Digest34
- 101
Dig. 34.1.16.2
- 102
Scaevola 18 Dig.
- 103
Basilice libertae decem dedit, quam apud epictetum et callistum libertos esse voluit, ut, cum fuerit basilice annorum viginti quinque, cum usuris quincuncibus restituerentur ita, ut ex usuris aleretur, prout aetatem ampliaverit: quaesitum est, an ex alio capite, quo generaliter libertis libertabusque cibaria et vestiaria et habitationem reliquit, etiam basilice deberentur. respondit secundum ea quae proponerentur non deberi, nisi hoc quoque ei datum probaretur. claudius: quia destinaverat alimentis eius usuras pecuniae, quas specialiter ei praelegaverat.
- 104
Dig. 34.1.16.3
- 105
Scaevola 18 Dig.
- 106
Qui societatem omnium bonorum suorum cum uxore sua per annos amplius quadraginta habuit, testamento eandem uxorem et nepotem ex filio aequis partibus heredes reliquit et ita cavit: " item libertis meis, quos vivus manumisi, ea quae praestabam". quaesitum est, an et qui eo tempore, quo societas inter eos permansit, manumissi ab utrisque et communes liberti facti sunt, ea quae a vivente percipiebant solida ex fideicommisso petere possint. respondit non amplius, quam quod vir pro sua parte praestabat, deberi.
- 107
Dig. 34.1.17
- 108
Scaevola 19 Dig.
- 109
Servos ad custodiam templi reliquerat et his ab herede legaverat his verbis: " peto fideique tuae committo, ut des praestes in memoriam meam pedisequis meis, quos ad curam templi reliqui, singulis menstrua cibaria et annua vestiaria certa". quaesitum est, cum templum nondum esset extructum, ex die mortis an vero ex eo tempore, quo templum explicitum fuerit, percipere servi debeant legatum. respondit officio iudicis heredem compellendum servis relicta praestare, donec templum exstrueretur.
- 110
Dig. 34.1.18pr.
- 111
Scaevola 20 Dig.
- 112
Libertis, quos testamento manumiserat, alimentorum nomine menstruos decem legaverat, deinde codicillis generaliter omnibus libertis menstruos septem et annuos vestiarii nomine denos legavit: quaesitum est, an et ex testamento et ex codicillis libertis fideicommissum heredes praestare debeant. respondit nihil proponi, cur non ea, quae codicillis data proponerentur, praestari deberent: nam ab his, quae testamento cibariorum nomine legata essent, recessum est propter ea, quae codicillis relicta sunt.
- 113
Dig. 34.1.18.1
- 114
Scaevola 20 Dig.
- 115
Manumissis testamento cibaria annua, si cum matre morabuntur, per fideicommissum dedit: mater filio triennio supervixit neque cibaria neque vestiaria eis praestitit, cum in petitione fideicommissi liberti cessarent: sed et filia posteaquam matri heres exstitit, quoad vixit annis quattuordecim interpellata de isdem solvendis non est. quaesitum est, an post mortem filiae a novissimo herede petere possint et tam praeteriti temporis quam futuri id, quod cibariorum nomine et vestiarii relictum est. respondit, si condicio exstitisset, nihil proponi, cur non possent.
- 116
Dig. 34.1.18.2
- 117
Scaevola 20 Dig.
- 118
Ab heredibus stichum manumitti voluit eique, si cum seio moraretur, cibaria et vestiaria praestari a seio: deinde haec verba adiecit: " te autem, sei, peto, ut, cum ad annum vicesimum quintum perveneris, militiam ei compares, si tamen te ante non reliquerit". quaesitum est, sticho statim libertatem consecuto, prius autem defuncto seio quam ad annum vicesimum quintum perveniret, an ab his, ad quos bona seii pervenerunt, militia sticho comparari debet? et si placet deberi, utrum statim militia comparanda sit an eo tempore, quo seius annum vicesimum quintum expleturus fuisset, si supervixisset? respondit, cum placeat comparandam, non ante deberi, quam id tempus cessisset.
- 119
Dig. 34.1.18.3
- 120
Scaevola 20 Dig.
