Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

De Bello Civili

Perseus Latin · Perseus Latin · 1,186 sections

  1. 2.14.6.1

    sed ut superioris temporis contentionem nostri omnem remiserant, ita proximi diei casu admoniti omnia ad defensionem paraverant. itaque multis interfectis reliquos infecta re in oppidum reppulerunt.

  2. 2.15.1.1

    Trebonius ea quae sunt amissa multo maiore militum studio administrare et reficere instituit. nam ubi tantos suos labores et apparatus male cecidisse viderunt, indutiisque per scelus violatis suam virtutem inrisui fore perdoluerunt, quod, unde agger omnino conportari posset, nihil erat reliquum, omnibus arboribus longe lateque in finibus Massiliensium excisis et convectis, aggerem novi generis atque inauditum ex latericiis duobus muris senum pedum crassitudine atque eorum murorum contignatione facere instituerunt aequa fere altitudine, atque ille congesticius ex materia fuerat agger.

  3. 2.15.2.1

    ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quidquid est contignatum, cratibus consternitur, crates luto integuntur.

  4. 2.15.3.1

    sub tecto miles dextra ac sinistra muro tectus, adversus plutei obiectu, operi quaecumque sunt usui, sine periculo subportat.

  5. 2.15.4.1

    celeriter res administratur; diuturni laboris detrimentum sollertia et virtute militum brevi reconciliatur. portae, quibus locis videtur, eruptionis causa in muro relinquuntur.

  6. 2.16.1.1

    Quod ubi hostes viderunt, ea, quae diu longoque spatio refici non posse sperassent, paucorum dierum opera et labore ita refecta, ut nullus perfidiae neque eruptioni locus esset, neque quicquam omnino relinqueretur, qua aut telis militibus aut igni operibus noceri posset,

  7. 2.16.2.1

    eodemque exemplo sentiunt totam urbem, qua sit aditus ab terra, muro turribusque circumiri posse, sic ut ipsis consistendi in suis munitionibus locus non esset, cum paene inaedificata in muris ab exercitu nostro moenia viderentur, ac telum manu coiceretur suorumque tormentorum usum,

  8. 2.16.3.1

    quibus ipsi magna speravissent, spatii propinquitate interire parique condicione ex muro ac turribus bellandi data se virtute nostris adaequare non posse intellegunt, ad easdem deditionis condiciones recurrunt.

  9. 2.17.1.1

    M. Varro in ulteriore Hispania initio cognitis iis rebus quae sunt in Italia gestae, diffidens Pompeianis rebus amicissime de Caesare loquebatur:

  10. 2.17.2.1

    praeoccupatum sese legatione ab Cn. Pompeio, teneri obstrictum fide; necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cum Caesare intercedere, neque se ignorare, quod esset officium legati, qui fiduciariam operam obtineret, quae vires suae, quae voluntas erga Caesarem totius provinciae.

  11. 2.17.3.1

    haec omnibus ferebat sermonibus neque se in ullam partem movebat.

  12. 2.17.4.1

    postea vero quam Caesarem ad Massiliam detineri cognovit, copias Petrei cum exercitu Afrani esse coniunctas, magna auxilia convenisse, magna esse in spe atque expectari, et consentire omnem citeriorem provinciam, quaeque postea acciderant, de angustiis ad Ilerdam rei frumentariae accepit, atque haec ad eum elatius atque inflatius Afranius perscribebat, se quoque ad motus fortunae movere coepit.

  13. 2.18.1.1

    Dilectum habuit tota provincia, legionibus conpletis duabus cohortes circiter xxx alarias addidit. frumenti magnum numerum coegit, quod Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret. naves longas x Gaditanis ut facerent imperavit, compluris praeterea in Hispali faciendas curavit.

  14. 2.18.2.1

    pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gadis contulit; eo sex cohortes praesidii causa ex provincia misit Gaiumque Gallonium equitem Romanum familiarem Domiti, qui eo procurandae hereditatis causa venerat missus a Domitio, oppido Gadibus praefecit; arma omnia privata ac publica in domum Galloni contulit.

