere vellet, vim morbi sustinere non potuit.

  42. 3.18.2.1

    eo mortuo ad neminem unum summa imperii redit, sed separatim suam quisque classem ad arbitrium suum administrabat.

  43. 3.18.3.1

    Vibullius sedato tumultu, quem repentinus Caesaris adventus concitaverat, ubi primum , adhibito Libone et L. Lucceio et Theophane, quibuscum communicare de maximis rebus Pompeius consueverat, de mandatis Caesaris agere instituit.

  44. 3.18.4.1

    quem ingressum in sermonem Pompeius interpellavit et loqui plura prohibuit. quid mihi, inquit aut vita aut civitate opus est, quam beneficio Caesaris habere videbor? cuius rei opinio tolli non poterit, cum in Italiam, ex qua profectus sum reductus existimabor.

  45. 3.18.5.1

    bello perfecto ab iis Caesar haec facta cognovit, qui sermoni interfuerunt. conatus tamen nihilominus est aliis rationibus per colloquia de pace agere.

  46. 3.19.1.1

    Inter bina castra Pompei atque Caesaris unum flumen tantum intererat Apsus, crebraque inter se colloquia milites habebant, neque ullum interim telum per pactiones loquentium traiciebatur.

  47. 3.19.2.1

    mittit P. Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis, qui ea quae maxime ad pacem pertinere viderentur ageret, et crebro magna voce pronuntiaret, liceretne civibus ad cives de pace legatos mittere, quod etiam fugitivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset, praesertim cum id agerent, ne cives cum civibus armis decertarent.

  48. 3.19.3.1

    multa suppliciter locutus, ut de sua atque omnium salute debebat, silentioque ab utrisque militibus auditus.

  49. 3.19.4.1

    responsum est ab altera parte Aulum Varronem profiteri se altera die ad colloquium venturum atque una visurum, quemadmodum tuto legati venire et quae vellent exponere possent; certumque ei rei tempus constituitur.

  50. 3.19.5.1

    quo cum esset postero die ventum, magna utrimque multitudo convenit, magnaque erat expectatio eius rei atque omnium animi intenti esse ad pacem videbantur.

  51. 3.19.6.1

    qua ex frequentia T. Labienus prodit, summissa oratione loqui de pace atque altercari cum Vatinio incipit.

  52. 3.19.7.1

    quorum mediam orationem interrumpunt subito undique tela immissa; quae ille obtectus armis militum vitavit; vulnerantur tamen complures, in his Cornelius Balbus, M. Plotius L. Tiburtius centuriones militesque non nulli.

  53. 3.19.8.1

    tum Labienus: desinite ergo de conpositione loqui; nam nobis nisi Caesaris capite relato pax esse nulla potest.

  54. 3.20.1.1

    Isdem temporibus M. Caelius Rufus praetor causa debitorum suscepta initio magistratus tribunal suum iuxta C. Treboni, praetoris urbani, sellam collocavit, et siquis appellavisset de aestimatione et de solutionibus, quae per arbitrum fierent, ut Caesar praesens constituerat, fore auxilio pollicebatur.

  55. 3.20.2.1

    sed fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni, qui his temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat, ut reperiri non possent, a quibus initium appellandi nasceretur.

  56. 3.20.3.1

    nam fortasse inopiam excusare et calamitatem aut propriam suam aut temporum queri et difficultates auctionandi proponere etiam mediocris est animi; integras vero tenere possessiones, qui se debere fateantur, cuius animi aut cuius impudentiae est?

  57. 3.20.4.1

    itaque, hoc qui postularet, reperiebatur nemo. atque ipsis, ad quorum commodum pertinebat, durior inventus est Caelius.

  58. 3.20.5.1

    et ab hoc profectus initio, ne frustra ingressus turpem causam videretur, legem promulgavit, ut sexenni die sine usuris creditae pecuniae solvantur.

  59. 3.21.1.1

    Cum resisteret Servilius consul reliquique magistratus et minus opinione sua efficeret, ad hominum excitanda studia sublata priore lege duas promulgavit, unam, qua mercedes habitationum annuas conductoribus donavit,

  60. 3.21.2.1

    aliam tabularum novarum, impetuque multitudinis in C. Trebonium facto et nonnullis vulneratis eum de tribunali deturbavit.

  61. 3.21.3.1

    de quibus rebus Servilius consul ad senatum rettulit, senatusque Caelium ab re publica removendum censuit. hoc decreto eum consul senatu prohibuit et contionari conantem de rostris deduxit.

  62. 3.21.4.1

    ille ignominia et dolore permotus palam se proficisci ad Caesarem simulavit; clam nuntiis ad Milonem missis, qui Clodio interfecto eo nomine erat damnatus, atque eo in Italiam evocato, quod magnis muneribus datis gladiatoriae familiae reliquias habebat, sibi coniunxit atque eum in Thurinum ad sollicitandos pastores praemisit.

