2
- 101
Capitulum XLII.
- 102
Igitur consummato feliciter viae labore, princeps ad familiaria remeans domicilia alloquitur in confinio Ratisponensium patruum suum Heinricum ducem, ut ei de transactione facienda cum altero Heinrico, qui iam, ut dictum est, ducatum Baioariae iudicio principum obtinuerat, persuaderet. Cui dum ille tunc non acquiesceret, iterum diem alium, quo eum super eodem negotio per internuncios conveniret, in Baioaria versus confinium Boemorum constituit. Quo princeps veniens Labezlaum ducem Boemiae, Albertum marchionem Saxoniae, Herimannum palatinum comitem Rheni cum aliis viris magnis obvios habuit. Tantus etenim eos qui remanserant ob ipsius gestorum magnificentiam invaserat metus, ut omnes ultro venirent, et quilibet familiaritatis eius gratiam obsequio contenderet invenire. Quantum etiam Italis timorem incusserit factorum eius memoria, ex legatis Veronensium perpendi potest, quod in proximo, Deo largiente, plenius dicendum erit. At cum multis modis ad transigendum nos, qui mediatorum ibi vice fungebamur, operam daremus, infecto adhuc negotio, insalutati ab invicem separati sunt.
- 103
Capitulum XLIII.
- 104
Post haec mediante Octobre imperator Ratisponam, Norici ducatus metropolim, curiam celebraturus ingreditur, habens secum Heinricum Heinrici ducis filium in possessionem eiusdem ducatus mittendum. Haec civitas super Danubium, qui unus trium famosissimorum fluminum in Europa a topografis dicitur, ex ea parte, qua predicto amni duo navigabilia, Reginus scilicet et Naba, illabuntur flumina, posita, eo quod ratibus oportuna bonaque sit, vel a ponendo ibi rates Ratisbona vel Ratispona vocatur, Baioariorum quondam regum, modo ducum sedes. Venerunt ad eam curiam Arnaldus Maguntinus archiepiscopus et predictus Herimannus Rheni palatinus comes, uterque de altero querimoniam facientes. Denique manente in Italia principe totum pene Transalpinum imperium seditionibus motum, ferro, flamma publicisque congressionibus turbatum, absentiam sui sensit presulis. Inter quos hi duo principes, tanto ad nocendum efficaciores quanto fortiores, totam pene Rheni provinciam et precipue Maguntinae civitatis nobile territorium preda, caede et incendiis commacularant. Igitur sedente ibi in publico consistorio imperatore iam sepe nominatus Heinricus dux possessionem suam patrumque suorum recipit sedem. Nam et proceres Baioariae hominio et sacramento sibi obligantur, et cives non solum iuramento, sed etiam, ne ullam vacillandi potestatem haberent, vadibus obfirmantur.
- 105
Capitulum XLIIII.
- 106
Impetitur ibi Hardewicus, qui noviter per electionem cleri et populi et metropolitanisui consecrationem pontificatum eiusdem civitatis acceperat. Regalia siquidem, quae iuxta rationes curiae nulli episcoporum militi, antequam de manu principis suscipiantur, tradere licet, ipse huius rei nescius impremeditate, morante adhuc in Italia principe, tradiderat. Ob ea in causam positus, dum et factum inficiari qualitatemve facti defendere nequit, compositionis incurrit noxam. Caeteri quoque, qui ab eo susceperant, quique iuxta suam conditionem et sortem in plusve minusve consimili pena dampnantur. Est enim lex curiae, quod quisquis de ordine principum principis sui iram incurrens compositionem persolvere cogatur, centum librarum debitor existat, caeteri minoris ordinis viri, sive [sint] ingenui sive liberi vel ministri, decem.
- 107
Capitulum XLV.
