Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest19

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,103 sections

  1. 501

    Gaius 10 ad ed. provinc.

  2. 502

    Is qui rem conduxerit non cogitur restituere id quod rei nomine furti actione consecutus est.

  3. 503

    Dig. 19.2.7

  4. 504

    Paulus 32 ad ed.

  5. 505

    Si tibi alienam insulam locavero quinquaginta tuque eandem sexaginta titio locaveris et titius a domino prohibitus fuerit habitare, agentem te ex conducto sexaginta consequi debere placet, quia ipse titio tenearis in sexaginta.

  6. 506

    Dig. 19.2.8

  7. 507

    Tryphonus 9 disp.

  8. 508

    Nos videamus, ne non sexaginta praestanda nec quinquaginta sint, sed quanti interest perfrui conductione, tantundemque consequatur medius, quantum praestare debeat ei, qui a se conduxit, quoniam emolumentum conductionis ad comparationem uberioris mercedis computatum maiorem efficit condemnationem. et tamen primus locator reputationem habebit quinquaginta, quae ab illo perciperet, si dominus insulae habitare novissimum conductorem non vetuisset: quo iure utimur.

  9. 509

    Dig. 19.2.9pr.

  10. 510

    Ulpianus 32 ad ed.

  11. 511

    Si quis domum bona fide emptam vel fundum locaverit mihi isque sit evictus sine dolo malo culpaque eius, pomponius ait nihilo minus eum teneri ex conducto ei qui conduxit, ut ei praestetur frui quod conduxit licere. plane si dominus non patitur et locator paratus sit aliam habitationem non minus commodam praestare, aequissimum esse ait absolvi locatorem.

  12. 512

    Dig. 19.2.9.1

  13. 513

    Ulpianus 32 ad ed.

  14. 514

    Hic subiungi potest, quod Marcellus libro sexto digestorum scripsit: si fructuarius locaverit fundum in quinquennium et decesserit, heredem eius non teneri, ut frui praestet, non magis quam insula exusta teneretur locator conductori. sed an ex locato teneatur conductor, ut pro rata temporis quo fruitus est pensionem praestet, Marcellus quaerit, quemadmodum praestaret, si fructuarii servi operas conduxisset vel habitationem? et magis admittit teneri eum: et est aequissimum. idem quaerit, si sumptus fecit in fundum quasi quinquennio fruiturus, an recipiat? et ait non recepturum, quia hoc evenire posse prospicere debuit. quid tamen si non quasi fructuarius ei locavit, sed si quasi fundi dominus? videlicet tenebitur: decepit enim conductorem: et ita imperator antoninus cum divo severo rescripsit. in exustis quoque aedibus eius temporis, quo aedificium stetit, mercedem praestandam rescripserunt.

  15. 515

    Dig. 19.2.9.2

  16. 516

    Ulpianus 32 ad ed.

  17. 517

    Iulianus libro quinto decimo digestorum dicit, si quis fundum locaverit, ut etiam si quid vi maiori accidisset, hoc ei praestaretur, pacto standum esse.

  18. 518

    Dig. 19.2.9.3

  19. 519

    Ulpianus 32 ad ed.

  20. 520

    Si colonis praediorum lege locationis, ut innocentem ignem habeant, denuntiatum sit, si quidem fortuitus casus incendii causam intulerit, non praestabit periculum locator: si vero culpa locatoris, quam praestare necesse est, damnum fecerit, tenebitur.

  21. 521

    Dig. 19.2.9.4

  22. 522

    Ulpianus 32 ad ed.

  23. 523

    Imperator antoninus cum patre, cum grex esset abactus quem quis conduxerat, ita rescripsit: " si capras latrones citra tuam fraudem abegisse probari potest iudicio locati, casum praestare non cogeris atque temporis quod insecutum est mercedes ut indebitas reciperabis. "

  24. 524

    Dig. 19.2.9.5

  25. 525

    Ulpianus 32 ad ed.

  26. 526

    Celsus etiam imperitiam culpae adnumerandam libro octavo digestorum scripsit: si quis vitulos pascendos vel sarciendum quid poliendumve conduxit, culpam eum praestare debere et quod imperitia peccavit, culpam esse: quippe ut artifex, inquit, conduxit.

  27. 527

    Dig. 19.2.9.6

  28. 528

    Ulpianus 32 ad ed.

  29. 529

    Si alienam domum mihi locaveris eaque mihi legata vel donata sit, non teneri me tibi ex locato ob pensionem: sed de tempore praeterito videamus, si quid ante legati diem pensionis debetur: et puto solvendum:

  30. 530

    Dig. 19.2.10

  31. 531

    Iulianus libro ad ferocem.

  32. 532

    Et ego ex conducto recte agam vel in hoc, ut me liberes.

  33. 533

    Dig. 19.2.11pr.

  34. 534

    Ulpianus 32 ad ed.

