Codex4
- 401
CJ.4.20.12: Imperatores Honorius, Theodosius
- 402
Libertorum adversus patronos illicitas atque improbas voces poenae obiectione praecludimus atque ita, ut non modo sponte prodire non audeant, sed nec vocati quidem in iudicium venire cogantur. * honor. et theodos. aa. * <a 423 d. iiii id. aug. ravennae mariniano et asclepiodoto conss.>
- 403
CJ.4.20.14: Imperator Zeno
- 404
Nullum penitus, cum semel ad iudicem quemlibet, licet non suum, dicendi gratia testimonii fuerit ingressus, armatam forte militiam vel quamlibet aliam fori praescriptionem ad evadendum iudicis motum, quem vel testimonii verborum improbitas vel rei qualitas flagitaverit, posse praetendere praecipimus, sed omnes, qui in civili scilicet causa suum praebeant testimonium, separato et tamquam ante iudicium interim deposito exceptionis fori privilegio huiusmodi praesidio denudatos, ita iudicantis intrare secretum, ut, quodcumque aures eius offenderit, non dubitent sibimet formidandum: data cunctis iudicibus absque ullo praescriptionis obstaculo ( sicut saepe dictum est) testes, quorum voces falsitate vel fraude non carere perspexerint, pro qualitate videlicet delicti animadvertendi licentia. * zeno a. arcadio pp. * <a 486 d. xii k. iun. constantinopoli longino cons.>
- 405
CJ.4.20.17pr.: Imperator Justinianus
- 406
Si quis testibus usus fuerit idemque testes adversus eum in alia lite producantur, non licebit ei personas eorum excipere, nisi ostenderit inimicitias inter se et illos postea emersas fuisse, ex quibus testes repelli leges praecipiunt: non adimenda scilicet ei licentia ex ipsis depositionibus testimonium eorum arguere. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. ii cons.>
- 407
CJ.4.20.17.1: Imperator Justinianus
- 408
Sed et si liquidis probationibus datione vel promissione pecuniarum eos corruptos esse ostenderit, eam etiam adlegationem integram ei servari praecipimus. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. ii cons.>
- 409
CJ.4.20.18pr.: Imperator Justinianus
- 410
Testium facilitatem, per quos multa veritati contraria perpetrantur, prout possibile est, resecantes omnibus praedicimus, qui in scriptis a se debita rettulerunt, quod non facile audientur, si dicant omnis debiti vel partis solutionem sine scriptis fecisse velintque viles et forsitan redemptos testes super huiusmodi solutione producere, nisi quinque testes idonei et summae atque integrae opinionis praesto fuerint solutioni celebratae hique cum sacramenti religione deposuerint sub praesentia sua debitum esse solutum, ut scientes omnes ita ea statuta esse non aliter debitum vel partem eius persolvant, nisi vel securitatem in scriptis capiant vel observaverint praefatam testium probationem: his scilicet, qui iam sine scriptis debitum vel partem eius solverunt, praesenti sanctione merito excipiendis. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iusti niano pp. a ii cons.>
- 411
CJ.4.20.18.1: Imperator Justinianus
- 412
Sin vero facta quidem securitas sit, fortuito vero casu vel incendii vel naufragii vel alterius infortunii perempta, tunc liceat his qui hoc perpessi sunt causam peremptionis probantibus etiam debiti solutionem per testes probare damnumque ex amissione instrumenti effugere. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano pp. a ii cons.>
- 413
CJ.4.20.19pr.: Imperator Justinianus
- 414
Si quando invitos testes in pecuniariis causis ex nostra lege aliquis trahere maluerit, si quidem sua sponte fideiussionem suae personae sine damno praestare velint, hoc fieri, sin autem noluerint, non carcerali custodia detrudi, sed sacramento eos committi censemus. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>
- 415
CJ.4.20.19.1: Imperator Justinianus
- 416
Si enim pro toto litis certamine iuriiurando credendum esse testium putaverunt hi qui eos produxerunt, multo magis praesentiam suam testibus sacramento eorum credere debent. <a 530 d. xii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>
- 417
CJ.4.20.19.2: Imperator Justinianus
- 418
