Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest38

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,811 sections

  1. 501

    Ulpianus 45 ad ed.

  2. 502

    Sed si non accusaverit, sed testimonium in caput liberti dixit aut subiecit accusatorem, puto eum a contra tabulas removeri.

  3. 503

    Dig. 38.2.14.6

  4. 504

    Ulpianus 45 ad ed.

  5. 505

    Si libertus maiestatis patroni filium accusavit et patroni filius calumniae eum capitis puniri desideravit, non debet repelli hoc edicto. idem puto et si ab eo petitus retorsit in eum crimina: ignoscendum enim est ei, si voluit se ulcisci provocatus.

  6. 506

    Dig. 38.2.14.7

  7. 507

    Ulpianus 45 ad ed.

  8. 508

    Si patris mortem defendere necesse habuerit, an dicendum sit hic quoque ei succurrendum, si libertum paternum propter hoc accusavit, medicum forte patris aut cubicularium aut quem alium, qui circa patrem fuerat? et puto succurrendum, si affectione et periculo paternae substantiae ducente necesse habuit accusationem vel calumniosam instituere.

  9. 509

    Dig. 38.2.14.8

  10. 510

    Ulpianus 45 ad ed.

  11. 511

    Accusasse autem eum dicimus, qui crimina obiecit et causam perorari usque ad sententiam effecit: ceterum si ante quievit, non accusavit: et hoc iure utimur. sed si appellatione interposita desiit, benigne dicetur non pertulisse accusationem. si igitur pendente appellatione decessit libertus, patroni filius admittetur ad bonorum possessionem, quia sententiae libertus morte subtractus est.

  12. 512

    Dig. 38.2.14.9

  13. 513

    Ulpianus 45 ad ed.

  14. 514

    Si patroni filius advocationem accusatori liberti praestitit, non est repellendus: neque enim advocatus accusat.

  15. 515

    Dig. 38.2.14.10

  16. 516

    Ulpianus 45 ad ed.

  17. 517

    Si pater testamento caverit, ut accusaretur libertus, quasi venenum sibi parasset aut quid aliud in se admisisset: magis est, ut ignosci liberis deberet, qui non sponte accusaverunt.

  18. 518

    Dig. 38.2.14.11

  19. 519

    Ulpianus 45 ad ed.

  20. 520

    Sed et si accusaverit libertum et probaverit crimen patroni filius posteaque hic libertus sit restitutus, non erit repellendus: crimen enim quod intendit etiam perfecit.

  21. 521

    Dig. 38.2.15

  22. 522

    Tryphonus 17 disp.

  23. 523

    Idem est et si crimen quidem, quod in liberto probatum est, meruerat capitis poenam, benignius autem punitus est libertus, veluti tantum relegatus: de calumniatore enim sensit praetor.

  24. 524

    Dig. 38.2.16pr.

  25. 525

    Ulpianus 45 ad ed.

  26. 526

    In servitutem petisse non is videtur, qui ei, qui in possessione erat servitutis, petenti se in libertatem contradixit, verum is, qui ex libertate petit in servitutem.

  27. 527

    Dig. 38.2.16.1

  28. 528

    Ulpianus 45 ad ed.

  29. 529

    Sed et si quis non totum suum, sed pro parte vel usum fructum in eo suum dicat vel quid aliud, quod habere non potest in eo, nisi servus sit, an repellatur quasi in servitutem petierit? quod est verius.

  30. 530

    Dig. 38.2.16.2

  31. 531

    Ulpianus 45 ad ed.

  32. 532

    Si petierit in servitutem et optinuerit, mox cognita veritate passus sit in libertate morari, non debet ei obesse, maxime si habuit iustam causam errandi.

  33. 533

    Dig. 38.2.16.3

  34. 534

    Ulpianus 45 ad ed.

  35. 535

    Petisse in servitutem non videtur, qui ante litem contestatam destitit: sed et si post litem contestatam, dicendum est nec id nocere debere, quia non usque ad sententiam duravit.