  63. 3.21.5.1

    ipse cum Casilinum venisset unoque tempore signa eius militaria atque arma Capuae essent comprensa et familia Neapoli visa quae proditionem oppidi appararet, patefactis consiliis exclusus Capua et periculum veritus, quod conventus arma ceperat atque eum hostis loco habendum existimabat, consilio destitit atque eo itinere sese avertit.

  64. 3.22.1.1

    Interim Milo dimissis circum municipia litteris se ea quae faceret iussu atque imperio facere Pompei, quae mandata ad se per Vibullium delata essent, quos ex aere alieno laborare arbitrabatur, sollicitabat.

  65. 3.22.2.1

    apud quos cum proficere nihil posset, quibusdam solutis ergastulis Compsam in agro Hirpino oppugnare coepit. eo cum a Q. Pedio praetore cum legione , lapide ictus ex muro perit.

  66. 3.22.3.1

    et Caelius profectus, ut dictitabat, ad Caesarem pervenit Thurios. ubi cum quosdam eius municipii sollicitaret equitibusque Caesaris Gallis atque Hispanis, qui eo praesidii causa missi erant, pecuniam polliceretur, ab his est interfectus.

  67. 3.22.4.1

    ita magnarum initia rerum, quae occupatione magistratuum et temporum sollicitam Italiam habebant, celerem et facilem exitum habuerunt.

  68. 3.23.1.1

    Libo profectus ab Orico cum classe cui praeerat navium l Brundisium venit insulamque quae contra portum Brundisinum est occupavit, quod praestare arbitrabatur unum locum, qua necessarius nostris erat egressus, quam omnia litora ac portus custodia clausos tueri.

  69. 3.23.2.1

    hic repentino adventu naves onerarias quasdam nactus incendit et unam frumento onustam abduxit magnumque nostris terrorem iniecit, et noctu militibus ac sagittariis in terra expositis praesidium equitum deiecit et adeo loci opportunitate profecit, uti ad Pompeium litteras mitteret, naves reliquas, si vellet, subduci et refici iuberet; sua classe auxilia sese Caesaris prohibiturum.

  70. 3.24.1.1

    Erat eo tempore Antonius Brundisii; is virtute militum confisus scaphas navium magnarum circiter lx cratibus pluteisque contexit eoque milites delectos inposuit atque eas in litore pluribus locis separatim disposuit navesque triremes duas, quas Brundisii faciendas curaverat, per causam exercendorum remigum ad faucis portus prodire iussit.

  71. 3.24.2.1

    has cum audacius progressas Libo vidisset, sperans intercipi posse quadriremes V ad eas misit. quae cum navibus nostris propinquassent, nostri veterani in portum refugiebant, illi studio incitati incautius sequebantur.

  72. 3.24.3.1

    iam ex omnibus partibus subito Antonianae scaphae signo dato se in hostes incitaverunt primoque impetu unam ex his quadriremem cum remigibus defensoribusque suis ceperunt, reliquas turpiter refugere coegerunt.

  73. 3.24.4.1

    ad hoc detrimentum accessit, ut equitibus per oram maritimam ab Antonio dispositis aquari prohiberentur. qua necessitate et ignominia permotus Libo discessit a Brundisio obsessionemque nostrorum omisit.

  74. 3.25.1.1

    Multi iam menses erant et hiems praecipitaverat, neque Brundisio naves legionesque ad Caesarem veniebant. ac nonnullae eius rei praetermissae occasiones Caesari videbantur, quod certi saepe flaverant venti, quibus necessario committendum existimabat.

  75. 3.25.2.1

    quantoque eius amplius processerat temporis, tanto erant alacriores ad custodias, qui classibus praeerant, maioremque fiduciam prohibendi habebant, et crebris Pompei litteris castigabantur, quoniam primo venientem Caesarem non prohibuissent, ut reliquos eius exercitus impedirent, duriusque cotidie tempus ad transportandum lenioribus ventis expectabant.

  76. 3.25.3.1

    quibus rebus permotus Caesar Brundisium ad suos severius scripsit, nacti idoneum ventum ne occasionem navigandi dimitterent, si vel ad litora Apolloniatium cursum dirigere atque eo naves eicere possent.

  77. 3.25.4.1

    haec a custodiis classium loca maxime vacabant, quod se longius a portibus committere non auderent.

  78. 3.26.1.1

    Illi adhibita audacia et virtute administrantibus M. Antonio et Fufio Caleno, multum ipsis militibus hortantibus neque ullum periculum pro salute Caesaris recusantibus, nacti austrum naves solvunt atque altero die Apolloniam Dyrrachiumque praetervehuntur.

  79. 3.26.2.1

    qui cum essent ex continenti visi, Coponius, qui Dyrrachii classi Rhodiae praeerat, naves ex portu educit, et cum iam nostris remissiore vento adpropinquasset, idem auster increbruit nostrisque praesidio fuit.

  80. 3.26.3.1

    neque vero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore et perseverantia nautarum et vim tempestatis superari posse sperabat praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo setius sequebatur.

  81. 3.26.4.1

    nostri usi fortunae beneficio tamen impetum classis timebant, si forte ventus remisisset. nacti portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum iii, eo naves introduxerunt — qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat tutus — leviusque tempestatis quam classis periculum aestimaverunt.

