Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest13

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 840 sections

  1. 301

    Dig. 13.5.14.2

  2. 302

    Ulpianus 27 ad ed.

  3. 303

    Sed et si quis certam personam fideiussuram pro se constituerit, nihilo minus tenetur, ut pomponius scribit. quid tamen si ea persona nolit fideiubere? puto teneri eum qui constituit, nisi aliud actum est. quid si ante decessit? si mora interveniente, aequum est teneri eum qui constituit vel in id quod interest vel ut aliam personam non minus idoneam fideiubentem praestet: si nulla mora interveniente, magis puto non teneri.

  4. 304

    Dig. 13.5.14.3

  5. 305

    Ulpianus 27 ad ed.

  6. 306

    Constituere autem et praesentes et absentes possumus, sicut pacisci, et per nuntium et per nosmet ipsos, et quibuscumque verbis.

  7. 307

    Dig. 13.5.15

  8. 308

    Paulus 29 ad ed.

  9. 309

    Et licet libera persona sit, per quam tibi constitui, non erit impedimentum, quod per liberam personam adquirimus, quia ministerium tantummodo hoc casu praestare videtur.

  10. 310

    Dig. 13.5.16pr.

  11. 311

    Ulpianus 27 ad ed.

  12. 312

    Si duo quasi duo rei constituerimus, vel cum altero agi poterit in solidum.

  13. 313

    Dig. 13.5.16.1

  14. 314

    Ulpianus 27 ad ed.

  15. 315

    Sed et certo loco et tempore constituere quis potest, nec solum eo loci posse eum petere, ubi ei constitutum est, sed exemplo arbitrariae actionis ubique potest.

  16. 316

    Dig. 13.5.16.2

  17. 317

    Ulpianus 27 ad ed.

  18. 318

    Ait praetor: " si appareat eum qui constituit neque solvere neque fecisse neque per actorem stetit, quo minus fieret quod constitutum est. "

  19. 319

    Dig. 13.5.16.3

  20. 320

    Ulpianus 27 ad ed.

  21. 321

    Ergo si non stetit per actorem, tenet actio, etiamsi per rerum naturam stetit: sed magis dicendum est subveniri reo debere.

  22. 322

    Dig. 13.5.16.4

  23. 323

    Ulpianus 27 ad ed.

  24. 324

    Haec autem verba praetoris " neque fecisse reum quod constituit" utrum ad tempus constituti pertinent an vero usque ad litis contestationem trahimus, dubitari potest: et puto ad tempus constituti.

  25. 325

    Dig. 13.5.17

  26. 326

    Paulus 29 ad ed.

  27. 327

    Sed et si alia die offerat nec actor accipere voluit nec ulla causa iusta fuit non accipiendi, aequum est succurri reo aut exceptione aut iusta interpretatione, ut factum actoris usque ad tempus iudicii ipsi noceat: ut illa verba " neque fecisset" hoc significent, ut neque in diem in quem constituit fecerit neque postea.

  28. 328

    Dig. 13.5.18pr.

  29. 329

    Ulpianus 27 ad ed.

  30. 330

    Item illa verba praetoris " neque per actorem stetisse" eandem recipiunt dubitationem. et pomponius dubitat, si forte ad diem constituti per actorem non steterit, ante stetit vel postea. et puto et haec ad diem constituti referenda. proinde si valetudine impeditus aut vi aut tempestate petitor non venit, ipsi nocere pomponius scribit.

  31. 331

    Dig. 13.5.18.1

  32. 332

    Ulpianus 27 ad ed.

  33. 333

    Quod adicitur: " eamque pecuniam cum constituebatur debitam fuisse", interpretationem pleniorem exigit. nam primum illud efficit, ut, si quid tunc debitum fuit cum constitueretur, nunc non sit, nihilo minus teneat constitutum, quia retrorsum se actio refert. proinde temporali actione obligatum constituendo celsus et iulianus scribunt teneri debere, licet post constitutum dies temporalis actionis exierit. quare et si post tempus obligationis se soluturum constituerit, adhuc idem iulianus putat, quoniam eo tempore constituit, quo erat obligatio, licet in id tempus quo non tenebatur.