Sed cum oportet minime testes in huiusmodi casibus protelari et pro alienis commodis suas invenire difficultates, disponimus non amplius testes observare iudicies compelli, postquam fuerint admoniti, nisi tantum quindecim dies, intra quos iudices provideant, quatenus cognitionem suscipiant, in qua testes necessarii visi fuerint, ut omnimodo licentia eis concedatur et alterutra parte cessante et minime eos observare volente, si per exsecutores admoniti venire noluerint, testes accipere et alterutra parte praesente, quae eos introducit, testimonia eorum capere. <a 530 d. xii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>
- 419
CJ.4.20.19.3: Imperator Justinianus
- 420
His autem diebus effluentibus liceat quidem testibus decedere a iudice nullam habente licentiam eos, postquam afuerint, iterum retrahere: ipsum autem iudicem, si per eum steterit, quominus testimonium praestetur, parti laesae omnem iacturam pro huiusmodi causa illatam ex suis facultatibus resarcire. <a 530 d. xii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>
- 421
CJ.4.20.20: Imperator Justinianus
- 422
Cum apud compromissarios iudices testes fuissent producti, variatum erat, utrum deberet eorum depositionibus in iudicio litigator uti, an non esset audiendus. sancimus, si quidem in compromissis aliquid pro huiusmodi causa statutum est, hoc observari: sin autem nihil conventum est, in huiusmodi casibus, si quidem supersint testes, licentiam habere eum, contra quem depositiones eorum proferuntur , si eas recusaverit, concedere testes iterum adduci et non opponi eis, quod iam testimonium suum dederunt, vel, si hoc concedere minime maluerit, depositiones eorum quasi factas accipere, omni iure legitimo quod ei competit adversus eas servato: sin autem omnes ab hac luce subtracti sunt, tunc necessitatem ei imponi fide scripturae approbata, in qua depositiones eorum referuntur, eas quasi factas accipere. sin vero res permixtae fuerint et quidam ex his mortui alii vivent es, tunc in superstitum quidem testimonio eandem electionem servari litigatori, adversus quem testimonia proferuntur, in morientium autem personas depositiones eorum non esse respuendas: omni, secundum quod iam praediximus, adversus eas et testes iure legitimo, quod ei competit adversus quem proferuntur, integro reservato. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>
- 423
CJ.4.21.0. De fide instrumentorum et amissione eorum et antapochis faciendis et de his quae sine scriptura fieri possunt.
- 424
CJ.4.21.1: Imperator Antoninus
- 425
Debitores tuos quibuscumque rationibus debere tibi pecuniam si probaveris, ad solutionem compellet aditus praeses provinciae : nec oberit tibi amissio instrumentorum, si modo manifestis probationibus eos debitores esse apparuerit. * ant. a. septimiae marciae. * <a 213 pp. v id. sept. antonino a. iiii et balbino conss.>
- 426
CJ.4.21.2: Imperator Alexander Severus
- 427
Si uteris instrumento, de quo alius accusatus falsi victus est, et paratus es, si ita visum fuerit a quo pecuniam petis, eiusdem criminis te reum facere et discrimen periculi poenae legis corneliae subire, non oberit sententia, a qua nec is contra quem data est appellavit nec tu, qui tunc crimini non eras subiectus, appellare debuisti. * alex. a. maniliano. * <a 223 pp. iii k. oct. maximo ii et aeliano conss.>
- 428
CJ.4.21.3: Imperator Alexander Severus
- 429
Si adversarius tuus apud acta praesidis provinciae, cum fides instrumenti quod proferebat in dubium revocaretur non se usurum contestatus est, vereri non debes , ne ex ea scriptura, quam non esse veram etiam professione eius constitit, negotium denuo repetatur. * alex. a. aeliano. * <a 226 pp. iii non. mai. alexandro a. ii et Marcello conss.>
- 430
CJ.4.21.4: Imperator Gordianus
- 431
Illatae dispensatori pecuniae, si ob amissorum instrumentorum casum probatione defeceris, inspectio rationum fiscalium fidem demonstrabit. * gord. a. marciano. * <a 239 d. ii id. febr. gordiano a. et aviola conss.>
- 432
CJ.4.21.5: Imperator Gordianus
- 433