  82. 3.26.5.1

    quo simulatque intro est itum, incredibili felicitate auster, qui per biduum flaverat, in Africum se vertit.

  83. 3.27.1.1

    Hic subitam commutationem fortunae videre licuit. qui modo sibi timuerant, hos tutissimus portus recipiebat; qui nostris navibus periculum intulerant, de suo timere cogebantur.

  84. 3.27.2.1

    itaque tempore commutato tempestas et nostros texit et naves Rhodias adflixit, ita ut ad unam omnes constratae numero xvi eliderentur et naufragio interirent, et ex magno remigum propugnatorumque numero pars ad scopulos allisa interficeretur, pars ab nostris detraheretur, quos omnes conservatos Caesar domum remisit.

  85. 3.28.1.1

    Nostrae naves duae tardius cursu confecto in noctem coniectae, cum ignorarent, quem locum reliquae cepissent, contra Lissum in ancoris constiterunt.

  86. 3.28.2.1

    has scaphis minoribusque navigiis compluribus summissis Otacilius Crassus, qui Lissi praeerat, expugnare parabat; simul de deditione eorum agebat et incolumitatem deditis pollicebatur.

  87. 3.28.3.1

    harum altera navis ccxx e legione tironum sustulerat, altera ex veterana paulo minus cc.

  88. 3.28.4.1

    hic cognosci licuit, quantum esset hominibus praesidii in animi firmitudine. tirones enim multitudine navium perterriti et salo nausiaque confecti iureiurando accepto nihil iis nocituros hostes se Otacilio dediderunt; qui omnes ad eum producti contra religionem iurisiurandi in eius conspectu crudelissime interficiuntur.

  89. 3.28.5.1

    at veteranae legionis milites, item conflictati et tempestatis et sentinae vitiis, neque ex pristina virtute remittendum aliquid putaverunt, et tractandis condicionibus et simulatione deditionis extracto primo noctis tempore gubernatorem in terram navem eicere cogunt,

  90. 3.28.6.1

    ipsi idoneum locum nacti reliquam noctis partem ibi confecerunt et luce prima missis ad eos ab Otacilio equitibus, qui eam partem orae maritimae adservabant, circiter cccc, quique eos armati ex praesidio secuti sunt, se defenderunt et nonnullis eorum interfectis incolumes se ad nostros receperunt.

  91. 3.29.1.1

    Quo facto conventus civium Romanorum, qui Lissum obtinebant, quod oppidum iis antea Caesar attribuerat muniendumque curaverat, Antonium recepit omnibusque rebus iuvit. Otacilius sibi timens oppido fugit et ad Pompeium pervenit.

  92. 3.29.2.1

    expositis omnibus copiis Antonius, quarum erat summa veteranarum trium legionum uniusque tironum et equitum dccc, plerasque naves in Italiam remittit ad reliquos milites equitesque transportandos,

  93. 3.29.3.1

    pontones, quod est genus navium Gallicarum, Lissi relinquit, hoc consilio, ut si forte Pompeius vacuam existimans Italiam eo traiecisset exercitum, quae opinio erat edita in vulgus, aliquam Caesar ad insequendum facultatem haberet, nuntiosque ad eum celeriter mittit, quibus regionibus exercitum exposuisset et quid militum transvexisset.

  94. 3.30.1.1

    Haec eodem fere tempore Caesar atque Pompeius cognoscunt. nam praetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant, ipsi iter secundum eas terras direxerant, sed quo essent eae delatae, primis diebus ignorabant.

  95. 3.30.2.1

    cognitaque re diversa sibi ambo consilia capiunt: Caesar, ut quam primum se cum Antonio coniungeret, Pompeius, ut venientibus in itinere se opponeret, et si imprudentes ex insidiis adoriri posset;

  96. 3.30.3.1

    eodemque die uterque eorum ex castris stativis a flumine Apso exercitum educunt, Pompeius clam et noctu, Caesar palam atque interdiu.

  97. 3.30.4.1

    sed Caesari circuitu maiore iter erat longius, adverso flumine, ut vado transire posset. Pompeius, quia expedito itinere flumen ei transeundum non erat, magnis itineribus ad Antonium contendit atque,

  98. 3.30.5.1

    ubi eum adpropinquare cognovit, idoneum locum nactus ibi copias collocavit, suosque omnes castris continuit, ignesque fieri prohibuit, quo occultior esset eius adventus.

  99. 3.30.6.1

    haec ad Antonium statim per Graecos deferuntur. ille missis ad Caesarem nuntiis unum diem sese castris tenuit, altero die ad eum pervenit Caesar.

  100. 3.30.7.1

    cuius adventu cognito Pompeius, ne duobus circumcluderetur exercitibus, ex eo loco discedit omnibusque copiis ad Asparagium Dyrrachinorum pervenit atque ibi idoneo loco castra ponit.

← Previous · Next → — showing 701800 of 1,186

Perseus Latin. CTS URN phi0448.phi002.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.