Codex5
- 101
Quae omnia simili modo etiam de sponsis super recipiendis nec ne arris praestitis custodiri censemus: quadrupli videlicet poena, quae anterioribus legibus definita erat, in qua et arrarum quantitas imputabatur, cessante, nisi specialiter aliud ex communi consensu inter contrahentes de eadem quadrupli ratione placuit. <a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons.>
- 102
CJ.5.1.5.6: Imperatores Leo, Anthemius
- 103
Extra definitionem autem huius legis si cautio poenam stipulationis continens fuerit interposita, ex utraque parte nullas vires habebit, cum in contrahendis nuptiis libera potestas esse debet. <a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons.>
- 104
CJ.5.2.0. Si rector provinciae vel ad eum pertinentes sponsalia dederint.
- 105
CJ.5.2.1pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 106
Si quis in potestate publica positus atque honore administrandarum provinciarum, qui parentibus aut tutoribus aut curatoribus aut ipsis quae matrimonium contracturae sunt potest esse terribilis, arras sponcalicias dederit, iubemus, ut deinceps, sive parentes sive eadem mutaverint voluntatem, non modo iuris laqueis liberentur poenaeque statutae expertes sint, sed extrinsecus data pignora lucrativa habeant, si ea non putent esse reddenda. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 d. xv k. iul.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss.>
- 107
CJ.5.2.1.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 108
Quod ita late patere volumus, ut non solum circa administrantes, sed et circa administrantium filios nepotes ac propinquos, participes ( id est consiliarios) domesticosque locum habeat, quibus tamen administrator operam dederit. <a 380 d. xv k. iul.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss.>
- 109
CJ.5.2.1.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 110
Impleri autem id postea matrimonium non vetamus, quod tempore potestatis ob eas personas, de quibus locuti sumus, arris fuerat obligatum, si sponsarum consensus accedat. <a 380 d. xv k. iul.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss.>
- 111
CJ.5.3.0. De donationibus ante nuptias vel propter nuptias et sponsaliciis.
- 112
CJ.5.3.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 113
Multum interest, si ea, quae donat vir futurus, tradiderit uxori et postea in dotem acceperit, an vero donandi animo dotem auxerit, ut videatur accepisse, quod non accepit. priore enim casu donatio non impeditur, et res, quae in ea causa sunt, dotis effectae iudicio de dote peti possunt: posteriore autem nihil actum est donatione et, quod in dotem datum non est, non potest repeti. * sev. et ant. aa. metrodoro. * <>
- 114
CJ.5.3.2: Imperator Alexander Severus
- 115
Si praesidi provinciae probaveris, ut eucliam uxorem duceres, munera te parentibus eius dedisse, nisi tibi euclia nupserit, restitui tibi quod dedisti iubebit. * alex. a. attalo. * <>
- 116
CJ.5.3.3: Imperator Alexander Severus
- 117
Pollicitatione a fratre quondam tuo sponsalium causa facta, et si in stipulationem deducta ideo praestanda non fuerit, quoniam in dote uxor maritum fefellit, exceptionem adversus actionem ex stipulatu recte obicies. * alex. a. Marcellae. * <>
- 118
CJ.5.3.4: Imperator Gordianus
- 119
Quod sponsae ea lege donatur, ut tunc dominium eius adipiscatur, cum nuptiae fuerint secutae, sine effectu est. * gord. a. marco. * <a 239 pp. viii k. dec. gordiano a. et aviola conss.>
- 120
CJ.5.3.5: Imperatores valer., gallien.
- 121
Ea, quae tibi ut sponsae daturum se repromisit is, qui te ficto caelibatu, cum aliam matrem familias domi reliquisset, sollicitavit ad nuptias, petere cum effectu non potest, cum tu sponsa uxore domi posita non fuisti. * valer. et gallien. aa. theodorae. * <a 258 acc. xv id. mai. antiochiae tusco et basso conss.>
- 122
CJ.5.3.6: Imperator aurel.
- 123
Cum in te simplicem donationem dicas factam esse die nuptiarum et in ambiguo possit venire, utrum a sponso an marito donatum sit, sic distinguendum est, ut, si in tua domo donum acceptum est, ante nuptias videatur facta esse donatio, quod si penes se dedit sponsus, retrahi possit: uxor enim fuisti. * aurel. a. donatae. * <>
- 124
CJ.5.3.7: Imperatores carus, carinus, numer.
