Codex7
- 601
CJ.7.22.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 602
Praestat firmam defensionem libertatis ex iusto initio longo tempore obtenta possessio. favor enim libertatibus debitus et salubris iam pridem ratio suasit, ut his, qui bona fide in possessione libertatis per viginti annorum spatium sine interpellatione morati essent, praescriptio adversus inquietudinem status eorum prodesse deberet, ut et liberi et cives fiant romani. * diocl. et maxim. aa. et cc. carterio. * <a 300 d. vii k. iul. antiochiae constantio iii et maximiano iii cc. conss.>
- 603
CJ.7.22.3: Imperatores Constantinus, licin.
- 604
Solam temporis longinquitatem, etiamsi sexaginta annorum curricula excesserunt, libertatis iura minime mutilare oportere congruit aequitati. * constant. et licin. aa. litt. ad dionysium vice praef. * <a 314 d. iii k. mai. volusiano et anniano conss.>
- 605
CJ.7.23.0. De peculio eius qui libertatem meruit.
- 606
CJ.7.23.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 607
Longe diversam causam eorum, qui a superstitibus manumittuntur, item illorum, quibus testamento libertas relinquitur, esse dissimulare non debueras, cum superiore quidem casu concessum tacite peculium, si non adimatur, posteriore vero, nisi specialiter fuerit datum, penes successorem remanere sit iuris evidentis. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufino. * <a 294 s. v non. oct. cc. conss.>
- 608
CJ.7.24.0. De senatus consulto claudiano tollendo.
- 609
CJ.7.24.1pr.: Imperator Justinianus
- 610
Cum in nostris temporibus, in quibus multos labores pro libertate subiectorum sustinuimus, satis esse impium credidimus quasdam mulieres libertate sua fraudari et, quod ab hostium ferocitate contra naturalem libertatem inductum est, hoc a libidine nequissimorum hominum inferri, claudianum senatus consultum et omnem eius observationem circa denuntiationes et iudicium sententias conquiescere in posterum volumus, ne, quae libera constituta est, vel semel decepta vel infelici cupidine capta vel alio quocumque modo contra natalium suorum ingenuitatem deducatur in servitutem et sit pessimum dedecus cognationis suae fulgori, ut, quae forsitan decoratos dignitatibus habeat cognatos, haec in alienum cadat dominium et dominum pertimescat forsitan cognatis suis inferiorem. quod et in libertis observari oportet: semel etenim libertate potitam per tale dedecus in servitutem reduci religio temporum meorum nullo patitur modo. * iust. a. hermogeni mag. off. * <a 531-534 >
- 611
CJ.7.24.1.1: Imperator Justinianus
- 612
Sed ne servi vel adscripticii putent sibi impunitum esse tale conamen, quod maxime in adscripticios verendum est, ne liberarum mulierum nuptiis ab his excogitatis paulatim huiusmodi hominum condicio decrescat, sancimus, si quid tale fuerit vel a servo vel adscripticio perpetratum, liberam habere potestatem dominium eius sive per se sive per praesidem provinciae talem servum vel adscripticium castigatione competenti corrigere et abstrahere a tali muliere. quod si neglexerit, sciat in suum damnum huiusmodi desidiam reversuram. <a 531-534 >
- 613
CJ.7.25.0. De nudo ex iure quiritium tollendo.
- 614
CJ.7.25.1: Imperator Justinianus
- 615
Antiquae subtilitatis ludibrium per hanc decisionem expellentes nullam esse differentiam patimur inter dominos, apud quos vel nudum ex iure quiritium vel tantummodo in bonis reperitur, quia nec huiusmodi esse volumus distinctionem nec ex iure quiritum nomen, quod nihil aenigmate discrepat nec umquam videtur neque in rebus apparet, sed est vacuum et superfluum verbum, per quod animi iuvenum, qui ad primam veniunt legum audientiam, perterriti ex primis eorum cunabulis inutiles legis antiquae dispositiones accipiunt. sed sit plenissimus et legitimus quisque dominus sive servi sui sive aliarum rerum ad se pertinentium. * iust. a. iuliano pp. * <a 530-531 >
- 616
CJ.7.26.0. De usucapione pro emptore vel transactione.
