Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

De Bello Civili

Perseus Latin · Perseus Latin · 1,186 sections

  1. 1.38.4.1

    quibus coactis celeriter Petreius per Vettones ad Afranium pervenit, constituuntque communi consilio bellum ad Ilerdam propter ipsius loci opportunitatem gerere.

  2. 1.39.1.1

    Erant, ut supra demonstratum est, legiones Afrani iii, Petrei duae, praeterea scutatae citerioris provinciae et caetratae ulterioris Hispaniae cohortes circiter lxxx equitumque utriusque provinciae circiter v milia.

  3. 1.39.2.1

    Caesar legiones in Hispaniam praemiserat VI; auxilia peditum , equitum iii milia, quae omnibus superioribus bellis habuerat, et parem ex Gallia numerum, quam ipse pacaverat, nominatim ex omnibus civitatibus nobilissimo et fortissimo quoque evocato; huc optimi generis hominum ex Aquitanis montanisque, qui Galliam provinciam attingunt, adiecerat.

  4. 1.39.3.1

    audierat Pompeium per Mauretaniam cum legionibus iter in Hispaniam facere confestimque esse venturum. simul a tribunis militum centurionibusque mutuas pecunias sumpsit; has exercitui distribuit.

  5. 1.39.4.1

    quo facto duas res consecutus est, quod pignore animos centurionum devinxit, et largitione militum voluntates redemit.

  6. 1.40.1.1

    Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat. in Sicori flumine pontes effecerat duos distantes inter se milia passuum iiii. his pontibus pabulatum mittebat, quod ea quae citra flumen fuerant superioribus diebus consumpserat.

  7. 1.40.2.1

    hoc idem fere atque eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant, crebroque inter se equestribus proeliis contendebant.

  8. 1.40.3.1

    huc cum cotidiana consuetudine egressae pabulatoribus praesidio propiore ponte legiones Fabianae duae flumen transissent, impedimentaque et omnis equitatus sequeretur, subito vi ventorum et aquae magnitudine pons est interruptus et reliqua multitudo equitum interclusa.

  9. 1.40.4.1

    quo cognito a Petreio et Afranio ex aggere atque cratibus, quae flumine ferebantur, celeriter suo ponte Afranius, quem oppido castrisque coniunctum habebat, legiones iiii equitatumque omnem traiecit duabusque Fabianis occurrit legionibus.

  10. 1.40.5.1

    cuius adventu nuntiato L. Plancus, qui legionibus praeerat, necessaria re coactus locum capit superiorem diversamque aciem in duas partes constituit, ne ab equitatu circumveniri posset. ita congressus impari numero magnos impetus legionum equitatusque sustinet.

  11. 1.40.7.1

    commisso ab equitibus proelio signa legionum duarum procul ab utrisque conspiciuntur, quas C. Fabius ulteriore ponte subsidio nostris miserat, suspicatus fore, id quod accidit, ut duces adversariorum occasione et beneficio fortunae ad nostros opprimendos uterentur. quarum adventu proelium dirimitur ac suas uterque legiones reducit in castra.

  12. 1.41.1.1

    Eo biduo Caesar cum equitibus dcccc, quos sibi praesidio reliquerat, in castra pervenit. pons, qui fuerat tempestate interruptus, paene erat refectus; hunc noctu perfici iussit.

  13. 1.41.2.1

    ipse cognita locorum natura ponti castrisque praesidio sex cohortes relinquit atque omnia impedimenta et postero die omnibus copiis triplici instructa acie ad Ilerdam proficiscitur et sub castris Afrani consistit et ibi paulisper sub armis moratus facit aequo loco pugnandi potestatem. potestate facta Afranius copias educit et in medio colle sub castris constituit.

  14. 1.41.3.1

    Caesar ubi cognovit per Afranium stare, quominus proelio dimicaretur, ab infimis radicibus montis intermissis circiter passibus cccc castra facere constituit,

  15. 1.41.4.1

    et, ne in opere faciundo milites repentino hostium incursu exterrerentur atque opere prohiberentur, vallo muniri vetuit, quod eminere et procul videri necesse erat, sed a fronte contra hostem pedum xv fossam fieri iussit.

  16. 1.41.5.1

    et prima et secunda acies in armis, ut ab initio constituta erat, permanebat; post hos opus in occulto a iii acie fiebat. sic omne prius est perfectum opus, quam intellegeretur ab Afranio castra muniri.

  17. 1.41.6.1

    sub vesperum Caesar intra hanc fossam legiones reducit atque ibi sub armis proxima nocte conquiescit.

