Digest13
- 101
Quoniam furtum fit, cum quis indebitos nummos sciens acceperit, videndum, si procurator suos nummos solvat, an ipsi furtum fiat. et pomponius epistularum libro octavo ipsum condicere ait ex causa furtiva: sed et me condicere, si ratum habeam quod indebitum datum sit. sed altera condictione altera tollitur.
- 102
Dig. 13.1.19
- 103
Paulus 3 ad ner.
- 104
Iulianus ex persona filiae, quae res amovit, dandam in patrem condictionem in peculium respondit.
- 105
Dig. 13.1.20
- 106
Tryphonus 15 disp.
- 107
Licet fur paratus fuerit excipere condictionem et per me steterit, dum in rebus humanis res fuerat, condicere eam, postea autem perempta est, tamen durare condictionem veteres voluerunt, quia videtur, qui primo invito domino rem contrectaverit, semper in restituenda ea, quam nec debuit auferre, moram facere.
- 108
Dig. 13.2.0. De condictione ex lege.
- 109
Dig. 13.2.1
- 110
Paulus 2 ad plaut.
- 111
Si obligatio lege nova introducta sit nec cautum eadem lege, quo genere actionis experiamur, ex lege agendum est.
- 112
Dig. 13.3.0. De condictione triticiaria.
- 113
Dig. 13.3.1pr.
- 114
Ulpianus 27 ad ed.
- 115
Qui certam pecuniam numeratam petit, illa actione utitur " si certum petetur": qui autem alias res, per triticariam condictionem petet. et generaliter dicendum est eas res per hanc actionem peti, si quae sint praeter pecuniam numeratam, sive in pondere sive in mensura constent, sive mobiles sint sive soli. quare fundum quoque per hanc actionem petimus et si vectigalis sit sive ius stipulatus quis sit, veluti usum fructum vel servitutem utrorumque praediorum.
- 116
Dig. 13.3.1.1
- 117
Ulpianus 27 ad ed.
- 118
Rem autem suam per hanc actionem nemo petet, nisi ex causis ex quibus potest, veluti ex causa furtiva vel vi mobili abrepta.
- 119
Dig. 13.3.2
- 120
Ulpianus 18 ad sab.
- 121
Sed et ei, qui vi aliquem de fundo deiecit, posse fundum condici sabinus scribit, et ita et celsus, sed ita, si dominus sit qui deiectus condicat: ceterum si non sit, possessionem eum condicere celsus ait.
- 122
Dig. 13.3.3
- 123
Ulpianus 27 ad ed.
- 124
In hac actione si quaeratur, res quae petita est cuius temporis aestimationem recipiat, verius est, quod servius ait, condemnationis tempus spectandum: si vero desierit esse in rebus humanis, mortis tempus, sed en platei secundum celsum erit spectandum: non enim debet novissimum vitae tempus aestimari, ne ad exiguum pretium aestimatio redigatur in servo forte mortifere vulnerato. in utroque autem, si post moram deterior res facta sit, Marcellus scribit libro vicensimo habendam aestimationem, quanto deterior res facta sit: et ideo, si quis post moram servum eluscatum dederit, nec liberari eum: quare ad tempus morae in his erit reducenda aestimatio.
- 125
Dig. 13.3.4
- 126
Gaius 9 ad ed. provinc.
- 127
Si merx aliqua, quae certo die dari debebat, petita sit, veluti vinum oleum frumentum, tanti litem aestimandam cassius ait, quanti fuisset eo die, quo dari debuit: si de die nihil convenit, quanti tunc, cum iudicium acciperetur. idemque iuris in loco esse, ut primum aestimatio sumatur eius loci, quo dari debuit, si de loco nihil convenit, is locus spectetur, quo peteretur. quod et de ceteris rebus iuris est.
- 128
Dig. 13.4.0. De eo quod certo loco dari oportet.
- 129
Dig. 13.4.1
- 130
Gaius 9 ad ed. provinc.
- 131
Alio loco, quam in quem sibi dari quisque stipulatus esset, non videbatur agendi facultas competere. sed quia iniquum erat, si promissor ad eum locum, in quem daturum se promisisset, numquam accederet ( quod vel data opera faceret vel quia aliis locis necessario distringeretur), non posse stipulatorem ad suum pervenire, ideo visum est utilem actionem in eam rem comparare.
- 132
Dig. 13.4.2pr.
- 133
Ulpianus 27 ad ed.
- 134
Arbitraria actio utriusque utilitatem continet tam actoris quam rei: quod si rei interest, minoris fit pecuniae condemnatio quam intentum est, aut si actoris, maioris pecuniae fiat.
