Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Codex6

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,961 sections

  1. 701

    Sed huiusmodi sententiam crassiorem esse existimamus: neque enim sic homo supinus, immo magis stultus invenitur, ut suum nomen ignoret. sed si quidem ipse testator plotio cuidam heres extitit, manifestissimum esse sibi sempronium heredem instituisse, ut per mediam ipsius personam plotii heres efficiatur: et hoc argumentamur ex antiqua regula, quae voluit heredem heredis testatoris esse heredem. <d. iii k. aug. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  2. 702

    CJ.6.24.14.3: Imperator Justinianus

  3. 703

    Sin autem nihil tale factum est, supervacuam esse et inanem huiusmodi institutionem, nisi prius herede plotio sibi instituto sic adiecit:" sempronius plotii heres esto". tunc etenim existimandum est eum dixisse, si non plotius heres sibi fuerit, tunc sempronium in locum partemve plotii ex substitutione vocari, ut ita ex consequentia verborum plotius quidem institutus, sempronius autem substitutus inveniatur. <d. iii k. aug. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  4. 704

    CJ.6.24.14.4: Imperator Justinianus

  5. 705

    Sin autem neque ipse testator plotio heres extitit neque plotium heredem antea scripsit et sic sempronium plotio heredem voluit esse, nullius esse momenti talem institutionem, cum non est verisimile in suum nomen quendam errasse. <d. iii k. aug. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  6. 706

    CJ.6.25.0. De institutionibus seu substitutionibus sub condicione factis.

  7. 707

    CJ.6.25.1: Imperatores Severus, Antoninus

  8. 708

    Cum avum maternum ea condicione filiam tuam heredem instituisse proponas, si anthylli filio nupsisset, non prius eam heredem existere, quam condicioni paruerit aut anthylli filio recusante matrimonium impeditum fuerit, manifestum est. * sev. et ant. aa. alexandro. * <a 199 pp.K.Oct.Anullino et frontone conss.>

  9. 709

    CJ.6.25.2pr.: Imperator Antoninus

  10. 710

    Condicioni, sub qua testamento matris tuae heres instituta es, si non paruisti, substitutio locum habet. nec enim videri potest sub specie turpium nuptiarum viduitatem tibi indixisse, cum te filio sororis suae consobrino tuo probabili consilio matrimonio iungere voluerit. * ant. a. cassiae. * <a 213 pp.Viii id.Mart.Romae antonino a.Iiii et balbino conss.>

  11. 711

    CJ.6.25.2.1: Imperator Antoninus

  12. 712

    Nec extraordinario auxilio indiges, cum ex his quae libello complexa es declaretur non per eum stetisse, quominus supremae voluntati matris tuae testatricis satisfieret. <a 213 pp.Viii id.Mart.Romae antonino a.Iiii et balbino conss.>

  13. 713

    CJ.6.25.3: Imperator Antoninus

  14. 714

    Si mater vos sub condicione emancipationis heredes instituit et, priusquam voluntati defunctae pareretur, sententiam pater meruit vel aliter defunctus est, morte eius vel alio modo patria potestate liberati ius adeundae hereditatis cum sua causa quaesistis. * ant. a. maxentio et aliis. * <a 216 s.Prid.K.Mai.Sabino et anullio conss.>

  15. 715

    CJ.6.25.4pr.: Imperator Alexander Severus

  16. 716

    Si pater filium quem in potestate habebat sub condicione, quae in ipsius potestate non erat, heredem scripsit nec in defectum eius exheredavit, iure testatus non videtur. * alex. a. aemilio. * <a 224 pp.Vi.K.April.Iuliano et crispino conss.>

  17. 717

    CJ.6.25.4.1: Imperator Alexander Severus

  18. 718

    Cum autem trans mare et longe te agentem sub hac condicione heredem scriptum esse dicas, si in patriam, quae in provincia mauritaniae erat, regressus fuisses, nec exheredatum te adleges, si in eum locum non redisses, manifestum est multis casibus non voluntariis sed fortuitis evenire potuisse, ut eam implere non posses: et ideo adire non prohiberis hereditatem. <a 224 pp.Vi.K.April.Iuliano et crispino conss.>

  19. 719

    CJ.6.25.5pr.: Imperatores valer., gallien.