- 125
Si, cum ante nuptias munera darentur, ita conventum est atque huiusmodi conscripta pactio est, ut, si qua fors extitisset contra voluntatem eius et matrimonium distraxisset, tunc quae data erant apud eum qui dedisset heredemve eius remanerent, potest, qui eius hereditatem accepit, cui pacta puella munera supra dicta lege susceperat, eadem iure postulare. * carus carinus et numer. aaa. iuncianae. * < pp. k. april.>
- 126
CJ.5.3.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 127
Si ante matrimonium maior quinque et viginti annis constitutus sponsae suae, licet ante sponsalia, fundum donavit eamque in vacuam induxit possessionem, postea nullo titulo superstitem vel testamento eundem relinquentem alienare potuisse certi ac manifesti iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. euphrosyno. * <a 293 d. k. mai. tirallo aa. conss.>
- 128
CJ.5.3.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 129
Cum te sponsae filii tui quaedam donasse confitearis, perfectam donationem rescindi nec nostro oportet rescripto, quam tua voluntas iurisque auctoritas fecit ratam. * diocl. et maxim. aa. et cc. iuliano. * <a 293 viii k. ian. aa. conss.>
- 130
CJ.5.3.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 131
Si filiae tuae sponsus ei mancipium donavit ac tu in eum iumenta liberalitatis ratione contulisti nec nuptiis secutis contra iuris rationem quod dederat abstulit, non invicem datorum restitutio, sed eius quod illicite rapuit repetitio competit. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <>
- 132
CJ.5.3.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 133
Si tibi res proprias liberalitatis causa sponsus tuus tradidit, eo, quod ab hostibus postea interfectus est, irrita donatio fieri non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. neae. * <>
- 134
CJ.5.3.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 135
Si mater vestra filiae suae sponso vel marito praedia sine ulla repetendi lege donavit et eum in vacuam induxit possessionem, nuptiis divortio solutis perfecta non dissolvitur donatio. * diocl. et maxim. aa. et cc. timocleae et cleotimae. * <a 294 s. vi id. febr. sirmi cc. conss.>
- 136
CJ.5.3.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 137
De rebus in sponsam donationis gratia collatis creditores mariti facti, si non prius obligatas sibi probent, eam convenire minime possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <>
- 138
CJ.5.3.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 139
Si consentiente matre sua sponsus filiae tuae mancipia donavit et his acceptis in dotem non aestimatis in matrimonio post decessit, mater eademque heres eius pretium offerens restitutionem eorum improbe recusat. * diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae. * <>
- 140
CJ.5.3.15pr.: Imperator Constantinus
- 141
Cum veterum sententia displiceat, quae donationes in sponsam nuptiis quoque non secutis decrevit valere, ea, quae largiendi animo inter sponsos et sponsas iure celebrantur, redigi ad huiusmodi condiciones iubemus, ut, sive adfinitatis coeundae causa sive non ita, vel in potestate patris degentes vel ullo modo proprii iuris constituti tamquam futuri causa matrimonii aliquid sibi ipsi vel consensu parentum mutuo largiantur, si quidem sponsus vel parens eius sortiri noluerit uxorem, id quod ab eo donatum fuerit nec repetatur traditum est, si quid apud donatorem resedit, ad sponsam et heredes eius submotis ambagibus transferatur. * const. a. ad maximum pu. * <a 319 d. xvii k. nov. constantino a. v et licinio c. conss.>
- 142
CJ.5.3.15.1: Imperator Constantinus
- 143
Quod si sponsa vel is in cuius agit potestate causam non contrahendi matrimonii praebuerit, tunc sponso eiusque heredibus sine aliqua deminutione per condictionem aut per utilem in rem actionem redhibeantur. <a 319 d. xvii k. nov. constantino a. v et licinio c. conss.>
- 144
CJ.5.3.15.2: Imperator Constantinus
- 145
Quae similiter observari oportet et si ex parte sponsae in sponsum donatio facta sit. <a 319 d. xvii k. nov. constantino a. v et licinio c. conss.>
- 146
CJ.5.3.16pr.: Imperator Constantinus
- 147
