Sexto gradu continentur personae quadringentae quadraginta octo hae . tritavus : est autem tritavus patris et matris atavus , avi vel aviae abavus , proavi proaviae proavus , abavi vel abaviae avus , atavi vel ataviae pater , dictus quasi tertius avus : personas autem complectitur triginta duo : geminetur enim necesse est numerus , qui in atavo fuit immutatione per singulas personas propter ataviam facta , ut sedecies tritavus intellegatur atavi pater et totiens ataviae . tritavia similiter numerata faciet personas triginta duo . patruus maximus : is est abavi frater , atavi et ataviae filius , patris vel matris patruus maior : personas continebit sedecim sic . pater avus proavus abavus atavus abavi frater pater avus proavus abavus atavia frater abavi pater avus proavia abavus atavus frater abavi pater avus proavia abavus atavia frater abavi pater avia proavus abavus atavus frater abavi pater avia proavus abavus atavia frater abavi pater avia proavia abavus atavus frater abavi pater avia proavia abavus atavia frater abavi totidem erunt matris appellatione proposita . avunculus maximus : is est abaviae frater , patris vel matris avunculus maior : et numerus idem et personarum expositio eadem quae supra hoc dumtaxat immutato , ut pro abavi fratre abaviae fratrem ponas . amita maxima : ea est abavi soror , patris vel matris amita maior : cetera ut in patruo maximo immutato hoc tantum , ut ubi est abavi frater ponatur abavi soror . matertera maxima : ea est abaviae soror , patris vel matris matertera maior : cetera ut supra ad extremum dumtaxat pro abaviae fratre proposita abaviae sorore . hos omnes , quos a patruo maximo posuimus , quidam his nominibus designant : abpatruus abavunculus , abamita abmatertera : itaque et nos indifferenter hos ponemus . quos ego autem appello abpatruos abavunculos , abamitas abmaterteras , illi me demonstrant fratris sororisque abnepotem . patrui maioris filius filia : hi sunt proavi fratris filius filia , abavi abaviae per proavum nepos neptis ex filio : personae sub hoc erunt sedecim , enumeratione sic ducta ut in quinto gradu , cum patruum maiorem demonstraremus , fecimus , adiecto dumtaxat filio filia , quia filius patrui maioris totidem necesse est personas complectatur , quot patruus maior , id est octo . totidem ex filiae persona computatis is numerus efficietur , quem supra posuimus . amitae maioris filius filia : hi sunt proavi sororis filius filia , abavi abaviae per proavum nepos neptis ex filia : et hic eadem ratione personas dinumerabimus totidem . avunculi maioris filius filia : hi sunt proaviae fratris filius filia , abavi abaviae per proaviam nepos neptis ex filio . eadem hic dinumeratio facienda est , quae in patrui maioris filio filia . materterae maioris filius filia : hi sunt proaviae sororis filius filia , abavi abaviaeve per proaviam nepos neptis ex filia : circa numerum personarum et expositionem ut supra . hi omnes , quos proposuimus a patrui maioris filio , avo aviaeve ^ aviae^ eius , de cuius cognatione quaeritur , fratribus et sororibus eorum consobrini consobrinaeve sunt : at patri matrique eiusdem fratribusque et sororibus utrius eorum propius sobrinis . patrui magni nepos vel neptis , amitae magnae nepos vel neptis , avunculi magni nepos vel neptis , materterae magnae nepos vel neptis : haec singula nomina continent personas sexaginta quattuor : nam cum patrui magni verbi gratia persona quadrifariam intellegatur , nepotis bifariam , geminatur is numerus nepote dumtaxat adnumerato et quadruplatur is qui geminatus erat : duplicatur etiam nepte computata . et tantum unius denumerationem proponimus exempli gratia : pater avus proavus frater avi qui est patruus magnus filius eius nepos eiusdem ex filio item neptis pater avus proavia frater avi qui est patruus magnus filius eius nepos eiusdem ex filio item neptis pater avus proavus frater avi qui est patruus magnus filia eius nepos eiusdem ex filia item neptis pater avus proavia frater avi qui est patruus magnus filia eius nepos eiusdem ex filia item neptis totidem et eadem ratione exponuntur matris nomine anteposito , id est ut avi materni fratris nepotes et neptes computemus . item in amita magna , id est avi sororis , nepotes neptesque enumerabimus : idemque in avunculo magno , id est aviae fratris : eadem ratione in materterae magnae , id est aviae sororis : ex quibus universus numerus completur sexaginta quattuor . hi omnes proavi aut proaviae eius , de cuius cognatione quaeritur , pronepotes et proneptes , eiusdem avi aviaeve fratris sororisve nepotes neptesve : et contra horum eiusdem avus avia patruus magnus amita magna , avunculus magnus matertera magna : erunt autem pater materve eiusdem fratresque et sorores utrius eorum propii ^ proprii^ sobrini : ipse his sobrinus est et invicem huic illi sobrini . patrui pronepos patrui proneptis : continent personas octo : nam utriusque sexus fiunt sedecim sic : pater avus patruus filius patrui nepos eiusdem ex filio pronepos eiusdem ex nepote filio nato item proneptis pater avia patruus filius patrui nepos eiusdem ex filio pronepos ex nepote filio nato item proneptis pater avus patruus filia patrui nepos eiusdem ex filia pronepos ex nepote filia nato et proneptis pater avia patruus filia patrui nepos eius ex filia pronepos ex nepote filia nato item proneptis pater avus patruus filius patrui neptis eiusdem ex filio pronepos ex nepte filio nata item proneptis pater avia patruus filius patrui neptis eiusdem ex filio pronepos ex nepte filio nata item proneptis pater avus patruus filia patrui neptis eiusdem ex filia pronepos ex nepte filia nata item proneptis pater avia patruus filia patrui neptis eiusdem ex filia pronepos ex nepte filia nata item proneptis amitae pronepos proneptis : totidem personas eadem ratione et is continet , tantum pro patruo amita sumpta . item avunculi pronepos proneptis , item pro patruo avunculo posito . materterae pronepos proneptis : et hic ubi patruus positus est , matertera enumerata eundem numerum personarum inveniemus . hi omnes eius , de cuius cognatione quaeritur , consobrinorum nepotes neptesve sunt . fratris sororisque abnepos abneptis : efficiunt personas sexaginta quattuor , ut ex supra scriptis apparere potest . trinepos trineptis : hi sunt filii filiaeve adnepos adneptis , nepotis neptis abnepos abneptis , pronepotis proneptisve pronepos proneptis , abnepotis abneptisve nepos neptisve , adnepotis adneptis filius filia . hae appellationes demonstrant personas sexaginta quattuor , nam triginta duo trinepos complet , totidem trineptis . ab nepote enim numerus quadruplatus in se efficit triginta duo , ipso nepote duas significante , pronepote quattuor , abnepote octo , adnepote sedecim : his accedunt trinepos trineptis , una ex adnepote nati , altera ex adnepte . per singulos autem gradus ideo geminatio fit , quia maribus adiciuntur feminae , ex quibus proximus quisque progenitur , et numerabuntur sic : filius nepos pronepos abnepos adnepos trinepos item trineptis filia nepos pronepos abnepos adnepos trinepos item trineptis filius neptis pronepos abnepos adnepos trinepos item trineptis filia neptis pronepos abnepos adnepos trinepos item trineptis filius nepos proneptis abnepos adnepos trinepos item trineptis filia nepos proneptis abnepos adnepos trinepos item trineptis filius neptis proneptis abnepos adnepos trinepos item trineptis filia neptis proneptis abnepos adnepos trinepos item trineptis filius nepos pronepos adneptis adnepos trinepos item trineptis filia nepos pronepos abneptis adnepos trinepos item trineptis filius nepos proneptis abneptis adnepos trinepos item trineptis filia nepos proneptis abneptis adnepos trinepos item trineptis filius neptis pronepos abneptis adnepos trinepos item trineptis filia neptis pronepos abneptis adnepos trinepos item trineptis filius neptis proneptis abneptis adnepos trinepos item trineptis filia neptis proneptis abneptis atnepos trinepos item trineptis filius nepos pronepos abnepos adneptis trinepos item trineptis filia nepos pronepos abnepos adneptis trinepos item trineptis filius neptis pronepos abnepos adneptis trinepos item trineptis filia neptis pronepos abnepos adneptis trinepos item trineptis filius nepos proneptis abnepos adneptis trinepos item trineptis filia nepos proneptis abnepos adneptis trinepos item trineptis filius neptis proneptis abnepos adneptis trinepos item trineptis filia neptis proneptis abnepos adneptis trinepos item trineptis filius nepos pronepos abneptis adneptis trinepos item trineptis filia nepos pronepos abneptis adneptis trinepos item trineptis filius nepos proneptis abneptis adneptis trinepos item trineptis filia nepos proneptis abneptis adneptis trinepos item trineptis filius neptis pronepos abneptis atneptis trinepos item trineptis filia neptis pronepos abneptis atneptis trinepos item trineptis filius neptis proneptis abneptis atneptis trinepos item trineptis filia neptis proneptis abneptis atneptis trinepos item trineptis .