Ancient Texts

← Library

3

Latin Library (medieval and later) · Ottofreising · The Latin Library · 171 sections

  1. 101

    Itaque Mediolanenses cum viderent universam vim belli suis imminere capitibus, eligunt quos ad curiam mittant legatos, viros eruditos et in dicendo acerrimos. Qui cum se penalibus et stricti iuris actionibus conveniri viderent, neque principem pactione multae pecuniae posse deliniri, suffragio optimatum frustra quesito pacisque infecto negotio ad suos revertuntur.

  2. 102

    Imperator, astipulantibus iudicibus et primis de Italia, contra Mediolanenses condempnationis proferens sententiam hostes eos iudicat omnique apparatu ad obsidionem civitatis accingitur. Quibus rebus aput Mediolanum compertis, permota civitas atque immutata urbis facies erat, ex summa laeticia atque lascivia, quae diuturna requies pepererat, repente omnes tristicia invasit. Festinare, trepidare, suo quisque modo et metu pericula metiri. Ad haec mulieres, quibus suae rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, afflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos pueros, omnia pavere. Fuere tamen plerique, qui se et rem publicam obstinatis animis perditum irent. Nam semper in civitatibus, quibus opes nullae sunt, qui es alienum solvere non possunt, bonis aliorum et quieti invident, nova exoptant, odio suarum rerum omnia mutari student; seditionibus sine cura aluntur, quoniam, ut dicitur, egestas facile habetur sine dampno . Preterea iuventus, quae in agris manuum labore victum querens inopiam tolerabat, publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori pretulerat. Unde factum est, ut, multitudine huius vulgi prevalente, rei publicae iuxta ac sibi consulerent ac libentibus animis belli eventum expectarent, nobilioribus et melioribus metu talium silentio addictis. Et haec quidem in civitate.

  3. 103

    Capitulum XXXI.

  4. 104

    Fridericus autem [regali mansuetudine] per aliquot dies opperiens expectabat, si forte Mediolanenses penitudo salubris ab incepto rebellionis revocaret, si forte cladis et periculorum consideratio eos propositum mutare persuaderet. Paratus etenim erat serenus principis animus potius correctis veniam prestare quam post destructionem provinciae cum dampno multorum de perdito populo triumphare. Illis ergo in priori pertinatia permanentibus, cunctis comitatus agminibus incipere obsidionem acriter statuit, castraque movens usque ad flumen Adduam processit. Is fluvius Cremonensium ac Mediolanensium fines medius dirimens sepissime atroces eorum contra sese incursus inhibuit. Et tunc quidem propter liquentes in Alpibus nives non mediocri inundatione excreverat, ruptisque pontibus omnino transvadandi oportunitatem exercitui denegare videbatur. Aderant quoque in ulteriore fluminis ripa pugnacissimi de Mediolanensibus circiter mille equites armati, qui se ope et adminiculo inundantis fluminis facile vados pontesque defendere posse arbitrati sunt.

  5. 105

    Verum contra audaces non est audatia tuta. Nempe frustrati sunt, cum ex inproviso rex Boemiae et Conradus dux Dalmatiae cum suis, parvi pendentes periculum, aquis se dederint et, quamvis difficillime et non sine clade suorum, inperterriti tamen alveum furentis amnis transvadaverint vel potius transnataverint. Numerus eorum, quos aquarum vehementia involvit, involvendo submersit, circiter LX estimabatur. Mediolanenses, postquam regem preter spem et opinionem suam transisse cognoverunt, ante pugnam fuga disiecti et ad civitatem reversi sunt, sarcinae relictae, et preda universa a nostris direpta.

  6. 106

    Has primitias belli primosque conatus infaustos Mediolanensibus nonnulli asperius auspicati sunt, rerum exitus ex principio metientes. Boemos reliquus exercitus secutus, pars refectis pontibus, pars insano gurgiti se immittentes, tam se quam sarcinas transposuere.

  7. 107

    Capitulum XXXII.

  8. 108

    Erat non longe ab eo loco castrum quoddam Mediolanensium, Trecium appellatum, in planicie campestri mediocri eminentia paulolum in altum sublatum, quod una parte iam dictus fluvius Adduae alluebat, altera muri fortissimi ambitu turrisque fortitudine muniebatur, pontem firmum et ad transmeandum copiosae militiae habilem suis continuans suburbiis. Augustus commodum ratus ad transitum suorum, si prefatum castrum suae subigeret potestati, obsidione cingit, obpugnat et in brevi expugnat. Castellani enim disciplina militum et ingenio conterriti paulisper quidem primos sustinuere impetus, deinde, cum nullum locum fugae, nullum de civitate presidium sperarent, scientes, quod pro vita res illis erat, dextras postulant, accipiunt, munitionem dedunt; plurimi pendentes, quod in tam adversa fortuna personarum salutem lucrati fuissent. Fridericus, ibidem locatis presidiis, ad obsidionem civitatis acies instruit.

  9. 109

    Capitulum XXXIII.