  20. 720

    Reprehendenda tu magis es quam mater tua. illa enim si heredem te sibi esse vellet, id quod est inutile, matrimonium te dirimere cum viro non iuberet. * valer. et gallien. aa. maximae. * <a 257 pp.Xii k. dec. valeriano iiii et gallieno iii aa.Conss.>

  21. 721

    CJ.6.25.5.1: Imperatores valer., gallien.

  22. 722

    Tu porro voluntatem eius divortio comprobasti: oportuerat autem, etsi condicio huiusmodi admitteretur, praeferre lucro concordiam maritalem. enimvero cum boni mores haec observari vetent, sine ullo damno coniunctionem retinere potuisti. <a 257 pp.Xii k. dec. valeriano iiii et gallieno iii aa.Conss.>

  23. 723

    CJ.6.25.5.2: Imperatores valer., gallien.

  24. 724

    Redi igitur ad maritum sciens hereditatem matris, etiamsi redieris, retenturam, quippe quam retineres, licet prorsus ab eo non recessisses. <a 257 pp.Xii k. dec. valeriano iiii et gallieno iii aa.Conss.>

  25. 725

    CJ.6.25.7pr.: Imperator Justinianus

  26. 726

    Generaliter sancimus, si quis ita verba sua composuerit, ut edicat: " si filius vel filia intestatus vel intestata" vel etiam " sine liberis" aut " sine nuptiis decesserit", et ipse vel ipsa vel liberos sustulerit vel nuptias contraxerit sive testamentum fecerit, firmiter res possideri et non esse locum substitutioni vel restitutioni: si enim nihil ex his fuerit subsecutum, tunc valere condicionem et res secundum verba testamenti restitui, ut incertus successionis morientis exitus videatur certo substitutionis vel restitutionis fine concludi. cui enim ferendus est intellectus, si forsitan testamentum quidem non fecerit, posteritatem autem habuerit, propter huiusmodi verborum angustias liberos eius omni paene fructu paterno defraudari? viam itaque impiam obstruentes, ut ne quis et alius deviaverit, huiusmodi facimus sanctionem et hanc legem in perpetuum valituram inducimus tam patribus quam liberis gratam: quo exemplo etiam aliis personis, licet extraneae sunt, de quibus huiusmodi aliquod scriptum fuerit, medemur. * iust. a. ad senatum. * <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  27. 727

    CJ.6.25.7.1: Imperator Justinianus

  28. 728

    Cum autem invenimus excelsi ingenii papinianum in huiusmodi casu, in quo pater filio suo substituit nulla liberorum ex his procreandorum adiectione habita, ex optimo intellectu disposuisse evanescere substitutionem, si is qui substitutione praegravatus est pater efficiatur et liberos sustulerit, intellegentem non esse verisimile patrem, si de nepotibus cogitaverit, talem fecisse substitutionem: humanitatis intuitu hoc et latius et pinguius interpretandum esse credidimus. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  29. 729

    CJ.6.25.7.2: Imperator Justinianus

  30. 730

    Et si quis naturales habuerit filios et partem eis reliquerit vel dederit usque ad modum, quem nos statuimus, et substitutioni eos subiugaverit nulla liberorum eorum mentione facta, et hic intellegi evanescere substitutionem, liberis eam excludentibus et intellectu optimo his qui ad substitutionem vocantur obsistente et non concedente ad eos eam partem venire, sed ad filios vel filias, nepotes vel neptes, pronepotes vel proneptes morientis transmittente, et non aliter substitutione locum accipiente, nisi ipsi liberi sine iusta subole decesserint: ut, quod inter iustos liberos sanctum est, hoc et in naturales filios extendatur. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  31. 731

    CJ.6.25.7.3: Imperator Justinianus

  32. 732

    Quae omnia et in legatis vel fideicommissis specialibus locum habere sancimus. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  33. 733