Sicut iniquum est instrumentis vi ignis extinctis debitores quantitatum debitarum renuere solutionem, ita non statim casum conquerentibus facile credendum est. intellegere itaque debetis non existentibus instrumentis vel aliis argumentis probare fidem precibus vestris adesse. * gord. a. aurelio prisco et marco mil. * <a 240 pp. iii k. iul. sabino ii et venusto conss.>
- 434
CJ.4.21.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 435
Statum tuum natali professione perdita mutilatum non esse certi iuris est. * diocl. et maxim. aa. luscidi. * <a 286 d. xiii k. febr. nicomediae maximo ii et aquilino conss.>
- 436
CJ.4.21.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 437
Si sollemnibus stipendiis honeste sacramento solutus es, licet super huiusmodi re instrumenta, ut dicis, facta perdita sunt, tamen, si aliis evidentibus probationibus veritas ostendi potest, veteranorum privilegia etiam te usurpare posse dubium non est. * diocl. et maxim. aa. zinimae. * <a 286 d. xv k. iun. maximo ii et aquilino conss.>
- 438
CJ.4.21.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 439
Si constiterit proprietatem possessionis de qua agitur apud vos esse, providebit iudex ex persona fructuarii nullum praeiudicium dominio comparari propter amissionem instrumentorum. * diocl. et maxim. aa. alexandrae. * <a 287 d. xv k. mart. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
- 440
CJ.4.21.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 441
Instrumentis etiam non intervenientibus semel divisio recte facta non habeatur irrita. * diocl. et maxim. aa. et cc. aristaeneto. * <a 293 pp. vi k. iul. aa. conss.>
- 442
CJ.4.21.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 443
Cum instrumentis etiam non intervenientibus venditio facta rata maneat, consequenter amissis etiam quae intercesserant non tolli substantiam veritatis placuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. victorino. * <a 294 d. viii k. nov. reginassi cc. conss.>
- 444
CJ.4.21.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 445
Emancipatione facta, etsi actorum tenor non existat, si tamen aliis indubiis probationibus vel ex personis vel ex instrumentorum incorrupta fide factam esse emancipationem probari possit, actorum interitu veritas convelli non solet. * diocl. et maxim. aa. et cc. theageni. * <a 294 d. iii id. nov. cc. conss.>
- 446
CJ.4.21.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 447
Non idcirco minus in vacuam inductus praedii donationis causa possessionem, quod eius facti praetermissum instrumentum adseveratur, hanc obtinere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc.Dionysiae. * <a 294 d. id. dec. nicomediae cc. conss.>
- 448
CJ.4.21.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 449
Apud eos, qui rem gestam ignoraverunt, amissorum instrumentorum habita testatio nihil ad probationem veritatis prodesse potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. leontio. * <a 294 d. xvi k. ian. nicomediae cc. conss.>
- 450
CJ.4.21.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 451
Scripturae diversae et fidem sibi invicem derogantes ab una eademque parte prolatae nihil firmitatis habere potuerunt. * diocl. et maxim. a. et c. ad severum com. hispaniarum. * <a 333 d. iiii non mai. constantinopoli dalmatio et zenophilo conss.>
- 452
CJ.4.21.15: Imperator Constantinus
- 453
In exercendis litibus eandem vim obtinent tam fides instrumentorum quam depositiones testium. * constant. a. ad pop. * <a 317 d. romae xii k. aug. gallicano et basso conss.>
- 454
CJ.4.21.17pr.: Imperator Justinianus
- 455
