Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Codex5

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,860 sections

  1. 601

    CJ.5.12.31.7: Imperator Justinianus

  2. 602

    Sin autem minime res mobiles fuerint aestimatae, ea post biennium observari, quae leges post litem contestatam pro omnibus huiusmodi rebus definiunt. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>

  3. 603

    CJ.5.12.31.8: Imperator Justinianus

  4. 604

    Sin vero res permixtae fuerint et partim in auro partim in aliis rebus mobilibus vel immobilibus, pro iam facta divisione omnia procedere. licentia minime deneganda marito quando voluerit dotem petere, ne is qui debet putet sibi licentiam esse reditus vel pensiones vel usuras vel alias accessiones solventi dotis solutionem protelare: sed sive ante biennium sive postea voluerit dotem pars mariti petere, queat et secundum leges eam exigere. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>

  5. 605

    CJ.5.13.0. De rei uxoriae actione in ex stipulatu actionem transfusa et de natura dotibus praestita.

  6. 606

    CJ.5.13.1pr.: Imperator Justinianus

  7. 607

    Rem in praesenti non minimam adgredimur, sed in omni paene corpore iuris effusam , tam super rei uxoriae actione quam ex stipulatu, earum communiones et differentias resecantes et in unum tramitem ex stipulatu actionis totum rei uxoriae ius , quod dignum esse valere censemus, concludentes. * iust. a. ad pop. urb. constantinopolitanae et universos provinciales.* <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  8. 608

    CJ.5.13.1.1: Imperator Justinianus

  9. 609

    Rei uxoriae itaque actione sublata sancimus omnes dotes per ex stipulatu actionem exigi, sive scripta fuerit stipulatio sive non, ut intellegatur re ipsa stipulatio esse subsecuta. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  10. 610

    CJ.5.13.1.1a: Imperator Justinianus

  11. 611

    Eodemque modo et si inutiliter facta est stipulatio: adiuvari enim eam magis quam evanescere oportet. si enim, cum una in instrumento stipulatio valida inveniatur, et aliis inutilibus suam noscitur praestare fortitudinem, quare non ex nostra lege huiusmodi stipulationibus robur accedat legitimum? est enim consentaneum nobis, qui censemus, et ubi supposita stipulatio non est, intellegi eam fuisse adhibitam, multo magis etiam, si inutilis est, validam eam effici. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  12. 612

    CJ.5.13.1.1b: Imperator Justinianus

  13. 613

    Et ut plenius dotibus subveniatur, quemadmodum in administratione pupillarium rerum et in aliis multis iuris articulis tacitas hypothecas inesse accipimus, ita et in huiusmodi actione damus ex utroque latere hypothecam, sive ex parte mariti pro restitutione dotis sive ex parte mulieris pro ipsa dote praestanda vel rebus dotalibus evictis, sive ipsae principales personae dotes dederint, vel promiserint vel susceperint, sive aliae pro his personae, et dos sive adventicia sive profecticia sit secundum veteris iuris nominationem. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  14. 614

    CJ.5.13.1.1c: Imperator Justinianus

  15. 615

    Ita enim et imperitia hominum et rusticitas nihil eis possit adferre praeiudicium, cum nos illis et ignorantibus et nescientibus in hoc casu nostram induximus providentiam. si enim et stipulationes et hypothecae inesse dotibus intelleguntur et inutiles stipulationes emendantur, sic in posterum causa invaniatur valida et perfecta, quasi omnibus dotalibus instrumentis a prudentissimis iuris confectis. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  16. 616

    CJ.5.13.1.1d: Imperator Justinianus

  17. 617

    Et nemo putet nos haec sancire in his tantummodo dotibus, quae instrumentis receptae sunt: nihil enim prohibet, etsi sine scriptis dos vel detur vel promittatur vel suscipiatur, simili modo intellegi factam stipulationem et hypothecam ex utraque parte, quasi fuerit scripta. et natura quidem ex stipulatu actionis haec intellegatur, re uxoria in posterum cessante. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  18. 618