    CJ.6.25.8pr.: Imperator Justinianus

  34. 734

    Si quis heredem scripserit sub tali condicione: " si ille consul fuerit factus" vel " praetor", vel ita filiam suam heredem instituerit: " si nupta erit", vivo autem testatore vel ille consul processerit vel praetor fuerit factus vel filia eius nupta fuerit et adhuc vivo testatore consulatum quidem vel praeturam illi deposuerint, filia autem eius diverterit, omni dubitatione veterum explosa sancimus, quandocumque impleta fuerit condicio, sive vivo eo sive mortis tempore sive post mortem, condicionem videri esse completam. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. viiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  35. 735

    CJ.6.25.8.1: Imperator Justinianus

  36. 736

    Quod et in legatis et in fideicommissis et in libertatibus obtinendum esse censemus, ne, dum nimia utimur circa huiusmodi sensus subtilitate, iudicia testantium defraudentur. <a 531 d. viiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  37. 737

    CJ.6.25.9pr.: Imperator Justinianus

  38. 738

    Si testamentum ita scriptum inveniatur: " ille heres esto secundum condiciones infra scriptas", si quidem nihil est adiectum neque aliqua condicio in testamento posita est, supervacuam esse condicionum pollicitationem sancimus et testamentum puram habere institutionem. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. vi k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  39. 739

    CJ.6.25.9.1: Imperator Justinianus

  40. 740

    Et argumento utimur, quod papinianus respondit vicos rei publicae relictos, qui proprios fines habebant, non ideo ex fideicommisso minus deberi, quod testator fines eorum et certaminis formam, quam celebrari singulis annis voluit, alia scriptura se declaraturum promisit ac postea morte praeventus non fecit. <a 531 d. vi k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  41. 741

    CJ.6.25.9.2: Imperator Justinianus

  42. 742

    Sin autem condiciones quasdam in quavis parte testamenti posuit, tum videri ab initio condicionalem esse institutionem et sic omnia compleri, tamquam si testator ipsas institutiones eisdem condicionibus copulasset, quae infra scriptae sunt. <a 531 d. vi k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  43. 743

    CJ.6.25.10pr.: Imperator Justinianus

  44. 744

    Cum quidam praegnantem habens coniugem scripsit heredem ipsam quidem uxorem suam ex parte, ventrem vero ex alia parte, et adiecit, si non postumus natus fuerit, alium sibi esse heredem, postumus autem natus impubes decessit, dubitabatur, quid iuris sit, tam ulpiano quam papiniano viris disertissimis voluntatis esse quaestionem scribentibus, cum opinabatur papinianus ideo testatorem voluisse postumo nato et impubere defuncto matrem magis ad eius venire successionem quam substitutum. si enim et suae substantiae partem uxori dereliquit, multo magis et luctuosam hereditatem ad matrem venire curavit. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. iii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  45. 745

    CJ.6.25.10.1: Imperator Justinianus

  46. 746

    Nos itaque in hac specie papiniani dubitationem resecantes substitutionem quidem in huiusmodi casu, ubi postumus natus adhuc impubes viva matre decesserit, respuendam esse censemus. tunc autem tantummodo substitutionem admittimus, cum postumus minime editus fuerit vel post eius partum mater prior decesserit. <a 531 d. iii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  47. 747

    CJ.6.26.0. De impuberum et de aliis substitutionibus.

  48. 748

    CJ.6.26.1: Imperator t. ael. ant.: Cum heredes ex disparibus partibus instituti et invicem substituti sunt nec in substitutione facta est ullarum partium mentio, verum est non alias partes testatorem substitutioni tacite inseruisse, quam quae manifeste in institutione expressae sunt. * t. ael. ant. a. secundo. * <a 146 d. claro ii et severo conss.>