Si ab sponso rebus sponsae donatis interveniente osculo ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, dimidiam partem rerum donatarum ad superstitem pertinere praecipimus, dimidiam ad defuncti vel defunctae heredes, cuiuslibet gradus sint et quocumque iure successerint, ut donatio stare pro parte media et solvi pro parte media videatur: osculo vero non interveniente, sive sponsus sive sponsa obierit, totam infirmari donationem et donatori sponso vel heredibus eius restitui. * const. a. ad tiberianum vic. hispaniarum. * <a 336 d. id. iul. constantinopoli nepotiano et facundo conss.>
- 148
CJ.5.3.16.1: Imperator Constantinus
- 149
Quod si sponsa interveniente vel non interveniente osculo donationis titulo ( quod raro accidit) fuerit aliquid sponso largita et ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, omni donatione infirmata ad donatricem sponsam sive eius successores donatarum rerum dominium transferatur. <a 336 d. id. iul. constantinopoli nepotiano et facundo conss.>
- 150
CJ.5.3.17: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 151
Minoribus aetate feminis etiam actorum testificatione in ante nuptias donatione ad eas facta omissa, si patris auxilio destitutae sint, iuste consulitur, ut firma donatio sit. * theodos. et valentin. aa. hierio pp. * <a 428 d. x k. mart. constantinopoli tauro et felice conss.>
- 152
CJ.5.3.18: Imperator Zeno
- 153
Si liberis ex priore matrimonio procreatis pater ad secundas migraverit nuptias vel non migraverit, nihil omnino filiis prioris coniugii ex donatione ante nuptias, quam ipse vel alius pro ipso uxori quondam eius matri communium liberorum donaverat, servare cogatur, quoniam et mater liberis ex priore matrimonio extantibus post secundas nuptias multoque amplius, si non fuerit alteri marito sociata, nihil isdem filiis ex dote, quam patri eorum ipsa vel alius pro ea obtulerit , servare compellitur. * zeno a. sebastiano pp. * <a 479 d. k. mai. zenone a. cons.>
- 154
CJ.5.3.19pr.: Imperator Justinus
- 155
Si constante matrimonio consilium augendae dotis inierit vel uxor forte vel eius nomine quilibet alius, nihilo minus marito quoque liceat seu pro marito cuilibet alii tanto donationem ante nuptias additamento maiorem facere, quanto dotis augetur titulus, nec obsit in huiusmodi munificentiis interdictas esse liberalitates tempore nuptiarum: indulgendum est namque consensui communi partium, ne, cum negetur augendae potestas donationis, dotis etiam pigrius constituatur augmentum. * iustinus a. archelao pp. * <a 527 ? >
- 156
CJ.5.3.19.1: Imperator Justinus
- 157
Idemque licere praecipimus etiam in his matrimoniis, in quibus interdum accidit ante nuptias quidem donationem nullam esse, solam vero dotem marito mulierem obtulisse, ut etiam tunc muliere dotem augente liceat marito quoque donationem in uxorem suam eiusdem quantitatis facere, quantum aucta dos continere dignoscitur: pactis videlicet de redhibitione vel retentione auctae dotis vel donationis, prout partes consenserint, pro iam statuto modo ineundis sive iniungendis veteribus pactis, quae initio nuptiarum de ante nuptias donatione et dote principaliter constituenda inita sunt. <a 527 ? >
- 158
CJ.5.3.19.2: Imperator Justinus
- 159
Iura etiam hypothecarum, quae in augenda dote vel donatione fuerint, ex eo tempore initium accipiant, ex quo eaedem hypothecae contractae sunt, et non ad prioris dotis vel ante nuptias donationis tempora referantur. <a 527 ? >
- 160
CJ.5.3.19.3: Imperator Justinus
- 161
Sed et si e contrario maritus et uxor ad deminuendam dotem et ante nuptias donationem consenserint, licere eis ad similitudinem deminutionis quae in dote fit etiam ante nuptias minuere donationem, ut pacta de amborum deminutionibus ineunda firma et legitima esse intellegantur: exceptis videlicet his casibus, in quibus aut maritus ex priore matrimonio liberos habens ad secundas migraverit nuptias, aut uxor similiter ex anteriore matrimonio liberis ei existentibus secundo marito se iunxerit. in hoc enim secundo matrimonio vel a parte mariti vel a parte mulieris vel ab utraque, si hoc etiam evenerit, interdictam esse deminutionem dotis et ante nuptias donationis, ne aliquid adversus filios prioris matrimonii machinari videatur, censemus. <a 527 ? >
- 162