- 108
Ad eandem curiam episcopus Veronensisa populo suo ad imperatorem destinatus venit, habens secum duos predictosequites Garzabanum et Ysaac. Qui cum presentiae principis ad missus fuisset, inquit: 'Princeps gloriosissime, fidelissimi tui Veronenses ad tuam destinaverunt nos magnificentiam. Neque enim ego, qui eiusdem civitatis, quamvis indignus, episcopus vocor, prius hanc legationem suscipere volui, donec, omnibus in maiore aecclesia congregatis, tamquam Deo teste, ea quae ore proferebant corde se tenere unanimiter assererent. Denique credendum non est populum animi virtute prestantem, rerum habundantia pollentem, pastorem animarum suarum deceptionis [sue] baiolum facere. Alium invenire poterant fraudis ydoneiorem ministrum. Preterea hi mihi collegae iuncti sunt, quorum tu fidem in negotiis, fortitudinem in preliis proxima tua expertus es expeditione. Crede ergo, domine, crede quod dicimus. Populus tuus Veronensis tuus peculiaris est populus, tibi tamquam domino et imperatori suo fideliter devotissimus et devote fidelissimus. Audierunt, dum per eorum fines transires, quosdam latrunculos angustias viarum observare ausos fuisse; cognoverunt etiam te eosdem debita animadversione punisse. Audivit haec Verona et laetata est. Non reputat suos cives maiestatis tuae insidiatores. Absit, ut suos cives putet, qui latrocinio inserviunt. Audivit rursum, unde non mediocriter indoluit, huius te rei suspitionem de tua habere civitate. Ad hoc missi sumus. Quicumque hoc tuae insinuavit serenitati, criminator fuit, aliena felicitate lividus. Delatorem eum scias, non cognitorem. Numquid non sacramento fidelitatis tibi obligata est Verona? Numquid, cum ab ea recederes, in tua non remansit gratia? Offenderetne sub bonae fidei pallio perfide [proprium] Verona principem, quae hoc modo laedere non solet equalem? Visne amplius? Sed si his credere non placet allegationum rationibus, excusat se super hoc facto Verona. Famam purgare, innocentiam probare iudicio curiae parata est coram tuae maiestatis excellentia. Recipiat ergo bonus princeps devoti populi sui purgationem innocentiae et convertat indignationis suae aculeos contra Mediolanensium et Romanorum superbiam'. Hac legatione accepta imperator cum principibus consilium capit. Postea, sicut cognovimus, in gratiam recepta est Verona. Nam et magnam pecuniam dedit ac miliciam, quam habere posset, contra Mediolanenses ducere sacramento firmavit.
- 109
Capitulum XLVI.
- 110
Inde ad partes Rheni se conferens proximum natale Domini Wormatiae celebravit. Ea namque regio, quam Rhenus nobilissimus fluvius, ex trium Europae nominatissimorum fluviorum unus, intersecat, ex una ripa Galliae, ex altera Germaniae limes, in frumento et vino opima, venationibus et piscationibus copiosa - habet enim ex parte Galliae vicinum Vosagum et Ardennam, ex parte Germaniae silvas non mediocres, barbara adhuc nomina retinentes -, in Transalpinis manentes principes diutissime servare potest. Ad hanc curiam Arnaldus Maguntinus archiepiscopus et Herimannus palatinus comes venientes, de hoc, quod absente principe terram illam, ut supra dictum est, preda et incendio perturbarant, in causam ponuntur, ambobusque cum complicibus suis reis inventis, alteri ob senii morumque gravitatem et pontificalis ordinis reverentiam parcitur, alter debita pena plectitur. Denique vetus consuetudo pro lege aput Francos et Suevos inolevit, ut, si quis nobilis, ministerialis vel colonus coram suo iudice pro huiusmodi excessibus reus inventus fuerit, antequam mortis sententia puniatur, ad confusionis suae ignominiam nobilis canem, ministerialis sellam, [rusticus aratri rotam] de comitatu in proximum comitatum gestare cogatur. Hunc morem imperator servans palatinum istum comitem, magnum imperii principem, cum decem comitibus complicibus suis canes per Teutonicum miliare portare coegit. Hoc tam districto iudicio per totam Transalpini imperii latitudinem promulgato tantus omnes terror invasit, ut universi magis quiescere quam bellorum turbini inservire vellent. Accessit ad huius tam magni boni augmentum, quod princeps circumquaque non inpigre discurrens nonnullorum raptorum castra, munitiones et receptacula diruit, quosdam comprehensos capitali sententia plectendo, alios patibuli tormento torquendo. Sola Baioaria propter prenominatam litem huius gratiae particeps nondum fieri meruit.
- 111
Capitulum XLVII.