  49. 749

    CJ.6.26.2: Imperatores Severus, Antoninus

  50. 750

    Hereditatem quidem intestati filii delatam tibi dubitari non oportet. substitutio enim testamento patris facta ad pubertatis tempora porrigi non potest, quia ipso et aliis non eiusdem condicionis heredibus institutis et invicem substitutis propter eorum personam, quibus in unum casum dumtaxat substitui potest, etiam in filio idem debere servari et ratio suadet et divus marcus pater constituit. * sev. et ant. aa. phronimae. * <a 204 pp. vi k. aug. cilone et libone conss.>

  51. 751

    CJ.6.26.3pr.: Imperator Alexander Severus

  52. 752

    Heres instituta matris testamento si successionem ex testamento omisisti et ab intestato bonorum possessionis ius habere voluisti, substituto locum quin feceris, in dubium non venit. * alex. a. achillae. * <a 223 pp. xi k. sept. maximo ii et aeliano conss.>

  53. 753

    CJ.6.26.3.1: Imperator Alexander Severus

  54. 754

    Proinde si substitutus hereditatem amplexus est, actionibus quae adversus matrem competebant ipsum convenire, non successionem ab intestato potes vindicare. <a 223 pp. xi k. sept. maximo ii et aeliano conss.>

  55. 755

    CJ.6.26.4: Imperator Alexander Severus

  56. 756

    Quamvis placuerat substitutionem impuberis, qui in potestate testatoris fuerit, a parente factam ita: " si heres non erit" porrigi ad eum casum, quo, posteaquam heres extitit, impubes decessit, si modo non contrariam defuncti voluntatem extitisse probetur: cum tamen proponas ita substitutionem factam esse: " si mihi firmianus filius et aelia uxor mea ( quod abominor) heredes non erunt, in locum eorum publius firmianus heres esto", manifestum est in eum casum factam substitutionem, quo utrique heredum substitui potuit. * alex. a. firmiano. * <a 225 pp. iiii k. iul. fusco ii et dextro conss.>

  57. 757

    CJ.6.26.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  58. 758

    Post aditam hereditatem directae substitutiones non impuberibus filiis factae expirare solent. * diocl. et maxim. aa. hadriano. * <a 290 pp.X k.Iun. ipsis iiii et aa. conss.>

  59. 759

    CJ.6.26.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  60. 760

    Testamento iure facto multis institutis heredibus et invicem substitutis, adeuntibus suam portionem coheredum etiam invitis repudiantium adcrescit portio. * diocl. et maxim. aa. et cc. quintiano. * <a sine die et consule >

  61. 761

    CJ.6.26.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  62. 762

    Si testamento facto intra pupillarem aetatem et in sua potestate constitutae filiae, si intra pubertatem decesserit, directis verbis pater substituit, heredem te factum ex testamento post eventum condicionis intestati successionem exclusisse constitit. * diocl. et maxim. aa. et cc. feliciano. * <a 293 s.K.Ian.Sirmi aa. conss.>

  63. 763

    CJ.6.26.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  64. 764

    Precibus tuis manifestius exprimere debueras, maritus quondam tuus miles defunctus, quem testamento facto heredem communem vestrum filium instituisse proponis et secundum heredem scripsisse, utrumne in primum casum an filio suo, quem habuit in potestate mortis tempore, si intra quartum decimum aetatis suae annum an postea decesserit. * diocl. et maxim. aa. et cc. petroniae. * <a 293 s.K.Ian.Sirmi aa. conss.>

  65. 765

    CJ.6.26.8.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  66. 766

    Nam non est incerti iuris, quod, si quidem in patris militis positus potestate primo casu tantum habuit substitutum et patri heres extitit, eo defuncto ad te omnimodo eius pertineat successio. <a 293 s.K.Ian.Sirmi aa. conss.>

  67. 767

    CJ.6.26.8.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  68. 768

    Si vero substitutio in secundum casum vel expressa vel compendio non usque ad certam aetatem facta reperiatur, si quidem infra pubertatem decessit, eos habeat heredes, quos pater ei constituit et adierunt hereditatem: si vero post pubertatem, te eius successionem obtinente velut ex causa fideicommissi bona, quae cum moreretur patris eius fuerunt, a te possunt petere. <a 293 s.K.Ian.Sirmi aa. conss.>