  18. 1.42.1.1

    Postero die omnem exercitum intra fossam continet, et, quod longius erat agger petendus, in praesentia similem rationem operis instituit, singulaque latera castrorum singulis attribuit legionibus munienda, fossasque ad eandem magnitudinem perfici iubet; reliquas legiones in armis expeditas contra hostem constituit.

  19. 1.42.2.1

    Afranius Petreiusque terrendi causa atque operis impediendi copias suas ad infimas montis radices producunt et proelio lacessunt. neque idcirco Caesar opus intermittit confisus praesidio legionum trium et munitione fossae.

  20. 1.42.3.1

    illi non diu commorati nec longius ab infimo colle progressi copias in castra reducunt.

  21. 1.42.4.1

    tertio die Caesar vallo castra communit, reliquas cohortes, quas in superioribus castris reliquerat, impedimentaque ad se traduci iubet.

  22. 1.43.1.1

    Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius atque Afranius habebant, planities circiter passuum ccc, atque in hoc fere medio spatio tumulus erat paulo editior;

  23. 1.43.2.1

    quem si occupavisset Caesar et communivisset, ab oppido et ponte et commeatu omni, quem in oppidum contulerant, se interclusurum adversarios confidebat.

  24. 1.43.3.1

    hoc sperans legiones iii ex castris educit acieque in locis idoneis structa unius legionis antesignanos procurrere atque eum tumulum occupare iubet.

  25. 1.43.4.1

    qua re cognita celeriter, quae in statione pro castris erant Afrani cohortes, breviore itinere ad eundem occupandum locum mittuntur.

  26. 1.43.5.1

    contenditur proelio, et, quod prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis terga vertere seque ad signa legionum recipere coguntur.

  27. 1.44.1.1

    Genus erat pugnae militum illorum, ut magno impetu primo procurrerent, audacter locum caperent, ordines suos non magno opere servarent, rari dispersique pugnarent, si premerentur, pedem referre et loco excedere non turpe existimarent,

  28. 1.44.2.1

    cum Lusitanis reliquisque barbaris genere quodam pugnae assuefacti; quod fere fit, quibus quisque in locis miles inveteraverit, ut multum earum regionum consuetudine moveatur.

  29. 1.44.3.1

    haec tum ratio nostros perturbavit insuetos huius generis pugnae; circumiri enim sese ab aperto latere procurrentibus singulis arbitrabantur; ipsi autem suos ordines servare neque ab signis discedere neque sine gravi causa eum locum, quem ceperant, dimitti censuerant oportere.

  30. 1.44.4.1

    itaque perturbatis antesignanis legio, quae in eo cornu constiterat, locum non tenuit atque in proximum collem sese recepit.

  31. 1.45.1.1

    Caesar paene omni acie perterrita, quod praeter opinionem consuetudinemque acciderat, cohortatus suos legionem nonam subsidio ducit; hostem insolenter atque acriter nostros insequentem supprimit rursusque terga vertere seque ad oppidum Ilerdam recipere et sub muro consistere cogit.

  32. 1.45.2.1

    sed nonae legionis milites elati studio, dum sarcire acceptum detrimentum volunt, temere insecuti longius fugientis in locum iniquum progrediuntur et sub montem, in quo erat oppidum positum Ilerda, succedunt.

  33. 1.45.3.1

    hinc se recipere cum vellent, rursus illi ex loco superiore nostros premebant.

  34. 1.45.4.1

    praeruptus locus erat utraque ex parte derectus, ac tantum in latitudinem patebat, ut tres instructae cohortes eum locum explerent, ut neque subsidia a lateribus submitti neque equites laborantibus usui esse possent.

  35. 1.45.5.1

    ab oppido autem declivis locus tenui fastigio vergebat in longitudinem passus circiter cccc.

  36. 1.45.6.1

    hac nostris erat receptus, quod eo incitati studio inconsultius processerant; hoc pugnabatur loco et propter angustias iniquo, et quod sub ipsis radicibus montis constiterant, ut nullum frustra telum in eos mitteretur. tamen virtute et patientia nitebantur atque omnia vulnera sustinebant.

  37. 1.45.7.1

    augebantur illis copiae, atque ex castris cohortes per oppidum crebro submittebantur, ut integri defessis succederent.

  38. 1.45.8.1

    hoc idem Caesar facere cogebatur, ut submissis in eundem locum cohortibus defessos reciperet.