  10. 110

    Progrediente autem eo in hostilem terram, quidam de exercitu, male affectatae laudis avidi, prevenire alios et de virtute certando alter alteri superior inveniri desiderabant. Inter quos erat comes Ekkebertus de Butene, vir nobilitate, divitiis et virtute animi ac corporis insignis, cum quibusdam aliis nobilibus et regalis familiae militibus. Isti coeuntes in unum, circiter mille equites armati, sperantes se aliquid memorabile facturos, ad civitatem properant et pene usque ad portas assultum faciunt, viri digni pro fortitudine, qui meliore fortuna usi fuissent. Nam etsi coeptum casus invidit, tamen non, qualiter cesserit, sed quid decreverint, attendendum. Excipiuntur siquidem valida hostium multitudine. Certatur hastis primo, deinde strictis ensibus dimicatur. Vixque in conflictu discerni poterat, ex qua parte quisque pugnaret, permixtis viris et propter angustias permutatis. Visum pulvis obortus et excitatus ad instar noctis excecabat. Vocis autem intellectum magnitudo et diversitas confundebat. Neque autem fugae vel persecutioni locus erat, sed qui inter primos stetissent, aut cadendi aut occidendi necessitatem habebant, quia refugere non dabatur. Nam et posteriores utriusque partis in fronte suos urgebant nullumque inter dimicantes bello vacuum intervallum reliquerant. Cum autem hostium multitudo nostrorum animos et peritiam vinceret, iamque tota acies pelleretur, predictus comes Ekkebertus, uni suorum, qui deiectus fuerat, opem ferre cupiens subito equo prosilit, militem liberat iamque vincentes hostes pene solus perturbat et ad vallum usque civitatis persecutus est. Fugiebant enim eum universi, neque vim hominis neque audatiam sustinentes. Verum profecto fata virum persequebantur, quae ab homine vitari non possunt. Multitudine quippe adversariorum undique circumfusus ad terram lancea prostratus est, et detracta galea atque thorace, capite caesus, nemine succurrente, quod locus intercludebat auxilium ferre cupientem. Egre itaque nobilissimus comes et vir regalis sanguinis perimitur, magnam de se querelam non tantum aput suos, verum aput extraneos quoque relinquens. Dictum tamen memini a quibusdam vivum eum captum et intra civitatem atrociter decollatum. Occisi sunt ibi quidam alii nobiles, et regii milites N. et N., capti quidam; caeteri ad castra revertuntur.

  11. 111

    Capitulum XXXIIII.

  12. 112

    Revertentes autem milites interminatio principum et imperator iratus huiusmodi oratione corripuit: ‘Mediolanenses omnia cum deliberatione faciunt atque prudentia, fraudes et insidias componendo, eorumque dolos fortuna prosequitur. Nostri vero, quibus ob disciplinam et consuetudinem obediendi rectoribus fortuna famulatur, nunc contrario peccant. Non inmerito itaque vincuntur, depelluntur, quia omnium pessimum est presente imperatore sine rectore dimicare, cum etiam vincere sine precepto ducis infamiae sit'. Scituros esse, ait, omnes qui de caetero arroganter egerint vel minimum quid preter ordinem moverint, legum severitate se in eos vindicaturum. Circumfusa vero agmina principem pro commilitonibus obsecrabant paucorumque temeritatem condonari cunctorum obedientiae precabantur; emendaturos esse peccatum presens futurae compensatione virtutis. Placatus imperator est precibus, simul et utilitate multitudinis facto indulgendum putans, multa monens, ut post haec prudentius agerent. Ipse vero, quemadmodum se in adversarios ulcisceretur, iam provocatus artius cogitabat.

  13. 113

    Capitulum XXXV.

  14. 114

    Itaque postera die, quae lucescit in VIII. Kal. Augusti, Fridericus ad obsidionem civitatis ducens exercitum omnes copias suas in VII legiones partitur, preficiens singulis de principibus rectores ordinum, quos antiqui centuriones [vel] ecatontarchos seu chiliarchos appellare consueverunt, cum signiferis aliisque disciplinae et ordinis custodibus. Premissi autem milites cum stratoribus viarum ibant, qui aggerum maligna corrigerent ac devia complanarent, obstacula preciderent, ne perplexo itinere fatigaretur exercitus. Circum aquilam et signa alia tubicines et cornicines. Servi singulorum agminum cum peditibus erant, mulis aliisque iumentis advehentes militum sarcinas. Hos sequebantur qui expugnandis civitatibus machinas et caetera tormenta portarent. Omnium vero agminum postrema erat mercennaria multitudo. Ordinato taliter militum itinere, premonitisque diligenter, ne quis ordinem deserat, Martio quodam spiritu repleti, cum valido clamore divinum implorant auxilium. Deinde otiose et cum omni decore progredientes ambulant, suum quisque ordinem velut in bello custodiens. Quemcumque huic negotio liberum spectatorem contigit affuisse, hunc ego experientius intelligere puto quod dicitur: Pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata.

  15. 115

    Capitulum XXXVI.

  16. 116

    Peracto itinere, Fridericus cum omni exercitu, circiter centum milia armatorum vel amplius, Mediolanum pervenit, ibique positis castris, quamvis promptos ad bellum milites continebat, ne quid ea die attemptarent. Illi vero, qui de civitate fuerant egressi, stabant armati super vallum, nichil omnino strepentes, dubium, principis advenientis aspectus utrum hanc reverentiam et huius silentii disciplinam an metum universis incusserit. In girum ergo e regione portarum distribuens exercitum, instruebat obsidionem.

  17. 117

    Capitulum XXXVII.

  18. 118

    De civitatis ipsius situ ac moribus cum superiore libro mentio fuerit, id adiciendum videtur, quod campi planitie undique conspicua, natura loci latissima. Ambitus eius supra centena stadia circumvenitur. Muro circumdatur, fossa extrinsecus late patens, aquis plena vice amnis circumfluit, quam priori anno primitus ob metum futuri belli, multis invitis et indignantibus, consul eorum provide fecerat. Turrium proceritate non tam ut aliae civitates student. Nam in multitudine atque fortitudine tam sua quam sibi confederatarum civitatum confidentes impossibile arbitrati sunt a quoquam regum seu imperatorum suam civitatem posse claudi obsidione. Unde factum est, ut civitas haec inimica regibus ab antiquo fuisse dicatur, hac usa temeritate, ut semper rebellionem principibus suis moliens scismate regni gauderet et geminorum potius dominorum quam unius super se iuste regnantis affectaret principatum, ipsa levis et utriusque ridens fortunam nec in hac nec in illa parte fidem haberet. Huius rei si quis exempla desiderat, ad Leoprandum, qui gesta Longobardorum subnotavit, recurrat.