CJ.5.3.20pr.: Imperator Justinianus
- 163
Cum multae nobis interpellationes factae sunt adversus maritos, qui decipiendo suas uxores faciebant donationes, quas ante nuptias antiquitas nominavit, insinuare autem eas actis intervenientibus supersedebant, ut ineffectae maneant et ipsi quidem commoda dotis lucrentur, uxores autem sine nuptiali remedio relinquantur, sancimus nomine prius emendato ita rem corrigi et non ante nuptias donationem eam vocari, sed propter nuptias donationem. * iust. a. iohanni pp. * <a 531533 >
- 164
CJ.5.3.20.1: Imperator Justinianus
- 165
Quare enim dotem quidem et constante matrimonio mulier marito dare conceditur, donationem autem marito nisi ante nuptias facere non permittitur? et quae huius rei differentia rationabilis potest inveniri, cum melius erat mulieribus propter fragilitatem sexus quam maribus subveniri? <a 531-533 >
- 166
CJ.5.3.20.2: Imperator Justinianus
- 167
Sicut enim dos propter nuptias fit et sine nuptiis quidem nulla dos intellegitur , sine dote autem nuptiae possunt celebrari, ita et in donationibus, quas mariti faciunt vel pro his alii, debet esse aperta licentia et constante matrimonio talem donationem facere, quae quasi antipherna possit intellegi et non simplex donatio. ideo enim et antiqui iuris conditores inter donationes etiam dotes connumerant. <a 531-533 >
- 168
CJ.5.3.20.3: Imperator Justinianus
- 169
Si igitur et nomine et substantia nihil distat a dote ante nuptias donatio, quare non etiam ea simili modo et matrimonio contracto dabitur? <a 531-533 >
- 170
CJ.5.3.20.4: Imperator Justinianus
- 171
Sancimus itaque omnes licentiam habere sive priusquam matrimonia contraxerint sive postea donationes mulieribus dare propter dotis dationem, ut non simplices donationes intellegantur, sed propter dotem et propter nuptias factae. simplices etenim donationes non propter nuptias fiunt, sed propter nuptias vetitae sunt: et propter alias causas et libidinem forsitan vel unius partis egestatem, non propter ipsam nuptiarum adfectionem efficiuntur. <a 531-533 >
- 172
CJ.5.3.20.5: Imperator Justinianus
- 173
Si igitur dote iam praestita maritus nulla ante nuptias facta donatione donare mulieri res maluerit, ita tamen, ut dotis quantitatem non excedant, et hoc ipsum significaverit, quod non simplicem faciat donationem, sed propter dotem iam conscriptam et ipse ad donationem venerit, licebit ei hoc facere et supponatur pactis dotalibus huiusmodi donatio. et si quidem hoc fuerit specialiter expressum, pacta conventa servari oportet. <a 531-533 >
- 174
CJ.5.3.20.6: Imperator Justinianus
- 175
Sin autem donatio quidem talis facta sit, utpote autem dotali instrumento antecedente nulla pacta tali donationi post nuptias inserantur, re ipsa videatur esse hoc pactum, et secundum dotales conventiones intellegantur et in tali donatione pacta fuisse conventa, ut aequis passibus utraque ambulet tam dos quam donatio. <a 531-533 >
- 176
CJ.5.3.20.7: Imperator Justinianus
- 177
Ita tamen, ut leoniana constitutio, quae super exaequatione pactionum loquitur non in quantitate, sed in partibus, maneat in his casibus intacta, et non solum ea immutilata custodiatur, sed etiam nostra, quam de interpretatione eius fecimus ambiguitatem eius tollentes: disparibus etenim pactionibus factis maiorem lucri partem ad minorem deducendam esse censemus, ut eodem modo uterque minorem partem lucretur. <a 531-533 >
- 178
CJ.5.3.20.8: Imperator Justinianus
- 179
Similique modo si facta quidem fuerit talis donatio, quae antea quidem ante nuptias vocabatur, nunc autem propter nuptias, non autem ante nuptias fuerit actis intervenientibus insinuata, licebit et constante matrimonio eam insinuare, nullo obstaculo penitus ex nuptiarum interventu faciendo: si enim fieri eas post nuptias concedatur, multo magis insinuari. <a 531-533 >
- 180
CJ.5.3.20.9: Imperator Justinianus
- 181
Similique modo et ea constitutio, quam pro augendis tam dotibus quam ante nuptias donationibus fecimus, intacta illabataque conservetur: omnibus videlicet, quae de simplicibus donationibus inter maritum et uxorem constante matrimonio vel a veteribus vel a nobis statuta sunt, in suo robore duraturis. <a 531-533 >
- 182
CJ.5.4.0. De nuptiis.