- 112
Eodem annointer pascha et pentecosten Arnaldus Coloniensis archiepiscopus, vir honestus suaeque aecclesiae reparator, diem obiit. Imperator ad Baioariam rediens, dies pentecostes in quodam castroOttonis palatini comitis privatus erat. Proxima dehinc tercia feria non longe a civitate Ratispona patruum suum Heinricum ducem alloquens ad transactionem cum altero itidem Heinrico faciendam tunc demum inclinavit. Preponebat hoc princeps omnibus eventuum suorum successibus, si tam magnos sibique tam affines imperii sui principes sine sanguinis effusionein concordiam revocare posset.
- 113
Capitulum XLVIII.
- 114
Proxima dehinc ebdomada in civitate orientalis Franciae Herbipoli regio apparatu, multa principum astipulatione, iuncta sibi Beatrice Reginaldi comitis filia nuptias celebrat. Reginaldus iste de antiqua et illustri Burgundionum prosapia originem trahens illius Burgundiae comes dicebatur, quae olim a Rudolfo rege imperatori Heinrico, Conradi filio, cum testamento relicta regnum erat. Haec eadem provincia est, a qua Conradus duxeiusque filius Berhtolfus duces vocari consueverunt. Quae vero huius disceptationis causa fuerit, paucis absolvam. Mos in illa, qui pene in omnibus Galliae provinciis servatur, remansit, quod semper seniori fratri eiusque liberis, seu maribus seu feminis, paternae hereditatis cedat auctoritas, caeteris ad illum tamquam ad dominum respicientibus. Ex qua consuetudine factum est, ut Gwilhelmus qui dicebatur Puer, huiusex parte patris consanguineus, Conradi vero ducis sororisfilius, rerum summam, dum adviveret, illa in provincia haberet. Quo fraude suorum rebus humanis exempto, Reginaldo comiti iure hereditario dominium cessit. Actum est hoc sub Heinrico quinto seu Lothario secundo. Verum predictus comes nimis iusticiae suae confisus - erat enim homo lenis et ex nimia lenitate remissus -, curias principis adire neglexit. Ex quo factum est, ut indignatione motus princeps predictam terram Conrado duci concederet, sicque uterque vicina sibi vendicaret loca. Longa itaque concertatione, in tantum ut etiam in campo congressu publico ab eis pugnaretur, pene usque inpresentiarum deducta est haec controversia, donec recenterab imperatore, sicut cognovimus, eo tenore decisa est, quod Bertolfus predicti Conradi filius in negotii transactionem tres civitates inter Iurum et montem Iovis, Losannam, Gebennam et N.accepit, caeteris omnibus imperatrici relictis. Protenditur etenim haec provincia pene a Basilea, id est a castro quod Mons-Biliardi vocatur, usque ad Ysaram fluvium, de quo Lucanus: Hi vada liquerunt Ysarae, iunctam habens dominatui suo eam terram, quae proprie Provincia vocatur et ab eo flumine porrigitur usque ad ea loca, qua Rhodanus mari recipitur et Arelatum civitas sita est. At Reginaldus iste Symonis Lotharingiorum ducis filiamducens ab ea tantum hanc puellam suscepit ipsamque non multo post moriens secundum predictum morem tocius terrae suae heredem reliquit. Quam imperator, ut ostensum est, in matrimonio sortitus non solum Burgundiam, sed et Provinciam, imperio iam diu alienatas, sub uxoris titulo, ut postmodum plenius dicetur, familiariter possidere coepit.
- 115
Capitulum XLVIIII.