  19. 119

    Capitulum XXXVIII.

  20. 120

    Divisis, ut dictum est, inter principes exercitus portis civitatis, singuli eorum festinare, parare, vallo, sudibus, palis aliisque propugnaculis castra munire propter improvisos hostium excursus decertabant. Neque enim vineis, turribus, arietibus aliorumque generum machinis tantam civitatem attemptandam putabant, sed longa potius obsidione fatigatos ad deditionem cogi vel, si foras propter fiduciam multitudinis erupissent, prelio superatum iri. Oppidani non segnius ea quae sibi usui forent procurare, munimenta castrorum disturbare, crebris excursibus exercitum attemptare, sagittariis et fundibulariis plerosque sauciare. Erat in extrema parte exercitus Conradus palatinus comes de Rheno, germanus imperatoris, et dux Suevorum Fridericus, cum Suevis caeterisque ipsorum commilitonibus obsidionis agentes negotia circa portam sibi destinatam. Mediolanenses oportunum rati, vel pro eo quod pauciores aliis agminibus et iuniores aetate, vel quod sequestrati a fortitudine exercitus auxilium invenire non possent, eos invadere statuunt, sperantes facile se aut plenum de illis triumphum reportare aut forti aliquo patrato facinore vitam pacisci pro laude. Itaque post occasum solis, cum preter vigiles tantum totus miles fessa labore corpora somni quiete recreanda speraret, apertis portis cum pugnacissimis egressi, disiectis custodibus, usque ad iam dictorum heroum castra excurrunt, oppugnant, sauciant. Alemanni, ubi hostes adventare senserant, inopinata re ac inprovisa primo perculsi, alter aput alterum formidinem simul et tumultum facere, deinde alius alium appellare, hortari, arma capessere, venientes excipere, instantes propulsare. Clamor permixtus hortatione, strepitus armorum ad caelum ferri, tela utrimque volare, pro ingenio quisque, pars cominus gladiis, pars pugnare lapidibus seu alterius generis missilibus. Non procul abhinc rex Boemorum castra fixerat. Is, ex quo bellicum clamorem accepit, decernit laborantibus sociis auxilio fore debere.

  21. 121

    Quanta ergo poterat velocitate suis arma capere, equos ascendere iubet; ipse cum electis militibus et tubicinis ac tympanistris preire. Non eos morabantur vinearum aggeres seu maceriae, non asperitas et insolentia loci retinebat. Ea vero consueti Sclavorum equi facile evadere. Nostri, ubi ex sono tubarum et tympanorum amici regis adventum cognovere, animosiores et laetiores effecti resistere, hortari se invicem, ne deficerent neu paterentur hostes iam iam fugituros vincere. Aderant Boemi; tum demum maxima vi certatur, maximo clamore cum infestis signis concurritur. Rex ipse cominus acriter instare, laborantibus succurrere, hostem ferire, strennui militis et boni regis officia simul exequebatur. Oppidani, ubi vident, contra ac rati erant, se in medios hostes devenisse nec impetum regis sustinere posse, terga vertunt; nostri fugientibus instant et usque ad angustias portarum persecuti in reliquum tempus pacem sibi de incursionibus illorum peperere. Hostium quidam occisi, plurimi capti, magna pars vulneribus confecti.

  22. 122

    Capitulum XXXVIIII.

  23. 123

    Quia vero tam superbae civitatis tam famosam obsidionem se non meminit aetas nostra vidisse, pro eo quod non solum Alemannici, sed et Italici regni vires ibi adunatae fuerant, quisque gloriosus ac laudis avidus alius alium in aliquo egregio facto, unde sibi nomen faceret, prevenire satagebat. Igitur Otto palatinus comes de Baioaria, cuius sepe iam mentio habita est, cum duobus fratribus suis [videlicet] Friderico et Ottone iuniore aliaque sibi coniuncta militia ad portam, quam ipsi vallaverant, diligentius hostium conamina observabant. Quadam ergo die, dum otiose ipsos agere rarosque circa portam custodes aspexissent, visum est eis temptandam fortunam. Ergo propinquante vespera clanculo milites armari iubent, servosque ignem cum aridae materiae fasce preparatum habere, quatinus dato signo pariter ex inproviso procurrerent et pontem ac portam ipsam, si fieri posset, exurerent.

  24. 124

    Parent dicto, atque ad nutum precipientium subito prosilientes usque ad propugnacula pontis super aggerem disposita venerunt ignemque, sicut precepti fuerant, haut segniter iniecerunt. Populus civitatis tumultu excitatus, inproviso metu incerti, quid potissimum facerent, trepidare, cum erumpentibus flammis propugnacula et aggeres concremari cernerent, timere, ne aridum nactae fomitem citius volitando non solum pontes et portam, verum ipsam civitatem pessumdarent. Clamor ergo ac tumultus per civitatem varius agitatur, curruntque permixti inermes et armati, prohibituri incendium. Concurritur infesto Marte, certatur magnis viribus ab utrisque, obscuram noctem incendium et faculae tedaeque ardentes illuminabant. Fragor percutientium, gemitus percussorum, voces adhortantium hinc inde varie resonabant. Hi, ut coeptum eorum efficatiam obtineret, illi, ut ignem restinguerent nostrosque a porta propellerent, summa vi conabantur. Comites ipsi duces prelii in hoc certamine, sicut et in aliis multis, omnibus se periculis prostituentes, sicut optimi bellatores fortitudinem corporis ac animi magnitudinem adeo sub oculis omnium clarere fecerunt, ut de eorum virtute etiam hostis iudicaret et quivis spectator testis fieret. Multo autem labore consumpto liteque in horam noctis protracta, miles ad castra revertitur. Sauciati utrimque plurimi; verum atrocitatem cladis beneficium noctis imminuebat.

