Ancient Texts

← Library

1

Latin Library (medieval and later) · Ottofreising · The Latin Library · 243 sections

  1. 201

    Capitulum LI.

  2. 202

    Petrus dampnationem sui dogmatis a Romana aecclesia confirmatam cognoscens ad Cluniacense cenobium se contulit, apollogeticum scribens et predictorum capitulorum partim verba, ex toto autem sensum negans, qui sic incipit: Ne iuxta Boetianum illud proemiis nichil afferentibus tempus teratur, ad rem ipsam veniendum est, ut innocentiam meam ipsa rerum veritas potius quam verborum excuset prolixitas . Haec autem pauca de multis contra eum posita sufficiant capitula: Quod pater sit plena potentia, filius quedam potentia, spiritus sanctus nulla potentia. Quod spiritus sanctus non sit de substantia patris. Quod spiritus sanctus sit anima mundi. Quod Christus non assumpsit carnem, ut nos a iugo diaboli liberaret. Quod non peccaverunt qui Christum ignoranter crucifixerunt. Ipse vero non multis post diebus coram fratribus suis fidem suam humiliter exponens in eodemvitam finivit cenobio.

  3. 203

    Capitulum LII.

  4. 204

    Igitur, ut ad id, a quo digressa fuit, redeat oratio, pretaxati archidiacones, ascito sibi tantae auctoritatis et estimationis viro, abbate Bernhardo, episcopum Gilebertum eadem, qua predictum Petrum, via dampnare adtemptabant. Sed nec eadem causa nec similis erat materia. Iste enim ab adolescentia magnorum virorum disciplinae se subiciens magisque illorum ponderi quam suo credens ingenio, qualis primo fuit Hylarius Pictaviensis, post Bernhardus Carnotensis, ad ultimum Anshelmus et Radulfus Laudunenses, germani fratres, non levem ab eis, sed gravem doctrinam hauserat, manu non subito ferulae subducta, a scientia haut censura morum vitaeque gravitate discordante, non iocis vel ludicris, sed seriis rebus mentem applicarat. Hinc erat, ut tam gestu quam voce pondus servans, sicut in factis gravem, sic in dictis se ostenderet difficilem, ut numquam puerilibus, vix autem eruditis et exercitatis quae ab eo dicebantur paterent animis. Is itaque primo Autisiodorum, post Parisiusvocatus est. Erant inter caetera quae illi obiciebantur de divina maiestate quatuor capitula: Quod videlicet assereret divinam essentiam non esse Deum. Quod proprietates personarum non essent ipsae personae. Quod theologicae personae in nulla predicarentur propositione. Quod divina natura non esset incarnata. Et preter haec alia minora, id est: Quod meritum humanum attenuando nullum mereri diceret preter Christum. Quod aecclesiae sacramenta evacuando diceret nullum baptizari nisi salvandum; et caetera in hunc modum.

  5. 205

    Capitulum LIII.

  6. 206

    Itaque presidente cum cardinalibus, episcopis aliisque viris venerabilibus et eruditis in iam dicta civitate Parisius summo pontifice Eugenio, predictus episcopus Gisilbertus consistorio presentatur de his capitulis responsurus. Producuntur contra eum duo magistri, Adam de Parvoponte, vir subtilis et Parisiensis aecclesiae canonicus recenter factus, Hugo de Campoflorido, cancellarius regis, asserentibus eis et quasi sub sacramento pollicentibus se aliqua ex his de proprio eius ore audisse, non sine multorum qui aderant admiratione, viros magnos et in ratione disserendi exercitatos pro argumento iuramentum afferre.

  7. 207

    Capitulum LIIII.

  8. 208

    Ibidem dum hinc inde multa sibi obicerentur, pluriumque inpulsionibus ad responsionem de re tam ineffabili cogeretur, intra caetera dixisse traditur: 'Audacter confiteor patrem alio esse patrem, alio Deum, nec tamen esse hoc et hoc'. Cuius dicti obscuritatem tamquam verborum profanam novitatem tam inpacienter magister Iohelinus Suessionensium episcopus excepit, ut iuxta proverbium medium vitando incurreret ripam; nondum enim auctoritatem illam Augustini legerat vel fortassis lectam intellexerat, qua de eodem altissimo loqui gestiens secrete inter caetera dicit: Sic aliud est Deo esse, aliud subsistere, sicut aliud [est] Deo esse, aliud patrem esse vel dominum esse. Quod enim est ad se dicitur, pater autem ad filium, et dominus ad servientem creaturam. Ait ergo predictus episcopus: 'Quid est quod dicis, esse Deum nichil est?' Erat quippe quorumdam in logica sententia, cum quis diceret Socratem esse, nichil diceret. Quos prefatus episcopus sectans talem dicti usum haut premeditate ad theologiam verterat. Quo verbo omnium pene auditorum ab illo in se retorsit spicula. Post haec sedato clamore, cum a circumstantibus rogaretur episcopus Gisilbertus, ut, quare in theologia personas in tantum distingueret, aperire vellet, breviter respondit: 'Quia omnis persona res est per se una'. Et ita non sine magno multorum qui aderant stupore conventus ea die solvitur. Alia rursus die in causam ductus pulsatusque de novitate dictionis, eo quod in prosa de sancta trinitate tres personas tria singularia vocaverit, N.Rotomagensis archiepiscopus causam adgravavit, dicens Deum potius debere dici unum singulare quam tria singularia, non tamen sine multorum scandalo, cum Hylarius in libro de synodis dicat: Sicut duos deos dicere profanum est, ita singularem et solitarium dicere sacrilegium est; et item in eodem: Nichil solitarium ex divinis sacramentis ad suspicionem audientium et ad occasionem blasphemantium proferamus. Episcopus vero Pictavinus in prefatis dictis suis simplicem se habuisse sensum testabatur, affirmans per singularia non theologicas personas, sed ipsarum excellentiam intellexisse, secundum quod antonomasice Paulum solemus vocare apostolum vel gloriosam Dei genitricem virginem singularem, eo quod nec est nec fuit nec erit talis virgo, quae videlicet simul sit mater et virgo; ea rationis proportione trium personarum excellentiam se considerasse, cum tria singularia diceret, asserebat, cum nec sit nec fuerit nec futurus sit talis pater, qui scilicet sit pater et Deus, atque in eundem modum talis filius, talis spiritus sanctus. Quia vero personam in theologia tamquam rem per se unam prenominatum virum intellexisse diximus, in ipsius sensum paulisper introire libet, quatinus eiusdem iudicium dictionis facilius posteris pateat. Ad cuius intelligentiam haec divisio premittenda videtur.