  34. 334

    Dig. 13.5.18.2

  35. 335

    Ulpianus 27 ad ed.

  36. 336

    E re autem est hic subiungere, utrum poenam contineat haec actio an rei persecutionem: et magis est, ut etiam Marcellus putat, ut rei sit persecutio.

  37. 337

    Dig. 13.5.18.3

  38. 338

    Ulpianus 27 ad ed.

  39. 339

    Vetus fuit dubitatio, an qui hac actione egit sortis obligationem consumat. et tutius est dicere solutione potius ex hac actione facta liberationem contingere, non litis contestatione, quoniam solutio ad utramque obligationem proficit.

  40. 340

    Dig. 13.5.19pr.

  41. 341

    Paulus 29 ad ed.

  42. 342

    Id quod sub condicione debetur, sive pure sive certo die constituatur, eadem condicione suspenditur, ut existente condicione teneatur deficiente utraque actio depereat.

  43. 343

    Dig. 13.5.19.1

  44. 344

    Paulus 29 ad ed.

  45. 345

    Sed is qui pure debet si sub condicione constituat, inquit pomponius in hunc utilem actionem esse.

  46. 346

    Dig. 13.5.19.2

  47. 347

    Paulus 29 ad ed.

  48. 348

    Si pater vel dominus constituerit se soluturum quod fuit in peculio, non minueretur peculium eo, quod ex ea causa obstrictus esse coeperit: et licet interierit peculium, non tamen liberatur.

  49. 349

    Dig. 13.5.20

  50. 350

    Paulus 4 ad plaut.

  51. 351

    Nec enim quod crescit peculium aut decrescit, pertinet ad constitutoriam actionem.

  52. 352

    Dig. 13.5.21pr.

  53. 353

    Paulus 29 ad ed.

  54. 354

    Promissor stichi post moram ab eo factam mortuo sticho si constituerit se pretium eius soluturum, tenetur.

  55. 355

    Dig. 13.5.21.1

  56. 356

    Paulus 29 ad ed.

  57. 357

    Si sine die constituas, potest quidem dici te non teneri, licet verba edicti late pateant: alioquin et confestim agi tecum poterit, si statim ut constituisti non solvas: sed modicum tempus statuendum est non minus decem dierum, ut exactio celebretur.

  58. 358

    Dig. 13.5.21.2

  59. 359

    Paulus 29 ad ed.

  60. 360

    Constituto satis non facit, qui soluturum se constituit, si offerat satisfactionem. si quis autem constituat se satisdaturum, fideiussorem vel pignora det, non tenetur, quia nihil intersit, quemadmodum satisfaciat.

  61. 361

    Dig. 13.5.22

  62. 362

    Paulus 6 brev.

  63. 363

    Si post constitutam tibi pecuniam hereditatem ex senatus consulto trebelliano restitueris, quoniam sortis petitionem transtulisti ad alium, deneganda est tibi pecuniae constitutae actio. idem est in hereditatis possessore post evictam hereditatem. sed magis est, ut fideicommissario vel ei qui vicit decernenda esset actio.

  64. 364

    Dig. 13.5.23

  65. 365

    Iulianus 11 Dig.

  66. 366

    Promissor hominis homine mortuo, cum per eum staret quo minus traderetur, etsi hominem daturum se constituerit, de constituta pecunia tenebitur, ut pretium eius solvat.

  67. 367

    Dig. 13.5.24

  68. 368

    Marcellus l.S. resp.

  69. 369

    Titius seio epistulam emisit in haec verba: " remanserunt apud me quinquaginta ex credito tuo ex contractu pupillorum meorum, quos tibi reddere debebo idibus maiis probos: quod si ad diem supra scriptum non dedero, tunc dare debebo usuras tot. " quaero, an lucius titius in locum pupillorum hac cautione reus successerit. Marcellus respondit si intercessisset stipulatio, successisse. item quaero, an, si non successisset, de constituta teneatur. Marcellus respondit in sortem teneri: est enim humanior et utilior ista interpretatio.

  70. 370

    Dig. 13.5.25pr.

  71. 371

    Papinianus 8 quaest.