- 116
Ad eam curiam Gwibaldus Corbagensis abbas a Grecia rediensvenit. Nam legati Grecorum, qui cum eo ad imperatorem destinati fuerant, aput Iuvaviam relicti presentiae principis non admittebantur. Cuius rei ratio haec fuit. Cum ab eo circa Anconam recessissent, litteras quasdam sigillo suo clausas per surreptionem acceperant. Igitur redeunte ad Transalpina principe, Greci Campaniam simul et Apuliam ingrediuntur ostensisque imperialibus litteris maritima sibi a principe concessa fuisse loca mentiuntur, sicque indigenas quosque non solum auctoritate imperatoris terrendo, sed et auro corrumpendo, totam provinciam ad suam ditionem inclinant. Inde Barrum usque procedentes arcem [etiam], ubi Gwilhelmi presidia posita erant, expugnant. Mortuus fuit ibi Palologus et ad terram suam deportatus. Adiuvabantur non solum exulum, videlicet principis Capuani, Andreae comitis aliorumque, qui noviter terras suas receperant, auxilio, sed et Roberti Cavillensiscuiusdam comitis, magni de terra illa viri, quem pecunia sibi allexerant. Preterea totus pene populus in civitatibus oppidisque manens, eo quod iam diu Gwilhelmi huius patrisquesui Rogerii tyrannide premeretur, tamquam de iugo tam gravi liberari optans, illis adherebat. Diffamabatur non solum per vicinas regiones, sed ad nos usque [rumor] pervenit, Gwilhelmum vel vitam finisse vel ex vi morborum sensum amisisse, Grecos iam omnes illas possidere provincias. Audivit hoc princeps indignationeque motus consultabat diutissime, an predicti legati, qui ex parte principis sui Manuel advenerant, presentiae suae admittendi vel tamquam traditores puniendi vel contemptibiliter facultatem redeundi accepturi forent. Tandem inclinatus quorundam precibus audientiam eis prestare disponit, et ob hoc dies eis in Norico castro mense Iulio prescribitur. Ipse vero, quamvis Gwilhelmum odiret, nolens tamen imperii sui limites tyrannica Rogerii rabie usurpatos ab exteris eripi, expeditionem illo iurari fecit. Non multo tamen post, ex quo cognovit Gwilhelmum fusis Grecis Apuliam et Calabriam recepisse, consilium mutavit et ad compescendam Mediolanensium contumatiam iram convertit. Unde eius tale scriptum ad principes destinatum invenitur: Capitulum L.
- 117
FridericusDei gratia Romanorum imperator et semper augustus dilecto patruo suo Ottoni Frisingensi episcopo gratiam suam et omne bonum.
- 118
Quia divina providente clementia Urbis et orbis gubernacula tenemus, iuxta diversos eventus rerum et successiones temporum sacro imperio et divae rei publicae consulere debemus. Cum enim ea quae necessitatis causa instituta fuerint cessante necessitate cessare debeant, expeditionem, quam proxime Wirzeburch propter invasionem Grecorum in Apuliam iurari precepimus, post fugam eorum tibi caeterisque principibus relaxamus, ut ad alia imperii negotia promptiores eos invenire possimus. Verum quia Mediolanensium superbia iam diu caput contra Romanum erexit imperium et modo sua fortitudine totam Italiam subvertere vel suo nititur subiugare dominio, ne tanta presumptio nostro tempore prevaleat, vel gloriam nostram plebs improba usurpare vel conculcare valeat, futuris casibus viriliter occurrere et ad destructionem eorum omne robur imperii excitare intendimus. Ex iudicio igitur principum expeditionem contra Mediolanum a proximo pentecosten [usque] ad annum iuratam tibi indicimus, quam intime rogantes et precipientes, quatinus ad eam nobiscum peragendam a vigilia pentecosten ad annum Ulmae nobis indubitanter occurras, certus, quod nec te nec aliquem principum nostrorum montem Appenninum transire cogemus .
- 119
Capitulum LI.
- 120
Denique princeps ad Transalpina rediens, sicut Francis presentia sua pacem reddidit, sic Italis absentia subtraxit. Nam non solum Apulia et Campania huius mali, ut ostensum est, particeps fuit, sed etiam ulterior Italia absentiam sui sentiens principis inmunis ab hoc turbine esse non potuit. Mediolanenses siquidem mox reedificata Terdona Papiensium renovant bellum, duobus super Tycinum fabricatis pontibus, fines eorum irrumpunt, oppidum quoddam Vingevumubi multi ex ipsis simul cum marchione Gwilhelmo fuerunt, obsidione vallant ac tandem artificiose ad deditionem coactos pacem petere, obsides dare compellunt. Sed cum duras nimium pacis conditiones audissent, rursus rebellare temptabant Papienses. Igitur Mediolanenses per pontes, quos fecerant, transmeantes Limellum reedificanttotumque pene territorium Papiensium crudeliter depopulantur.
- 121
Capitulum LII.