  9. 209

    Capitulum LV.

  10. 210

    In naturis proprietas substantialis alia universalis, alia est singularis vel individualis vel particularis; individualis alia personalis, alia non. Personam autem a personalitate quasi denominative sumptam voco, non quam Greci ab anteponendo prosopon, Latini a personando dicunt, sed eam, quam Boetius in libro de persona et natura contra Euticen et Nestorium disputans a Grecis ypostasin, non ethimologiam vocis, sed rei rationem secutus, personam vocavit, secundum hoc et sic eam diffiniens: Persona est rationalis naturae individua substantia. Universalem vero dico non ex eo, quod una in pluribus sit, quod est inpossibile, sed ex hoc, quod plura in similitudine uniendo ab assimilandi unione universalis quasi in unum versalis dicatur. Qualis est a plurium similitudine maior corporeitas, minor animalitas, minima vel ultima humanitas significata. Unde Boetius: Species est forma individuorum et ultima similitudo. Post hanc enim non similitudo, sed dissimilitudo potius occurrit. Ex quo patet alterum membrum, quare videlicet singularem, individualem vel particularem dixerim proprietatem, eam nimirum, quae suum subiectum non assimilat aliis, ut humanitas, sed ab aliis dividit, discernit, partitur, ut ea, quam ficto nomine solemus dicere Platonitas, a dividendo individua, a partiendo particularis, a dissimilando singularis dicta. Nec opponas, quod potius a dividendo dividuam quam individuam dici oporteat; nam cum suum subiectum non solum ab aliis dividat vel dissimilet, sed etiam in sua individualitate et dissimilitudine tam firmiter manere faciat, ut nec sit nec fuerit nec futurum sit aliud subiectum, quod secundum eiusmodi proprietatem illi assimilari queat, melius individuum privando quam dividuum ponendo vocatur, eiusque oppositum, quod se dividendo pluribus communicat et communicando dividit, rectius dividuum dici debet. Sed notandum, quod individuum et singulare non sunt ad se convertentia; nam omne individuum singulare, sed non omne singulare individuum. Haec enim albedo singulare est, sed non [est] individuum. Denique in naturis nullum simplex individuum esse potest. Item non omne individuum personale, sed omne personale individuum secundum premissam subdivisionem, qua dictum est individuum aliud personale, aliud non, quod ex anteposita personae diffinitione facilius patebit. Cum enim omne esse ex forma sit, quilibet subsistens rem et nomen a sua capit forma. Item, cum omnis diffinitio alterius sit et alteri conveniat, non sine rationis via altero pro altero uti licet. Persona igitur a suo esse, quod ficto nomine personalitas dici potest, vocabulum trahit, sed in diffinitione individua substantia tantum persona non dicitur nisi cum adiunctione rationalis naturae. Cuius rei causa videndum est aput Grecos, qui dicendi inopes non sunt, aliud usyan, aliud usyosin, aliud ypostasin vocari. At nos usyan essentiam, usyosin subsistentiam dicere possumus, ypostasin ex Latini eloquii penuria uno non valentes verbo exprimere. Nam cum tam aput nos quam aput illos substantia vel ypostasis a substando notetur, in hoc est differentia, quod nostra substantia ad cuncta quae substant est vaga, eorum vero ypostasis ad ea tantum quae in rationali substant natura est accommoda. Quare Latinus interpres, cum verbum ex verbo non posset exprimere, maluit sensum ex sensu retinendo personam potius quam substantiam transferre. Unde et personae predictaadhibetur diffinitio: persona est rationalis naturae individua substantia . Patet igitur, quod non omne individuum est persona, quia non omnis individua substantia est rationalis natura; sicut esse huius berilli singularis, vel, ut consortio rationis utar, ipse berillus vel est individuum vel individua substantia, non tamen rationalis natura. Quamvis, etiamsi rationalis naturae esset, tamen nondum plenarie berillus individua substantia dici posset. Neque enim individuam substantiam dicere solemus eam rem singularem, quae cum alia itidem re singulari ad aliquod totum constituendum convenire valens non est per se una. Nam per se unum est, quod nec actu nec natura potest, potuit, poterit cum alio ad constituendum aliquod totum concurrere. Ex quo fit, ut haec anima, quae substantia est et rationalis naturae, tamen, quia hoc modo non est per se una vel individua, eo quod cum hoc corpore ad constituendum hunc hominem conveniat, non videatur dici persona, cum, secundum quod ostensum est, ab ea removeatur diffinitio haec: persona est rationalis naturae individua substantia . Quare et diffinitum iuxta logicorum regulam: a quocumque diffinitio et diffinitum. Hic leo etiam, quamquam prefato modo res sit per se una et individua, tamen, quia rationalis natura non est, secundum strictam personae acceptionem persona dici nequit. Restat, ut hic angelus et hic homo tantum plenarie in naturalibus persona vocentur. Predictus ergo episcopus duas in naturalibus regulas ponens, quae tales sunt: diversorum subsistentium diversas esse subsistentias, diversarum personarum diversas esse personales proprietates, unam a theologia exclusit, alteram admisit. Priorem enim, qua totidem dicuntur subsistentiae quot subsistentes, cum ab orthodoxis inter Arrium et Sabellium dividentibus tres personae et una credatur essentia, penitus amovit, alteram admittens, cum nulla personalis proprietas in sancta trinitate patris sit quae filii vel e converso. Ex quo personam a premisso naturalium usu, non ab eo quod prosopon vocatur, ad theologiam transsumptam asserebat, illud Hylarii frequenter inducens: Absit, ut idem nunc se patrem, nunc se filium larvali similitudine mentiatur . Inde eas personas etiam per se unas dicebat. Quod autem alio patrem dixit, alio Deum esse, nec tamen esse hoc et hoc, hunc sensum habuit: Deus in substantia predicatur, pater ad aliquid, quae diversa predicamenta esse etiam in theologia, ex libro Boetii, quem de sancta trinitate scripsit, probatur, nec propter hoc recte concludi, si est alio pater, alio Deus, ergo est hoc et hoc, cum hoc non recte concludatur, nisi prius concesso, quod utraque de Deo predicentur in substantiam, ut cum dicimus: 'Deus est bonus, sapiens, omnipotens'. Haec enim cum predicentur in substantiam, si diversa essent, procul dubio Deus esset hoc et hoc. Cum vero idem sit Deum esse sapientem, quod bonum, ut bene contra usum naturalium liceat dicere: 'Est sapientia bonus, bonitate sapiens', acsi ita in naturalibus procederem: 'Haec margarita est albedine candida, candore alba', non est hoc et hoc, sed est hoc. Quid senserit, posui; quid sentiendum sit, iudicent alii. Sed haec hactenus. Nunc ad hystoriae seriem revertamur.