- 617
CJ.7.26.1: Imperator Antoninus
- 618
Mancipia tua si ab eis distracta sunt, qui ius vendendi non habuerunt, vindicare ea potes. nec enim usucapi ab emptoribus potuerunt, cum illicita venditione furtum contractum sit. * ant. a. flaviano. * <a 213 pp. id. aug. anonino a. iiii et balbino conss.>
- 619
CJ.7.26.2: Imperator Alexander Severus
- 620
Si contra defuncti voluntatem servos, quos propter perfectae artis peritiam heredibus suis defunctus servari testamento praecepit, tutores vendiderunt, usucapi non potuerunt. * alex. a. Marcellino. * <a 224 d. v non. mart. iuliano et crispino conss.>
- 621
CJ.7.26.3: Imperator Alexander Severus
- 622
Si matrem eius, cuius nomine quaestionem pati dicis, bona fide emptam possidere coepisti, etiamsi ipsa in causam furtivam incidit, tamen postea conceptum apud te partum usucapere potuisti. * alex. a. nepotillae. * <>
- 623
CJ.7.26.4: Imperator Alexander Severus
- 624
Venditioni ancillae consensum dedisse diversam partem si probaveris, retractando contractum, quem ipsa ratum habuit, non audietur. sed et hac probatione cessante si bona fide emptam ancillam venditore bona fide distrahente temporis spatio usuceperis, intentio proprietatem vindicantis tenere non potest. * alex. a. achilleo. * <pp. iii id. april.>
- 625
CJ.7.26.5pr.: Imperator Gordianus
- 626
Si partem possessionis mala fide possessor venumdedit, id quidem, quod ab ipso tenetur, omnimodo cum fructibus recipi potest, portio autem, quae distracta est, ita demum recte petitur a possidente, si sciens alienam comparavit vel bona fide emptor nondum complevit usucapionem. * gord. a. marino. * <a 238 pp. xii k. april. pio et pontiano conss.>
- 627
CJ.7.26.5.1: Imperator Gordianus
- 628
Violenter autem possessione amissa, priusquam in domini potestatem perveniat, usucapio emptori, etsi bona fide mercatus est, non competit. <a 238 pp. xii k. april. pio et pontiano conss.>
- 629
CJ.7.26.6: Imperator Philippus
- 630
Cum sit probatum rem pignori fuisse obligatam et postea a debitore distractam, palam est non potuisse eam quasi furtivam usucapi. * philipp. a. cum consilio collocutus dixit: * < s. die et consule.>
- 631
CJ.7.26.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 632
Sciens servum alienum citra domini voluntatem venumdans furtum committit. quod rei vitium, priusquam ad dominum eius revertatur possessio, non permittit usucapionem fieri, licet bona fide possideatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pecudi. * <a 294 d. v id. febr. cc. conss.>
- 633
CJ.7.26.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 634
Ex causa transactionis habentes iustam causam possessionis usucapere possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. severo. * <a 294 >
- 635
CJ.7.26.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 636
Eum, qui a pupillo sine tutoris auctoritate distrahente comparavit, nullum temporis spatium defendit. sed si locupletior factus emptoris pecunia post pubertatem occasionem iuris ad iniquum trahat compendium, doli mali submovebitur exceptione. * diocl. et maxim. aa. et cc. gaio. * <a 294 s. viii id. dec. cc. conss.>
- 637
CJ.7.27.0. De usucapione pro donato.