  72. 372

    Illud aut illud debuit et constituit alterum: an vel alterum quod non constituit solvere possit, quaesitum est. dixi non esse audiendum, si velit hodie fidem constitutae rei frangere.

  73. 373

    Dig. 13.5.25.1

  74. 374

    Papinianus 8 quaest.

  75. 375

    Si iureiurando delato deberi tibi iuraveris, cum habeas eo nomine actionem, recte de constituta agis. sed et si non ultro detulero iusiurandum, sed referendi necessitate compulsus id fecero, quia nemo dubitat modestius facere qui referat, quam ut ipse iuret, nulla distinctio adhibetur, tametsi ob tuam facilitatem ac meam verecundiam subsecuta sit referendi necessitas.

  76. 376

    Dig. 13.5.26

  77. 377

    Scaevola 1 resp.

  78. 378

    Quidam ad creditorem litteras eiusmodi fecit: " decem, quae lucius titius ex arca tua mutua acceperat, salva ratione usurarum habes penes me, domine. " respondit secundum ea quae proponerentur actione de constituta pecunia eum teneri.

  79. 379

    Dig. 13.5.27

  80. 380

    Ulpianus 14 ad ed.

  81. 381

    Utrum praesente debitore an absente constituat quis, parvi refert. hoc amplius etiam invito constituere eum posse pomponius libro trigensimo quarto scribit: unde falsam putat opinionem labeonis existimantis, si, postquam quis constituit pro alio, dominus ei denuntiet ne solvat, in factum exceptionem dandam: nec immerito pomponius: nam cum semel sit obligatus qui constituit, factum debitoris non debet eum excusare.

  82. 382

    Dig. 13.5.28

  83. 383

    Gaius 5 ad ed. provinc.

  84. 384

    Ubi quis pro alio constituit se soluturum, adhuc is, pro quo constituit, obligatus manet.

  85. 385

    Dig. 13.5.29

  86. 386

    Paulus 24 ad ed.

  87. 387

    Qui iniuriarum vel furti vel vi bonorum raptorum tenetur actione, constituendo tenetur.

  88. 388

    Dig. 13.5.30

  89. 389

    Paulus 2 sent.

  90. 390

    Si quis duobus pecuniam constituerit tibi aut titio, etsi stricto iure propria actione pecuniae constitutae manet obligatus, etiamsi titio solverit, tamen per exceptionem adiuvatur.

  91. 391

    Dig. 13.5.31

  92. 392

    Scaevola 5 Dig.

  93. 393

    Lucius titius seiorum debitor decessit: hi persuaserunt publio maevio, quod hereditas ad eum pertineret et fecerunt, ut epistulam in eos exponat debitorem sese esse quasi heredem patrui sui confitentem, qui et addidit epistulae suae, quod in rationes suas eadem pecunia pervenit. quaesitum est, cum ad publium maevium ex hereditate lucii titii nihil pervenerit, an ex scriptura proposita de constituta pecunia conveniri possit et an doli exceptione uti possit. respondit nec civilem eo nomine actionem competere: sed nec de constituta secundum ea quae proponerentur. idem quaesiit, usurarum nomine quod ex causa supra scripta datum sit, an repeti possit. respondit secundum ea quae proponerentur posse.

  94. 394

    Dig. 13.6.0. Commodati vel contra.

  95. 395

    Dig. 13.6.1pr.

  96. 396

    Ulpianus 28 ad ed.

  97. 397

    Ait praetor: " quod quis commodasse dicetur, de eo iudicium dabo. "

  98. 398

    Dig. 13.6.1.1

  99. 399

    Ulpianus 28 ad ed.

  100. 400

    Huius edicti interpretatio non est difficilis. unum solummodo notandum, quod qui edictum concepit commodati fecit mentionem, cum paconius utendi fecit mentionem. inter commodatum autem et utendum datum labeo quidem ait tantum interesse, quantum inter genus et speciem: commodari enim rem mobilem, non etiam soli, utendam dari etiam soli. sed ut apparet, proprie commodata res dicitur et quae soli est, idque et cassius existimat. vivianus amplius etiam habitationem commodari posse ait.

← Previous · Next → — showing 301400 of 840

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.