Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Codex7

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,518 sections

  1. 201

    CJ.7.4.17.1: Imperator Justinianus

  2. 202

    Talem itaque altercationem resecantes miramur, quare iudex, qui praepositus est in praedicta causa, non omnimodo condemnationem in servum, sed in aestimationem eius fecerat, cum ipsius vitium etiam huiusmodi altercationi praebuit occasionem. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc.Conss.>

  3. 203

    CJ.7.4.17.2: Imperator Justinianus

  4. 204

    Unde si talis quaestio emerserit, nullum quidem iudicem ita esse stultum putamus , ut huiusmodi proferat condemnationem, sed si legatarius immineat, quatenus ei servus restituatur, et post litem contestatam duorum mensum spatium effluxerit, censemus ilico ad libertatem eripi servum, et illum quidem liberum esse, heredem autem pro sua indevotione omnes expensas, quas legatarius in litem fecit, in quadruplum ei condemnari, iure patronatus integro legatario servando. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc.Conss.>

  5. 205

    CJ.7.5.0. De dediticia libertate tollenda.

  6. 206

    CJ.7.5.1: Imperator Justinianus

  7. 207

    Dediticia condicio nullo modo in posterum nostram rem publicam molestare concedatur, sed sit penitus delata, quia nec in usu esse reperimus, sed vanum nomen huiusmodi libertatis circumducitur. nos enim, qui veritatem colimus, ea tantummodo volumus in nostris esse legibus, quae re ipsa obtinent. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d........ lampadio et oreste conss.>

  8. 208

    CJ.7.6.0. De latina libertate tollenda et per certos modos in civitatem romanam transfusa.

  9. 209

    CJ.7.6.1pr.: Imperator Justinianus

  10. 210

    Cum dediticii liberti iam sublati sunt, quapropter imperfecta latinorum libertas incertis vestigiis titubans et quasi per saturam inducta adhuc remanet et non inutilis quidem pars eius deminuitur, quod autem ex ipsa rationabile est, hoc in ius perfectum deducitur? * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  11. 211

    CJ.7.6.1.1: Imperator Justinianus

  12. 212

    Cum enim latini liberti ad similitudinem antiquae latinitatis, quae in coloniis missa est, videntur esse introducti, ex qua nihil aliud rei publicae nisi bellum accessit civile, satis absurdum est ipsa origine rei sublata imaginem eius derelinqui. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  13. 213

    CJ.7.6.1.1a: Imperator Justinianus

  14. 214

    Cum igitur multis modis et paene innumerabilibus latinorum introducta est condicio et leges diversae et senatus consulta introducta sunt et ex his difficultates maximae emergebant tam ex lege iunia quam ex largiano senatus consulto nec non ex edicto divi traiani, quorum plenae quidem fuerant nostrae leges, non autem in rebus fuerat eorum experimentum: studiosissimum nobis visum est haec quidem omnia et latinam libertatem resecare, certos autem modus eligere, ex quibus antea quidem latina competebat libertas, in praesenti autem romana defertur condicio, ut his praesenti lege enumeratis et cives romanos nascentibus ceteri omnes modi, per quos latinorum nomen inducebatur, penitus conquiescant et non latinos pariant, sed ut pro nullis habeantur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post con sulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  15. 215

    CJ.7.6.1.1b: Imperator Justinianus

  16. 216

    Quis enim patiatur talem esse libertatem, ex qua in ipso tempore mortis in eandem personam simul et libertas et servitium concurrunt et, qui quasi liber moratus est, eripitur non tantum in mortem, sed etiam in servitutem? <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  17. 217

    CJ.7.6.1.1c: Imperator Justinianus

  18. 218

    Sancimus itaque, si quis per epistulam servum suum in libertatem producere maluerit, licere ei hoc facere quinque testibus adhibitis, qui post eius litteras sive in subscriptione positas sive per totum textum effusas suas litteras supponentes fidem perpetuam possint chartulae praebere. et si hoc fecerit, sive per scribendo sive per tabularium, libertas servo competat quasi ex imitatione codicilli delata, ita tamen, ut et ipso patrono vivente et libertatem et civitatem habeat romanam. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  19. 219

    CJ.7.6.1.2: Imperator Justinianus

  20. 220

    Sed et si quis inter amicos libertatem dare suo servo maluerit, licebit ei quinque similiter testibus adhibitis suam explanare voluntatem et quod liberum eum esse voluit dicere: et hoc sive inter acta fuerit testificatus sive testium voces attestationem sunt amplexae et litteras tam publicarum personarum quam testium habeant, simili modo servi ad civitatem producantur romanam quasi ex codicillis similiter libertatem adipiscentes. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  21. 221