- 638
CJ.7.27.1: Imperator Alexander Severus
- 639
Sive fuit dominus, qui tibi loca de quibus supplicasti donavit, sive a non domino bona fide donata suscepisti eaque usucepisti, auferri tibi quod iure quaesitum est non potest. * alex. a. macedonio. * <pp. v id. mart.>
- 640
CJ.7.27.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 641
Donantem ancillam alienam nihil domino deminuere non est ambigui iuris: furtum etiam contrahere citra voluntatem domini contractantem, ut eius rei nec usucapio possit procedere. * diocl. et maxim. aa. et cc. capitoni. * <a 293 s. v id. april. aa. conss.>
- 642
CJ.7.27.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 643
Irritam facere donationem perfectam nemini licet. utque hoc verum est, sic error falsae causae ratione fidei bonae non defenditur. quod et in dominio pro usucapione quaerendo servatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. rhodano. * <>
- 644
CJ.7.28.0. De usucapione pro dote.
- 645
CJ.7.28.1: Imperator Alexander Severus
- 646
Res mobiles in dotem datae, quamvis alienae, si sine vitio tamen fuerunt, a bona fide accipiente pro dote usucapiuntur. * alex. a. taurino. * <>
- 647
CJ.7.29.0. De usucapione pro herede.
- 648
CJ.7.29.1: Imperator Antoninus
- 649
Cum pro herede usucapio locum non habeat, intellegis neque matrem tuam, cui heres extitisti, neque te usu mancipia ex ea causa capere posse. * ant. a. zoilo. * <a 215 pp. vii k. iul. romae laeto et cereale conss.>
- 650
CJ.7.29.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 651
Nihil pro herede posse usucapi suis existentibus heredibus obtinuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. marinae. * <a 293 pp. v k. febr. aa. conss.>
- 652
CJ.7.29.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 653
Opinione falsa mortis pro herede possessio rerum absentis procedere non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. diocletiano. * <>
- 654
CJ.7.29.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 655
Usucapio non praecedente vero titulo procedere non potest nec prodesse neque tenenti neque heredi eius potest, nec obtentu velut ex hereditate, quod alienum fuit, domini intentio ullo longi temporis spatio absumitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. serapioni. * <a 294 d. vii k. ian. cc. conss.>
- 656
CJ.7.30.0. Communia de usucapionibus.
- 657
CJ.7.30.1: Imperator Alexander Severus
- 658
Qui ex conducto possidet, quamvis corporaliter teneat, non tamen sibi, sed domino rei creditur possidere. neque enim colono vel conductori praediorum longae possessionis praescriptio quaeritur. * alex. a. sabino. * <a 226 pp. vii k. april. alexandro a. ii et Marcello conss.>
- 659
CJ.7.30.2: Imperator Alexander Severus
- 660
Iam pridem quidem mancipium, de quo supplicas, comparasse te dicis: sed si cogitaveris fisci mei rem usucapi non posse, respondere te actionibus fisci mei intellegis nec alias posse proprietatem obtinere, quam si non ex ancilla fiscali natum fuisse constiterit. * alex. a. onesimae. * <a 231 pp. non. mart. pompeiano et peligno conss.>
- 661
CJ.7.30.3: Imperator Alexander Severus
- 662
Si mala fide servum tuum sciens antiochus tenuit, intentionem tuam contra successorem eius, licet bona fide possidet, propter initii vitium usucapio non absumpsit. * alex. a. pantherio. * <>
- 663
CJ.7.31.0. De usucapione transformanda et de sublata differentia rerum mancipi et nec mancipi.
