Titius servum vendidit ea lege , ut , si romae moratus esset , manus inicere liceret : emptor alii eadem lege vendidit : servus fugit a secundo emptore et romae moratur : quaero , an sit manus iniectio et cui . respondi : in fugitivo non est dubitandum nihil contra legem factum videri , quia nec domino auferre se potest nec qui in fuga est ibi moratur . quod si ex voluntate secundo emptoris contra legem moratus sit , potior habendus est qui auctor fuit legis , et posterior magis admonendi emptoris et liberandi se eandem legem repetierit nec poterit aliquo modo auferre legem sui venditoris cuius condicio exstitit : nam et si poenam promisisset , tenetur , licet ipse quoque stipulatus esset : sed in poena promissa duae actiones sunt , manus autem iniectio in servum competit . quod si prior ita vendidit , ut prostituta libera esset , posterior , ut manus inicere liceret , potior est libertas quam manus iniectio . plane si prior lex manus habeat iniectionem , posterior libertatem , favorabilius dicetur liberam fore , quoniam utraque condicio pro mancipio additur et sicut manus iniectio , ita libertas eximit eam iniuriam .