  15. 2.18.3.1

    ipse habuit graves in Caesarem contiones. saepe ex tribunali praedicavit adversa Caesarem proelia fecisse, magnum numerum ab eo militum ad Afranium perfugisse; haec se certis nuntiis, certis auctoribus comperisse.

  16. 2.18.4.1

    quibus rebus perterritos civis Romanos eius provinciae sibi ad rem publicam administrandam HS ccxxx et argenti pondo xx milia, tritici modios cxx milia polliceri coegit.

  17. 2.18.5.1

    quas Caesari esse amicas civitates arbitrabatur, his graviora onera iniungebat praesidiaque eo deducebat, et iudicia in privatos reddebat, qui verba atque orationem adversus rem publicam habuissent; eorum bona in publicum addicebat. provinciam omnem in sua et Pompei verba iusiurandum adigebat.

  18. 2.18.6.1

    cognitis iis rebus quae sunt gestae in citeriore Hispania, bellum parabat. ratio autem haec erat belli, ut se cum ii legionibus Gadis conferret, naves frumentumque omne ibi contineret; provinciam enim omnem Caesaris rebus favere cognoverat. in insula frumento navibusque comparatis bellum duci non difficile existimabat.

  19. 2.18.7.1

    Caesar etsi multis necessariisque rebus in Italiam revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere, quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat.

  20. 2.19.1.1

    Itaque duabus legionibus missis in ulteriorem Hispaniam cum Q. Cassio, tribuno plebis, ipse cum dc equitibus magnis itineribus praegreditur edictumque praemittit, ad quam diem magistratus principesque omnium civitatum sibi esse praesto Cordubae vellet.

  21. 2.19.2.1

    quo edicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret, non civis Romanus paulo notior, quin ad diem conveniret.

  22. 2.19.3.1

    simul ipse Cordubae conventus per se portas Varroni clausit, custodias vigiliasque in turribus muroque disposuit, cohortis duas, quae colonicae appellabantur, cum eo casu venissent, tuendi oppidi causa apud se retinuit.

  23. 2.19.4.1

    isdem diebus Carmonenses, quae est longe firmissima totius provinciae civitas, deductis tribus in arcem oppidi cohortibus a Varrone praesidio, per se cohortes eiecit portasque praeclusit.

  24. 2.20.1.1

    Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quam primum Gadis contenderet, ne itinere aut traiectu intercluderetur; tanta ac tam secunda in Caesarem voluntas provinciae reperiebatur.

  25. 2.20.2.1

    progresso ei paulo longius litterae Gadibus redduntur, simulatque sit cognitum de edicto Caesaris, consensisse Gaditanos principes cum tribunis cohortium quae essent ibi in praesidio, ut Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Caesari servarent.

  26. 2.20.3.1

    hoc inito consilio denuntiavisse Gallonio, ut sua sponte, dum sine periculo liceret, excederet Gadibus; si id non fecisset, sibi consilium capturos. hoc timore adductum Gallonium Gadibus excessisse.

  27. 2.20.4.1

    his cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit.

  28. 2.20.5.1

    quod factum adeo eius conventus cives Romani comprobaverunt, ut domum ad se quisque hospitio cupidissime reciperet.

  29. 2.20.6.1

    quibus rebus perterritus Varro, cum itinere converso sese Italicam venturum praemisisset, certior ab suis factus est praeclusas esse portas.

  30. 2.20.7.1

    tum vero omni interclusus itinere ad Caesarem mittit paratum se esse legionem, cui iusserit, tradere. ille ad eum Sex. Caesarem mittit atque huic tradi iubet.

  31. 2.20.8.1

    tradita legione Varro Cordubam ad Caesarem venit; relatis ad eum publicis cum fide rationibus, quod penes eum est pecuniae, tradit, et, quid ubique habeat frumenti ac navium, ostendit.

  32. 2.21.1.1

    Caesar contione habita Cordubae omnibus generatim gratias agit: civibus Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent habere, Hispanis, quod praesidia expulissent, Gaditanis, quod conatus adversariorum infregissent seseque in libertatem vindicavissent, tribunis militum centurionibusque, qui eo praesidii causa venerant, quod eorum consilia sua virtute confirmavissent.