- 664
CJ.7.31.1pr.: Imperator Justinianus
- 665
Cum nostri animi vigilantia ex iure quiritum nomen et substantiam sustulerit et communes exceptiones in omni loco valeant, id est decem vel viginti vel triginta annorum vel si quae sunt aliae maioris aevi continentes prolixitatem, satis inutile est usucapionem in italicis quidem solis rebus admittere, in provincialibus autem recludere. sed et si quis res alienas, italicas tamen, bona fide possidebat per biennium, miseri rerum domini excludebantur et nullus eis ad eas reservabatur regressus. quae et nescientibus dominis procedebant: quo nihil inhumanius erat, si homo absens et nesciens tam angusto tempore suis cadebat possessionibus. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
- 666
CJ.7.31.1.1: Imperator Justinianus
- 667
Ideo per praesentem legem et in italicis solis rebus, quae immobiles sunt vel esse intelleguntur, sicut annalem exceptionem, ita et usucapionem transformandam esse censemus, ut tantummodo et hic decem vel viginti annorum vel triginta et aliarum exceptionum tempora currant, huiusmodi angustiis penitus semotis. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
- 668
CJ.7.31.1.2: Imperator Justinianus
- 669
Cum autem antiqui et in rebus mobilibus vel se moventibus, quae fuerant alienatae vel quocumque modo, bona fide tamen, detentae, usucapionem extendebant, non in italico solo nexu, sed in omnem orbem terrarum, et hanc annali tempore concludebant, et eam duximus esse corrigendam, ut, si quis alienam rem mobilem seu se moventem in quacumque terra sive italica sive provinciali bona fide per continuum triennium detinuerit, is firmo iure eam possideat, quasi per usucapionem ei adquisitam. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
- 670
CJ.7.31.1.3: Imperator Justinianus
- 671
Hoc tantummodo observando, ut in his omnibus casibus ab initio bona fide eam capiat, secundum quod exigit longi temporis praescriptio, et ut continuetur ei possessio etiam anterioris iusti possessoris et connumeretur in decennium vel viginti annorum spatium vel triennium, quod in rebus mobilibus observandum esse censemus, ut in omnibus iusto titulo possessionis antecessoris iusta detentio, quam in re habuit, non interrumpatur ex posteriore forsitan alienae rei scientia, licet ex titulo lucrativo ea coepta est. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
- 672
CJ.7.31.1.4: Imperator Justinianus
- 673
Ita etenim ampliatur quidem longi temporis materia, quae ei subdita est, minuitur autem usucapionum compendiosa dominis iactura et eius iura nocentia. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
- 674
CJ.7.31.1.5: Imperator Justinianus
- 675
Cum etiam res dividi mancipi et nec mancipi sane antiquum est et merito antiquari oportet, sit et rebus et locis omnibus similis ordo, inutilibus ambiguitatibus et differentiis sublatis. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
- 676
CJ.7.32.0. De adquirenda et retinenda possessione.
- 677
CJ.7.32.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 678
Per liberam personam ignoranti quoque adquiri possessionem et, postquam scientia intervenerit, usucapionis condicionem inchoari posse tam ratione utilitatis quam iuris pridem receptum est. * sev. et ant. aa. attico. * <a 196 pp. vi k. dec. dextro ii et prisco conss.>
- 679
CJ.7.32.2: Imperator Alexander Severus
- 680
Minus instructus est, qui te sollicitum reddidit, quasi in vacuam possessionem eius, quod per procuratorem emisti, non sis inductus, cum ipse proponas diu te in possessione fuisse omniaque ut dominum gessisse. licet enim instrumento non sit comprehensum, quod tibi tradita sit possessio, ipsa tamen rei veritate id consecutus es, si sciente venditore in possessione fuisti. * alex. a. gauro. * <>
- 681
CJ.7.32.3: Imperator dec.