- 121
Postumis heredibus institutis et patre et matre, et substitutione facta actores manumisit et peculia eis legavit et annua et certis libertis suis legata et aliis exteris plura: deinde post testamentum factum nata filia codicillis ita cavit: " si quid testamento, quod ante hoc tempus feci, legavi cui dari volui, peto ab his, uti tertiam partem petinae ^ paetinae^ filiae meae reddant": secundis autem tabulis facta pupillari substitutione impuberibus libertis, quibus a parentibus libertates dedit, eo amplius alterum tantum, quantum in nummo praeter cibaria et vestiaria dari voluit. quaesitum est, cum supervixisset filia testamento aperto et codicillis, postea autem decesserit et fideicommissum datum ei de restituenda parte tertia ad heredes suos transmiserat, an etiam cibariorum et vestiariorum tertiae partes ei per fideicommissum datae esse videantur. respondit non videri.
- 122
Dig. 34.1.18.4
- 123
Scaevola 20 Dig.
- 124
Idem quaesiit, an eorum, quae codicillis per fideicommissum relicta sunt, tertiae partes ad filiam pertinere deberent. respondit non deberi. idem quaesiit, an alterum tantum a substitutione legatum deducta tertia parte quantitatis legatorum testamento datorum computari debeat, ut duae partes quantitatis debeantur, praeter codicillos, quibus tertiam partem codicillis legatorum ad filiam suam pertinere voluit. respondit integrum ex tabulis substitutionis deberi.
- 125
Dig. 34.1.18.5
- 126
Scaevola 20 Dig.
- 127
Cibaria et vestiaria per fideicommissum dederat et ita adiecerat: " quos libertos meos, ubi corpus meum positum fuerit, ibi eos morari iubeo, ut per absentiam filiarum mearum ad sarcofagum meum memoriam meam quotannis celebrent". quaesitum est, uni ex libertis, qui a die mortis neque ad heredes accesserit neque ad sepulchrum morari voluerit, an alimenta praestanda sint. respondit non praestanda.
- 128
Dig. 34.1.19
- 129
Scaevola 22 Dig.
- 130
Testamento ita cautum fuit: " libertis meis cibaria quaeque alia praestabam ab heredibus meis praestari volo": unus ex libertis ex voluntate patroni negotii sui gratia quadriennio ante diem mortis afuit: ex hac causa cibaria, quae ante acceperat, mortis tempore non accepit: cui tamen liberto eodem testamento patronus, sicut et aliis, quos vivus manumiserat, legatum quinque dederat. quaesitum est, an isti quoque cibaria et reliqua, quae ceteris libertis legata sunt, debeantur. respondit: cur non?
- 131
Dig. 34.1.20pr.
- 132
Scaevola 3 resp.
- 133
" stichus nutricis meae nepos liber esto: cui decem aureos annuos dari volo". qui deinde interpositis nominibus eidem sticho contubernalem eius et liberos legavit hisque, quae vivus praestabat: deinde alio capite libertis omnibus quae vivus praestabat dari iussit. quaero, an stichus praeter suum legatum et alimenta percipere possit. respondit secundum ea quae proponerentur non posse.
- 134
Dig. 34.1.20.1
- 135
Scaevola 3 resp.
- 136
Item cum alimenta libertis utriusque sexus reliquerit a re publica et ex praediis, quae ei legavit, dari voluisset, quaero, stichi contubernali et liberis utrum ab herede instituto an a re publica diaria et vestiaria, quae vivus dabat, praestari deberent. respondit posse benigna voluntatis interpretatione dici his quoque a re publica praestanda.
- 137
Dig. 34.1.20.2
- 138
Scaevola 3 resp.
- 139
Titia usum fructum fundi legavit maevio eiusque fidei commisit, ut ex reditu fundi praestaret pamphilae et sticho annuos centenos nummos quoad vivent: quaero, an mortuo maevio heres alimenta debeat. respondit nihil proponi, cur debeant praestari ab herede titiae: sed nec ab herede legatarii, nisi id testator manifeste probetur voluisse etiam finito usu fructu praestari, si modo id, quod ex usu fructu receptum esset, ei rei praestandae sufficeret.
- 140
Dig. 34.1.20.3
- 141
Scaevola 3 resp.
- 142
Mater filio herede instituto per fideicommissum libertatem pamphilo servo dedit: eidem cibariorum nomine legavit quinos aureos et vestiarii in singulos annos quinquagenos, si cum filio eius moretur: quaero, filio defuncto an alimenta debentur. respondit, si condicioni paruisset, deberi et post mortem.
- 143
Dig. 34.1.21
- 144
Ulpianus 2 fideic.
- 145
Diariis vel cibariis relictis neque habitationem neque vestiarium neque calciarium deberi palam est, quoniam de cibo tantum testator sensit.
- 146
Dig. 34.1.22pr.
- 147
Valens 1 fideic.