  33. 2.21.2.1

    pecunias, quas erant in publicum Varroni cives Romani polliciti, remittit; bona restituit iis quos liberius locutos hanc poenam tulisse cognoverat.

  34. 2.21.3.1

    tributis quibusdam publicis privatisque praemiis reliquos in posterum bona spe complet biduumque Cordubae commoratus Gadis proficiscitur; pecunias monimentaque quae ex fano Herculis collata erant in privatam domum, referri in templum iubet.

  35. 2.21.4.1

    provinciae Q. Cassium praeficit; huic iiii legiones adtribuit. ipse iis navibus quas M. Varro quasque Gaditani iussu Varronis fecerant, Tarraconem paucis diebus pervenit. ibi totius fere citerioris provinciae legationes Caesaris adventum exspectabant.

  36. 2.21.5.1

    eadem ratione privatim ac publice quibusdam civitatibus habitis honoribus Tarracone discedit pedibusque Narbonem atque inde Massiliam pervenit. ibi legem de dictatore latam seseque dictatorem dictum a M. Lepido praetore cognoscit.

  37. 2.22.1.1

    Massilienses omnibus defessi malis, rei frumentariae ad summam inopiam adducti, bis proelio navali superati, crebris eruptionibus fusi, gravi etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione et mutatione victus — panico enim vetere atque hordeo corrupto omnes alebantur, quod ad huiusmodi casus antiquitus paratum in publicum contulerant — deiecta turri, labefacta magna parte muri, auxiliis provinciarum et exercituum desperatis, quos in Caesaris potestatem venisse cognoverant, sese dedere sine fraude constituunt.

  38. 2.22.2.1

    sed paucis ante diebus L. Domitius cognita Massiliensium voluntate navibus iii comparatis, ex quibus duas familiaribus suis adtribuerat, unam ipse conscenderat, nactus turbidam tempestatem profectus est.

  39. 2.22.3.1

    hunc conspicatae naves quae iussu Bruti consuetudine cotidiana ad portum excubabant, sublatis ancoris sequi coeperunt.

  40. 2.22.4.1

    ex his unum ipsius navigium contendit et fugere perseveravit auxilioque tempestatis ex conspectu abiit, duo perterrita concursu nostrarum navium sese in portum receperunt.

  41. 2.22.5.1

    Massilienses arma tormentaque ex oppido, ut est imperatum, proferunt, navis ex portu navalibusque educunt, pecuniam ex publico tradunt.

  42. 2.22.6.1

    quibus rebus confectis Caesar magis eos pro nomine et vetustate quam pro meritis in se civitatis conservans, duas ibi legiones praesidio relinquit, ceteras in Italiam mittit; ipse ad urbem proficiscitur.

  43. 2.23.1.1

    Isdem temporibus C. Curio in Africam profectus ex Sicilia et iam ab initio copias P. Atti Vari despiciens duas legiones ex iiii quas a Caesare acceperat, d equites transportabat biduoque et noctibus tribus navigatione consumptis adpellit ad eum locum qui appellatur Anquillaria.

  44. 2.23.2.1

    hic locus abest a Clupeis passuum xxii milia habetque non incommodam aestate stationem et duobus eminentibus promunturiis continetur.

  45. 2.23.3.1

    huius adventum L. Caesar filius cum x longis navibus ad Clupeas praestolans, quas navis Uticae ex praedonum bello subductas P. Attius reficiendas huius belli causa curaverat, veritusque navium multitudinem ex alto refugerat appulsaque ad proximum litus trireme constrata et in litore relicta pedibus Hadrumetum perfugerat.

  46. 2.23.4.1

    id oppidum C. Considius Longus unius legionis praesidio tuebatur. reliquae Caesaris naves eius fuga se Hadrumetum receperunt.

  47. 2.23.5.1

    hunc secutus Marcius Rufus quaestor navibus xii, quas praesidio onerariis navibus Curio ex Sicilia eduxerat, postquam in litore relictam navem conspexit, hanc remulco abstraxit; ipse ad C. Curionem cum classe redit.

  48. 2.24.1.1

    Curio Marcium Uticam navibus praemittit; ipse eodem cum exercitu proficiscitur biduique iter progressus ad flumen Bagradam pervenit.