- 122
Ea tempestate defuncto, ut dictum est, Arnaldo Coloniensi archiepiscopo, aecclesia illa ad electionem faciendam conveniens gravissime scissa est, prepositis et abbatibus Gerardum Bunnensem prepositum, maioris vero aecclesiae canonicis, qui tunc temporis preposito et decano carebant, Fridericum Adolfi comitis filiumeligentibus. Itaque imperatore mense Iulio in Norico castro, ubi Greci eius maiestati presentandi erant, morante utraeque istae partes causam suam principi ostensurae veniunt.
- 123
Capitulum LIII.
- 124
Non longe ante haec tempora Grecorum princeps cum Boricio contra Ungaros copias mittens magnum sui detrimentum accepit exercitus, in tantum ut et Boricius a quodam, qui secum venerat, Cumano, qui et Scitha, sagitta transfixus necaretur. Eapropter predicti nuncii non solum ob firmandum conubiumad imperatorem venerant, sed etiam ad vindicandam suam de Ungaris auctoritate principis iniuriam. In utroque frustrati sunt. Nam et imperator aliam sibi, ut predictum est, in matrimonio iunxerat, et expeditio contra Ungaros - postulabant enim in proximo eam Septembre fieri - tam celeriter ordinari non poterat. Admittuntur tamen eius conspectui, scripta recipiuntur. Remittitur cum eis Stephanus capellanus imperatoris, per quem princeps de illius principis voluntate amplius cognoscat. Sed de Grecis dicta hunc teneant locum.
- 125
Capitulum LIIII.
- 126
Procedunt Colonienses, advocatos exposcunt, de sua utrique electione per triduum coram principe decertant et conrixantur. Tandem princeps, utrorumque auditis allegationibus, consilio et iudicio, quos secum habebat, episcoporum aliorumque principum predictam causam ad curiam Ratisponensem, ubi consilium pro terminanda duorum ducum lite publicari debuit, producendam decrevit. Igitur mediante iam Septembre principes Ratisponae conveniunt ac per aliquot dies presentiam imperatoris prestolantur.
- 127
Capitulum LV.
- 128
Dehinc principe patruo suo in campum occurrente - manebat enim ille [pene] ad duo Teutonica miliaria sub papilionibus - cunctisque proceribus virisque magnis accurrentibus, consilium, quod iam diu secreto retentum celabatur, publicatum est. Erat autem haec summa, ut recolo, concordiae. Heinricus maior natu ducatum Baioariae septem per vexilla imperatori resignavit. Quibus iuniori traditis, ille duobus [cum] vexillis marchiam Orientalem cum comitatibus ad eam ex antiquo pertinentibus reddidit. Exinde de eadem marchia cum predictis comitatibus, quos tres dicunt, iudicio principum ducatum fecit eumque non solum sibi, sed et uxori cum duobus vexillis tradidit, neve in posterum ab aliquo successorum suorum mutari posset aut infringi, privilegio [suo] confirmavit. Acta sunt haec anno regni eius quinto, imperii secundo.
- 129
Capitulum LVI.
- 130
Ita ad civitatem, iuxta quod preoptaverat, inter patruum et avunculi sui filium terminata sine sanguinis effusionecontroversia, laetus rediit ac statim sequenti die in publico residens consistorio, ne Baioaria ulterius totius regni quietis inmunis esset, treugam a proximo pentecosten ad annum iurari fecit. Porro tanta ab ea die usque inpresentiarum toti Transalpino pacis iocunditas arrisit imperio, ut non solum imperator et augustus, sed et pater patriae iure dicatur Fridericus. Enimvero, antequam haec curia terminaretur, presentatis sibi iterum de Coloniensi aecclesia utrisque partibus, alteram electionem, eam videlicet, quae a canonicis maioris aecclesiae facta fuit, validiorem iudicans, Fridericum, Adolfi comitis filium, de regalibus investit sicque eum a Romano pontifice consecrandum ad Urbem misit. Tanta sunt, quae de tuae maiestatis virtute dici possent, augustorum optime, quod, si simul sine interpolatione insipienter effundantur, scribentis prefocare possent animum. Quare huic secundo operi terminus detur, ut ad ea quae dicenda restant tercio locus servetur volumini.
- 131
Otto of Freising Medieval Latin The Latin Library The Classics Page
← Previous — showing 101–131 of 131
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.