    CJ.5.13.1.2: Imperator Justinianus

  19. 619

    Sed etsi non ignoramus ex stipulatu actionem stricto iure esse vallatam et non ex bona fide descendere, tamen, quia novam naturam de dote stipulatio sibi invenit, accommodetur ei a natura rei uxoriae etiam bonae fidei beneficium. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  20. 620

    CJ.5.13.1.2a: Imperator Justinianus

  21. 621

    Et omnes quidem eventus, quos dos ex stipulatu habet, maneat pro sui natura exercens: si quid autem optimum ex rei uxoriae actione invenimus, hoc in praesenti specialiter ei addimus, ut sit et nova ista ex stipulatu quam composuimus et non propria tantum, sed etiam veteris actionis pulchritudine decorata. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  22. 622

    CJ.5.13.1.3: Imperator Justinianus

  23. 623

    Primum itaque quid naturale sit ex stipulatu actionis, exponatur, et ita, si quid ex actione rei uxoriae supervenerit, addatur. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  24. 624

    CJ.5.13.1.3a: Imperator Justinianus

  25. 625

    Sciendum itaque est edictum praetoris, quod de alterutro introductum est, in ex stipulatu actione cessare, ut uxor et a marito relicta accipiat et dotem consequatur, nisi specialiter pro dote ei maritus ea dereliquit, cum manifestissimum est testatorem, qui non hoc addidit, voluisse eam utrumque consequi. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  26. 626

    CJ.5.13.1.4: Imperator Justinianus

  27. 627

    Maneat ex stipulatu actionis ius ad successores et sine mora transmissionis incorruptum. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  28. 628

    CJ.5.13.1.5: Imperator Justinianus

  29. 629

    Taceat in ea retentionum verbositas. quid enim opus est inducere ob mores retentionem alio auxilio ex constitutionibus introducto? <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  30. 630

    CJ.5.13.1.5a: Imperator Justinianus

  31. 631

    Vel ex qua causa ob res donatas retentio introducatur, cum sit donatori facultas per actionem in rem directam vel per utilem vel per condictionem suo iuri mederi? <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  32. 632

    CJ.5.13.1.5b: Imperator Justinianus

  33. 633

    Sed nec retentio ob res amotas necessaria est, cum pateat omnibus maritis rerum amotarum iudicium. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  34. 634

    CJ.5.13.1.5c: Imperator Justinianus

  35. 635

    Sileat ob liberos retentio, cum ipse naturalis stimulus parentes ad liberorum suorum educationem hortatur. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  36. 636

    CJ.5.13.1.5d: Imperator Justinianus

  37. 637

    Ne varium genus culpae mariti contra uxores excogitent, ut possint eadem retentione contra eas uti, cum iam etiam imperialibus constitutionibus statutum sit, si culpa mulieris dissolutum fuerit matrimonium, quid fieri oportet. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  38. 638

    CJ.5.13.1.5e: Imperator Justinianus

  39. 639

    Sed nec ob impensas in res dotis factas retentio satis esse nobis videtur idonea. cum enim necessariae quidem expensae dotis minuunt quantitates, utiles autem expensae non aliter in rei uxoriae actione detinebantur, nisi ex voluntate mulieris, non ab re est, si quidem voluntas mulieris intercedat, mandati actionem a nostra auctoritate marito contra uxorem indulgeri, quatenus possit per hanc hoc quod utiliter impensum est observari: vel si non intercedat mulieris voluntas, utiliter tamen res gesta est, negotiorum gestorum adversus eam sufficit actio. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  40. 640

    CJ.5.13.1.5f: Imperator Justinianus

  41. 641

    Quod si voluptariae sunt, licet voluntate eius expensae, deductio operis quod fecit, sine laesione tamen prioris speciei, marito relinquatur, ut sit omnium retentionum expeditus tractatus et ex stipulatu actio merito secundum sui naturam nullam accipiat retentionem. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  42. 642

    CJ.5.13.1.6: Imperator Justinianus

  43. 643

    Illo procul dubio in ex stipulatu actione servando, ut, si decesserit mulier constante matrimonio, dos non in lucrum mariti cedat nisi ex quibusdam pactionibus , sed ad heredes mulieris ex stipulatu actio secundum sui naturam transmittatur, sive expressa fuerit sive ex hac lege inesse intellegatur. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  44. 644