  25. 125

    Capitulum XL.

  26. 126

    Nec minus populares Mediolanenses turpe habentes, si remissius in nostros agerent, ubi tempus et locum invenerunt, non cum valida quidem manu, sed per paucos sive sagittarios sive fundibularios [interdum etiam per gladiatores adversum se militiam commoverunt, nostrosque sive prudentes sive] incautos sauciando temeritatis atque audatiae suae magnitudinem ostentare conabantur. Et illi quidem qui ad superiores conflictus venerant [id] moderatius agere, alii vero, tamquam non experti, per singula momenta excursiones moliri. Ad portam itaque, quam observabat Heinricus dux Austriae, vir nobilitate generis et animi clarissimus patruusque imperatoris, dum sepius hanc exercerent iniquitatem, non dignum ratus facinus hoc sine ultione preterire, ad correctionem eius et vindictam accepta oportunitate accingitur. Igitur universis quos secum habebat armatis, auxiliariis Ungarorum copiis in sagittando optimis cum caetera heroum qui sibi sociati fuerant cohorte assumptis, omni conamine obpugnationem portae disponebat. Non hoc latere poterat Mediolanenses, quippe molitiones nostrorum presentientes ignominiam iudicabant, si pares, immo plures multitudine, minori animo, venientibus non occurrerent. Per turmas ergo et cohortes suas egressi committunt seseque mutuo maxima vi caedunt, sauciant, capiunt, fugant. Tum spectaculum horribile, sequi, fugere, occidi, capi, equi atque viri afflicti, ac multi vulneribus acceptis neque fugere posse neque quietem pati, niti modo ac statim concidere. Postremo omnia constrata telis, armis, cadaveribus et infecta sanguine tellus. Ex parte oppidanorum iterum male pugnatum est, ipseque dux, cuius ibi probitas mirifice probata est, haut dubie victor, eos intra menia fugavit et a solita in posterum eruptione compescuit. Inter alios, qui de Mediolanensibus eo prelio ceciderunt, occisus est quidam de nobilissimis illorum, quem, ut tunc fama fuerat, regulum super se creare cogitaverant; auditaque morte eius, tota civitas luctum assumpsit, corpusque mortui cum vivis, quos de nostris habebant, et copiosa pecunia commutantes redemerunt et regalibus exequiis honorando sepelierunt.

  27. 127

    Capitulum XLI.

  28. 128

    Illud etiam non ab re est memorare, quod quidam ex oppidanis, vir in oculis suis sibi placitus, progressus versus castra imperatoris, velut equitandi imperitiam nostris exprobrans, quedam superba prolocutus est et quemlibet fortissimum ac equitandi peritissimum ad singulare certamen provocavit. Coepitque vertibilem equum modo impetu vehementi dimittere modo strictis habenis in gyrum, ut huic negotio mos est, revocare moxque varios perplexosque per amfractus discurrere. At qui contra steterunt multi quidem dedignabantur. Erant autem inter eos, ut assolet, etiam qui timerent. Quosdam vero non inconsulta movebat ratio, cum mortis cupido non debere confligere et cum his in discrimen venire, quos neque vincere magnum sit et vinci cum dehonestamento periculosum, non fortitudinis, sed insipientiae videri. Cum autem diu nemo procederet, multaque ille nostrorum timiditati illuderet, nobilis comes Albertus de Tyrol, ad omnem virtutis commendationem ydoneus, inermis et palefrido sedens, solo clyppeo accepto et hasta, prefato Liguri obviam venit eumque tripudiantem et vana iactantem deiecit, cadentemque dedignatur occidere, contentus ad laudem, quia visus est potuisse. Ita nostros ultus comes Albertus nil glorians ad suos revertitur, vir minimae iactantiae et qui semper manu quam lingua promptior inveniri volebat. Ita inter nostros principes contra Ligures varium pro virtute et gloria certamen in dies habebatur.

  29. 129

    Capitulum XLII.

  30. 130

    Inter haec princeps ipse impiger omnia quae ad cladem et eversionem civitatis erant providere, muros modo cum paucis modo cum multis et lectis militibus circuire, ubi muros aggrederetur explorare, omni modo temptare, si posset inclusos ad congressionem et pugnam provocare. His circuitionibus alteram partem civitatis, quae necdum obsidione adeo fuerat subacta et artata, quin peccora eorum extra pascerentur civibusque intrandi et exeundi pateret aditus, ita compescuit atque cohibuit, ut tum demum cervicem demitterent et quale esset obsidione claudi experimento addiscerent. Euntem in gyro imperatorem arbitrantes ad assultum faciendum venire, in civitate tumultus exoritur, ingens trepidatio, signorum crepitus, tubarum sonitus, fortes ad arma, mulieres et invalidi senes ad lamenta. Nemo tamen extra progredi ausus, ad defensionem tantum civitatis armata iuventus et inperterrita ad modum coronae consistebant. Sed nec ad portam, ubi militia principis obsidionem celebrabat, excursiones facere, dubium an metu an reverentia imperatoris cohiberentur.

  31. 131

    Capitulum XLIII.

  32. 132

    Erat non longe a vallo, id est quantum arcus iacere potest, quasi turris quedam fortissima, ex quadris lapidibus solido opere compacta. Mirabilis autem fuit lapidum magnitudo. Nec enim ex vulgaribus saxis aut quae homines ferre posse crederentur. Sic autem manibus artificum formata, ut, quatuor columpnis sustentata, ad similitudinem Romani operis vix aut nusquam in ea iunctura compaginis appareret.