  11. 211

    Capitulum LVI.

  12. 212

    Cum ita per aliquot dies iam sepe dictus episcopus coram summo pontifice de fide sua in civitate Parisius discuteretur, sentiens papa, utpote vir cautus et religiosus, causae dificultatem, protelandam eam usque ad universale concilium adiudicavit. Erat enim in proxima medianae quadragesimae dominica apud illius Galliae metropolim Remis generale indictum concilium, tam ex eo, quod pretaxatus papa persecutionem populi sui declinando in Galliis morabatur, quam ob hoc, quod quidam pene laicus, heretici honorem in vaccis populorumaffectans, examini aecclesiae reservandus in vinculis tenebatur. Iste in angulis Galliae, id est circa Brittanniam et Guasconiam, eo quod remotis ibi a corde Franciae populis simplicitas vel potius, ut ita dixerim, stulticitas, cui facile error obrepere solet, habundat, verbum predicationis assumpserat Eumque tamquam Dei filium se nominans multam post se rudis populi traxit multitudinem, dicens, quod ipse esset, per quem omnis oratio concluditur, cum dicimus: Per eum.

  13. 213

    Capitulum LVII.

  14. 214

    Igitur volvente tempore, cum eadem mediana quadragesima adveniret, dumque nos a Turcis dispersi Hierusalem tendentes per altum navigaremus equor, in basilica beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae Remis, presidente summo pontifice Eugenio, sedit concilium. Productus fuit ibi, ut fingere liceat, cum scriptulis suis predictus Eum, vir rusticanus et illitteratus nec heretici nomine dignus, ac pro contumaci fatuitate vel fatua contumacia sua puniendus Sigerioabbati Sancti Dyonisii, qui regni negotia ob absentiam regis in occidentali Francia iuxta illius cenobii prerogativam amministrabat, commissus ab eoque artae custodiae mancipatus vitam in brevi finivit. Venerunt ad predictum concilium cum bulla aurea nuncii iunioris Romanorum regis Heinrici, tam de sublimatione sua ad imperiumRomano pontifici significantes quam de tribus fratribus Poluniae, qui eiecto quarto et seniore ducatum inter se diviserant, ac de episcopis illius provinciae, qui super hoc patri ipsorum iuramentum prestiterant, querimoniam facientes. Famae quoque malum, omnibus motabilibus velocius, iuxta illud: Fama malum, quo non velocius ullum Mobilitate viget , inmensitatem saliex naturae suae celeritate transvolans, de expeditionis nostrae eventu certa promens indicia, in auribus oreve omnium ibi versabatur.

  15. 215

    Capitulum LVIII.