    CJ.7.6.1.3: Imperator Justinianus

  22. 222

    Sed scimus etiam hoc esse in antiqua latinitate ex edicto divi claudii introductum, quod, si quis servum suum aegritudine periclitantem sua domo publice eiecerit neque ipse eum procurans neque alii eum commendans, cum erat ei libera facultas, si non ipse ad eius curam sufficeret, in xenonem eum mittere vel quo poterat modo eum adiuvare, huiusmodi servus in libertate latina antea morabatur et, quem ille moriendum dereliquit, eius bona iterum, cum moreretur, accipiebat. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  23. 223

    CJ.7.6.1.3a: Imperator Justinianus

  24. 224

    Talis itaque servus libertate necessaria a domino et nolente re ipsa donatus fiat ilico civis romanus nec aditus in iura patronatus quondam domino reservetur. quem enim a sua domo suaque familia publice reppulit neque ipse eum procurans neque alii commendans neque in venerabilem xenonem eum mittens neque consueta ei praebens salaria, maneat ab eo eiusque substantia undique segregatus tam in omni tempore vitae liberti quam cum moriatur nec non postquam iam fuerit in fata sua concessus. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  25. 225

    CJ.7.6.1.4: Imperator Justinianus

  26. 226

    Similique modo si quis ancillam suam sub hac condicione alienaverit, ne prostituatur, novus autem dominus impia mercatione eam prostituendam esse temptaverit, vel si pristinus dominus manus iniectionem in tali alienatione sibi servaverit et, cum ad eum fuerit reversa, ipse ancillam prostituerit, ilico in libertatem romanam eripiatur et, qui eam prostituerit, ab omni patronatus iure repellatur. qui enim ita degener et impius constitutus est, ut talem exerceret mercationem, quomodo dignus est vel ancillam vel libertam eam habere? <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  27. 227

    CJ.7.6.1.5: Imperator Justinianus

  28. 228

    Sed et qui domini funus pileati antecedunt vel in ipso lectulo stantes cadaver ventilare videntur, si hoc ex voluntate fiat vel testatoris vel heredis, fiant ilico cives romani. et ne quis vana liberalitate iactare se concedatur, ut populus quidem eum quasi humanum respiciat multos pileatos in funus procedentes adspiciens, omnibus autem deceptis maneant illi in pristina servitute publico testimonio defraudati: fiant itaque et hi cives romani, iure tamen patronatus patronis integro servando. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  29. 229

    CJ.7.6.1.6: Imperator Justinianus

  30. 230

    Illo procul dubio observando, ut, si quis sive in testamento sive vindicta quendam manumiserit, licet hoc dixerit vel scripserit, quod voluerit esse latinum, supervacua adiectio latinitatis aboleatur et fiat civis romanus, ne modi, qui ab antiqua observatione in civitatem romanam homines producebant, per privatorum voluntates deminui videantur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  31. 231

    CJ.7.6.1.7: Imperator Justinianus

  32. 232

    Sed et si sub condicione quidam libertatem suo servo reliquerit et a huc pendente condicione extraneus heres libertatem ei imposuerit, non ut antea latinus, sed civis fiat romanus. et si quidem condicio defecerit, ipsius heredis, qui libertatem imposuit, maneat libertus. sin autem fuerit adimpleta, ne eripiatur forsitan liberis et cognatis ius patronatus, orcinus libertus videatur et ad eum iura patronatus perveniant, cui leges concedunt. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  33. 233

    CJ.7.6.1.8: Imperator Justinianus

  34. 234

    Illud etiam satis acerbum nobis visum est, quod putabat antiquitas, si in liberali iudicio superatus fuerat servus a domino, deinde servi pretium ab aliquo ei solutum est, in latinitate eum remorari. quemadmodum enim rationabile est et pretio eum perfrui et mortis liberti tempore denuo eum in servitutem deducere, cum non sint ambo casus sibi consentanei? et in praesenti igitur casu libertas romana ei accedat iure patronatus minime subnixa, quia ipse quodammodo sibi libertus invenitur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  35. 235

    CJ.7.6.1.9: Imperator Justinianus

  36. 236

    Sed et si quis homini libero suam ancillam in matrimonio collocaverit et dotem pro ea conscripserit, quod solitum est in liberis personis solis procedere, ancilla non latina, sed civis efficiatur romana. si enim hoc, quod frequentissime in cives romanas et maxime in nobiles personas fieri solet, id est dotalis instrumenti conscriptio, et in hac persona adhibita est, necessarium est consentaneum effectum huiusmodi scripturae observari. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  37. 237

