Digest41
- 601
Dig. 41.2.3.22
- 602
Paulus 54 ad ed.
- 603
Vel etiam potest dividi possessionis genus in duas species,ut possideatur aut bona fide aut non bona fide.
- 604
Dig. 41.2.3.23
- 605
Paulus 54 ad ed.
- 606
Quod autem quintus mucius inter genera possessionum posuit, si quando iussu magistratus rei servandae causa possidemus, ineptissimum est: nam qui creditorem rei servandae causa vel quia damni infecti non caveatur, mittit in possessionem vel ventris nomine, non possessionem, sed custodiam rerum et observationem concedit: et ideo, cum damni infecti non cavente vicino in possessionem missi sumus, si id longo tempore fiat, etiam possidere nobis et per longam possessionem capere praetor causa cognita permittit.
- 607
Dig. 41.2.4
- 608
Ulpianus 67 ad ed.
- 609
Quidquid filius peculiari nomine adprehenderit, id statim pater eius possidet, quamvis ignoret in sua potestate filium. amplius etiam si filius ab alio tamquam servus possideatur, idem erit probandum.
- 610
Dig. 41.2.5
- 611
Paulus 63 ad ed.
- 612
Si ex stipulatione tibi stichum debeam et non tradam eum, tu autem nanctus fueris possessionem, praedo es: aeque si vendidero nec tradidero rem, si non voluntate mea nanctus sis possessionem, non pro emptore possides, sed praedo es.
- 613
Dig. 41.2.6pr.
- 614
Ulpianus 70 ad ed.
- 615
Clam possidere eum dicimus, qui furtive ingressus est possessionem ignorante eo, quem sibi controversiam facturum suspicabatur et, ne faceret, timebat. is autem qui, cum possideret non clam, se celavit, in ea causa est, ut non videatur clam possidere: non enim ratio optinendae possessionis, sed origo nanciscendae exquirenda est: nec quemquam clam possidere incipere, qui sciente aut volente eo, ad quem ea res pertinet, aut aliqua ratione bonae fidei possessionem nanciscitur. itaque, inquit pomponius, clam nanciscitur possessionem, qui futuram controversiam metuens ignorante eo, quem metuit, furtive in possessionem ingreditur.
- 616
Dig. 41.2.6.1
- 617
Ulpianus 70 ad ed.
- 618
Qui ad nundinas profectus neminem reliquerit et, dum ille a nundinis redit, aliquis occupaverit possessionem, videri eum clam possidere labeo scribit: retinet ergo possessionem is, qui ad nundinas abiit ^ abit^: verum si revertentem dominum non admiserit, vi magis intellegi possidere, non clam.
- 619
Dig. 41.2.7
- 620
Paulus 54 ad ed.
- 621
Sed et si nolit in fundum reverti, quod vim maiorem vereatur, amisisse possessionem videbitur: et ita neratius quoque scribit.
- 622
Dig. 41.2.8
- 623
Paulus 65 ad ed.
- 624
Quemadmodum nulla possessio adquiri nisi animo et corpore potest, ita nulla amittitur, nisi in qua utrumque in contrarium actum est.
- 625
Dig. 41.2.9
- 626
Gaius 25 ad ed. provinc.
- 627
Generaliter quisquis omnino nostro nomine sit in possessione, veluti procurator hospes amicus, nos possidere videmur.
- 628
Dig. 41.2.10pr.
- 629
Ulpianus 69 ad ed.
- 630
Si quis ante conduxit, postea precario rogavit, videbitur discessisse a conductione: quod si ante rogavit, postea conduxit, conduxisse videbitur. potius enim hoc procedere videtur, quod novissime factum est: et hoc pomponius ait.
- 631
Dig. 41.2.10.1
- 632
Ulpianus 69 ad ed.
- 633
Idem pomponius bellissime temptat dicere, numquid qui conduxerit quidem praedium, precario autem rogavit non ut possideret, sed ut in possessione esset ( est autem longe diversum: aliud est enim possidere, longe aliud in possessione esse: denique rei servandae causa, legatorum, damni infecti non possident, sed sunt in possessione custodiae causa): quod si factum est, utrumque procedit.
- 634
Dig. 41.2.10.2
- 635
Ulpianus 69 ad ed.
- 636
Si quis et conduxerit et rogaverit precario, uti possideret, si quidem nummo uno conduxit, nulla dubitatio est, quin ei precarium solum teneat, quia conductio nulla est, quae est in uno nummo: sin vero pretio, tunc distinguendum, quid prius factum est.
- 637
Dig. 41.2.11
- 638
Paulus 65 ad ed.
- 639
Iuste possidet, qui auctore praetore possidet.
- 640
Dig. 41.2.12pr.
- 641
Ulpianus 70 ad ed.
- 642
Naturaliter videtur possidere is qui usum fructum habet.
- 643
Dig. 41.2.12.1
- 644
Ulpianus 70 ad ed.
- 645
Nihil commune habet proprietas cum possessione: et ideo non denegatur ei interdictum uti possidetis, qui coepit rem vindicare: non enim videtur possessioni renuntiasse, qui rem vindicavit.
- 646
Dig. 41.2.13pr.
- 647
Ulpianus 72 ad ed.