  49. 2.24.2.1

    ibi C. Caninium Rebilum legatum cum legionibus relinquit; ipse cum equitatu antecedit ad Castra exploranda Cornelia, quod is locus peridoneus castris habebatur.

  50. 2.24.3.1

    id autem est iugum derectum eminens in mare, utraque ex parte praeruptum atque asperum, sed tamen paulo leniore fastigio ab ea parte, quae ad Uticam vergit.

  51. 2.24.4.1

    abest derecto itinere ab Utica paulo amplius passus mille. sed hoc itinere est fons, quo mare succedit longius, lateque is locus restagnat; quem siqui vitare voluerit, vi milium circuitu in oppidum pervenit.

  52. 2.25.1.1

    Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit muro oppidoque coniuncta ad portam, quae appellatur Belica, admodum munita natura loci, una ex parte ipso oppido Utica, altera a theatro, quod est ante oppidum, substructionibus eius operis maximis, aditu ad castra difficili et angusto.

  53. 2.25.2.1

    simul animadvertit multa undique portari atque agi plenissimis viis, quae repentini tumultus timore ex agris in urbem conferebantur.

  54. 2.25.3.1

    huc equitatum mittit, ut diriperet atque haberet loco praedae; eodemque tempore his rebus subsidio dc equites Numidae ex oppido peditesque cccc mittuntur a Varo, quos auxilii causa rex Iuba paucis diebus ante Uticam miserat.

  55. 2.25.4.1

    huic et paternum hospitium cum Pompeio et simultas cum Curione intercedebat, quod tribunus plebis legem promulgaverat, qua lege regnum Iubae publicaverat.

  56. 2.25.5.1

    concurrunt equites inter se; neque vero primum impetum nostrorum Numidae ferre potuerunt, sed interfectis circiter cxx reliqui se in castra ad oppidum receperunt.

  57. 2.25.6.1

    interim adventu longarum navium Curio pronuntiari onerariis navibus iubet, quae stabant ad Uticam numero circiter cc, se in hostium habiturum loco, qui non ex vestigio ad Castra Cornelia naves traduxisset.

  58. 2.25.7.1

    qua pronuntiatione facta temporis puncto sublatis ancoris omnes Uticam relinquunt et, quo imperatum est, transeunt. quae res omnium rerum copia complevit exercitum.

  59. 2.26.1.1

    His rebus gestis Curio se in castra ad Bagradam recipit atque universi exercitus conclamatione imperator appellatur, posteroque die Uticam exercitum ducit et prope oppidum castra ponit.

  60. 2.26.2.1

    nondum opere castrorum perfecto equites ex statione nuntiant magna auxilia equitum peditumque ab rege missa Uticam venire; eodemque tempore vis magna pulveris cernebatur, et vestigio temporis primum agmen erat in conspectu.

  61. 2.26.3.1

    novitate rei Curio permotus praemittit equites, qui primum impetum sustineant ac morentur; ipse celeriter ab opere deductis legionibus aciem instruit.

  62. 2.26.4.1

    equitesque committunt proelium, et, priusquam plane legiones explicari et consistere possent, tota auxilia regis impedita ac perturbata, quod nullo ordine et sine timore iter fecerant, in fugam coiciunt equitatuque omni fere incolumi, quod se per litora celeriter in oppidum recipit, magnum peditum numerum interficiunt.

  63. 2.27.1.1

    Proxima nocte centuriones Marsi duo ex castris Curionis cum manipularibus suis xxii ad Attium Varum perfugiunt.

  64. 2.27.2.1

    hi sive vere quam habuerant opinionem ad eum perferunt, sive etiam auribus Vari serviunt — nam quae volumus, ea credimus libenter, et quae sentimus ipsi, reliquos sentire speramus — confirmant quidem certe totius exercitus animos alienos esse a Curione, maximeque opus esse in conspectum exercitus venire et colloquendi dare facultatem.

  65. 2.27.3.1

    qua opinione adductus Varus postero die mane legiones ex castris educit. facit idem Curio, atque una valle non magna interiecta suas uterque copias instruit.