  39. 1.46.1.1

    Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque nostrique gravius a multitudine premerentur, consumptis omnibus telis gladiis destrictis impetum adversus montem in cohortis faciunt, paucisque deiectis eliquos sese convertere cogunt.

  40. 1.46.2.1

    summotis sub murum cohortibus ac nonnulla parte propter terrorem in oppidum compulsis facilis est nostris receptus datus.

  41. 1.46.3.1

    equitatus autem noster ab utroque latere, etsi deiectis atque inferioribus locis constiterat, tamen summa in iugum virtute conititur, atque inter duas acies perequitans commodiorem ac tutiorem nostris receptum dat. ita vario certamine pugnatum est.

  42. 1.46.4.1

    nostri in primo congressu circiter lxx ceciderunt, in his Q. Fulginius ex primo hastato legionis xiiii, qui propter eximiam virtutem ex inferioribus ordinibus in eum locum pervenerat; vulnerantur amplius dc.

  43. 1.46.5.1

    ex Afranianis interficiuntur T. Caecilius, primi pili centurio, et praeter eum centuriones iiii, milites amplius cc.

  44. 1.47.1.1

    Sed haec eius diei praefertur opinio, ut se utrique superiores discessisse existimarent;

  45. 1.47.2.1

    Afraniani, quod cum esse omnium iudicio inferiores viderentur, comminus tamdiu stetissent et nostrorum impetum sustinuissent et initio locum tumulumque tenuissent, quae causa pugnandi fuerat, et nostros primo congressu terga vertere coegissent;

  46. 1.47.3.1

    nostri autem, quod iniquo loco atque impari congressi numero quinque horis proelium sustinuissent, quod montem gladiis destrictis ascendissent, quod ex loco superiore terga vertere adversarios coegissent atque in oppidum compulissent.

  47. 1.47.4.1

    illi eum tumulum, pro quo pugnatum est, magnis operibus muniverunt praesidiumque ibi posuerunt.

  48. 1.48.1.1

    Accidit etiam repentinum incommodum biduo, quo haec gesta sunt. tanta enim tempestas cooritur, ut numquam illis locis maiores aquas fuisse constaret.

  49. 1.48.2.1

    tum autem ex omnibus montibus nives proluit ac summas ripas fluminis superavit pontisque ambos, quos C. Fabius fecerat, uno die interrupit.

  50. 1.48.3.1

    quae res magnas difficultates exercitui Caesaris attulit. castra enim, ut supra demonstratum est, cum essent inter flumina duo, Sicorim et Cingam, spatio milium xxx, neutrum horum transiri poterat, necessarioque omnes his angustiis continebantur.

  51. 1.48.4.1

    neque civitates, quae ad Caesaris amicitiam accesserant, frumentum supportare neque ii, qui pabulatum longius progressi erant, interclusi fluminibus reverti neque maximi commeatus, qui ex Italia Galliaque veniebant, in castra pervenire poterant.

  52. 1.48.5.1

    tempus erat autem difficillimum, quo neque frumenta in cavernis erant, neque multum a maturitate aberant, ac civitates exinanitae, quod Afranius paene omne frumentum ante Caesaris adventum Ilerdam convexerat, reliqui siquid fuerat, Caesar superioribus diebus consumpserat;

  53. 1.48.6.1

    pecora, quod secundum poterat esse inope re subsidium, propter bellum finitimae civitates longius removerant.

  54. 1.48.7.1

    qui erant pabulandi aut frumentandi causa progressi, hos levis armaturae Lusitani peritique earum regionum caetrati citerioris Hispaniae consectabantur; quibus erat proclive tranare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant.

  55. 1.49.1.1

    At exercitus Afrani omnium rerum abundabat copia. multum erat frumentum provisum et convectum superioribus temporibus, multum ex omni provincia comportabatur; magna copia pabuli suppetebat.

  56. 1.49.2.1

    harum omnium rerum facultates sine ullo periculo pons Ilerdae praebebat et loca trans flumen integra, quo omnino Caesar adire non poterat.

  57. 1.50.1.1

    Hae permanserunt aquae dies complures. conatus est Caesar reficere pontes, sed nec magnitudo fluminis permittebat, neque ad ripam dispositae cohortes adversariorum perfici patiebantur.

  58. 1.50.2.1

    quod illis prohibere erat facile cum ipsius fluminis natura atque aquae magnitudine, tum quod ex totis ripis in unum atque angustum locum tela iaciebantur;

  59. 1.50.3.1

    atque erat difficile eodem tempore rapidissimo flumine opera perficere et tela vitare.