- 648
Pomponius refert, cum lapides in tiberim demersi essent naufragio et post tempus extracti, an dominium in integro fuit per id tempus, quo erant mersi. ego dominium me retinere puto, possessionem non puto, nec est simile fugitivo: namque fugitivus idcirco a nobis possideri videtur, ne ipse nos privet possessione: at in lapidibus diversum est.
- 649
Dig. 41.2.13.1
- 650
Ulpianus 72 ad ed.
- 651
Cum quis utitur adminiculo ex persona auctoris, uti debet cum sua causa suisque vitiis: denique addimus in accessione de vi et clam et precario venditoris.
- 652
Dig. 41.2.13.2
- 653
Ulpianus 72 ad ed.
- 654
Praeterea quaeritur, si quis hominem venditori redhibuerit, an accessione uti possit ex persona eius. et sunt qui putent non posse, quia venditionis est resolutio redhibitio: alii emptorem venditoris accessione usurum et venditorem emptoris, quod magis probandum puto.
- 655
Dig. 41.2.13.3
- 656
Ulpianus 72 ad ed.
- 657
Si liber homo vel alienus servus, cum bona fide servirent, comparaverint et alii adquisierint possessionem, neque liberum neque servi dominum debere uti accessione.
- 658
Dig. 41.2.13.4
- 659
Ulpianus 72 ad ed.
- 660
Quaesitum est, si heres prius non possederat, an testatoris possessio ei accedat. et quidem in emptoribus possessio interrumpitur, sed non idem in heredibus plerique probant, quoniam plenius est ius successionis quam emptionis: sed suptilius est quod in emptorem, et in heredem id quoque probari.
- 661
Dig. 41.2.13.5
- 662
Ulpianus 72 ad ed.
- 663
Non autem ea tantum possessio testatoris heredi procedit, quae morti fuit iniuncta, verum ea quoque, quae umquam testatoris fuerit.
- 664
Dig. 41.2.13.6
- 665
Ulpianus 72 ad ed.
- 666
In dote quoque si data res fuerit vel ex dote recepta, accessio dabitur vel marito vel uxori.
- 667
Dig. 41.2.13.7
- 668
Ulpianus 72 ad ed.
- 669
Si is, qui precario concessit, accessione velit uti ex persona eius cui concessit, an possit, quaeritur. ego puto eum, qui precario concessit, quamdiu manet precarium, accessione uti non posse: si tamen receperit possessionem rupto precario, dicendum esse accedere possessionem eius temporis, quo precario possidebatur.
- 670
Dig. 41.2.13.8
- 671
Ulpianus 72 ad ed.
- 672
Ex facto quaeritur, si quis manumissus ex causa peculiari habeat rem non concesso sibi peculio, deinde dominus velit retracta possessione accessione uti, an possit. et placuit non esse dandam hanc accessionem, quae clam habita est.
- 673
Dig. 41.2.13.9
- 674
Ulpianus 72 ad ed.
- 675
Praedone possidente si iussu iudicis res mihi restituta sit, accessionem esse mihi dandam placuit.
- 676
Dig. 41.2.13.10
- 677
Ulpianus 72 ad ed.
- 678
Sed et legatario dandam accessionem eius temporis, quo fuit apud testatorem, sciendum est. an heredis possessio ei accedat, videamus: et puto, sive pure sive sub condicione fuerit relictum, dicendum esse id temporis, quo heres possedit ante existentem condicionem vel restitutionem rei, legatario proficere. testatoris autem semper proderit legatario, si legatum vere fuit vel fideicommissum.
- 679
Dig. 41.2.13.11
- 680
Ulpianus 72 ad ed.
- 681
Sed et is, cui res donata est, accessione utetur ex persona eius qui donavit.
- 682
Dig. 41.2.13.12
- 683
Ulpianus 72 ad ed.
- 684
Accessiones in eorum persona locum habent, qui habent propriam possessionem: ceterum accessio nemini proficit, nisi ei qui ipse possedit.
- 685
Dig. 41.2.13.13
- 686
Ulpianus 72 ad ed.
- 687
Praeterea ne vitiosae quidem possessioni ulla potest accedere: sed nec vitiosa ei, quae vitiosa non est.
- 688
Dig. 41.2.14pr.
- 689
Paulus 68 ad ed.
- 690
Si servus vel filius familias vendiderit, dabitur accessio eius, quod penes me fuit, scilicet si volente me aut de peculio, cuius liberam peculii administrationem habuerunt, vendiderunt.
- 691
Dig. 41.2.14.1
- 692
Paulus 68 ad ed.
- 693
Tutore quoque vel curatore vendente dabitur accessio eius temporis, quo pupillus vel furiosus possedit.
- 694
Dig. 41.2.15
- 695
Gaius 26 ad ed. provinc.
- 696
Rem, quae nobis subrepta est, perinde intellegimur desinere possidere atque eam, quae vi nobis erepta est. sed si is, qui in potestate nostra est, subripuerit, quamdiu apud ipsum sit res, tamdiu non amittimus possessionem, quia per huiusmodi personas adquiritur nobis possessio. et haec ratio est, quare videamur fugitivum possidere, quod is, quemadmodum aliarum rerum possessionem intervertere non potest, ita ne suam quidem potest.
- 697
Dig. 41.2.16
- 698
Ulpianus 73 ad ed.
- 699
Quod uxor viro aut vir uxori donavit, pro possessore possidetur.
- 700
Dig. 41.2.17pr.
← Previous · Next → — showing 601–700 of 1,566
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.