Digest41
- 201
Dig. 41.1.21pr.
- 202
Pomponius 11 ad sab.
- 203
Si servus meus tibi bona fide serviret et rem emisset traditaque ei esset, proculus nec meam fieri, quia servum non possideam, nec tuam, si non ex re tua sit parata. sed si liber bona fide tibi serviens emerit, ipsius fieri.
- 204
Dig. 41.1.21.1
- 205
Pomponius 11 ad sab.
- 206
Si rem meam possideas et eam velim tuam esse, fiet tua, quamvis possessio apud me non fuerit.
- 207
Dig. 41.1.22
- 208
Ulpianus 40 ad sab.
- 209
Nemo servum vi possidens aut clam aut precario per hunc stipulantem vel rem accipientem potest adquirere.
- 210
Dig. 41.1.23pr.
- 211
Ulpianus 43 ad sab.
- 212
Qui bona fide alicui servit, sive servus alienus est sive homo liber est, quidquid ex re eius cui servit adquirit, ei adquirit, cui bona fide servit. sed et si quid ex operis suis adquisierit, simili modo ei adquirit: nam et operae quodammodo ex re eius cui servit habentur, quia iure operas ei exhibere debet, cui bona fide servit.
- 213
Dig. 41.1.23.1
- 214
Ulpianus 43 ad sab.
- 215
Tamdiu autem adquirit, quamdiu bona fide servit: ceterum si coeperit scire esse eum alienum vel liberum, videamus, an ei adquirit. quaestio in eo est, utrum initium spectamus an singula momenta: et magis est, ut singula momenta spectemus.
- 216
Dig. 41.1.23.2
- 217
Ulpianus 43 ad sab.
- 218
Generaliter dicendum est, quod ex re sua, hoc est eius cui bona fide quis servit, ei adquirere non potest, sibi eum adquisiturum, quod autem non ex re eius sibi adquirere non potest, ei adquisiturum, cui bona fide servit.
- 219
Dig. 41.1.23.3
- 220
Ulpianus 43 ad sab.
- 221
Si quis duobus bona fide serviat, utrique adquiret, sed singulis ex re sua. quod autem ex re alterius est, utrum pro parte ei, cui bona fide servit, pro parte domino, si servus sit, aut, si liber sit, ei cui bona fide servit, an vero ei debeat adquirere totum, ex cuius re est, videamus. quam speciem scaevola quoque tractat libro secundo quaestionum: ait enim, si alienus servus duobus bona fide serviat et ex unius eorum re adquirat, rationem facere, ut ei dumtaxat in solidum adquirat. sed si adiciat eius nomen, ex cuius re stipulatur, nec dubitandum esse ait, quin ei soli adquiratur, quia et si ex re ipsius stipularetur alteri ex dominis, nominatim stipulando solidum ei adquiret. et in inferioribus probat, ut, quamvis non nominatim nec iussu meo, ex re tamen mea stipulatus sit, cum pluribus bona fide serviret, mihi soli adquirat. nam et illud receptum est, ut, quotiens communis servus omnibus adquirere non potest, ei soli eum adquirere, cui potest. et hoc iulianum quoque scribere saepe rettuli eoque iure utimur.
- 222
Dig. 41.1.24
- 223
Paulus 14 ad sab.
- 224
In omnibus, quae ad eandem speciem reverti non possunt, dicendum est, si materia manente species dumtaxat forte mutata sit, veluti si meo aere statuam aut argento scyphum fecisses, me eorum dominum manere,
- 225
Dig. 41.1.25
- 226
Callistratus 2 inst.
- 227
Nisi voluntate domini alterius nomine id factum sit: propter consensum enim domini tota res eius fit, cuius nomine facta est.
- 228
Dig. 41.1.26pr.
- 229
Paulus 14 ad sab.
- 230
Sed si meis tabulis navem fecisses, tuam navem esse, quia cupressus non maneret, sicuti nec lana vestimento facto, sed cupresseum aut laneum corpus fieret. proculus indicat hoc iure nos uti, quod servio et labeoni placuisset: in quibus propria qualitas exspectaretur, si quid additum erit toto cedit, ut statuae pes aut manus, scypho fundus aut ansa, lecto fulcrum, navi tabula, aedificio cementum: tota enim eius sunt, cuius ante fuerant.
- 231
Dig. 41.1.26.1
- 232
Paulus 14 ad sab.