    CJ.7.6.1.10: Imperator Justinianus

  38. 238

    Similique modo si dominus inter acta quendam servum filium suum nominaverit, voci eius quantum ad liberam condicionem credendum est. si enim ipse tali adfectione fuerat accensus, ut etiam filium servum suum nominare non indignetur, et hoc non secreto neque inter solos amicos, sed etiam actis intervenientibus et quasi in iudicii figura nominaverit, quomodo potest eum servum iterum saltem morientem habere? sed producatur et ipse in civitatem romanam, vera liberalitate et non falso sermone domini sui sustentatus. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  39. 239

    CJ.7.6.1.11: Imperator Justinianus

  40. 240

    Ille etiam novissimus antiquae latinitatis modus in civitatem romanam translatus eligendus est, si quis instrumenta, ex quibus servus ostendebatur, vel dederit servo vel corruperit. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  41. 241

    CJ.7.6.1.11a: Imperator Justinianus

  42. 242

    Sed ne furandi occasio servis forsitan detur et sua malignitate in libertatem perveniant, talis modus certa et indubitata probatione manifestetur, ut testibus praesentibus non minus quinque dominus instrumenta vel det famulo suo vel deleat aut alio modo corrumpat. et ex eo igitur modo civitatem romanam ei competere censemus, salvo iure patronatus tam in hac specie quam in ceteris, nisi ubi specialiter hoc patronis denegavimus. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  43. 243

    CJ.7.6.1.12: Imperator Justinianus

  44. 244

    His tantummodo casibus ex omni iure antiquae latinitatis electis ceteri omnes, qui in libris prudentium vel constitutionibus enumerati sunt, penitus conquiescant nec latini ab eis procedant, sed maneant, ut dictum est, servi in sua condicione nec tali remedio abuti concedantur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  45. 245

    CJ.7.6.1.12a: Imperator Justinianus

  46. 246

    Et ne in posterum aliquod ius latinae libertatis nostris legibus incurrat, lex iunia taceat largiano senatus consulto cessante, sileat edictum divi traiani, quod ea sequebatur, et si qua alia lex vel senatus consultum vel etiam constitutio loquitur de latinis, ea inefficax quantum in eam partem remaneat et triplex antea via libertatis, quae multiplices itroducebat ambages, uno directo tramite discat ambulare. quod si aliqua lex vel constitutio libertatis faciet mentionem, non autem latinitatis, ea pro civitate romana loqui intellegatur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  47. 247

    CJ.7.6.1.13: Imperator Justinianus

  48. 248

    Sed si quidem liberti iam mortui sunt, et bona eorum quasi latinorum his quorum intereat adgregata sunt, vel adhuc vivunt, nihil ex hac lege innovetur, sed maneant apud eos iure antiquo firmiter detenta et vindicanda. in futuris autem libertis praesens constitutio locum sibi vindicet. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  49. 249

    CJ.7.7.0. De servo communi manumisso.

  50. 250

    CJ.7.7.1pr.: Imperator Justinianus

  51. 251

    In communes servos eorumque libertatem et quando cuidam domino pars libertatem imponentis adcrescit nec ne, et maxime inter milites, qui huiusmodi imponunt libertatem, multa ambiguitas exorta est apud veteres iuris auctores. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  52. 252

    CJ.7.7.1.1: Imperator Justinianus

  53. 253

    Et inventa est constitutio apud marcianum in institutionibus divi severi, per quam idem imperator disposuit necessitatem imponi heredi militis comparare partem socii et servum libertate donare. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  54. 254

    CJ.7.7.1.1a: Imperator Justinianus

  55. 255

    Sed et alia constitutio severi et antonini principum reperta est, ex qua generaliter necessitas imponebatur socio partem suam socio vendere, quatenus libertas servo imponatur, licet nihil lucri ex substantia socii morientis alii socio accedat, pretio videlicet arbitrio praetoris constituendo, secundum ea, quae et ulpianus libro sexto fideicommissorum et paulus libro tertio fideicommissorum refert, ubi et hoc relatum est, quod sextus caecilius iuris antiqui conditor definivit socium per praetorem compelli suam partem vendere, quatenus liber servus efficiatur: quod et Marcellus apud iulianum in eius digestis notat: hocque et Marcellum, cum iulianum notaret, rettulisse palam est. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  56. 256