  60. 1.51.1.1

    Nuntiatur Afranio magnos commeatus, qui iter habebant ad Caesarem, ad flumen constitisse. venerant eo sagittarii ex Rutenis, equites ex Gallia cum multis carris magnisque impedimentis, ut fert Gallica consuetudo.

  61. 1.51.2.1

    erant praeterea cuiusque generis hominum milia circiter vi cum servis liberisque; sed nullus ordo, nullum imperium certum, cum suo quisque consilio uteretur atque omnes sine timore iter facerent usi superiorum temporum atque itinerum licentia.

  62. 1.51.3.1

    erant complures honesti adulescentes, senatorum filii et ordinis equestris; erant legationes civitatum, erant legati Caesaris.

  63. 1.51.4.1

    hos omnis flumina continebant. ad hos opprimendos cum omni equitatu tribusque legionibus Afranius de nocte proficiscitur inprudentisque ante missis equitibus adgreditur. celeriter sese tamen Galli equites expediunt proeliumque committunt.

  64. 1.51.5.1

    ii dum pari certamine res geri potuit, magnum hostium numerum pauci sustinuere; sed ubi signa legionum adpropinquare coeperunt, paucis amissis sese in proximos montes conferunt.

  65. 1.51.6.1

    hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum; nacti enim spatium se in loca superiora receperunt. desiderati sunt eo die sagittarii circiter cc, equites pauci, calonum atque impedimentorum non magnus numerus.

  66. 1.52.1.1

    His tamen omnibus annona crevit. quae fere res non solum inopia praesenti, sed etiam futuri temporis timore ingravescere consuevit.

  67. 1.52.2.1

    iamque ad denarios l in singulos modios annona pervenerat, et militum vires inopia frumenti deminuerat, atque incommoda in dies augebantur;

  68. 1.52.3.1

    et tam paucis diebus magna erat rerum facta commutatio ac se fortuna inclinaverat, ut nostri magna inopia necessariarum rerum conflictarentur, illi omnibus abundarent rebus superioresque haberentur.

  69. 1.52.4.1

    Caesar iis civitatibus, quae ad eius amicitiam accesserant, quod minor erat frumenti copia, pecus imperabat; calones ad longinquiores civitates dimittebat; ipse praesentem inopiam, quibus poterat subsidiis, tutabatur.

  70. 1.53.1.1

    Haec Afranius Petreiusque et eorum amici pleniora etiam atque uberiora Romam ad suos perscribebant. multa rumores adfingebant, ut paene bellum confectum videretur.

  71. 1.53.2.1

    quibus litteris nuntiisque Romam perlatis magni domum concursus ad Afranium magnaeque gratulationes fiebant; multi ex Italia ad Cn. Pompeium proficiscebantur, alii, ut principes talem nuntium attulisse, alii, ne eventum belli exspectasse aut ex omnibus novissimi venisse viderentur.

  72. 1.54.1.1

    Cum in his angustiis res esset atque omnes viae ab Afranianis militibus equitibusque obsiderentur nec pontes perfici possent, imperat militibus Caesar ut naves faciant, cuius generis eum superioribus annis usus Britanniae docuerat.

  73. 1.54.2.1

    carinae ac prima statumina ex levi materia fiebant; reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.

  74. 1.54.3.1

    has perfectas carris iunctis devehit noctu milia passuum a castris xxii militesque his navibus flumen transportat continentemque ripae collem improviso occupat.

  75. 1.54.4.1

    hunc celeriter, priusquam ab adversariis sentiatur, communit. huc legionem postea transicit atque ex utraque parte pontem institutum biduo perficit.

  76. 1.54.5.1

    ita commeatus et, qui frumenti causa processerant, tuto ad se recipit et rem frumentariam expedire incipit.

  77. 1.55.1.1

    Eodem die equitum magnam partem flumen transiecit. qui inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore adgressi magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque caetratis subsidio missis scienter in duas partes sese distribuunt, alii ut praesidio sint praedae, alii ut venientibus resistant atque eos propellant,

  78. 1.55.2.1

    unamque cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt, incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur.

  79. 1.56.1.1

    Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses usi L. Domiti consilio navis longas expediunt numero xvii, quarum erant xi tectae.

  80. 1.56.2.1

    multa huc minora navigia addunt, ut ipsa multitudine nostra classis terreatur. magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum est, inponunt, atque hos praemiis pollicitationibusque incitant.

  81. 1.56.3.1

    certas sibi deposcit navis Domitius atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet.