  16. 216

    Itaque finita synodo salutiferisque ad innovationem seu confirmationem antiquorum ibidem promulgatis decretorum capitulis, prudentiores et viciniores ad causam episcopi Giliberti terminandam reservantur. Decursa medianae quadragesimae ebdomada sacroque dominicae passionis tempore inchoante episcopus Pictavinus, manente adhuc summo pontifice Remis, rursus ad iudicium trahitur. In cubiculo, ubi urbis episcopus cum senioribus sedit, vocatur et ab eo, quid de fide sanctae trinitatis sentiat, subtiliter interrogatur. Ille orthodoxorum patrum, quas non in scedulis decisas, sed in corpore librorum integras attulerat, legi faciens auctoritates, eandem se quam illi fidem tenere asserebat. Cumque huiuscemodi sermone seu legendi prolixitate dies detineretur, tamquam tedio affectus Romanus inquit antistes: 'Multa, frater, dicis, multa et ea fortassis, quae a nobis non intelliguntur, legi facis; sed simpliciter a te cognoscere velim, anne illam summam essentiam, qua tres personas profiteris Deum, unum credas esse Deum'? Qui diutina collationefatigatus minus premeditate respondit: 'Non'. Quod dictum mox ab eius ore raptum notarius excepit, scribens in hunc modum: Episcopus Pictaviensis scripsit et dixit, quod divina essentia non est Deus . In commentario enim super Boetium de trinitate, ubi auctor theologica a naturalibus predicamenta discernens inter caetera posuit: Substantia qua Deus est , iste apposuit: non quae Deus est, id est, ut non ad subsistentem, sed ad subsistentiam referatur . Sicque in haec verba conventus ea die dimittitur. Episcopus totum quod superfuit illius diei spacium cum nocte sequente amicos suos ex cardinalibus, quos habuit non paucos, circuit. In crastinum ipso denuo coram summo pontifice in causa posito recitatur scriptum. Cuius ut ab eo reddatur ratio, exposcitur. Ipse se hoc non simpliciter concessisse asserebat. Dicebat enim hoc nomen 'Deus' quandoque in designatione naturae, quandoque in designatione personae unius etiam poni. In designatione naturae, ut cum dicitur: Deus tuus unus est , personae, ut cum dicitur: Pater est Deus, filius est Deus , personae et unius tantum de tribus, ut ibi: Ascendit Deus in iubilatione , quod de persona filii dictum esse nemo ambigit. Quare et aiebat se divinitatem esse Deum in illo tantum sensu concedere, quo Deus ponitur pro natura. In eo vero absolute concedere non audere, quo pro qualibet personarum hoc nomen 'Deus' accommodatur, ne videlicet, si indeterminate profiteretur divinitatem esse Deum, id est quamlibet personarum, cogeretur sine determinatione concedere quidquid de qualibet personarum et de essentia, sicque in hanc incideret absurditatem, ut, sicut personam filii, ita divinam essentiam indeterminate incarnatam passam confiteretur. Ex qua absurditate facile sensus hereticus iuxta Sabellium emergeret, ut eadem res diceretur et generans et genita et eadem se ipsam genuisse. Quod autem inter naturam et personam non mathematica abstractione, sed theologica consideratione quoquo modo divideret ratio, et ratione et auctoritate probare nitebatur. Ratione, ne videlicet iuxta Arrium, sicut personarum, ita et pluralitatem admitteret essentiarum, vel secundum Sabellium ad essentiae singularitatem Christianae fidei religio pluralitatem restringeret personarum, hac Theodoriti contra Sabellium utens auctoritate: Oportet igitur desiderantem spirituales divitias et volentem Christianorum dogmata vendicare rerum non ignorare proprietatem, ne forte aliud pro aliis intelligens circa dogmata peccet. Qui enim naturam et personam idem esse intelligit, aut in divisionem Arrii incidit aut in confusionem Sabellii . Et illa Hylarii: Discerne igitur, o heretice, spiritum Christi ab spiritu Dei et excitati a mortuis spiritum Christi a spiritu Dei Christum a mortuis excitantis. Et quero nunc, in spiritu Dei utrum naturam an rem naturae significatam existimes. Non idem est enim natura, quod naturae res est; sicuti non idem est homo et quod hominis est, nec idem est ignis et quod ignis est ipsius. Et secundum hoc non idem est Deus et quod Dei est. Item quod non natura, sed filii persona carnem suscepisse credenda sit, hac auctoritate Toletani conciliiostendit: Solus verbum caro factum est et habitabitin nobis. Et cum tota cooperata sit trinitas formationem suscepti hominis, quoniam inseparabilia sunt opera trinitatis, solus tamen accepit hominem in singularitate personae, non [in] unitate divinae naturae, id est id quod est proprium filii, non quod commune trinitati. Quam auctoritatem cum determinare vellet, Clarevallensis abbas aliqua verba, quae cardinalibus displicerent, protulit, episcopo Pictavino dicente: 'Et hoc scribatur'. Ad quod ille respondit: 'Scribatur stilo ferreo, ungue adamantino'. Moxque ad publicum progressus omnes quos poterat convocavit. Ibi cum archiepiscopis, episcopis virisque religiosis et eruditis contra quatuor predicta, quae Pictavino episcopo inponebantur, capitula fidem suam in hunc modum ipse cum aliis et alii cum ipso exposuerunt:

  17. 217

    Capitulum LVIIII.

  18. 218

    Credimussimpliciter naturam divinitatis esse Deum nec aliquo sensu katholico posse negari, quin divinitas sit Deus et Deus divinitas. Si vero dicitur sapientia sapientem, magnitudine magnum, aeternitate aeternum, unitate unum, divinitate Deum esse et alia huiusmodi, credamus nonnisi ea sapientia, quae est ipse Deus, sapientem esse, nonnisi [ea] magnitudine, quae est ipse Deus, magnum esse, nonnisi ea aeternitate, quae est ipse Deus, aeternum esse, nonnisi ea unitate, quae ipse est, unum esse, nonnisi ea divinitate Deum, quae est ipse, id est se ipso sapientem, magnum, aeternum, unum Deum. Cum de tribus personis, patre [et] filio [et] spiritu sancto loquimur, ipsas unum Deum, unam divinam substantiam fatemur esse. Et e converso: cum de uno Deo, una divina substantia loquimur, ipsum unum Deum, unam divinam substantiam esse tres personas profitemur. Credimus solum Deum patrem et filium et spiritum sanctum aeternum esse nec aliquas omnino res, sive relationes sive proprietates sive singularitates vel unitates dicantur, et huiusmodi alia adesse Deo, quae sint ab aeterno et non sint Deus. Credimus ipsam divinitatem, sive substantiam divinam sive naturam divinam dicas, incarnatam, sed in filio esse.

  19. 219

    Capitulum LX.