- 135
Dig. 13.4.2.1
- 136
Ulpianus 27 ad ed.
- 137
Haec autem actio ex illa stipulatione venit, ubi stipulatus sum a te ephesi decem dari.
- 138
Dig. 13.4.2.2
- 139
Ulpianus 27 ad ed.
- 140
Si quis ephesi decem aut capuae hominem dari stipulatus experiatur, non debet detracto altero loco experiri, ne auferat loci utilitatem reo.
- 141
Dig. 13.4.2.3
- 142
Ulpianus 27 ad ed.
- 143
Scaevola libro quinto decimo quaestionum ait non utique ea, quae tacite insunt stipulationibus, semper in rei esse potestate, sed quid debeat, esse in eius arbitrio, an debeat, non esse. et ideo cum quis stichum aut pamphilum promittit, eligere posse quod solvat, quamdiu ambo vivunt: ceterum ubi alter decessit, extingui eius electionem, ne sit in arbitrio eius, an debeat, dum non vult vivum praestare, quem solum debet. quare et in proposito eum, qui promisit ephesi aut capuae, si fuerit in ipsius arbitrio, ubi ab eo petatur, conveniri non potuisse: semper enim alium locum electurum: sic evenire, ut sit in ipsius arbitrio, an debeat: quare putat posse ab eo peti altero loco et sine loci adiectione: damus igitur actori electionem petitionis. et generaliter definit scaevola petitorem electionem habere ubi petat, reum ubi solvat, scilicet ante petitionem. proinde mixta, inquit, rerum alternatio locorum alternationi ex necessitate facit actoris electionem et in rem propter locum: alioquin tollis ei actionem, dum vis reservare reo optionem.
- 144
Dig. 13.4.2.4
- 145
Ulpianus 27 ad ed.
- 146
Si quis ita stipulatur " ephesi et capuae", hoc ait, ut ephesi partem et capuae partem petat.
- 147
Dig. 13.4.2.5
- 148
Ulpianus 27 ad ed.
- 149
Si quis insulam fieri stipuletur et locum non adiciat, non valet stipulatio.
- 150
Dig. 13.4.2.6
- 151
Ulpianus 27 ad ed.
- 152
Qui ita stipulatur " ephesi decem dari": si ante diem, quam ephesum pervenire possit, agat, perperam ante diem agi, quia et iulianus putat diem tacite huic stipulationi inesse. quare verum puto, quod iulianus ait eum, qui romae stipulatur hodie carthagine dari, inutiliter stipulari.
- 153
Dig. 13.4.2.7
- 154
Ulpianus 27 ad ed.
- 155
Idem iulianus tractat, an is, qui ephesi sibi aut titio dari stipulatus est, si alibi titio solvatur, nihilo minus possit intendere sibi dari oportere. et iulianus scribit liberationem non contigisse atque ideo posse peti quod interest. Marcellus autem et alias tractat et apud iulianum notat posse dici et si mihi alibi solvatur, liberationem contigisse, quamvis invitus accipere non cogar: plane si non contigit liberatio, dicendum ait superesse petitionem integrae summae, quemadmodum si quis insulam alibi fecisset quam ubi promiserat, in nihilum liberaretur. sed mihi videtur summae solutio distare a fabrica insulae et ideo quod interest solum petendum.
- 156
Dig. 13.4.2.8
- 157
Ulpianus 27 ad ed.
- 158
Nunc de officio iudicis huius actionis loquendum est, utrum quantitati contractus debeat servire an vel excedere vel minuere quantitatem debeat, ut, si interfuisset rei ephesi potius solvere quam eo loci quo conveniebatur, ratio eius haberetur. iulianus labeonis opinionem secutus etiam actoris habuit rationem, cuius interdum potuit interesse ephesi recipere: itaque utilitas quoque actoris veniet. quid enim si traiecticiam pecuniam dederat ^ dederit^ ephesi recepturus, ubi sub poena debebat pecuniam vel sub pignoribus, et distracta pignora sunt vel poena commissa mora tua? vel fisco aliquid debebatur et res stipulatoris vilissimo distracta est? in hanc arbitrariam quod interfuit veniet et quidem ultra legitimum modum usurarum. quid si merces solebat comparare: an et lucri ratio habeatur, non solius damni? puto et lucri habendam rationem.
- 159
Dig. 13.4.3
- 160
Gaius 9 ad ed. provinc.
- 161
Ideo in arbitrium iudicis refertur haec actio, quia scimus, quam varia sint pretia rerum per singulas civitates regionisque, maxime vini olei frumenti: pecuniarum quoque licet videatur una et eadem potestas ubique esse, tamem aliis locis facilius et levibus usuris inveniuntur, aliis difficilius et gravibus usuris.