  69. 769

    CJ.6.26.9pr.: Imperator Justinianus

  70. 770

    Humanitatis intuitu parentibus indulgemus, ut, si filium vel nepotem vel pronepotem cuiuscumque sexus habeant nec alia proles descendentium eis sit, iste tamen filius vel filia vel nepos vel neptis vel pronepos vel proneptis mente captus vel mente capta perpetuo sit, vel si duo vel plures isti fuerint, nullus vero eorum saperet, liceat isdem parentibus legitima portione ei vel eis relicta quos voluerint his substituere, ut occasione huiusmodi substitutionis ad exemplum pupillaris nulla querella contra testamentum eorum oriatur, ita tamen, ut, si postea resipuerit vel resipuerint, talis substitutio cesset, vel si filii aut alii descendentes ex huiusmodi mente capta persona sapientes sint, non liceat parenti qui vel quae testatur alios quam ex eo descendentes unum vel certos vel omnes substituere. * iust. a. menae pp. * <a 528 d.Iii id.Dec.Constantinopoli dn.Iusti niano a. pp. ii cons.>

  71. 771

    CJ.6.26.9.1: Imperator Justinianus

  72. 772

    Sin vero etiam alii liberi testatori vel testatrici sint sapientes, ex his vero personis quae mente captae sunt nullus descendat, ad fratres eorum unum vel certos vel omnes eandem fieri substitutionem oportet. <a 528 d.Iii id.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano a. pp. ii cons.>

  73. 773

    CJ.6.26.10pr.: Imperator Justinianus

  74. 774

    Cum quidam duobus impuberibus filiis suis heredibus institutis adiecit, si uterque impubes decesserit, illum sibi esse heredem, et dubitabatur apud antiquos legum auctores, utrumne tunc voluit substitutum admitti, cum uterque filius eius in prima aetate decesserit, an alterutro decedente ilico substitutus in eius partem succedat, placuit sabino substitutionem tunc locum habere, cum uterque decesserit: cogitasse enim patrem primo decedente fratrem suum in eius portionem succedere. * iust. a. iohanni.Pp. * <a 531 d.Vi k.Aug.Constintinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

  75. 775

    CJ.6.26.10.1: Imperator Justinianus

  76. 776

    Nos eiusdem sabini veriorem sententiam existimantes non aliter substitutionem admittendam esse censemus, nisi uterque eorum in prima aetate decesserit. <a 531 d.Vi k.Aug.Constintinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

  77. 777

    CJ.6.26.11pr.: Imperator Justinianus

  78. 778

    Si quis duobus heredibus institutis filio suo impuberi eos una cum alio tertio substituit et verba testamenti ita composuerit: " quisquis mihi heres erit, et titius filio meo heres esto", secundum quod apud ulpianum invenimus, mortuo impubere filio quaerebatur, quomodo ad substitutionem vocentur tres substituti: utrumne duo priores, qui et patri heredes fuerant scripti, in dimidiam vocantur et titius in reliquam dimidiam, an tres substituti unusquisque ex triente ad substitutionem vocantur? alia applicata dubitatione, si quis ita heredem scripserit: " titius una cum filiis suis et sempronius heredes mihi sunto". et in praesente etenim specie quaerebatur secundum ulpianum voluntas testantis: utrumne titium una cum suis filiis in dimidiam vocat et sempronium in aliam dimidiam, an omnes in virilem portionem? * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  79. 779

    CJ.6.26.11.1: Imperator Justinianus

  80. 780

    Nobis autem in prima quidem specie videtur tres substitutos unumquemque in trientem vocari, in secunda autem specie, cum et natura pater et filius eadem persona paene intelleguntur, dimidiam quidem partem titio cum filiis, alteram autem partem sempronio adsignari. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  81. 781

    CJ.6.27.0. De necessariis et servis heredibus instituendis vel substituendis.