  33. 133

    Unde et Arcus Romanus appellata est, sive ab antiquo aliquo Romanorum imperatore ob decorem et memoriam in fornicem triumphalem erecta, sive, ut in gestis Longobardorum repperitur, ad expugnationem et cladem civitatis ab uno regum nostrorum fuerit fabricata. Erant in ea virorum receptacula et cenacula XL lectorum vel amplius capacia, collectis ibi tam in armis quam in victualibus quae ratio necessitudinis ad obsidionis tempus desiderabat. Ibi Ligures sua presidia locaverant duplici ratione, ut et hostibus usui non esset, cum exinde quidquid in civitate ageretur velut e specula facile videri itemque, quid in castris fieret quidque exercitus strueret, ipsis continuo denunciari posset. Fridericus, versis in contrarium rationibus, hanc expugnare statuit. Verum cum nec instrumentis sive machinis aut aliquo tormentorum genere pro firmitudine sua pulsanda videretur, triplici ordine iaculatorum et sagittariorum eam vallat, tantaque illorum erat et multitudo et in feriendo peritia, quod non dubie mortem appeteret, quisquis in propugnaculis appareret. Summa ergo necessitate coacti dextras petunt et ut sibi parceretur rogabant, acceptaque fide publica, munitionem tradunt et recedunt. Exinde nostris arx illa usui [fuit].

  34. 134

    Capitulum XLIIII.

  35. 135

    Nemo in hac obsidione maiori studio maiorique atrocitate quam Cremonensium et Papiensium desevit exercitus, nullisque obsidentium obsessi se magis ac illis offensos et infensos prebuere. Longissimis siquidem simultatibus et discordiis inter Mediolanum atque has civitates agitatis, multis milibus hominum hinc inde vel occisis vel dura captivitate afflictis, territoriis preda et incendio vastatis, cum se in Mediolano, quod propriis viribus et auxiliariis civitatibus prevalebat, ad plenum vindicare non potuissent, oportunum tempus adepti iniurias suas ultum iri decernunt. Itaque non ut cognatus populus, non ut domesticus inimicus, sed velut in externos hostes, in alienigenas, tanta in sese invicem sui gentiles crudelitate seviunt, quanta nec in barbaros deceret. Vineta, ficeta, oliveta Mediolanensium pars radicitus evellunt, pars excidunt, alii corticibus abrasis ignibus ydoneam preparare materiam. Quando gladiis inter se res ageretur et mutuo casu vel hac vel illac quispiam infelix caperetur, hi qui extra in conspectu hostium aut mucronem iugulo condere aut spiculo configere, qui vero intus, ne crudelitate inferiores invenirentur, captum per membra dividere forasque suis miserabile spectaculum proicere. Et tale quidem Conlatinorum inter se commertium fuit.

  36. 136

    Capitulum XLV.

  37. 137

    Iamque plurimis malis attriti Mediolanenses. Crescebat autem in civitate cum fame desperatio, et in dies singulos utrumque malum amplius accendebatur. Erat nempe collectum ex toto territorio infinitum vulgus, diversusque erat victus, cum potentiores quidem amplius haberent, infirmiores autem penuriam deplorarent. Quippe fames super omnes clades habetur. Nam quod reverentia dignum est in fame negligitur. Huc accessit ultio divinae animadversionis, totamque pene civitatem morbus ac pestilentia vexabat. Urgentibus itaque pariter fame, ferro, peste populus ad deditionem commotus est, iamque [magna] illorum multitudo profugere cogitabant.

  38. 138

    Qui vero acrioris ingenii, seditionibus operam dabant, dicentes pro libertate patriae et honore civitatis vitam se morte velle commutare. His inter se dissidentibus, quidam ex illis quibus sanior mens erat, qui pacem malebant quam bellum, decrevere, ut concione habita populum ad considerationem communis utilitatis provocarent et magnitudine periculorum a rebellione deterrerent. Huius auctor negotii dicitur fuisse Gwido comes Blanderatensis, vir prudens, dicendi peritus et ad persuadendum idoneus. Is cum esset naturalis in Mediolano civis, hac tempestate tali se prudentia et moderamine gesserat, ut simul - quod in tali re difficillimum fuit - et curiae carus et civibus suis non esset suspiciosus. Aptus ergo qui ad transigendum fidus mediator haberetur, pro concione huiuscemodi usus sermone commemoratur:

  39. 139

    Capitulum XLVI.

  40. 140

    ‘Si vestrae rei publicae hactenus fidem servavi, si statum et honorem Mediolani stare incolomem ac inconcussum optavi, feci quod debui. Tanta mihi gratia ab ineunte aetate, tanta mihi a vestra benivolentia exhibita sunt beneficia, quod ad gratiarum actiones imparem et insufficientem me cognosco, nisi forte bonae conscientiae, bonae voluntatis obsequium aliquod mihi aput vos meritum pepererit. Harum rerum, vestra fretus probitate, fiducialiter vos testes exhibeo. Unde non vereor in tali rerum articulo a quoquam bono notari, etiamsi preter libitum suum ac secus quam suo rapitur desiderio quippiam a nobis audierit. Beatum enim me estimo ab his, a quibus vacuos esse decet, qui de rebus dubiis consultant. Haec sunt, ut ait quidam, odium, amicitia, ira atque misericordia. Ubi illa officiunt, haut facile animus verum providet.