  35. 535

    Videamus, an et servorum culpam et quoscumque induxerit praestare conductor debeat? et quatenus praestat, utrum ut servos noxae dedat an vero suo nomine teneatur? et adversus eos quos induxerit utrum praestabit tantum actiones an quasi ob propriam culpam tenebitur? mihi ita placet, ut culpam etiam eorum quos induxit praestet suo nomine, etsi nihil convenit, si tamen culpam in inducendis admittit, quod tales habuerit vel suos vel hospites: et ita pomponius libro sexagesimo tertio ad edictum probat.

  36. 536

    Dig. 19.2.11.1

  37. 537

    Ulpianus 32 ad ed.

  38. 538

    Si hoc in locatione convenit " ignem ne habeto" et habuit, tenebitur etiam si fortuitus casus admisit incendium, quia non debuit ignem habere. aliud est enim ignem innocentem habere: permittit enim habere, sed innoxium, ignem.

  39. 539

    Dig. 19.2.11.2

  40. 540

    Ulpianus 32 ad ed.

  41. 541

    Item prospicere debet conductor, ne aliquo vel ius rei vel corpus deterius faciat vel fieri patiatur.

  42. 542

    Dig. 19.2.11.3

  43. 543

    Ulpianus 32 ad ed.

  44. 544

    Qui vinum de campania transportandum conduxisset, deinde mota a quodam controversia signatum suo et alterius sigillo in apothecam deposuisset, ex locato tenetur, ut locatori possessionem vini sine controversia reddat, nisi culpa conductor careret.

  45. 545

    Dig. 19.2.11.4

  46. 546

    Ulpianus 32 ad ed.

  47. 547

    Inter conductorem et locatorem convenerat, ne in villa urbana faenum componeretur: composuit: deinde servus igne illato succendit. ait labeo teneri conductorem ex locato, quia ipse causam praebuit inferendo contra conductionem.

  48. 548

    Dig. 19.2.12

  49. 549

    Hermogenianus 2 iuris epit.

  50. 550

    Sed etsi quilibet extraneus ignem iniecerit, damni locati iudicio habebitur ratio.

  51. 551

    Dig. 19.2.13pr.

  52. 552

    Ulpianus 32 ad ed.

  53. 553

    Item quaeritur, si cisiarius, id est carucharius, dum ceteros transire contendit, cisium evertit et servum quassavit vel occidit. puto ex locato esse in eum actionem: temperare enim debuit: sed et utilis aquiliae dabitur.

  54. 554

    Dig. 19.2.13.1

  55. 555

    Ulpianus 32 ad ed.

  56. 556

    Si navicularius onus minturnas vehendum conduxerit et, cum flumen minturnense navis ea subire non posset, in aliam navem merces transtulerit eaque navis in ostio fluminis perierit, tenetur primus navicularius? labeo, si culpa caret, non teneri ait: ceterum si vel invito domino fecit vel quo non debuit tempore aut si minus idoneae navi, tunc ex locato agendum.

  57. 557

    Dig. 19.2.13.2

  58. 558

    Ulpianus 32 ad ed.

  59. 559

    Si magister navis sine gubernatore in flumen navem immiserit et tempestate orta temperare non potuerit et navem perdiderit, vectores habebunt adversus eum ex locato actionem.

  60. 560

    Dig. 19.2.13.3

  61. 561

    Ulpianus 32 ad ed.

  62. 562

    Si quis servum docendum conduxerit eumque duxerit peregre et aut ab hostibus captus sit aut perierit, ex locato esse actionem placuit, si modo non sic conduxit, ut et peregre duceret.

  63. 563

    Dig. 19.2.13.4

  64. 564

    Ulpianus 32 ad ed.

  65. 565

    Item iulianus libro octagensimo sexto digestorum scripsit, si sutor puero parum bene facienti forma calcei tam vehementer cervicem percusserit, ut ei oculus effunderetur, ex locato esse actionem patri eius: quamvis enim magistris levis castigatio concessa sit, tamen hunc modum non tenuisse: sed et de aquilia supra diximus. iniuriarum autem actionem competere iulianus negat, quia non iniuriae faciendae causa hoc fecerit, sed praecipiendi.

  66. 566

    Dig. 19.2.13.5

  67. 567

    Ulpianus 32 ad ed.

  68. 568

    Si gemma includenda aut insculpenda data sit eaque fracta sit, si quidem vitio materiae fractum sit, non erit ex locato actio, si imperitia facientis, erit. huic sententiae addendum est, nisi periculum quoque in se artifex receperat: tunc enim etsi vitio materiae id evenit, erit ex locato actio.

  69. 569

    Dig. 19.2.13.6

  70. 570

    Ulpianus 32 ad ed.

  71. 571

    Si fullo vestimenta polienda acceperit eaque mures roserint, ex locato tenetur, quia debuit ab hac re cavere. et si pallium fullo permutaverit et alii alterius dederit, ex locato actione tenebitur, etiamsi ignarus fecerit.