  36. 536

    Dig. 38.2.16.4

  37. 537

    Ulpianus 45 ad ed.

  38. 538

    Si patroni filius sit vel exheredatus vel si in servitutem libertum paternum petiit vel capitis accusaverit libertum, non nocet hoc liberis eius, qui in potestate non sunt: et hoc divi fratres quintilliis rescripserunt.

  39. 539

    Dig. 38.2.16.5

  40. 540

    Ulpianus 45 ad ed.

  41. 541

    Si quis bonorum possessionem contra tabulas liberti acceperit, ab omni liberti iudicio repellitur, nec tantum si ipsi liberto heres fuerit scriptus, verum etiam si impuberi filio substitutus. nam et iulianus scripsit, si post petitam bonorum possessionem adierit impuberis filii liberti hereditatem patronus, denegari ei debere actiones.

  42. 542

    Dig. 38.2.16.6

  43. 543

    Ulpianus 45 ad ed.

  44. 544

    Sed et si quid codicillis fuerit patrono relictum vel mortis causa donatum, simili modo horum quoque persecutio denegabitur.

  45. 545

    Dig. 38.2.16.7

  46. 546

    Ulpianus 45 ad ed.

  47. 547

    Nonnumquam plane post petitam bonorum possessionem dabitur patrono legati persecutio, si nihil ad emolumentum eius perventurum sit, quia forte rogatus est alii restituere.

  48. 548

    Dig. 38.2.16.8

  49. 549

    Ulpianus 45 ad ed.

  50. 550

    Praeterea non tantum quod ipsis nominatim datum est, id se praetor denegaturum ait, verum etiam si quid proponas ad ipsos per alios perventurum, ut puta per subiectas personas, quod quidem sunt habituri, non restituturi.

  51. 551

    Dig. 38.2.16.9

  52. 552

    Ulpianus 45 ad ed.

  53. 553

    Dabimus legati petitionem patrono, si servo patroni dederit libertatem pretio eius patrono praelegato.

  54. 554

    Dig. 38.2.16.10

  55. 555

    Ulpianus 45 ad ed.

  56. 556

    Ei, qui substitutus erit patrono, qui contra tabulas possessionem petierit, actio eius partis, cuius patrono possessio data erit, non datur.

  57. 557

    Dig. 38.2.16.11

  58. 558

    Ulpianus 45 ad ed.

  59. 559

    Si patronus sit substitutus et patronus vivo testatore decesserit, filium patroni petentem contra tabulas bonorum possessionem non solius substituti partem occupare, verum omnibus heredibus pro parte aliquid auferre constat.

  60. 560

    Dig. 38.2.17

  61. 561

    Ulpianus 47 ad ed.

  62. 562

    Liberto sine liberis mortuo in primis patronus et patrona bonorum possessionem accipere possunt et quidem simul. sed et si patrono et patronae proximi sunt aliqui, simul admittentur.

  63. 563

    Dig. 38.2.18

  64. 564

    Paulus 43 ad ed.

  65. 565

    Patronae quidem liberi etiam volgo quaesiti accipient materni liberti bonorum possessionem, patroni autem non nisi iure quaesiti.

  66. 566

    Dig. 38.2.19pr.

  67. 567

    Ulpianus 4 disp.

  68. 568

    Si patronus ex minore parte quam legitima heres institutus falsum testamentum dixisset nec optinuisset, non est ambiguum contra tabulas ei non deferri bonorum possessionem, eo quod facto suo perdidit hereditatem, cum temere falsum dixit.

  69. 569

    Dig. 38.2.19.1

  70. 570

    Ulpianus 4 disp.

  71. 571

    Quod si ex debita parte fuerit institutus, sive adiit sive non, a contra tabulas bonorum possessione repellitur, quasi debitam sibi portionem acceperit. nec poterit contra tabulas bonorum possessionem petere.

  72. 572

    Dig. 38.2.20pr.

  73. 573

    Iulianus 25 Dig.