  41. 141

    Vestra dignitas, fama atque fortuna hucusque non in obscuro, sed in excelso fuit, vestraque facta cuncti mortales novere. Sed decebat in maxima fortuna minimam esse licentiam. Novimus, quos et quot reges Mediolanum sua constituerit auctoritate; novimus, quos et quot adepto regno propulerit. Sed profecto in omni re fortuna dominatur; ea , ut dicitur, cunctas res pro libi tu magis quam pro vero celebrat obscuratque . Paulolum haec fortuna immutata est; mobilis enim est, eiusque constantia volubilem esse ac minime permanentem. Tendamus cum rota, forsitan, qui modo infimus axe teritur, elevatus rursus ad astra feretur. Sensit mecum qui dixit:

  42. 142

    Heus, omnium rerum vicissitudo est . Scio qui dicant: Libertas res inestimabilis est . Pulchrum [est] pro libertate pugnare. Fateor; attamen id in principio decere fieri, semel autem subditum, et qui multo tempore paruisset imperio, iugum excutere, malae mortis cupidum, non libertatis amatorem videri. Validissima lex est tam feris bestiis quam hominibus prefinita, potentioribus cedere, quique armis vigent, his obedire victoriam. Divinae quoque ordinationi resistit, qui potestati resistit. Timendum ergo, non solum vos imperatori, sed etiam Deo resistere. Grave quidem, confiteor, post longum otium, post longam libertatis consuetudinem iugum frenumque portare. Sed consoletur ignominiam subiectionis dignitas imperii ac nobilitas imperantis.

  43. 143

    Meliores nobis fuerunt patres nostri et maiores, fide, probitate caeterisque bonis [artibus] eque vel amplius nobis gloriam, honorem libertatemque affectarunt, imperio tamen Transalpino resistere non potuerunt. Subeant vobis pro exemplo Karolus Magnus et Otto primus ex Teutonicis imperator. Eapropter, tametsi varia belli discrimina iam in parte sitis experti, optimum tamen est ante intollerabilem calamitatem mutare sententiam dumque licet salutare sequi consilium. In clementia principis magna spes nobis sita, qui non in finem irascetur, nisi ad finem usque insolentes ipsi fueritis. Brevi autem quamvis armis perrumpi claustra murorum non possint, fames atque pestilentia pro illis pugnabit. Versentur, obsecro, in conspectu cuiusque filii, coniuges et parentes, quos paulo post, nisi mutata sententia, aut bellum aut fames absumet. Non ignavia, sed consideratione periculorum me quisquam haec suadere crediderit. Ipse ego pro populo meo, pro civitate mea mori paratus sum inpendamque libenter mercedem salutis vestrae sanguinem meum'.

  44. 144

    Capitulum XLVII.

  45. 145

    Postquam dicendi finem fecit, alius voce, alius nutu aut assentire aut contradicere. Vicit tamen inprudentiam consilium saniorum. Unanimes itaque facti, per consules et primos civitatis primo regem Boemiae ducemque Austriae conveniunt, dehinc mediantibus illis alios principes, eosque ad imperatorem de pace supplicaturos dirigunt. Princeps pro regali mansuetudine, pro humanitate naturali cives civitati, civitatem civibus servare cupiens, gratum habebat, cognito populum de pace sentire, consilioque habito, cum videret omnium animos summa alacritate id appetere, de pacis pacto et condicione pertractat. Quod tale fuisse scriptura exinde facta declarat; cuius hoc exemplar est:

  46. 146

    In nomine domini nostri Ihesu Christi. Haec est conventio, per quam Mediolanenses in gratiam domini imperatoris redituri sunt et permansuri. Cumas et Laudam civitates ad honorem imperii relevari non prohibebunt et ammodo nec impugnabunt nec destruent, et a fodro et viatico et ab omnimoda exactione se ibidem per omnem eorum ditionem continebunt, et ultro se non intromittent, ut sint liberae illae civitates, sicut Mediolanenses ab ipsis sunt liberi, excepto respectu iuris aecclesiastici, quod habent ad archiepiscopum et aecclesiam Mediolanensem.

  47. 147

    Omnes Mediolanenses communiter a minoribus usque ad maiores, ab annis XIIII et supra usque ad annos LXX, fidelitatem domno imperatori iurabunt sine malo ingenio et observabunt.

  48. 148

    Palatium imperiale ad honorem domni imperatoris arbitratu bonorum [virorum] elevabunt et cum debito honore bona fide conservabunt.

  49. 149

    Pecuniam pro emendatione iniuriarum domno imperatori vel domnae imperatrici sive curiae promissam statutis temporibus persolvent, hoc est terciam partem infra XXX dies, ex quo haec pactio confirmata fuerit, aliam vero terciam partem infra octavam beati Martini, terciam autem residuam partem infra octavam epiphaniae.

  50. 150

    Hisque sic persolutis, nullis privatis teneantur promissionibus. Pecuniae promissae summa haec est: novem milia marcarum argenti sive auri vel monetae eiusdem estimationis et pretii.

  51. 151

    Pro his tantum pretaxatis capitulis bona fide complendis et conservandis CCC obsides dabunt capitaneos, valvassores, populares, quales approbati fuerint a domno archiepiscopo Mediolanensi et comite Blandratensi et marchione Guillelmo Montis-ferrat et tribus consulibus, si haec domno imperatori placuerint, iuramento astrictis ad hanc electionem fideliter faciendam. Obsides vero in partibus Italiae omnes serventur, preter L vel pauciores per interventum regis Boemorum Labezlai et aliorum principum ultra montes, si domno imperatori placuerit, deferendos. Quibus autem commissi fuerint obsides in Italia, iurent in presentia Mediolanensium ad haec predestinatorum, quod, prefixo tempore transacto, infra octo dies ex quo requisiti fuerint a Mediolanensibus, eos eis libere reddant, ut illi secure eos habeant, si pretaxata capitula ab eis observata fuerint. Tres vero principes Alemanniae dextras dabunt, quod obsides illi qui ultra montes deferentur, si qui erunt, eodem pacto fideliter reddentur.