  72. 572

    Dig. 19.2.13.7

  73. 573

    Ulpianus 32 ad ed.

  74. 574

    Exercitu veniente migravit conductor, dein de hospitio milites fenestras et cetera sustulerunt. si domino non denuntiavit et migravit, ex locato tenebitur: labeo autem, si resistere potuit et non resistit, teneri ait, quae sententia vera est. sed et si denuntiare non potuit, non puto eum teneri.

  75. 575

    Dig. 19.2.13.8

  76. 576

    Ulpianus 32 ad ed.

  77. 577

    Si quis mensuras conduxerit easque magistratus frangi iusserit, si quidem iniquae fuerunt, sabinus distinguit, utrum scit conductor an non: si scit, esse ex locato actionem, si minus, non. quod si aeque sunt, ita demum eum teneri, si culpa eius id fecit aedilis. et ita labeo et mela scribunt.

  78. 578

    Dig. 19.2.13.9

  79. 579

    Ulpianus 32 ad ed.

  80. 580

    Duo rei locationis in solidum esse possunt.

  81. 581

    Dig. 19.2.13.10

  82. 582

    Ulpianus 32 ad ed.

  83. 583

    Si lege operis locandi comprehensum esset, ut, si ad diem effectum non esset, relocare id liceret, non alias prior conductor ex locato tenebitur, quam si eadem lege relocatum esset: nec ante relocari id potest, quam dies efficiendi praeterisset.

  84. 584

    Dig. 19.2.13.11

  85. 585

    Ulpianus 32 ad ed.

  86. 586

    Qui impleto tempore conductionis remansit in conductione, non solum reconduxisse videbitur, sed etiam pignora videntur durare obligata. sed hoc ita verum est, si non alius pro eo in priore conductione res obligaverat: huius enim novus consensus erit necessarius. eadem causa erit et si rei publicae praedia locata fuerint. quod autem diximus taciturnitate utriusque partis colonum reconduxisse videri, ita accipiendum est, ut in ipso anno, quo tacuerunt, videantur eandem locationem renovasse, non etiam in sequentibus annis, etsi lustrum forte ab initio fuerat conductioni praestitutum. sed et si secundo quoque anno post finitum lustrum nihil fuerit contrarium actum, eandem videri locationem in illo anno permansisse: hoc enim ipso, quo tacuerunt, consensisse videntur. et hoc deinceps in unoquoque anno observandum est. in urbanis autem praediis alio iure utimur, ut, prout quisque habitaverit, ita et obligetur, nisi in scriptis certum tempus conductioni comprehensum est.

  87. 587

    Dig. 19.2.14

  88. 588

    Ulpianus 71 ad ed.

  89. 589

    Qui ad certum tempus conducit, finito quoque tempore colonus est: intellegitur enim dominus, cum patitur colonum in fundo esse, ex integro locare, et huiusmodi contractus neque verba neque scripturam utique desiderant, sed nudo consensu convalescunt: et ideo si interim dominus furere coeperit vel decesserit, fieri non posse Marcellus ait, ut locatio redintegretur, et est hoc verum.

  90. 590

    Dig. 19.2.15pr.

  91. 591

    Ulpianus 32 ad ed.

  92. 592

    Ex conducto actio conductori datur.

  93. 593

    Dig. 19.2.15.1

  94. 594

    Ulpianus 32 ad ed.

  95. 595

    Competit autem ex his causis fere: ut puta si re quam conduxit frui ei non liceat ( forte quia possessio ei aut totius agri aut partis non praestatur, aut villa non reficitur vel stabulum vel ubi greges eius stare oporteat) vel si quid in lege conductionis convenit, si hoc non praestatur, ex conducto agetur.

  96. 596

    Dig. 19.2.15.2

  97. 597

    Ulpianus 32 ad ed.

  98. 598

    Si vis tempestatis calamitosae contigerit, an locator conductori aliquid praestare debeat, videamus. servius omnem vim, cui resisti non potest, dominum colono praestare debere ait, ut puta fluminum graculorum sturnorum et si quid simile acciderit, aut si incursus hostium fiat: si qua tamen vitia ex ipsa re oriantur, haec damno coloni esse, veluti si vinum coacuerit, si raucis aut herbis segetes corruptae sint. sed et si labes facta sit omnemque fructum tulerit, damnum coloni non esse, ne supra damnum seminis amissi mercedes agri praestare cogatur. sed et si uredo fructum oleae corruperit aut solis fervore non adsueto id acciderit, damnum domini futurum: si vero nihil extra consuetudinem acciderit, damnum coloni esse. idemque dicendum, si exercitus praeteriens per lasciviam aliquid abstulit. sed et si ager terrae motu ita corruerit, ut nusquam sit, damno domini esse: oportere enim agrum praestari conductori, ut frui possit.

  99. 599

    Dig. 19.2.15.3

  100. 600

    Ulpianus 32 ad ed.

← Previous · Next → — showing 501600 of 1,103

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.