- 148
Cum alimenta per fideicommissum relicta sunt non adiecta quantitate, ante omnia inspiciendum est, quae defunctus solitus fuerat ei praestare, deinde quid ceteris eiusdem ordinis reliquerit: si neutrum apparuerit, tum ex facultatibus defuncti et caritate eius, cui fideicommissum datum erit, modus statui debebit.
- 149
Dig. 34.1.22.1
- 150
Valens 1 fideic.
- 151
Qui fratris sui libertis alimenta debebat, his testamento vineas cum hac adiectione reliquerat " ut habeant, unde se pascant". si pro alimentis vineas reliquisset, non aliter eis ex fideicommissi causa eas praestari debere, quam si testamenti obligatione heredes liberassent: aut, si id omissum fuisset et postea ex testamento agerent, doli mali exceptione tutum heredem futurum, scilicet si non minus valent vineae quam alimentorum aestimatio. illam autem adiectionem " ut habeant unde se pascant" magis ad causam praelegandi quam ad usum fructum constituendum pertinere.
- 152
Dig. 34.1.23
- 153
Paulus 4 ad ner.
- 154
Rogatus es, ut quendam educes: ad victum necessaria ei praestare cogendus es. paulus: cur plenius est alimentorum legatum, ubi dictum est et vestiarium et habitationem contineri? immo ambo exaequanda sunt.
- 155
Dig. 34.2.0. De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.
- 156
Dig. 34.2.1pr.
- 157
Pomponius 6 ad sab.
- 158
Si alii vestimenta, alii vestis muliebris separatim legata sit, detractis muliebribus et ei adsignatis, cui specialiter legata sunt, reliquum alteri debetur. idem est, cum alteri mundus muliebris, alteri argentum omne legatum esset, de argento quod in mundo esset. item si duae statuae marmoreae tibi et deinde omne marmor legatum esset, praeter duas nulla statua marmorea legata est tibi. idem urbanis servis tibi legatis, si mihi dispensator legatus sit.
- 159
Dig. 34.2.1.1
- 160
Pomponius 6 ad sab.
- 161
Cui certum pondus argenti dare heres iussus sit, ei pecuniam numeratam dando iure ipso liberatur, si in ea pecunia eadem aestimatio fuerit: quod ita verum est, si non certum genus argenti legatum sit.
- 162
Dig. 34.2.2
- 163
Africanus 2 quaest.
- 164
Qui tibi mandaverat, ut ornamenta in usum uxoris suae emeres, eidem uxori uti adsolet legavit quae eius causa parata erunt: tu deinde post mortem mandatoris ignorans eum decessisse emisti. non debebuntur mulieri, quoniam ea verba ad mortis tempus referuntur. at si vivente testatore, muliere autem mortua emeris, non ineleganter dicetur inefficax hoc legatum esse, quando non possit vere dici eius causa paratum videri, quae prius decessit. eadem dicenda erunt et si vivat quidem mulier, sed diverterit et quaeratur, an post empta ei debeantur, quasi non videantur uxoris causa parata.
- 165
Dig. 34.2.3
- 166
Celsus 19 Dig.
- 167
Uxori legavit quae eius causa parata sunt et ante mortem divortit. non deberi, quia adempta videantur, proculus ait. nimirum facti quaestio est: nam potest nec repudiatae adimere voluisse.
- 168
Dig. 34.2.4
- 169
Paulus 54 ad ed.
- 170
Cum quidam libertum suum in asiam misisset ad purpuras emendas et testamento uxori suae lanam purpuream legasset, pertinere ad eam, si quam purpuram vivo eo libertus emisset, servius respondit.
- 171
Dig. 34.2.5
- 172
Africanus 2 quaest.
- 173
Apud fufidium quaestionum libro secundo ita scriptum est: si mulier mandaverit tibi, ut sibi uniones usus sui causa emeres, si tu post mortem eius, cum putares eam vivere, emeris, atilicinus negat esse legatos ei, cui mulier ita legaverit: " ornamenta, quae mea causa parata sunt eruntve": non enim eius causa videri parata esse, quae iam mortua ea empta fuerint.
- 174
Dig. 34.2.6pr.
- 175
Marcellus l.S. resp.
- 176
Seia ab herede publio maevio ita legavit: " antoniae tertullae lego auri pondo tot et unionem cum hyacinthis": postea unionem solvit neque ullum mortis tempore inter ornamenta sua unionem reliquit. quaero, an heres ex causa fideicommissi aestimationem rei, quae in hereditate non est, praestare debeat. Marcellus respondit non debere.