  20. 220

    Quod Gallicanae aecclesiae factum tam graviter sacer cardinalium senatus accepit, ut cum magna mentis indignatione curiam intraret ac tamquam unum corpus effecti una omnes voce pontifici suo dicerent: 'Scire debes, quod a nobis, per quos tamquam per cardines universalis aecclesiae volvitur axis, ad regimen totius aecclesiae promotus, a privato universalis [aecclesiae ] pater effectus, iam deinceps te non tuum, sed nostrum potius esse oportere nec privatas et modernas amicitias antiquis et communibus preponere, sed omnium utilitati consulere Romanaeque curiae culmen ex officii tui necessitudine curare et observare debere. Sed quid fecit abbas tuus et cum eo Gallicana aecclesia? Qua fronte, quo ausu cervicem contra Romanae sedis primatum et apicem erexit? Haec est enim sola quae claudit, et nemo aperit, aperit, et nemo claudit. Ipsa sola de fide catholica discutere habens a nullo, etiam absens, in hoc singulari honore preiudicium pati potest. Sed ecce Galli isti, etiam faciem nostram contempnentes, super capitulis, quae his diebus nobis assidentibus agitata sunt, tamquam finitivae sententiae ultimam manum apponendo, nobis inconsultis, fidem suam scribere presumpserunt. Certe, si in oriente, utpote Alexandria vel Antiochia, coram omnibus patriarchis huiusmodi tractaretur negotium, nichil firma stabilitate solidum sine nostra diffiniri valeret auctoritate, quin immo iuxta antiquorum patrum instituta vel exempla Romano servaretur examini terminandum. Quomodo ergo isti in nostra presentia usurpare audent, quod etiam remotioribus et maioribus, nobis absentibus, non licet? Volumus igitur, ut huic tam temerariae novitati celeriter assurgas ipsorumque contumaciam punire non differas'. Quos Romanus pontifex blando mitigans eloquio, abbate ad se vocato, de hoc facto qualitateve facti sollerter inquirit. Cui ille humiliter et cum reverentia respondit se vel dominos episcopos nil de prefatis capitulis diffinisse, sed quia ab episcopo Pictavino audierat, ut fides sua scriberetur, idcirco, quia solus nollet, illorum auctoritate ac testimonio simpliciter se quid sentiret exposuisse. Hocque tam humili quam modesto ipsius responso predicta cardinalium indignatio conquievit, ita tamen, ut prefatum scriptum, tamquam inconsulta curia prolatum, velut auctoritatis pondere carens, pro simbulo in aecclesia, quod in conciliis contra hereses congregatis fieri solet, non haberetur. Benedictus per omnia Deus, qui sic aecclesiae suae, sponsae suae previdit, ne vel summa membra a capite suo dissiderent, vel tantus religiosarum et discretarum personarum numerus Gallicanae aecclesiae aliquod iudicii pondus asede Romana reportans scismatis non parvi occasio esset!

  21. 221

    Capitulum LXI.

  22. 222

    Haec pauca ex multis de illius concilii agenda dixisse sufficiat, hoc tamen apposito, quod de tribus capitulis propter premissam tumultuationem nil diffiniri potuit. Nec mirum; in quarto enim non multum ab aliis discordabat episcopus Gilibertus, cum illi profiterentur naturam incarnatam, sed in filio, iste personam filii incarnatam, non sine sua natura. De predicatione personarum quid diffinirent, cum eius usum quidem, quid scilicet proprie predicari diceret, ab aliis magistris etiam in naturalibus alienum non haberent? De proprietatibus, an personae essent, tam ob predictam causam quam ob theologicas rationes, quae hinc inde habentur, suppressum est. De primo tantum Romanus pontifex diffinivit, ne aliqua ratio in theologia inter naturam et personam divideret, neve Deus divina essentia diceretur ex sensu ablativi tantum, sed etiam nominativi. Unde adhuc a probatioribus eiusdem episcopi auditoribus tenetur, ne ratio ibi discernat in intelligendo, sed in dicendo. Episcopus vero premissam summi pontificis sententiam reverenter excipiens, archidiaconibus suisin gratiam receptis, cum ordinis integritate et honoris plenitudine ad propriam dyocesimremeavit. Utrum autem predictus abbas Clarevallensis in hoc negotio ex humanae infirmitatis fragilitate tamquam homo deceptus fuerit, vel episcopus tamquam vir litteratissimus propositum astute celando aecclesiae iudicium evaserit, discutere vel iudicare nostrum non est. Quod enim sancti et sapientes viri, corruptibili carne circumdati, frequenter in talibus fallantur, et novis et antiquis probatur testimoniis. Nam, ut de illo taceam, quod beatus GregoriussanctoDavid, in quem spiritus Domini directus asseritur, ad patriam, a qua a filio propulsus fuerat, revertenti, a servo Mifiboset cum xeniis occurrenti surreptum inducit, exemplo, Christianis temporibus beatus Epiphanius, Salaminae Cypri episcopus, tam eximiae, ut mortuum quoque suscitaret, sanctitatis, adversus Iohannem Crisostomum, cuius hodie in aecclesia viget memoria, tam acriter ab emulis eius induci potuit, ut eum in propria civitate declinans nec communicare volens etiam populum sibi commissum, quantum in ipso fuit, contra illum concitaret. Quod in priori nostra ex Tripartita sumptum hystoria plenius dictum est. Hactenus ista.

  23. 223

    Capitulum LXII.

  24. 224

    Cum haec et huiusmodi aguntur in Gallia, exercitus noster, ut supra dictum est, navigandi labore dispersus pelagus operiebat, quolibet, prout poterat et quando, diversa per loca litus attingere conante. Nam Lodewicus Francorum rex iuxta Antiochiam, patrui comparis suaeprincipis terram, circa mediam quadragesimam applicuit in eo loco qui Portus Sancti Symeonis vocatur, aliis ex nostris aput Tholomaidam, quae et Achon [vocatur], aliis aput Tyrum, aliis inter Tyrum et Sydonem in Sarepta oppido Sydoniorum non sine naufragii metu optatum portum capientibus, nonnullis ipsum naufragium passis, quibusdam aquis absorptis, caeteris seminudis evadentibus. Illi ergo qui tam mature applicuerant circa palmas Civitatem Sanctam intraverunt, dominicam passionem sanctamque resurrectionem, singula loca, ubi haec facta sunt, circumeundo ac, ut dicitur, oculo ad oculum videndo, cum multa cordis devotione celebrantes. At Conradus Romanorum princeps, habens adhuc in comitatu suo ex principibus Ordelebum Basiliensem episcopum, Arnaldum cancellarium suum, Fridericum ducem Suevorum, Heinricum ducem Baioariorum, Gwelfonem ducem aliosque comites virosque illustres et nobiles, in ipsa paschali ebdomada Ptolomaide applicans ac post paucos dies Hierosolimam veniens in magna cleri et populi iocunditate cum ingenti honore suscipitur. Mortuustunc fuit in comitatu regis vir clarissimus Fridericus Ratisponensis aecclesiae advocatus ac ad Urbem Sanctam deportatus et in cimiterio militum Templi non longe ab antiquo templo Domini sepultus. Rexper aliquot ibi dies in palatio Templariorum, ubi olim regia domus, quae et templum Salemonis, constructa fuit, manens et sancta ubique loca peragrans, per Samariam et Galileam Ptolomaidam rediit, omnes adventantes quos poterat milites pecunia ad remanendum inducens. Convenerat enim cum regeillius terrae et patriarchamilitibusque Templi circa proximum Iulium in Syriam ad expugnationem Damasci exercitum ducere. Qua de re multa large dispersa pecunia militem quem tunc poterat collegit.