  52. 152

    Consules vero qui nunc sunt ex auctoritate et concessione domni imperatoris usque ad Kal. Februarii proxime venturas perseverent et pro consulatu suo domno imperatori iurent. Venturi vero consules a populo eligantur et ab ipso imperatore confirmentur, quorum medietas ad ipsum veniat, dum in Longobardia fuerit; alias autem eo existente, duo ad eum ex consulibus veniant et iuramento facto officium consulatus sui a domno imperatore recipiant pro se et [pro] socus suis, facturis idem iuramentum domno imperatori coram communi suae civitatis. Si autem legatus a domno imperatore destinatus fuerit in Italiam, eadem coram ipso et per ipsum fiant.

  53. 153

    Legati vero domni imperatoris in Italiam directi, si civitatem adierint, in palatio sedeant et placita ad eos delata ad honorem imperii diffiniant. Antequam castra ab obsidione moveantur, captivi omnes reddantur in potestatem regis Boemi, qui et securitatem per se et honestos principes eis faciat, quod captivos illos domno imperatori reddet, si eis domnus imperator pacem fecerit cum Cremonensibus, Papiensibus, Novariensibus, Cumanis, Laudensibus, Vercellensibus; non solum autem Mediolanensibus, verum etiam confederatis eorum, Terdonensibus, Cremensibus et Insulanis, salvo honore domni imperatoris et illibatis amicitiis Mediolanensium et in suo statu permanentibus. Si vero pax eis cum predictis civitatibus facta non fuerit, captivi veteres eis reddantur, nec ob id gratia domni imperatoris ipsi et amici eorum priventur.

  54. 154

    Regalia, veluti monetam, theloneum, pedaticum, portus, comitatus et alia similia, si qua sunt, commune Mediolanensium dimittet et ultra se non intromittet, et si quis per usum haec optinere voluerit et iusticiam inde coram domno imperatore vel nuncio eius facere noluerit, Mediolanenses vindictam de eo pro sua possibilitate sument in persona et possessione et regalia domno imperatori restituent sine fraude et malo ingenio.

  55. 155

    Hoc pacto et ordine domnus imperator Mediolanenses et Cremenses cum CXX marcarum emendatione in gratiam suam recipiet et eos et amicos eorum in plena curia publice a banno absolvet et captivos eorum omnes, veteres et novos, eis reddet, statim postquam obsides imperatori dederint et captivos tam veteres quam novos in manum regis Boemorum reddiderint. Datis autem obsidibus et captivis, altera die vel tercia exercitus ab obsidione recedet, et domnus imperator Mediolanenses et eorum res clementer tractabit.

  56. 156

    Commune Mediolani prefatas conditiones servabit plenarie, bona fide, sine fraude et malo ingenio, quantum non permanserit per iustum impedimentum et per parabolam Friderici Romani imperatoris vel nuncii eius aut eius successoris. Collectam predictae pecuniae liceat modo facere Mediolanenses ab his quos in sua societate habere consueverant, preter Cumanos, Laudenses et eos qui de comitatu Sifriensi fidelitatem domno imperatori nuper iuraverunt.

  57. 157

    Capitulum XLVIII.

  58. 158

    Talibus pacis condicionibus utrimque receptis, Mediolanum in gratiam reditura hoc ordine talique specie, fide publica accepta, cum suis ad curiam venit. Inprimis clerus omnis et quique fuerant aecclesiastici ordinis ministri cum archiepiscopo suo, prelatis crucibus, nudis pedibus, humili habitu; deinde consules et maiores civitatis, item abiecta veste, pedibus nudis, exertos super cervices gladios ferentes. Erat autem ingens spectaculum, validissima constipatio multorumque, qui mitioris ingenii erant, commiseratio, cum viderent paulo ante superbos et de factis impiis arrogantes ita nunc humiles esse ac tremere, ut miseranda esset, quamquam in hoste, tanta mutatio. Omnis denique militia loca, ubi tantum stare possent, prevenerant, imperatori et principibus quantus ad spectandum locus sufficeret et venientibus vix concesso necessario transitu. Divus ergo augustus placido eos vultu intuens ait laetum se esse, cum tam claram civitatem tantumque populum Deus commonuerit, uti aliquando pacem malint quam bellum, quodque sibi dempserint acerbam eos persequendi necessitatem, seque malle devotis et volentibus quam coactis imperitare. Atque hoc si a principio illis placuisset, mali nil perpessos, plurima vero bona accepisse. Quoniam autem divinae placuerit ordinationi, vim et gratiam imperii eos experiri, studendum illis esse, quo facilius errata superent, penitudinem eos facti habere; vinci se posse citius obsequio quam bello; prelium incipere quemvis etiam ignavum posse, caeterum finem penes victores esse. Ad haec illi summisso vultu, supplici voce pauca pro delicto suo verba faciunt: se non hostili animo nec ad oppugnandum imperium arma cepisse, sed terminos patrum suorum, iure omni modo suos factos, vastari a suis gentilibus pati nequivisse; de caetero, si modo sibi parcatur, velle eniti, ut, malorum metu liberi, propensius erga se benivolentia imperialis et gratia conservetur.

  59. 159

    Capitulum XLVIIII.

  60. 160

    Recitatis mox quae in scriptum redactae fuerant condicionibus pacis, cum assensus ac favor omnium accessisset, pacem dextrasque accipiunt, signumque imperialis vexilli in civitate receptum pro indicio victoriae erigitur. Inmensa laeticia continuo in castris, gaudium in civitate, gratulatio circa captivos, quos ad pedes imperatoris magno ac longo ordine venientes noti et propinqui pre gaudio multis lacrimis obortis excipiunt, miserantes in eis vultus pallidos, sordidum habitum, fedam macilentiam, eos, quos inberbes et iuvenes noverant, modo senio, canicie et carcerali squalore ignotos. Quanta laeticia quantusque concursus, dum pater filium, fratrem frater, generum socer, affinis cognatum diu perditum invenit, inventum gratulabunda voce salutat, amplexatur, alius alium laetus appellans familiari secum alloquio confabulatur! Quod si de regum antiquorum fastu quicquam in pio ac mansueto fuisset principe, huius diei laeticiam inter sollempnitates reliquas semper celebrem aput Italos constituisset. Actus est hic triumphus VI. Idus Septembris.