    CJ.7.7.1.1b: Imperator Justinianus

  57. 257

    His itaque apud veteres iuris auctores inventis decidentes tales altercationes generaliter sancimus, ut nulla inducatur differentia militis seu privati in servis communibus, sed in omnibus communibus famulis, sive inter vivos sive in ultima dispositione libertatem quis legitimam imponere communi servo voluerit, hoc faciat, necessitatem habente socio vendere partem suam, quantam in servo possidet, sive dimidiam sive tertiam sive quantamcunque, et si plures sint socii, uno ex his libertatem imponere cupiente alios omnes necessitatem habere partes suas, quas in servo possident, vendere ipsi, qui libertatem servo imponere desiderat, vel heredi eius ( licet ipse communis servus institutus sit), si hoc moriturus dixerit, ita tamen, ut omnimodo ipse qui partes alias comparavit vel heredes ei us libertatem imponant. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  58. 258

    CJ.7.7.1.2: Imperator Justinianus

  59. 259

    Sin autem socius vel socii recusaverint pretium accipere, licentiam ei damus offerre hoc per publicas personas et sigillo impresso in aedem sacram deponere et sic habere facultatem servum libertate donare et eum habere plenissimam libertatem et civitate romana perfrui et nullum timere ex sociis. sibi etenim imputent, si, cum liceret lucrari pretium, hoc accipere differunt. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  60. 260

    CJ.7.7.1.3: Imperator Justinianus

  61. 261

    Sed ne circa peculium servi aliqua fuerit dubitatio, peculium eius in omnes socios pertinere iubemus ex partibus, pro quibus quisque et dominium servi possidet : licentia concedenda ei, qui libertatem moriens imponit, etiam eius peculium quod ei attingit liberto concedere. iura autem patronatus procul dubio pro suo ordine ad eum venire qui libertatem donavit. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  62. 262

    CJ.7.7.1.4: Imperator Justinianus

  63. 263

    Sin autem servus ratiociniis suppositus sit, ne ratiocinia pereant vel libertas impediatur, praesidem provinciae vel competentem iudicem tempus statuere, intra quod debet ratiociniis ante factis et debitis, quae ex his apparuerit, redditis ita ad libertatem venire. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  64. 264

    CJ.7.7.1.5: Imperator Justinianus

  65. 265

    Ne autem quantitas servilis pretii sit incerta, sed manifesta, sancimus servi pretium sive ancillae, si nulla arte sunt imbuti, viginti solidis taxari, his videlicet, qui usque ad decimum annum suae venerunt aetatis, in decem tantummodo solidis ponendis: sin autem aliqua arte praediti sunt exceptis notariis et medicis, usque ad triginta solidos pretium eorum redigi sive in masculis sive in feminis. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  66. 266

    CJ.7.7.1.5a: Imperator Justinianus

  67. 267

    Sin autem notarius sit vel medicus sive masculus sive femina, notarius quidem usque ad quinquaginta, medicus autem usque ad sexaginta taxetur. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  68. 268

    CJ.7.7.1.5b: Imperator Justinianus

  69. 269

    Sin vero eunuchi sint servi communes maiores decem annis, si quidem sine arte sint, in quinquaginta solidos computentur, sin autem artifices, usque ad septuaginta: minores etenim decem annis eunuchos non amplius triginta solidis aestimari volumus. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  70. 270

    CJ.7.7.1.5c: Imperator Justinianus

  71. 271

    Et eorum partem competentem socii accipientes libertatem eis per competentes iudices imponere compellentur. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  72. 272

    CJ.7.7.1.6: Imperator Justinianus

  73. 273

    Sin autem, uno ex sociis libertatem sive imponere sive relinquere servo cupiente et pretium dante alter vel alteri ex his ipsi velle dixerint libertatem imponere et pretium dare, melior quidem causa erit eius, qui primus ad hanc rationem pietatis perveniet. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  74. 274

    CJ.7.7.1.6a: Imperator Justinianus

  75. 275

    Si tamen sub obtentu libertatis et ipsi ad haec prosiluerint, tunc iudicem competentem omnes compellere sine pretio ei libertatem imponere: peculio quidem in omnes secundum partem dominii distribuendo, iura autem patronatus secundum sui naturam omnibus qui libertatem imposuerunt aequaliter habentibus. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  76. 276

    CJ.7.7.1.7: Imperator Justinianus

  77. 277

    Ius enim adcrescendi, quod antiqua iura in communibus servis manumittendis introducebant, nullius esse momenti nec in posterum frequentari penitus concedimus. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  78. 278

    CJ.7.7.2pr.: Imperator Justinianus

  79. 279

    Cum apud omnes iuris peritos hoc placitum est, ut servus communis apud unumquemque dominum partim sit proprius partim alienus, ut ex hac causa possit et ipse legato honorari et ipse legari, huiusmodi incidit quaestio. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  80. 280