  25. 225

    Capitulum LXIII.

  26. 226

    Rex etiam Franciae Lodewicus idem pro posse suo sectans, de Antiochia reversus, aput Tyrum manebat. Ambo itaque inter Tyrum et Ptolomaidam in loco, qui Palma nomen a re sortitus appellatur, mense Iunio circa nativitatem sancti Iohannis baptistae conveniunt, de die, loco, ubi et quando exercitus instauraretur, ordinantes. Nondum tamen ex tot et tantis attritionibus fastus inter eos regalis decoctus conquieverat. Unde, quem et proventum et eventum haec quoque Damascena sortita fuerit expeditio, alias et fortassis ab aliis dicenda erunt.

  27. 227

    Capitulum LXIIII.

  28. 228

    Expleta vero hac expeditione principes ad propria redire disponunt, Romanus quidem per Greciam, alter vero per Calabriam et Apuliam. Itaque Conradus Romanorum princeps naves apud Ptolomaidam ingressus ac per equor navigans, fratrem et amicum suum Manuel regiae urbis principem in Achaiae seu Thessaliae finibusinveniens adiit cum eoque, tamquam ex longa via fatigatus laboribusque fractus et non modica infirmitate correptus, per aliquod temporis spacium quievit. Ibi de reditu ordinans Fridericum ducem, fratris sui filium, ad cognoscendum vel potius ad corroborandum imperii statum premisit. Qui per Bulgariam Pannoniamque iter faciens mense Aprili ad propria rediit illoque quosdam ex propriis ministerialibus suis pro bono pacis, boni iudicis exercens officium, suspendio peremit. Porro patruus suus rex, transactis aliquot, quibus in Grecia quieverat, diebus, ducens secum predictumBasiliensem episcopum et cancellarium Arnaldum fratremque suum Noricorum ducem Heinricum - nam Gwelfo dux per Calabriam et Apuliam reversus fuerat -, per Illiricum Dalmaticumque remigans equor, in propriis imperii sui finibus aput PolamHystriae civitatem applicuit, ibique sonipede insidens ac per Aquilegiam transiens, in Iuvavia, quae nunc Salzeburga dicta Baioariae metropolitana sedes esse noscitur, pentecosten celebravit, expletis ab eo, quo idem festum in Pannoniae finibus egerat, duobus annis. Inde Ratisponae cum magna principum frequentia curiam celebravit.

  29. 229

    Capitulum LXV.

  30. 230

    Porro, quia nonnulli ex pusillis aecclesiae fratribus scandalizatimirantur, mirando scandalizantur de pretaxatae nostrae expeditionis labore, quod tam arduo et bono inchoata principio tam humilem et non bonum exitum acceperit, ipsis hoc modo respondendum videtur. Nichil vere dici bonum potest, illo solo excepto, qui non aliunde, sed ex se habens quod est, et verissime esse et verissime bonus esse dicitur, iuxta illud: Nemo bonus nisi solus Deus . Caetera vero ab eo non ex ipsius essentiae sectione, sed ex eiusdem bonitatis denominatione bona dicuntur. Quidquid autem in naturalibus bonum vocatur, aut id fit simpliciter aut secundum quid. Sed si simpliciter fit, tunc datum naturae dicitur, sicut concessum gratiae donum, iuxta illud: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est . Ipsum vero datum naturae, quod simpliciter bonum diximus, velut in civili facultate generalissimum, per donum gratiae tamquam per differentiam ad constituendam quodammodo speciem informatur, secundum quod aliqua dicimus iusta, sobria. Cum ergo aliqua simpliciter in nativis bona dicuntur, procul dubio bonum naturae intelligitur. Unde dictum est: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona . Quomodo lapis et lignum erit bonum. Cum autem ad eius proximam speciem descendimus, universalitate generis per specificam differentiam, quam donum gratiae diximus, ad rationalem restricta naturam, illam tantum solemus dicere iustam vel sobriam. Numquam vero lapidem sicut bonum sic vocamus sobrium vel iustum. Denique, ut verbis Boetii in libro Regularumutar, qui bonum generale iustum speciale ponens adnectit: Nec species descendit in omnia, id est: ut de omnibus quae supponuntur generi predicetur, ita ex opposito dicere licet, quod genus ad ea tantum, ad quae species predicatione sua non contrahatur. Iuxta logicorum enim regulam methodus a genere ad destruendum, a specie valet ad astruendum. Sicut ergo, cum simpliciter aliquid bonum dico, naturae datum, quod velut univoce de suis speciebus predicatur, intelligo, sic, cum secundum quid aliquid bonum esse assero, utilitatem potius quam naturae fontem intueor. Quo usu eius acceptio ad infinita equivocatur. Hinc dicimus equum bonum ex usu vectigandi, vestem bonam ex utilitate induendi, alimentum bonum ex emolumento nutriendi. Item eadem ratione, quod alteri speciei bonum, alteri asseritur malum. Verbi gratia: Iusquiamum alit passerem, necat hominem. Eadem quoque res alia et alia consideratione eiusdem speciei contentis vel etiam eidem singulari erit bona et erit non bona. Unde et solemus dicere: 'Bonum est isti calorem febrilem sentienti bibere aquam, bonum est illi propter infirmitatem stomachi iuxta apostolummodico vino uti'; nec ex hoc sequitur, si secundum quid bonum est isti vel illi, simpliciter esse bonum; sicut non sequitur, si Ethyops est albus dente, ergo est albus, vel e converso: non est niger dente, ergo non est niger. Quod etiam ex divinae paginae usu patet. Velut cum dicimus: 'Non erat bonum Iudeis vel Iude Christum tradere vel crucifigere, etsi nobis esset bonum'. Sicut vero in humana phylosophia album habere dentem non aufert Ethyopi esse nigrum, sic in divina pagina malum Iudeorum non demit universitati passionem Christi esse bonam. Ex quo fit a simili propter eandem causam de predicta nostra expeditione, quod, etsi non fuit bona pro dilatatione terminorum vel commoditate corporum, bona tamen fuit ad multarum salutem animarum, sic tamen, ut bonum non pro dato naturae, sed pro utili semper accipias, et ex eo usu haec emergat subdivisio, ut, sicut supradiximus, bonum quandoque simpliciter dici, quandoque secundum quid, et quando secundum quid dicitur, ad diversum usum utilis equivocari, ita hoc modo bonum idem utile, quandoque simpliciter, quandoque secundum quid vocari. Quamvis, si dicamus sanctum illum abbatemspiritu Dei ad excitandos nos afflatum fuisse, sed nos ob superbiam lasciviamque nostram salubria mandata non observantes merito rerum personarumve dispendium reportasse, non sit a rationibus vel antiquis exemplis dissonum; quamquam et spiritus prophetarum non semper subsit prophetis. Qualiter vero predictus bonus vir ei libro, quem Eugenio papae de Consideratione scribens super hac re ad excusationem sui apollogeticum interseruerit, curiosus rerum indagator invenire potest.