- 162
Dig. 13.4.4pr.
- 163
Ulpianus 27 ad ed.
- 164
Quod si ephesi petetur, ipsa sola summa petetur nec amplius quid, nisi si quid esset stipulatus, vel si temporis utilitas intervenit.
- 165
Dig. 13.4.4.1
- 166
Ulpianus 27 ad ed.
- 167
Interdum iudex, qui ex hac actione cognoscit, cum sit arbitraria, absolvere reum debet cautione ab eo exacta de pecunia ibi solvenda ubi promissa est. quid enim si ibi vel oblata pecunia actori dicatur vel deposita vel ex facili solvenda? nonne debebit interdum absolvere? in summa aequitatem quoque ante oculos habere debet iudex, qui huic actioni addictus est.
- 168
Dig. 13.4.5
- 169
Paulus 28 ad ed.
- 170
Si heres a testatore iussus sit certo loco quid dare, arbitraria actio competit:
- 171
Dig. 13.4.6
- 172
Pomponius 22 ad sab.
- 173
Aut mutua pecunia sic data fuerit, ut certo loco reddatur.
- 174
Dig. 13.4.7pr.
- 175
Paulus 28 ad ed.
- 176
In bonae fidei iudiciis, etiamsi in contrahendo convenit, ut certo loco quid praestetur, ex empto vel vendito vel depositi actio competit, non arbitraria actio.
- 177
Dig. 13.4.7.1
- 178
Paulus 28 ad ed.
- 179
Si tamen certo loco traditurum se quis stipulatus sit, hac actione utendum erit.
- 180
Dig. 13.4.8
- 181
Africanus 3 quaest.
- 182
Centum capuae dari stipulatus fideiussorem accepisti: ea pecunia ab eo similiter ut ab ipso promissore peti debebit, id est ut, si alibi quam capuae petantur, arbitraria agi debeat lisque tanti aestimetur, quanti eius vel actoris interfuerit eam summam capuae potius quam alibi solvi. nec oportebit, quod forte per reum steterit, quo minus tota centum capuae solverentur, obligationem fideiussoris augeri: neque enim haec causa recte comparabitur obligationi usurarum: ibi enim duae stipulationes sunt, hic autem una pecuniae creditae est, circa cuius exsecutionem aestimationis ratio arbitrio iudicis committitur. eiusque differentiae manifestissimum argumentum esse puto, quod, si post moram factam pars pecuniae soluta sit et reliquum petatur, officium iudicis tale esse debeat, ut aestimet, quanti actoris intersit eam dumtaxat summam quae petetur capuae solutam esse.
- 183
Dig. 13.4.9
- 184
Ulpianus 47 ad sab.
- 185
Is qui certo loco dare promittit, nullo alio loco, quam in quo promisit, solvere invito stipulatore potest.
- 186
Dig. 13.4.10
- 187
Paulus 4 quaest.
- 188
Si post moram factam, quo minus capuae solveretur, cum arbitraria vellet agere, fideiussor acceptus sit eius actionis nomine, videamus, ne ea pecunia, quae ex sententia iudicis accedere potest, non debeatur nec sit in obligatione, adeo ut nunc quoque sorte soluta vel si capuae petatur, arbitrium iudicis cesset: nisi si quis dicat, si iudex centum et viginti condemnare debuerit, centum solutis ex universitate, tam ex sorte quam ex poena solutum videri, ut supersit petitio eius quod excedit sortem, et accedat poena pro eadem quantitate. quod non puto admittendum, tanto magis, quod creditor accipiendo pecuniam etiam remisisse poenam videtur.
- 189
Dig. 13.5.0. De pecunia constituta.
- 190
Dig. 13.5.1pr.
- 191
Ulpianus 27 ad ed.
- 192
Hoc edicto praetor favet naturali aequitati: qui constituta ex consensu facta custodit, quoniam grave est fidem fallere.
- 193
Dig. 13.5.1.1
- 194
Ulpianus 27 ad ed.
- 195
Ait praetor: " qui pecuniam debitam constituit". " qui" sic accipiendum est " quaeve", nam et mulieres de constituta tenentur, si non intercesserint.
- 196
Dig. 13.5.1.2
- 197
Ulpianus 27 ad ed.
- 198
De pupillo etsi nihil sit expressum edicto, attamen sine tutoris auctoritate constituendo non obligatur.
- 199
Dig. 13.5.1.3
- 200
Ulpianus 27 ad ed.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 840
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.