    CJ.7.7.2.1: Imperator Justinianus

  81. 281

    Duo vel plures domini communem servum habebant, sed unus ex his ipsi servo suam partem quam in eo habebat legavit. et semel accepta dubitationis occasione hoc vetustas in magnum extollit certamen. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  82. 282

    CJ.7.7.2.2: Imperator Justinianus

  83. 283

    Cum igitur nos sensum huiusmodi legati crebra indagatione adgredientes duplicem esse eum opinamur: aut enim putavit testator liberum fieri posse ex parte servum , qui huiusmodi legatum ei reliquit, aut, si hoc minime cogitavit, adfectu socii fecit, ut ei adquiratur, heredes autem suos eundem servum possidere minime voluit, ut sit manifestum a suo patrimonio penitus esse eum alienatum: in tali itaque comparatione nos, qui fautores libertatis sumus, sic ambiguam testatoris interpretamur voluntatem, tamquam si voluit eum libertate in suam partem donare. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  84. 284

    CJ.7.7.2.3: Imperator Justinianus

  85. 285

    Et cum iam de communibus servis manumittendis statuimus, quid in huiusmodi casibus fieri oportet, ex illius sanctionis tenore et huiusmodi species sit definita. fiat itaque liber, ex parte quidem testatoris secundum eius voluntatem, ex altera autem parte ex nostra definitione, pretio secundum praedictae constitutionis tenorem vel sociis ab herede praestando vel, si accipere noluerint, tam offerendo quam signando et periculo eorum deponendo, cum sat abundeque imperiale est humaniorem sententiam pro durioribus sequi. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  86. 286

    CJ.7.8.0. De servo pignori dato manumisso.

  87. 287

    CJ.7.8.1: Imperatores Severus, Antoninus

  88. 288

    Licet dotale mancipium vir qui solvendo est possit manumittere, tamen si te pignori quoque datum mulieri apparuerit, invita ea non posse libertatem adsequi non ambigitur. * sev. et ant. aa. proculo. * <a 205 pp. xii k. mai. antonino a ii et geta ii conss.>

  89. 289

    CJ.7.8.2: Imperatores Severus, Antoninus

  90. 290

    Libertas a debitore fisci servo data, qui pignori non est ex conventione speciali, sed tantum privilegio fisci obligatus, non aliter infirmatur, quam si hoc fraudis consilio effectum detegatur. * sev. et ant. aa. abascanto. * <>

  91. 291

    CJ.7.8.3: Imperatores Severus, Antoninus

  92. 292

    Ab eo, qui bona sua pignori obligavit, quae habet quaeque habiturus esset, posse servis libertatem dari certum est. non idem iuris est in his servis, qui pignoris iure specialiter traditi vel obligati sunt. * sev. et ant. aa. antonio. * <a 209 pp. iii k. ian. pompeiano et avito conss.>

  93. 293

    CJ.7.8.4: Imperator Alexander Severus

  94. 294

    Si, ut proponis, consentiente creditore, cui pignoris iure cum aliis mancipiis obligatus fuisti, a debitore manumissus es, potuisti ad libertatem pervenire. * alex. a. sabiniano. * <a 222 pp. vi id. mai. alexandro a. cons.>

  95. 295

    CJ.7.8.5: Imperator Alexander Severus

  96. 296

    Si creditoribus satisfactum fuerit, ancillae, quae pignori obligatae a debitore manumissae erant, liberae fiunt. nam ipse manumissor si fraudem se fecisse creditoribus, ut revocet libertates, audeat dicere, audiri non debet nec heredes eius. * alex. a. extricatiano. * <a 223 pp. iii k. iun. maximo ii et aeliano conss.>

  97. 297

    CJ.7.8.6: Imperator Alexander Severus

  98. 298

    Si tutor tuus de pecunia tua servos emptos manumisit, quoniam huiusmodi servi sicut ceterae res pupillaribus pecuniis emptae iure pignoris ex constitutione divorum parentium meorum obligati sunt favore pupillorum, liberi facti non sunt. * alex. a. auctori. * <>

  99. 299

    CJ.7.8.7: Imperator Gordianus

  100. 300

    Sive cum nupsisses mancipia in dotem dedisti, sive post datam dotem de pecunia dotis maritus tuus quaedam comparavit, iuris rationibus dominia eorum ad eum pervenerunt. ideoque frustra quaestionem super statu manumissorum conaris inferre, qui eius facti, qui comparavit vel in dotem accepit, ab eo iure potuerunt manumitti. * gord. a. iulianae. * <>

← Previous · Next → — showing 201300 of 1,518

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.