  82. 1.56.4.1

    sic omnibus rebus instructa classe magna fiducia ad nostras navis procedunt, quibus praeerat D. Brutus. hae ad insulam, quae est contra Massiliam, stationes obtinebant.

  83. 1.57.1.1

    Erat multo inferior numero navium Brutus. sed electos ex omnibus legionibus fortissimos viros, antesignanos, centuriones, Caesar ei classi attribuerat, qui sibi id muneris depoposcerant.

  84. 1.57.2.1

    hi manus ferreas atque harpagones paraverant, magnoque numero pilorum, tragularum reliquorumque telorum se instruxerant. ita cognito hostium adventu suas naves ex portu educunt, cum Massiliensibus confligunt.

  85. 1.57.3.1

    pugnatum est utrimque fortissime atque acerrime; neque multum Albici nostris virtute cedebant, homines asperi et montani et exercitati in armis;

  86. 1.57.4.1

    atque hi modo digressi a Massiliensibus recentem eorum pollicitationem animis continebant, pastoresque Domiti spe libertatis excitati sub oculis domini suam probare operam studebant.

  87. 1.58.1.1

    Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi nostros eludebant impetusque eorum excipiebant et, quoad licebat latiore uti spatio, producta longius acie circumvenire nostros aut pluribus navibus adoriri singulas aut remos transcurrentes detergere, si possent, contendebant.

  88. 1.58.2.1

    cum propius erat necessario ventum, ab scientia gubernatorum atque artificiis ad virtutem montanorum confugiebant.

  89. 1.58.3.1

    nostri cum minus exercitatis remigibus minusque peritis gubernatoribus utebantur, qui repente ex onerariis navibus erant producti nequedum etiam vocabulis armamentorum cognitis, tum etiam tarditate et gravitate navium impediebantur; factae enim subito ex umida materia non eundem usum celeritatis habuerant.

  90. 1.58.4.1

    itaque dum locus comminus pugnandi daretur, aequo animo singulas binis navibus obiciebant atque iniecta manu ferrea et retenta utraque navi diversi pugnabant atque in hostium naves transcendebant et magno numero Albicorum et pastorum interfecto partem navium deprimunt, nonnullas cum hominibus capiunt, reliquas in portum compellunt.

  91. 1.58.5.1

    eo die naves Massiliensium cum his, quae sunt captae, intereunt viiii.

  92. 1.59.1.1

    Hoc cum primum Caesari ad Ilerdam nuntiatur, simul perfecto ponte celeriter fortuna mutatur.

  93. 1.59.2.1

    illi perterriti virtute equitum minus libere, minus audacter vagabantur; alias non longo a castris progressi spatio, ut celerem receptum haberent, angustius pabulabantur, alias longiore circuitu custodias stationesque equitum vitabant, aut aliquo accepto detrimento aut procul equitatu viso ex medio itinere proiectis sarcinis refugiebant.

  94. 1.59.3.1

    postremo et plures intermittere dies et praeter consuetudinem omnium noctu constituerant pabulari.

  95. 1.60.1.1

    Interim Oscenses et Calagurritani, qui erant cum Oscensibus contributi, mittunt ad eum legatos seseque imperata facturos pollicentur.

  96. 1.60.2.1

    hos Tarraconenses et Iacetani et Ausetani et paucis post diebus Illurgavonenses, qui flumen Hiberum attingunt, insequuntur.

  97. 1.60.3.1

    petit ab his omnibus, ut se frumento iuvent. pollicentur atque omnibus undique conquisitis iumentis in castra deportant.

  98. 1.60.4.1

    transit etiam cohors Illurgavonensis ad eum cognito civitatis consilio et signa ex statione transfert.

  99. 1.60.5.1

    magna celeriter commutatio rerum. perfecto ponte, magnis quinque civitatibus ad amicitiam adiunctis, expedita re frumentaria, exstinctis rumoribus de auxiliis legionum, quae cum Pompeio per Mauretaniam venire dicebantur, multae longinquiores civitates ab Afranio desciscunt et Caesaris amicitiam sequuntur.

  100. 1.61.1.1

    Quibus rebus perterritis animis adversariorum Caesar, ne semper magno circuitu per pontem equitatus esset mittendus, nactus idoneum locum, fossas pedum xxx in latitudinem complures facere instituit, quibus partem aliquam Sicoris averteret vadumque in eo flumine efficeret.

← Previous · Next → — showing 201300 of 1,186

Perseus Latin. CTS URN phi0448.phi002.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.