  66. 2.28.1.1

    Erat in exercitu Vari Sex. Quintilius Varus quem fuisse Corfinii supra demonstratum est. hic dimissus a Caesare in Africam venerat, legionesque eas traduxerat Curio, quas superioribus temporibus Corfinio receperat Caesar, adeo ut paucis mutatis centurionibus idem ordines manipulique constarent.

  67. 2.28.2.1

    hanc nanctus appellationis causam Quintilius circumire aciem Curionis atque obsecrare milites coepit, ne primi sacramenti, quod apud Domitium atque apud se quaestorem dixissent, memoriam deponerent, neu contra eos arma ferrent, qui eadem essent usi fortuna eademque in obsidione perpessi, neu pro iis pugnarent, a quibus perfugae appellarentur.

  68. 2.28.3.1

    huc pauca ad spem largitionis addidit, quae ab sua liberalitate, si se atque Attium secuti essent, expectare deberent.

  69. 2.28.4.1

    hac habita oratione nullam in partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque ita suas uterque copias reducit.

  70. 2.29.1.1

    Atque in castris Curionis magnus omnium incessit timor animis; is variis hominum sermonibus celeriter augetur. unusquisque enim opiniones fingebat, et ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat.

  71. 2.29.2.1

    hoc ubi uno auctore ad plures permanaverat atque alius alii tradiderat, plures auctores eius rei videbantur.

  72. 2.29.3.1

    civile bellum; genus hominum cui id liceret libere facere et sequi quod vellet; legiones hae quae paulo ante apud adversarios fuerant . nam etiam Caesaris beneficia mutaverat consuetudo

  73. 2.29.4.1

    non nulli graviora sermones militum; dubia durius accipiebantur, nonnulla etiam ab his, qui diligentiores videri volebant fingebantur.

  74. 2.30.1.1

    Quibus de causis consilio convocato de summa rerum deliberare incipit.

  75. 2.30.2.1

    erant sententiae, quae conandum omnibus modis castraque Vari oppugnanda censerent, quod in huius modi militum consiliis otium maxime contrarium esse arbitrarentur. postremo praestare dicebant per virtutem in pugna belli fortunam experiri, quam desertos et circumventos ab suis gravissimum supplicium perpeti.

  76. 2.30.3.1

    erant, qui censerent de tertia vigilia in Castra Cornelia recedendum, ut maiore spatio temporis interiecto militum mentes sanarentur, simul siquid gravius accidisset, magna multitudine navium et tutius et facilius in Siciliam receptus daretur.

  77. 2.31.1.1

    Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiae deesset animi, tantum alteri superesse dicebat; hos turpissimae fugae rationem habere, illos etiam iniquo loco dimicandum putare.

  78. 2.31.2.1

    qua enim, inquit, fiducia et opere et natura loci munitissima castra expugnari posse confidimus?

  79. 2.31.3.1

    aut vero quid proficimus, si accepto magno detrimento ab oppugnatione castrorum discedimus? quasi non et felicitas rerum gestarum exercitus benevolentiam imperatoribus et res adversae odia concilient!

  80. 2.31.4.1

    castrorum autem mutatio quid habet nisi turpem fugam et desperationem omnium et alienationem exercitus? nam neque pudentis suspicari oportet sibi parum credi neque improbos scire sese timeri, quod illis licentiam timor augeat noster, his studia deminuat.

  81. 2.31.5.1

    quod si iam, inquit, haec explorata habeamus, quae de exercitus alienatione dicuntur, quae quidem ego aut omnino falsa aut certe minora opinione esse confido, quanto haec dissimulari et occultari, quam per nos confirmari praestet?

  82. 2.31.6.1

    an non, uti corporis vulnera, ita exercitus incommoda sunt tegenda, ne spem adversariis augeamus?

  83. 2.31.7.1

    at etiam, ut media nocte proficiscamur, addunt, quo maiorem, credo, licentiam habeant, qui peccare conentur. namque huiusmodi res aut pudore aut metu tenentur, quibus rebus nox maxime adversaria est.

  84. 2.31.8.1

    quare neque tanti sum animi, ut sine spe castra obpugnanda censeam, neque tanti timoris, uti spe deficiam, atque omnia prius experienda arbitror magnaque ex parte iam me una vobiscum de re iudicium facturum confido.