  31. 231

    Quomodo autem Eugenius papa Romanorum principem de tam gravi tribulatione redeuntem paternis consolationum verbis exceperit, subter annotatum est:

  32. 232

    Capitulum LXVI.

  33. 233

    Eugeniusepiscopus, servus servorum Dei, karissimo in Christo filio Conrado, Dei gratia Romanorum regi illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Cum in hoc mundo cuncta mutabilitatis ordo corrumpat, sicut nec prosperis elevari, ita nec frangi adversis confidentes de divina miseratione debemus, quia Dei et hominum mediator ammiranda dispensatione consuevit omnem filium, quem recipit, adversitatibus flagellare, ut, dum ipsum per amorem ad aeterna premia vocat, presens mundus eius animum per turbationes, quas ingerit, a se ipso repellat, tantoque facilius ab huius saeculi amore recedat, quanto magis impellitur, dum vocatur. Quod in Israhelitico populo Moysevocante et Pharaone signatur. Moyses namque tunc ad vocandum missus est, cum Pharao duris eum operibus perurgebat, quatinus alter vocando pertraheret, alter impelleret seviendo, ut plebs in servitio turpiter fixa vel provocata bonis vel impulsa molestiis moveretur. Hoc itaque rationis debito incitati discretionem tuam commonemus et exhortamur in Domino, quatinus tribulationes, quas tibi et exercitui tuo omnipotens Deus irrogavit, patienter supportes et in eo spem tuam constituas, qui quem vult permittit affligi et confidentes in se misericorditer liberare consuevit . Si enim patientiam et humilitatem in adversis perfecte tenueris, per desertum huius vitae sub protectione columnae nubis et ignis , id est patientiae solatio et karitatis ardore, intrepidus perduceris. Quia igitur personam tuam vera karitate diligimus et de te valde confidimus, si post tuum reditum sine dilatione de his, quae ad honorem sanctae aecclesiae et regni spectare noscuntur, tecum mutuis potuissemus tractare colloquiis, nobis utique gratum fuisset. Verum quia id nobis temporis qualitas denegavit et de tua salute sumus solliciti, quosdam de fratribus nostris, postquam te ad Longobardiae partes auctore Domino incolomem pervenisse accepimus, sicut per venerabiles fratres nostros Artwicum Bremensem archiepiscopum et A[nshelmum] Havelbergensem episcopum tibi significavimus, ad tuam serenitatem duximus destinandos, ut affectum et benivolentiam, quam erga te gerimus, tibi exponerent, et quod de te audire cupimus ipsorum relatione nosceremus. Quibus dedimus in mandatis, ut tibi, tamquam karissimo filio nostro et catholico principi atque speciali Romanae sanctae aecclesiae defensori, ipsius aecclesiae statum et nostrum exponerent. Qui siquidem in Tusciam usque progressi, ex quo te ad Teutonicas partes pertransisse noverunt, longitudinem viae et difficultatem itineris propter aestatis intemperiem metuentes ad nostram presentiam redierunt. Caeterum, quia statum tuum et dilecti filii nostri Heinrici iunioris regis, quem post discessum tuum paterno affectu dileximus et in posterum actiones eius prosperari in Domino preoptamus, cognoscere cupimus, cum fratres nostri propter aestatis fervorem laborem tanti itineris perficere non valerent, per fidelem nostrum Franconem, latorem presentium, et apostolica scripta tuam excellentiam visitantes nobilitatem tuam monemus et exhortamur in Domino, quatinus ea quae circa te et ipsum geruntur et statum regni per eundem Franconem nobis studeas intimare, et hoc tempore devotionem, quam erga matrem tuam sanctam Romanam aecclesiam geris, ostendas, ut nostro respondere affectui congrue videaris et beati Petri apostolorum principis intercessionibus, cui te totum debes exponere, creatoris nostri largiorem debeas gratiam promereri. Datum Tusculani VIII. Kal. Iulii.

  34. 234

    Capitulum LXVII.

  35. 235

    Circa idem tempus filius regis Heinricus, quem ipse, ut supra dictum est, per electionem principum regem ordinaverat, diem obiit, habens adhuc alium fratrem parvulum nomine Fridericum. Ea quoque tempestate in inferiori Traiecto Fresiae urbe Hardeliboeiusdem aecclesiae pontifice obeunte, grave scisma ibidem oritur, quibusdam FridericumAdulfi comitis filium, aliis Herimannum acclesiae sancti Gereonis in suburbio Coloniensi sitae prepositum in illius aecclesiae presulem eligentibus. Illi vero qui Herimannum elegerant alios preoccupantes principem aput Noricum castrum adeunt ab eoque investituram regalium suscipiunt. Quos altera pars in civitatem Galliae Spiram subsecuta inducias ab eo usque ad proximos dies rogationum in palatium Noviomagense accepit. Inter haec Arnaldus quoque Coloniensis archiepiscopus, vir ad omnia aecclesiastica et secularia negotia inutilis, vitam finivit.