  82. 782

    CJ.6.27.1: Imperator pertinax

  83. 783

    Is, qui solvendo non est, heredem necessarium etiam in fraudem creditorum relinquere potest. sed si pignori datus fuisti et in eadem causa permansisti, nec ab eo quidem debitore qui solvendo non fuit liber et heres necessarius existere potuisti. * pertinax a. lucretio. * <a 193 pp.Xi k.April.Falcone et claro conss.>

  84. 784

    CJ.6.27.2: Imperator Antoninus

  85. 785

    Cum vos servi constituti sub appellatione libertorum heredes scripti essetis, ea scriptura benigna interpretatione perinde habenda est, ac si liberi et heredes instituti fuissetis. quod in legato locum non habet. * ant. a. aufidio. * <a 196 accepta vii k.Mart.Prisco et apollinari conss.>

  86. 786

    CJ.6.27.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  87. 787

    Si tutor ancillam tuam contubernio suo coniunxit ac post heredem instituit, neque dominium ex huiusmodi facto tibi auferri potuit et, ut eius aditione iussu tuo tibi per hanc successio quaeratur, iure concessam habes facultatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. felici. * <a 293 s.Xvi k.Ian.Sirmi aa.Conss.>

  88. 788

    CJ.6.27.4pr.: Imperator Justinianus

  89. 789

    Cum quidam suum pupillum heredem instituit et servo directis verbis libertatem reliquit et in secundo gradu, in quo pupillarem substitutionem faciebat, ipsum servum sine libertate pupillo suo substituit, quaerebatur inter prudentes, si ex huiusmodi substitutione heres necessarius pupillo existat. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d.Xv k.Dec.Constantinopoli lampadio et oreste vv.Cc.Conss. >

  90. 790

    CJ.6.27.4.1: Imperator Justinianus

  91. 791

    Causa etenim altercationis ex vetere regula orta est, quia omnibus placuerat hunc servum necessarium heredem domino fieri, cui in eodem gradu et hereditas et libertas relinquebatur, in praesenti autem non in unum tam libertas quam substitutio congregata est, sed in alium et alium gradum. <a 530 d.Xv k.Dec.Constantinopoli lampadio et oreste vv.Cc.Conss. >

  92. 792

    CJ.6.27.4.2: Imperator Justinianus

  93. 793

    Nobis itaque eandem altercationem decidentibus mirabile visum est, si quis putet ex huiusmodi scrupulositate impediri testatoris voluntatem, et maxime domini, et existimet non fieri servum heredem necessarium, sed ei licentiam praestet et libertatem consequi et hereditatem respuere et domini voluntati reclamare: qui si hoc differre temptaverit, etiam puniendus est. sit itaque et vivo pupillo liber, quia testator hoc voluit, et mortuo pupillo necessarius heres, quia et hoc testator voluit. <a 530 d.Xv k.Dec.Constantinopoli lampadio et oreste vv.Cc.Conss. >

  94. 794

    CJ.6.27.5pr.: Imperator Justinianus

  95. 795

    Quidam, cum testamentum conderet, duobus heredibus scriptis unum quidem ex parte instituit, servum autem suum, cuius et nomen addidit, ex reliqua parte sine libertate scripsit heredem et postea eundem servum alii legavit, vel post institutionem heredis servum per legatum alii adsignavit et tunc heredem eum sine libertate instituit: et dubitabatur, si huiusmodi legatum vel institutio aliquas vires potest habere et cui adquiritur legatum vel institutio. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  96. 796

    CJ.6.27.5.1: Imperator Justinianus

  97. 797

    Dubitationis autem materia erat, quod adhuc servum suum constitutum heredem sine libertate scripserat, et tanta inter veteres exorta est contentio, ut vix possibile sit videri eandem decidere. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  98. 798

    CJ.6.27.5.1a: Imperator Justinianus

  99. 799

    Sed antiquitatem quidem haec altercantem relinquendum est. nobis autem alius modus huiusmodi decisionis inventus est, quia semper vestigia voluntatis sequimur testatorum. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

  100. 800

    CJ.6.27.5.1b: Imperator Justinianus

← Previous · Next → — showing 701800 of 1,961

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.