- 177
Dig. 34.2.6.1
- 178
Marcellus l.S. resp.
- 179
Item quaero, si probari possit seiam uniones et hyacinthos quosdam in aliam speciem ornamenti, quod postea pretiosius fecit additis aliis gemmis et margaritis, convertisse, an hos uniones vel hyacinthos petere possit et heres compellatur ornamento posteriori eximere et praestare. Marcellus respondit petere non posse: nam quid fieri potest, ut legatum vel fideicommissum durare existimetur, cum id, quod testamento dabatur, in sua specie non permanserit, nam quodammodo extinctum sit? ut interim omittam, quod etiam dissolutione ac permutatione tali voluntas quoque videatur mutata.
- 180
Dig. 34.2.6.2
- 181
Marcellus l.S. resp.
- 182
Lucius titius testamento scripsit: " heredem meum volo fideique eius committo, ut in patriam meam faciat porticum publicam, in qua poni volo imagines argenteas, item marmoreas": quaero, an legatum valeat. Marcellus respondit valere et operis ceterorumque, quae ibi testator poni voluerit, legatum ad patriam pertinere intellegi: enim potuit aliquod civitati accedere ornamentum.
- 183
Dig. 34.2.7
- 184
Paulus 8 ad plaut.
- 185
Si ita esset legatum: " vestem meam, argentum meum damnas esto dare", id legatum videtur, quod testamenti tempore fuisset, quia praesens tempus semper intellegeretur, si aliud comprehensum non esset: nam cum dicit " vestem meam", " argentum meum", hac demonstratione " meum" praesens, non futurum tempus ostendit. idem est et si quis ita legaverit " servos meos".
- 186
Dig. 34.2.8
- 187
Paulus 9 ad plaut.
- 188
Plautius: mulier ita legavit: " quisquis mihi heres erit, titiae vestem meam mundum ornamentaque muliebria damnas esto dare". cassius ait, si non appareret quid sensisset, omnem vestem secundum verba testamenti legatam videri. paulus. idem iavolenus scribit, quia verisimile est, inquit, testatricem tantum ornamentorum universitati derogasse, quibus significationem muliebrium accommodasset: accedere eo, quod illa demonstratio " muliebria" neque vesti neque mundo applicari salva ratione recti sermonis potest.
- 189
Dig. 34.2.9
- 190
Modestinus 9 reg.
- 191
Cum certum auri vel argenti pondus legatum est, si non species designata sit, non materia, sed pretium praesentis temporis praestari debet.
- 192
Dig. 34.2.10
- 193
Pomponius 5 ad q. muc.
- 194
Quintus mucius ait: si pater familias uxori vas aut vestimentum aut quippiam aliud ita legavit " quod eius causa emptum paratumve esset", id videtur legasse, quod magis illius quam communis usus causa paratum esset. pomponius: sed hoc verum est non solum, si ipsius viri et uxoris communis usus, sed etiam si liberorum eius aut alterius alicuius communis usus fuerit: id enim videtur demonstrasse, quod proprio usui uxoris comparatum sit. sed quod quintus mucius demonstrat " vas aut vestimentum aut quid aliud", efficit, ut falsa sint quae subiecimus: multum enim interest, generaliter an specialiter legentur haec. nam si generaliter, veluti ita " quae uxoris causa comparata sunt", vera est illius definitio: si vero ita scriptum fuerit " vestem illam purpuram", ut certa demonstraret, licet adiectum sit " quae eius causa empta paratave essent", licet neque empta neque parata neque in usum ei data sint, legatum omnimodo valet, quia certo corpore legato demonstratio falsa posita non peremit legatum. veluti si ita sit scriptum: " stichum, quem ex venditione titii emi": nam si neque emit aut ex alia venditione emit, legatum nihilo minus valet. plane si ita legatum fuerit " vas aut vestimenta, aut quae uxoris causa parata sunt", tunc aeque erit vera quinti muci sententia: quo casu sciendum est, etiam si alienae res hae fuerint, quas putavit testator suas esse, heredem teneri, ut eas det.
- 195
Dig. 34.2.11
- 196
Proculus 5 epist.
- 197
Si quis legaverit aurum gemmas margaritas quae in eo auro essent, etiam id aurum, cui neque gemmae neque margaritae inessent, legasse videtur.
- 198
Dig. 34.2.12
- 199
Papinianus 17 quaest.
- 200
Si imaginem legatam heres derasit et tabulam solvit, potest dici actionem ex testamento durare, quia legatum imaginis, non tabulae fuit.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 1,261
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.