  36. 236

    Capitulum LXVIII.

  37. 237

    Igitur Conradus rex tam de subrogatione Coloniensis quam super determinatione illius controversiae, quae in Traiectensi agitabatur aecclesia, examen laturus inferiores Rheni partes adiit, habens secum ex Baioaria Ottonem Frisingensem et [ex] Saxonia Albertum Misinensem episcopos. Cumque ad Bobardiam villam regalem in territorium Treverorum super Rhenum positam venisset, legatos obvios habuit nunciantes Arnaldum cancellarium suum in prefata Coloniensi aecclesia electum esse, sed eum huius rei assensum usque ad adventum ipsius distulisse. Quod verbum gratanter rex accepit, ac inde extra viam paulisper digrediens duas arces fortissimas, quarum altera super Mosellam Cohema, altera super Rheni litus posita Rineccadicebatur, expugnavit, in Cohema presidia ponens, alteram ignibus tradens. Ibi prenominatum Coloniensem electum excipiens cum eoque ad inferiora descendens capellam operosam, quam ille non longe a Colonia in proprio fundo construxerat, a predictis, quos secum duxerat, episcopis consecrari fecit. Inde naves ingressus ac per Rhenum remigans Coloniam Agrippinam venit, cum maximo cleri ac populi tripudio susceptus. Igitur finita, ut assolet, processionis sollempnitate, rex in principali beati Petri aecclesia sedens Arnaldum renitentem valde et reclamantempontificatus simul et ducatus regalibus investit, sicque ad Noviomagense palatium, Traiectensium causam iudicaturus, venit. Traiectenses Fridericum in civitate non sine fastu habebant, Herimanno eiecto. Itaque conductum primo de personarum incolomitate petentes cum magna multitudine navium a Rheno per Gual fluvium, qui ab eo scissus ipsius brachium esse noscitur, veniunt. Quos rex in causam ponens ad pacemque cum adversariis suis sine litis contestatione revocare volens, cum hoc modo procedere non posset, tandem eis iuris districtionem obtulit. Illi viaticum redeundi postulaverunt, dicentes se, eo quod causa ipsa tamquam aecclesiastica ad aecclesiasticum iudicem, id est ad aures summi pontificis, translata esset, respondere coram cincto iudice non posse.

  38. 238

    Contra quos, utpote adversus Romanum principem agentes maiestatis reos, quia in continenti propter prestitum commeatum ulcisci non valuit, acerba rex usus conquestione, mox etiam pro huius temeritatis debita vindicta sumenda ad civitatem ipsorum processisset, nisi quod propter quorumdam Noricorum comitum insolentiam in eandem revocabatur provinciam.

  39. 239

    Capitulum LXVIIII.

  40. 240

    Igitur proximum pentecosten in Confluentia, ubi et nuncios regis Hyspanorum iam diu secum moratos dimisit, sub corona incedendo celebrans, Baioariam ingreditur, Ratisponaeque curiam habens duos ex cardinalibus Romanae sedis legatos, Iordanem scilicet et Octavianum, obvios excepit. Post haec palatino comite Ottone ob filiorum suorum excessusproscripto, vicinum eius castrum Cheleheimdictum, rapido Danubii fluminis ambitu clausum, obsidione cingit eumque ad hoc, ut unum filiorum suorum obsidem daret, coegit. Inde in Gallias rediens Traiectensium negotium, revocatis omnibus ad subiectionem Herimanni, cum imperii honore terminavit; ac ne aliquis in posterum eius facti scrupulus haberetur, a Romana sede ratihabitionem optinuit.

  41. 241

    Capitulum LXX.

  42. 242

    Ipse vero non multo post, omnibus bene in Gallia et Germania compositis, cum etiam iurata expeditione in proximo imperii coronam accepturus esset, non sine suspitione quorumdam, quos ex Italia habuit, medicorum, quasi ex Rogerii Siculi metu submissorum, morbo corripitur, sicque tanto tamen non fractus infirmitatis dolore, curiam celebraturus Babenberg venit; ubi cum multorum planctu raptus prioris fortitudinis in ultimo discrimine retinens animum, proxima a capite ieiunii sexta feria id est XV. Kal. Marcii, vitam finivit, regalia duci Friderico cum unico suo item Friderico commendans. Erat enim tamquam vir prudens de filio suo adhuc parvulo, ne in regem sublimaretur, quasi desperatus; idcirco et privatae et rei publicae melius profuturum iudicabat, si is potius, qui fratris sui filius erat, ob multa virtutum suarum clara facinora sibi succederet. Volentibus vero familiaribus suis iuxta eius, ut asserebant, peticionem eum ad Laureacense monasterium deferre ibique in proprio fundo iuxta patremhumare, Babenbergensis aecclesia contumeliosum hoc sibi fore iudicans, non permisit, quin immo convenientissimum et honestissimum et aecclesiae illi et imperio decernens, iuxta tumbam imperatoris Heinrici, eius loci fundatoris, qui nuperauctoritate Romanae aecclesiae in loca sancta levatus pro sancto habetur, regio cultu eum sepelivit. Haec et alia, augustorum invictissime, excellentiae tuae scribuntur, quedam tibi ut tibi, quedam tibi, sed non ut tibi, quae acutus clericorum tuorum discernere debebit oculus. Verum quia, iuxta quod proposui, decursis summatim avi, patris patruique tui non sine aliqua tui mentione factis, ad tua principaliter gesta venimus, huic primo volumini quiescendi paulisper causa finem inponere liceat, ut ad ea, quae de tua dicenda erunt magnificentia, fortior resumatur spiritus.

  43. 243

    Otto of Freising Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

← Previous — showing 201243 of 243

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.