    CJ.5.13.1.7: Imperator Justinianus

  45. 645

    Cum autem in exactione dotis ex stipulatu quidem actio naturaliter restitutionem dotis a parte mariti uxori ilico et in solidum fieri iubebat, rei uxoriae autem annua bima trima die in his quae pondere numero mensura consistunt exactionem pollicebatur, et non in solidum, sed quantum maritus facere potest, si non dolo malo suam deminuit substantiam, in hac parte rudem figuram ex stipulatu damus actioni, ut, si matrimonium fuerit dissolutum nullo pacto adhibito, in tantum quidem maritus condemnetur, in quantum facere potest, quia hoc aequissimum est et reverentiae debitum maritali, si non dolo malo versatus est: cautione videlicet ab eo exponenda, quod, si ad meliorem fortunam pervenerit, etiam quod minus persolvit, hoc restituere procuret. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  46. 646

    CJ.5.13.1.7a: Imperator Justinianus

  47. 647

    Exactio autem dotis celebretur non annua bima trima die, sed omnimodo intra annum in rebus mobilibus vel se moventibus vel incorporalibus: ceteris videlicet rebus quae solo continentur ilico restituendis, quod commune utriusque fuerat actionis. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  48. 648

    CJ.5.13.1.7b: Imperator Justinianus

  49. 649

    Sin autem supersederit res mobiles vel se moventes vel incorporales post annale tempus restituere vel ceteras res statim post dissolutum matrimonium, etiam usuras aestimationis omnium rerum, quae extra immobiles sunt, usque ad tertiam partem centesimae ex bona fidei introducendas maritus praestet: fructibus videlicet immobilium rerum parti mulieris ex tempore dissoluti matrimonii praestandis, similique modo pensionibus vel vecturis navium sive iumentorum vel operis servorum vel quaestu civilium annonarum et aliis quae sunt eis similia parti mulieris restituendis. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  50. 650

    CJ.5.13.1.8: Imperator Justinianus

  51. 651

    Igitur et in sequenti capitulo sua ex stipulatu actio utatur natura, ut, si mulier a marito fuerit heres instituta et legis falcidiae ratio emerserit, etiam dotis debitum liceat ei sicuti alia debita ex substantia mariti subtrahere et sic quartam partem deducere. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  52. 652

    CJ.5.13.1.9: Imperator Justinianus

  53. 653

    Cumque ex stipulatu actio in his casibus quos enumeravimus propriam habeat naturam, necessarium est in sequenti tractatu ea exponere, quae vel communia sunt utriusque actionis, quae in solam ex stipulatu actionem colligi oportet, vel propria quidem rei uxoriae actionis, exinde autem ex stipulatu actioni accommodanda. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  54. 654

    CJ.5.13.1.9a: Imperator Justinianus

  55. 655

    Itaque partus dotalium ancillarum, id est quae aestimatae non sunt, vel quae servi dotales ex quacumque causa nisi ex re mariti vel operis suis adquisierint, ad mulierem pertinere utraque actio similiter voluit. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  56. 656

    CJ.5.13.1.9b: Imperator Justinianus

  57. 657

    Fetus autem iumentorum et omnia quae fructuum nomine continentur ad lucrum mariti pertineant pro tempore matrimonii, sive aestimata sive non aestimata sint. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  58. 658

    CJ.5.13.1.9c: Imperator Justinianus

  59. 659

    Sed et novissimi anni, in quo matrimonium solvitur, fructus pro rata temporis portione debere utrique parti adsignari commune utriusque actionis est, in rebus scilicet non aestimatis. aestimatarum enim rerum maritus quasi emptor et commodum sentiat et dispendium subeat et periculum expectet. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  60. 660

    CJ.5.13.1.10: Imperator Justinianus

  61. 661

    Cautione videlicet defensionis in specie, in qua dotem suae uxoris vel nurus in familiae herciscundae iudicio praecipuam filius defuncti detrahit, secundum propriam naturam ex stipulatu actionis coheredibus suis praestanda. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  62. 662