- 183
CJ.5.4.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 184
Cum de nuptiis puellae quaeritur nec inter tutorem et matrem et propinquos de eligendo futuro marito convenit, arbitrium praesidis provinciae necessarium est. * sev. et ant. aa. potito. * <a 199 d. non. mai. anullino et frontone conss.>
- 185
CJ.5.4.2: Imperatores Severus, Antoninus
- 186
Si nuptiis pater tuus consensit, nihil oberit, quod instrumento ad matrimonium pertinenti subscripsit. * sev. et ant. aa. trophimae. * <>
- 187
CJ.5.4.3: Imperatores Severus, Antoninus
- 188
Libertum, qui patronam seu patroni filiam vel coniugem vel neptem vel proneptem uxorem ducere ausus est, apud competentem iudicem accusare poteris moribus temporum meorum congruentem sententiam daturum, quae huiusmodi coniunctiones odiosas esse merito duxerunt. * sev. et ant. aa. valeriae. * <a 196 id. nov. dextro ii et prisco conss.>
- 189
CJ.5.4.4: Imperator Alexander Severus
- 190
Liberi concubinas parentum suorum uxores ducere non possunt, quia minus religiosam et probabilem rem facere videntur. qui si contra hoc fecerint, crimen stupri committunt. * alex. a. perpetuo. * <a 228 iii id. april. modesto et probo conss.>
- 191
CJ.5.4.5: Imperator Alexander Severus
- 192
Si, ut proponis, pater quondam mariti tui, in cuius fuit potestate, cognitis nuptiis vestris non contradixit, vereri non debes, nepotem suum ne non agnoscat. * alex. a. maximae. * <>
- 193
CJ.5.4.6: Imperator Gordianus
- 194
Etsi contra mandata principum contractum sit in provincia consentiente muliere matrimonium, tamen post depositum officium si in eadem voluntate perseveraverit, iustae nuptiae efficiuntur: et ideo postea liberos susceptos natosque ex iusto matrimonio legitimos esse responsum viri prudentissimi pauli declarat. * gord. a. valeriae. * <a 239 xii k. sept. gordiano a. et avoila conss.>
- 195
CJ.5.4.7: Imperator Gordianus
- 196
Si, ut proponis, post querellam de marito a filia ad te delatam dissociatum est matrimonium nec te consentiente ad eundem regressa est, minus legitima coniunctio est cessante patris voluntate, in cuius est potestate: atque ideo non paenitente filia petitionem dotis repetere non prohiberis. * gord. a. apro. * <a 240 pp. iiii k. nov. sabino et venusto conss.>
- 197
CJ.5.4.8: Imperator Gordianus
- 198
In copulandis nuptiis nec curatoris, qui solam rei familiaris sustinet administrationem, nec cognatorum vel adfinium ulla auctoritas potest intervenire, sed spectanda est eius voluntas, de cuius coniunctione tractatur. * gord. a. romano. * <a 241 d. v k. mart. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
- 199
CJ.5.4.9: Imperator probus
- 200
Si vicinis vel aliis scientibus uxorem liberorum procreandorum causa domi habuisti et ex eo matrimonio filia suscepta est, quamvis neque nuptiales tabulae neque ad natam filiam pertinentes factae sunt, non ideo minus veritas matrimonii aut susceptae filiae suam habet potestatem. * probus a. fortunato. * <>
← Previous · Next → — showing 101–200 of 1,860
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.