- 682
Donatarum rerum a quacumque persona infanti vacua possessio tradita corpore quaeritur. quamvis enim sint auctorum sententiae dissentientes, tamen consultius videtur interim, licet animi plenus non fuisset adfectus, possessionem per traditionem esse quaesitam: alioquin, sicuti viri consultissimi papiniani responso continetur, ne quidem per tutorem possessio infanti poterit adquiri. * dec. a. rufo. * <a 250 pp. v k. april. decio a. ii et grato conss.>
- 683
CJ.7.32.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 684
Licet possessio nudo animo adquiri non possit, tamen solo animo retineri potest. si igitur desertam praediorum possessionem non derelinquendi adfectione transacto tempore non coluisti, sed ex metus necessitate culturam eorum distulisti, praeiudicium tibi ex transmissi temporis iniuria generari non potest. * diocl. et maxim. aa. nepotianae. * <a 290 pp. k. aug. ipsis iiii et iii aa. conss.>
- 685
CJ.7.32.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 686
Cum nemo causam sibi possessionis mutare possit proponasque colonum nulla extrinsecus accedente causa ex colendi occasione ad iniquae venditionis vitium esse prolapsum, praeses provinciae inquisita fide veri domini tui ius convelli non sinet. * diocl. et maxim. aa. mennoni. * <>
- 687
CJ.7.32.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 688
Si nulla iusta ex causa ingressum agrum sive vineas eum cuius meministi praeses reppererit nec ulla praescriptione vestra interpellatur petitio, restituere te possessioni cum omni causa non dubitabit. * diocl. et maxim. aa. et cc. valerio. * <a 293 s. id. april. aa. conss.>
- 689
CJ.7.32.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 690
Improba possessio firmum titulum possidendi nullum praestare potest. unde ingredientem in vacuam possessionem alieni fundi non consentiente domino vel actore, qui eius rei concedendi potestatem habuit, causam iustam possessionis adipisci non potuisse certum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. asyncrito. * <a 293 pp. v id. dec. aa. conss.>
- 691
CJ.7.32.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 692
Per procuratorem utilitatis causa possessionem et, si proprietas ab hac separari non possit, dominium etiam quaeri placuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. cyrillo. * <a 294 pp. xviii k. mart. sirmi cc. conss.>
- 693
CJ.7.32.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 694
Nec ex vera venditione possessionem, quam non fuerat emptor adeptus, improbe retinere potest: ac multo minus is, qui adseveratione falsa velut emptor, cum sine obligatione pignoris pecuniam mutuo dedisset, fundum inrumpens alienum retinendi iustam habet causam. * diocl. et maxim. aa. et cc. sergio. * <a 294 pp. iii non. april. sirmi cc. conss.>
- 695
CJ.7.32.10: Imperator Constantinus
- 696
Nemo ambigit possessionis duplicem esse rationem, aliam quae iure consistit, aliam quae corpore, utramque autem ita demum esse legitimam, cum omnium adversariorum silentio ac taciturnitate firmetur: interpellatione vero et controversia progressa non posse eum intellegi possessorem, qui, licet corpore teneat, tamen ex interposita contestatione et causa in iudicium deducta super iure possessionis vacillet ac dubitet. * const. a. ad maternum. * <a 314 p. xi k. febr. triveris volusiano et anniano conss.>
- 697
CJ.7.32.11: Imperatores Arcadius, Honorius
- 698
Vitia possessionum a maioribus contracta perdurant et successorem auctoris sui culpa comitatur. * arcad. et honor. aa. petronio vic. hispaniarum. * <a 397 d. xv k. ian. mediolano caesario et attico conss.>
- 699
CJ.7.32.12pr.: Imperator Justinianus
- 700
Ex libris sabinianis quaestionem in divinas nostri numinis aures relatam tollentes definimus, ut sive servus sive procurator vel colonus vel inquilinus vel quispiam alius, per quem licentia est nobis possidere, corporaliter nactam possessionem cuiuscumque rei eam derelinquerit vel alii prodiderit, desidia forte vel dolo, ut locus aperiatur alii eandem possessionem detinere, nihil penitus domino praeiudicium generetur, ne ex aliena malignitate alienum damnum emergat, sed et ipse, si liberae condicionis est, competentibus actionibus subiugetur, omni iactura ab eo restituenda domino rei vel ei, circa quem neglegenter vel dolose versatus est. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 - 532 >
← Previous · Next → — showing 601–700 of 1,518
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.