- 233
Arbor radicitus eruta et in alio posita priusquam coaluerit, prioris domini est, ubi coaluit, agro cedit, et si rursus eruta sit non ad priorem dominum revertitur: nam credibile est alio terrae alimento aliam factam.
- 234
Dig. 41.1.26.2
- 235
Paulus 14 ad sab.
- 236
Si meam lanam infeceris, purpuram nihilo minus meam esse labeo ait, quia nihil interest inter purpuram et eam lanam, quae in lutum aut caenum cecidisset atque ita pristinum colorem perdidisset.
- 237
Dig. 41.1.27pr.
- 238
Pomponius 30 ad sab.
- 239
Quidquid infecto argento alieni argenti addideris, non esse tuum totum argentum fatendum est: at contra si tuum scyphum alieno plumbo plumbaveris alienove argento ferruminaveris, non dubitatur scyphum tuum esse et a te recte vindicari.
- 240
Dig. 41.1.27.1
- 241
Pomponius 30 ad sab.
- 242
Ubi simul plura contribuuntur, ex quibus unum medicamentum fit, aut coctis odoribus unguenta facimus, nihil hic suum vere dicere potest prior dominus: quare potissimum existimari, cuius nomine factum sit, eius esse.
- 243
Dig. 41.1.27.2
- 244
Pomponius 30 ad sab.
- 245
Cum partes duorum dominorum ferrumine cohaereant, hae cum quaereretur utri cedant, cassius ait pro portione rei aestimandum vel pro pretio cuiusque partis. sed si neutra alteri accessioni est, videamus, ne aut utriusque esse dicenda sit, sicuti massa confusa, aut eius, cuius nomine ferruminata est. sed proculus et pegasus existimant suam cuiusque rem manere.
- 246
Dig. 41.1.28
- 247
Pomponius 33 ad sab.
- 248
Si supra tuum parietem vicinus aedificaverit, proprium eius id quod aedificaverit fieri labeo et sabinus aiunt: sed proculus tuum proprium, quemadmodum tuum fieret, quod in solo tuo alius aedificasset: quod verius est.
- 249
Dig. 41.1.29
- 250
Paulus 16 ad sab.
- 251
Inter eos, qui secundum unam ripam praedia habent, insula in flumine nata non pro indiviso communis fit, sed regionibus quoque divisis: quantum enim ante cuiusque eorum ripam est, tantum, veluti linea in directum per insulam transducta, quisque eorum in ea habebit certis regionibus.
- 252
Dig. 41.1.30pr.
- 253
Pomponius 34 ad sab.
- 254
Ergo si insula nata adcreverit fundo meo et inferiorem partem fundi vendidero, ad cuius frontem insula non respicit, nihil ex ea insula pertinebit ad emptorem eadem ex causa, qua nec ab initio quidem eius fieret, si iam tunc, cum insula nasceretur, eiusdem partis dominus fuisset.
- 255
Dig. 41.1.30.1
- 256
Pomponius 34 ad sab.
- 257
Celsus filius, si in ripa fluminis, quae secundum agrum meum sit, arbor nata sit, meam esse ait, quia solum ipsum meum privatum est, usus autem eius publicus intellegitur. et ideo cum exsiccatus esset alveus, proximorum fit, quia iam populus eo non utitur.
- 258
Dig. 41.1.30.2
- 259
Pomponius 34 ad sab.
- 260
Tribus modis insula in flumine fit, uno, cum agrum, qui alvei non fuit, amnis circumfluit, altero, cum locum, qui alvei esset, siccum relinquit et circumfluere coepit, tertio, cum paulatim colluendo locum eminentem supra alveum fecit et eum alluendo auxit. duobus posterioribus modis privata insula fit eius, cuius ager propior fuerit, cum primum extitit: nam et natura fluminis haec est, ut cursu suo mutato alvei causam mutet. nec quicquam intersit, utrum de alvei dumtaxat solo mutato an de eo, quod superfusum solo et terrae sit, quaeratur, utrumque enim eiusdem generis est. primo autem illo modo causa proprietatis non mutatur.
- 261
Dig. 41.1.30.3
- 262
Pomponius 34 ad sab.
- 263
Alluvio agrum restituit eum, quem impetus fluminis totum abstulit. itaque si ager, qui inter viam publicam et flumen fuit, inundatione fluminis occupatus esset, sive paulatim occupatus est sive non paulatim, sed eodem impetu recessu fluminis restitutus, ad pristinum dominum pertinet: flumina enim censitorum vice funguntur, ut ex privato in publicum addicant et ex publico in privatum: itaque sicuti hic fundus, cum alveus fluminis factus esset, fuisset publicus, ita nunc privatus eius esse debet, cuius antea fuit.