  85. 2.32.1.1

    Dimisso consilio contionem advocat militum. commemorat, quo sit eorum usus studio ad Corfinium Caesar, ut magnam partem Italiae beneficio atque auctoritate eorum suam fecerit.

  86. 2.32.2.1

    vos enim vestrumque factum, inquit, omnia deinceps municipia sunt secuta, neque sine causa et Caesar amicissime de vobis et illi gravissime iudicaverunt.

  87. 2.32.3.1

    Pompeius enim nullo proelio pulsus vestri facti praeiudicio demotus Italia excessit; Caesar me, quem sibi carissimum habuit, provinciam Siciliam atque Africam, sine quibus urbem atque Italiam tueri non potest, vestrae fidei commisit.

  88. 2.32.4.1

    at sunt qui vos hortentur, ut a nobis desciscatis. quid enim est illis optatius quam uno tempore et nos circumvenire et vos nefario scelere obstringere? aut quid irati gravius de vobis sentire possunt, quam ut eos prodatis, qui se vobis omnia debere iudicant, in eorum potestatem veniatis, qui se per vos perisse existimant?

  89. 2.32.5.1

    an vero in Hispania res gestas Caesaris non audistis? duos pulsos exercitus, duos superatos duces, duas receptas provincias? haec acta diebus xl, quibus in conspectum adversariorum venerit Caesar?

  90. 2.32.6.1

    an qui incolumes resistere non potuerunt, perditi resistant? vos autem incerta victoria Caesarem secuti diiudicata iam belli fortuna victum sequamini, cum vestri officii praemia percipere debeatis?

  91. 2.32.7.1

    desertos enim se ac proditos a vobis dicunt et prioris sacramenti mentionem faciunt.

  92. 2.32.8.1

    vosne vero L. Domitium, an vos Domitius deseruit? nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille? non sibi clam vobis salutem fuga petivit? non proditi per illum Caesaris beneficio estis conservati?

  93. 2.32.9.1

    sacramento quidem vos tenere qui potuit, cum proiectis fascibus et deposito imperio privatus et captus ipse in alienam venisset potestatem?

  94. 2.32.10.1

    relinquitur nova religio, ut eo neglecto sacramento, quo tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione sublatum est.

  95. 2.32.11.1

    at, credo, si Caesarem probatis, in me offenditis. qui de meis in vos meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea voluntate et vestra exspectatione leviora; sed tamen sui laboris milites semper eventu belli praemia petiverunt, qui qualis sit futurus, ne vos quidem dubitatis. diligentiam quidem nostram aut, quem ad finem adhuc res processit, fortunam cur praeteream?

  96. 2.32.12.1

    an paenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum nulla omnino navi desiderata traduxerim? quod classem hostium primo impetu adveniens profligaverim? quod bis per biduum equestri proelio superaverim? quod ex portu sinuque adversariorum cc naves oneratas abduxerim eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere neque navibus commeatu iuvari possint?

  97. 2.32.13.1

    hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis Corfiniensem ignominiam, Italiae fugam, an Hispaniarum deditionem, inAfrici belli praeiudicia sequimini!

  98. 2.32.14.1

    equidem me Caesaris militem dici volui, vos me imperatoris nomine appellavistis. cuius si vos paenitet, vestrum vobis beneficium remitto, mihi meum restituite nomen, ne ad contumeliam honorem dedisse videamini.

  99. 2.33.1.1

    Qua oratione permoti milites crebro etiam dicentem interpellabant, ut magno cum dolore infidelitatis suspicionem sustinere viderentur, discedentem vero ex contione universi cohortantur, magno sit animo neubi dubitet proelium committere et suam fidem virtutemque experiri.

  100. 2.33.2.1

    quo facto commutata omnium et voluntate et opinione consensu suorum constituit Curio, cum primum sit data potestas, proelio rem committere, posteroque die productos eodem loco, quo superioribus diebus constiterat, in acie collocat.

← Previous · Next → — showing 501600 of 1,186

Perseus Latin. CTS URN phi0448.phi002.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.