    CJ.5.13.1.11: Imperator Justinianus

  63. 663

    Videamus igitur, quali incremento ei de rei uxoriae actione accedente formare decet ex stipulatu actionem. cumque iuris certi et indubitati est, si parens per virilem sexum adscendens dote pro filia vel nepte praestita emancipaverit eam vel ipse decesserit, in rei uxoriae actione dotem omnimodo ad mulierem pertinere, etsi fuerit exheredata ( quod non erat in ex stipulatu actione: ibi etenim velut aliae actiones in omnes heredes actio dividebatur), aequissimum nobis visum est et in ex stipulatu actione mulierem dotem suam praecipuam accipere, etsi emancipata vel exheredata sit vel cum aliis heredibus scripta. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  64. 664

    CJ.5.13.1.12: Imperator Justinianus

  65. 665

    Quo a nobis recepto et aliae multae species promptum accipiunt exitum, cum dos possit et de inofficioso actionem excludere, maxime si sufficit ad quartam, et in collationem ferri, si intestatus pater familias decesserit, et testamento facto, quando hoc testator dixerit. quae omnia ex stipulatu actio a rei uxoriae actione accipit. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  66. 666

    CJ.5.13.1.13: Imperator Justinianus

  67. 667

    Accedit ei et alia species a rei uxoriae actione. si quando etenim extraneus dotem dabat nulla stipulatione vel pacto pro restitutione eius in suam personam facto, quisquis is fuerat, mulier habebat rei uxoriae actionem: quod antea in ex stipulatu actione non erat. stipulatione autem vel pacto interposito stipulator vel is qui paciscebatur habebat vel ex stipulatu vel praescriptis verbis civilem actionem. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  68. 668

    CJ.5.13.1.13a: Imperator Justinianus

  69. 669

    In praesenti autem non sic esse volumus, sed si non specialiter extraneus dotem dando in suam personam dotem stipulatus est vel pactum fecerit, tunc praesumatur mulier ipsa stipulationem fecisse, ut ei dos ex huiusmodi casu accedat. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  70. 670

    CJ.5.13.1.13b: Imperator Justinianus

  71. 671

    Neque enim in hac specie volumus videri extraneum tacitam stipulationem fecisse, ne, quod pro mulieribus introduximus, hoc adversus mulieres convertatur. immo magis in huiusmodi dotibus, quae ab extraneis dantur vel promittuntur, ipsa mulier videatur fecisse tacitam stipulationem, nisi expressim extraneus sibi dotem reddi pactus fuerit vel stipulatus, cum donasse magis mulieri quam sibi aliquid ius servasse extraneus non stipulando videtur. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  72. 672

    CJ.5.13.1.13c: Imperator Justinianus

  73. 673

    Extraneum autem intellegimus omnem citra parentem per virilem sexum adscendentem et in potestate dotandam personam habentem: parenti enim tacitam ex stipulatu actionem donamus. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  74. 674

    CJ.5.13.1.14: Imperator Justinianus

  75. 675

    Et hoc ex rei uxoriae actione simili modo ex stipulatu actioni accommodandum est. si quando etenim post solutum matrimonium dos a patre petebatur, si quidem rei uxoriae fuerat actio, non poterat solus pater sine consensu filiae suae agere : et si necdum actione mota ab hac luce fuerat subtractus et si lis contestata esset, ad filiam quasi proprium patrimonium dos revertebatur. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  76. 676

    CJ.5.13.1.14a: Imperator Justinianus

  77. 677

    Quod non erat in ex stipulatu actione: ibi enim et solus exactionem habebat consensu filiae non expectato et, si decedebat, ad suos heredes transmittebat. sed rei uxoriae ius et in ex stipulatu actionem transponere satis humanum, satis pium, satis utile matrimoniis est. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  78. 678