- 264
Dig. 41.1.30.4
- 265
Pomponius 34 ad sab.
- 266
Si pilas in mare iactaverim et supra eas inaedificaverim, continuo aedificium meum fit. item si insulam in mari aedificaverim, continuo mea fit, quoniam id, quod nullius sit, occupantis fit.
- 267
Dig. 41.1.31pr.
- 268
Paulus 31 ad ed.
- 269
Numquam nuda traditio transfert dominium, sed ita, si venditio aut aliqua iusta causa praecesserit, propter quam traditio sequeretur.
- 270
Dig. 41.1.31.1
- 271
Paulus 31 ad ed.
- 272
Thensaurus est vetus quaedam depositio pecuniae, cuius non exstat memoria, ut iam dominum non habeat: sic enim fit eius qui invenerit, quod non alterius sit. alioquin si quis aliquid vel lucri causa vel metus vel custodiae condiderit sub terra, non est thensaurus: cuius etiam furtum fit.
- 273
Dig. 41.1.32
- 274
Gaius 11 ad ed. provinc.
- 275
Etiam invitis nobis per servos adquiritur paene ex omnibus causis.
- 276
Dig. 41.1.33pr.
- 277
Ulpianus 4 disp.
- 278
In eo quod servo castrensi ante aditam hereditatem filii familias militis legatur, vel eo, quod stipulatur servus, tractatur apud Marcellum libro vicensimo, ex cuius persona vel stipulatio vires habeat vel legatum. et puto verius, quod et scaevolae videtur et ipse Marcellus tractat, si quidem adeatur hereditas, omnia ut in hereditario servo, si adita non sit, ut in proprio patris esse spectanda: et si usus fructus fuerit huic servo relictus, modo patri videri delatum, modo heredi, nec a persona in personam creditur transisse.
- 279
Dig. 41.1.33.1
- 280
Ulpianus 4 disp.
- 281
Eadem distinctione quis utetur etiam, si res fuerit subtracta: aut cessare aut non furti actionem dicet, si ex testamento adierit, quoniam hereditati furtum non fit, aut, si non adierit, patri dabitur furti actio.
- 282
Dig. 41.1.33.2
- 283
Ulpianus 4 disp.
- 284
Nam et condictio, quotiens servus hereditarius stipulatur vel per traditionem accipit, ex persona defuncti vires assumit, ut iuliano placet: cuius et valuit sententia testantis personam spectandam esse opinantis.
- 285
Dig. 41.1.34
- 286
Ulpianus 4 de cens.
- 287
Hereditas enim non heredis personam, sed defuncti sustinet, ut multis argumentis iuris civilis comprobatum est.
- 288
Dig. 41.1.35
- 289
Ulpianus 7 disp.
- 290
Si procurator meus vel tutor pupilli rem suam quasi meam vel pupilli alii tradiderint, non recessit ab eis dominium et nulla est alienatio, quia nemo errans rem suam amittit.
- 291
Dig. 41.1.36
- 292
Iulianus 13 Dig.
- 293
Cum in corpus quidem quod traditur consentiamus, in causis vero dissentiamus, non animadverto, cur inefficax sit traditio, veluti si ego credam me ex testamento tibi obligatum esse, ut fundum tradam, tu existimes ex stipulatu tibi eum deberi. nam et si pecuniam numeratam tibi tradam donandi gratia, tu eam quasi creditam accipias, constat proprietatem ad te transire nec impedimento esse, quod circa causam dandi atque accipiendi dissenserimus.
- 294
Dig. 41.1.37pr.
- 295
Iulianus 44 Dig.
- 296
Per servum, qui pignori datus est, creditori nec possessio adquiritur, quia nec stipulatione nec traditione nec ullo alio modo per eum servum quicquam ei adquiritur, quamvis possessio penes eum sit.
- 297
Dig. 41.1.37.1
- 298
Iulianus 44 Dig.
- 299
Si unus ex dominis servo communi pecuniam donavit, in potestate domini est, quemadmodum servo communi pecuniam donet. nam si hoc solum egerit, ut ea separetur a suis rationibus et in peculio servi sit, manebit eiusdem domini proprietas: si vero eo modo pecuniam servo communi donaverit, quomodo alienis servis donare solemus, fiet sociorum communis pro portione, quam in servo habebunt.
- 300
Dig. 41.1.37.2
← Previous · Next → — showing 201–300 of 1,566
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.