  61. 161

    Capitulum L.

  62. 162

    Princeps Romanus a Mediolano castra movens aput Modoicum, sedem regni Italici, coronatur. Quam aecclesiam iam dudum a Mediolanensibus subactam ac fere destructam pristinae libertati reddidit sedemque propriis expensis magnifice reparari precepit. Cumque in subactione tantae civitatis ex maxima parte motus Italorum repressos speraret, magnam partem exercitus cum suis obtimatibus ad propria redire permittit. Inter quos primus erat rex Boemorum, dux quoque Austriae cum copiis Ungarorum, Arnoldus presul Maguntinus, dux Bertolfus Burgundiae, comites et marchiones magnaque pars nobilium. His cum summa alacritate dimissis, ipse ad ordinanda caetera Italiae negotia animum intendit. Iam vero tantus pavor totam terram occupaverat atque formido, ut palam quidem nemo rebellaret, occulte autem concepta corde malitia plerique illorum non carerent.

  63. 163

    Capitulum LI.

  64. 164

    Quidam enim de Veronensibus, dum castrum regale Garda vocatum Turisindus civis eorum cum suis fautoribus occupasset, id imperatori reddere iussi [cum] omnimodis detrectarent, hostes iudicati sunt suaeque temeritatis nonnullos civium Veronensium socios et consentaneos habuerunt. Quocirca imperator eo versus descendens, infra Veronam fluvium Athesam inopinato transvadavit, eorumque territorium, quod longo tempore inviolatum nullum hostem metuerat, pervagatus aliquantisper militem agros vastare, castella diripere atque inflammare permisit. Recte quidem, quo et hostibus rebellandi metum incuteret ac eorum, qui in hac parte immunes essent, saluti consuleret. Denuo revertens, sicut et antea Athesam vado transivit, nullo pontis vel navigii egens adminiculo. Tanta siquidem caeli clementia, tanta erat terrae fertilitas, tanta maximorum fluviorum ariditas et contracta violentia, ut elementa ipsa fortunae divi imperatoris famulari eiusque favere votis dicerentur.

  65. 165

    Capitulum LII.

  66. 166

    Unde factum est, ut hisdem diebus cum de civitatibus universis obsides exhiberentur ac Otto palatinus comes de Baioaria Ferrariam ad id negotium promovendum destinatus fuisset, alveum, quo se Padus ad munimentum civitatis partitur, absque navibus transmeans, inprovisus ac inopinatus supervenit, ordinatisque ad votum rebus omnibus, XL vadibus acceptis, rediit. Ea res finitimos plurimos exterrens, incredibilis visa est pro eo, quod Ferraria, Pado ibidem instagnante et paludes inpermeabiles faciente, munimento locorum fidens, omnem viciniam suam intrepida ac superba rideret atque despiceret. Dehinc cum Eridani fluenta ad disponenda regalia predia domus Mehtildis transmearet, turbam calonum, meretricum et lixarum, quae se exercitui plurima inmiscuerat militumque animos effeminare poterat, antiquorum imperatorum exemplo propellendam ac deterrendam decernit.

  67. 167

    Capitulum LIII.

  68. 168

    Inter haec, cum tota Italia sub silentio ageret et bellorum inquietudinem pacis tranquillitate commutasse videretur, Fridericus deperisse sibi ratus tempus, in quo non aliquod magnificentiae suae monimentum prestitisset, novam civitatem Laudensibus fabricare adorsus est, ubi, si forte Mediolanenses pristinas inimicitias refricando clades suas inciderent, ab eorum incursu securiores existerent. Maxima ergo providentia, maximo pietatis obsequio iuxta fluvium Adduam locum elegit, ex omni parte fluminis ambitu munitum, uno tantum mediocri aditu muro et vallo sepiendo. In cuius civitatis fabrica ingentes sumptus expendens liberalitatis suae singulare prebuit argumentum. Deinde generalem curiam omnibus Italis civitatibus et primoribus aput Roncalias in festo beati Martini celebrandam indicit, ubi et leges pacis promulgaret et de iusticia regni, quae multo iam tempore aput illos obumbrata in desuetudinem abierat, pernecessaria sapientum collatione dissereret diuque obsoletam elucubraret.

  69. 169

    Capitulum LIIII.

  70. 170

    Circa idem tempus Manuele Constantinopolitano imperatore circa partes Antiochiae contra Turcos cum exercitu morante, unus de servis palatii, caniclinus videlicet, quem nos cancellarium dicere possumus, principi suo fraudem molitus est. Tres siquidem audacissimae temeritatis iuvenes infinita corruptos pecunia ad occidendum imperatorem pellexerat, ipseque statuta die, quando id facinus patrari debuerat, ad occupandum aput urbem simul cum imperiali palatio imperium magnis instructus copiis prestolabatur. Tantum regis periculum cum imperatrici per occultum indicem revelatum fuisset, illa magnitudine sceleris perterrita quam velocissime marito proditionem significat; sicque detecto dolo, comprehensis sicariis, prevento criminis auctore et capto, de omnibus condigna sumuntur supplicia. Caniclinus etenim, primo effossis oculis, lingua perforato gutturi transmissa, sine miseratione miserabili morte vitam finivit.

  71. 171

    Otto of Freising Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

← Previous — showing 101171 of 171

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.