  74. 574

    Libertus sub condicione iurisiurandi, quam praetor remittere solet, patronum instituit heredem: non puto dubitandum, quin a bonorum possessione submoveatur: verum est enim eum heredem factum.

  75. 575

    Dig. 38.2.20.1

  76. 576

    Iulianus 25 Dig.

  77. 577

    Si titio legatum fuisset eiusque fidei commissum, ut patrono restitueret, denegatur legatorum actio titio, si patrono pro debita parte a scripto herede fuerit satisfactum.

  78. 578

    Dig. 38.2.20.2

  79. 579

    Iulianus 25 Dig.

  80. 580

    Libertus patronum et extraneum coniunctim ex parte dimidia heredem scripsit: quadrans, ex quo institutus erat patronus, totus ipsi imputari debebit, residuum ex debita sibi parte omnibus heredibus pro portione cuiusque aufert.

  81. 581

    Dig. 38.2.20.3

  82. 582

    Iulianus 25 Dig.

  83. 583

    Idem servari conveniet in legato, quod patrono coniunctim et titio datum fuerit, ut pars legati in portionem debitam patrono imputetur, ex reliqua parte tantum titio detrahatur, quantum ab herede, pro rata portione.

  84. 584

    Dig. 38.2.20.4

  85. 585

    Iulianus 25 Dig.

  86. 586

    Si libertinus filium emancipatum sub condicione heredem instituerit et deficiente condicione substitutus adierit, quaero, utrum patrono adversus substitutum in partem debitam praetor an emancipato filio in totam hereditatem succurrere debeat. respondi, cum pater filium sub condicione primo gradu heredem instituit, si deficiente condicione, sub qua filius heres institutus est, ad secundum gradum hereditas pertinet vel adhuc pendente condicione filius decesserit, patrono partis debitae bonorum possessionem adversus substitutum competere. idemque est et si filius vel non petierit bonorum possessionem tempore exclusus vel repudiaverit. si vero deficiente condicione hereditas ad filium pertineat, emancipatum potius tuebitur praetor adversus substitutum. existimo autem, quotiens sub condicione heres filius scribitur, alias necessariam esse exheredationem a substitutis, alias supervacuam: nam si id genus condicionis fuerit, quae in potestate filii esset, veluti " cum testamentum fecerit", puto etiam omissa condicione filium locum substitutis facere: si vero condicio non fuerit in potestate filii, veluti " si titius consul factus fuerit", tunc substitutus non admittitur, nisi filius ab eo nominatim exheredatus fuerit.

  87. 587

    Dig. 38.2.20.5

  88. 588

    Iulianus 25 Dig.

  89. 589

    Si libertus filium emancipatum heredem instituerit eiusque fidei commiserit, ut totam hereditatem sempronio restitueret, et filius, cum suspectam sibi hereditatem diceret, iussu praetoris adierit eam et sempronio restituerit: non inique patrono bonorum possessio partis debitae dabitur, perinde ac si non filius, sed is cui hereditas restituta est liberto heres exstitisset.

  90. 590

    Dig. 38.2.20.6

  91. 591

    Iulianus 25 Dig.

  92. 592

    Item cum filius hereditatem liberti patris omiserit et coheres eius totius hereditatis onus susceperit, danda erit patrono bonorum possessio. utroque enim casu non filio, sed extraneo pars eripitur.

  93. 593

    Dig. 38.2.21

  94. 594

    Iulianus 26 Dig.

  95. 595

    Ex tribus patronis uno cessante bonorum possessionem petere duo aequas partes habebunt.

  96. 596

    Dig. 38.2.22

  97. 597

    Marcianus 1 inst.

  98. 598

    Si filius familias miles manumittat, secundum iuliani quidem sententiam, quam libro vicensimo septimo digestorum probat, patris libertum faciet: sed quamdiu, inquit, vivit, praefertur filius in bona eius patri. sed divus hadrianus flavio apro rescripsit suum libertum eum facere, non patris.

  99. 599

    Dig. 38.2.23pr.

  100. 600

    Iulianus 27 Dig.

← Previous · Next → — showing 501600 of 1,811

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.