    CJ.5.13.1.15: Imperator Justinianus

  79. 679

    Et cum lex iulia fundi dotalis italici alienationem prohibebat fieri a marito non consentiente muliere, hypothecam autem nec si mulier consentiebat, interrogati sumus, si oportet huiusmodi sanctionem non super italicis tantummodo fundis, sed pro omnibus locum habere. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  80. 680

    CJ.5.13.1.15a: Imperator Justinianus

  81. 681

    Placet itaque nobis eandem observationem non tantum in italicis fundis, sed etiam in provincialibus extendi. cum autem hypothecam etiam ex hac lege donavimus, sufficiens habet remedium mulier, et si maritus fundum alienare voluerit. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  82. 682

    CJ.5.13.1.15b: Imperator Justinianus

  83. 683

    Sed ne ex consensu mulieris hypothecae eius minuantur, necessarium est et in hac parte mulieribus subvenire hoc tantummodo addito, ut fundum dotalem non solum hypothecae titulo dare nec consentiente muliere maritus possit, sed nec alienare , ne fragilitate naturae suae in repentinam deducatur inopiam. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  84. 684

    CJ.5.13.1.15c: Imperator Justinianus

  85. 685

    Licet enim anastasiana lex de consentientibus mulieribus vel suo iuri renuntiantibus loquitur, tamen eam intellegi oportet in res mariti vel dotis quidem, aestimatas autem, in quibus dominium et periculum mariti est: in fundo autem inaestimato, qui et dotalis proprie nuncupatur, maneat ius intactum, ex lege quidem iulia imperfectum, ex nostra autem auctoritate plenum atque in omnibus terris effusum et non tantum italicis et sola hypotheca conclusum. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  86. 686

    CJ.5.13.1.16: Imperator Justinianus

  87. 687

    Illud etiam generaliter praesenti addere sanctioni necessarium esse duximus, ut, si qua pacta intercesserint vel pro restitutione dotis vel pro tempore vel pro usuris vel pro alia quacumque causa, quae nec contra leges nec contra constitutiones sunt, ea observentur. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  88. 688

    CJ.5.13.1.16a: Imperator Justinianus

  89. 689

    Sin autem repudio matrimonium fuerit dissolutum, omnia iura, quae ex theodosiana vel nostra lege descendunt, immutilata custodiantur. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  90. 690

    CJ.5.13.1.16b: Imperator Justinianus

  91. 691

    Simili modo ea, quae anastasianae legi pro his quae bona gratia separantur enumerata sunt, firma illibataque permaneant. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  92. 692

    CJ.5.13.1.16c: Imperator Justinianus

  93. 693

    Et generaliter quidquid sacratissimis constitutionibus vel libris prudentium cautum est, quod non contrarium huic legi inveniatur, et hoc in sua maneat firmitate et ex stipulatu actioni adgregetur, licet in re uxoria tractatum est. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  94. 694

    CJ.5.13.1.16d: Imperator Justinianus

  95. 695

    Quae omnia in his tantummodo dotibus locum habere censemus, quae post hanc legem datae fuerint vel promissae vel etiam sine scriptis habitae: instrumenta enim iam confecta viribus suis carere non patimur, sed suum expectare eventum. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

  96. 696

    CJ.5.14.0. De pactis conventis tam super dote quam super donatione ante nuptias et paraphernis.

  97. 697

    CJ.5.14.1: Imperatores Severus, Antoninus

  98. 698

    Legem, quam dixisti, cum dotem pro alumna dares, servari oportet, nec obesse tibi debet, quod dici solet ex pacto actionem non nasci: tunc enim hoc dicimus, cum pactum nudum est: alioquin cum pecunia datur et aliquid de reddenda ea convenit, utilis est condictio. * sev. et ant. aa. nicae. * <a 206 pp.Vii k. febr. albino et aemiliano conss.>

  99. 699

    CJ.5.14.2: Imperator Antoninus

  100. 700

    Fructus praediorum in dotem datorum si secundum pactum sumptibus tuis tuorumque servierunt, repeti non posse ambigere non debes. * ant. a. theodotae. * <a 213 d. xi k. april antonino a. iiii et balbino conss.>

← Previous · Next → — showing 601700 of 1,860

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.