Contractus venditionum vel permutationum vel donationum, quas intimari non est necessarium, dationis etiam arrarum vel alterius cuiuscumque causae, illos tamen , quos in scriptis fieri placuit, transactionum etiam, quas instrumento recipi convenit, non aliter vires habere sancimus, nisi instrumenta in mundum recepta subscriptionibusque partium confirmata et, si per tabellionem conscribantur, etiam ab ipso completa et postremo a partibus absoluta sint, ut nulli liceat prius , quam haec ita processerint, vel a scheda conscripta, licet litteras unius partis vel ambarum habeat, vel ab ipso mundo, quod necdum est impletum et absolutum , aliquod ius sibi ex eodem contractu vel transactione vindicare: adeo ut nec i llud in huiusmodi venditionibus liceat dicere, quod pretio statuto necessitas venditori imponitur vel contractum venditionis perficere vel id quod emptoris interest ei persolvere. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
- 456
CJ.4.21.17.1: Imperator Justinianus
- 457
Quae tam in postea conficiendis instrumentis quam in his, quae iam scripta nondum autem absoluta sunt, locum habere praecipimus, nisi iam super his transactum sit vel iudicatum, quae retractari non possunt: exceptis emptionalibus tantum instrumentis iam vel in scheda vel in mundo conscriptis, ad quae praesentem sanctionem non extendimus, sed prisca iura in his tenere concedimus. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
- 458
CJ.4.21.17.2: Imperator Justinianus
- 459
Illud etiam adicientes, ut et in posterum, si quae arrae super facienda emptione cuiuscumque rei datae sunt sive in scriptis sive sine scriptis, licet non sit specialiter adiectum, quid super isdem arris non procedente contractu fieri oporteat, tamen et qui vendere pollicitus est, venditionem recusans in duplum eas reddere cogatur, et qui emere pactus est, ab emptione recedens datis a se arris cadat, repetitione earum deneganda. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
- 460
CJ.4.21.18: Imperator Justinianus
- 461
Iudices sive in hac inclita urbe sive in provinciis ea quae disposuimus ( ut possint, si hoc perspexerint, occasione testium in aliis locis degentium litigantes vel procuratores eorum ibi destinare, ut depositionibus, sub utriusque partis praesentia factis res ad eos referatur) etiam in illis servare volumus, qui prolatis instrumentis fidem adhibere exiguntur, ut, si poposcerint in aliis locis id eis facere permitti et hoc iuste peti iudex invenerit, similis proferatur sententia, ut, postquam in locis opportunis fides instrumento data vel minus data fuerit, referatur negotium ad priorem iudicem. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viii id. april. decio vc. cons.>
- 462
CJ.4.21.19pr.: Imperator Justinianus
- 463
Plures, apochis vel redituum vel usurarum perceptis, si quando super his fuerit dubitatio exorta, eas habere negando ius agentium faciunt vacillare, cum coloni ad dominum certantes et sibi iniquam forte libertatem vindicantes vel debitores creditoribus suis temporalem praescriptionem opponere cupientes ad easdem infitiationes perveniunt. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. xii k. oct. chalcedone decio vc. cons.>
- 464
CJ.4.21.19.1: Imperator Justinianus
- 465
Quod resecantes iubemus, ut in praefatis casibus vel aliis privatis similibus , si voluerit is qui apocham conscripsit vel exemplar cum subscriptione eius qui apocham suscepit ab eo accipere vel antapocham suscipere, omnis ei licentia hoc facere concedatur: necessitate imponenda apochae susceptori antapocham reddere, ita tamen, ut si hoc is qui apocham conscribit facere neglexerit vel non curaverit, nullum ei praeiudicium ex eo, quod antapocham non recepit, generetur, cum hoc, quod pro quibusdam introductum est, inferre eis iacturam minime rationi convenit aequitatis. <a 529 d. xii k. oct. chalcedone decio vc. cons.>
- 466
CJ.4.21.20pr.: Imperator Justinianus
- 467
Comparationes litterarum ex chirographis fieri et aliis instrumentis, quae non sunt publice confecta, satis abundeque occasionem criminis falsitatis dare et in iudiciis et in contractibus manifestum est. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xiiii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>
- 468
CJ.4.21.20.1: Imperator Justinianus
- 469
Ideoque sancimus non licere comparationes litterarum ex chirographis fieri, nisi trium testium habuerint subscriptiones et prius litteris eorum fides imponatur vel ex ipsis hoc deponentibus ( sive cunctis sive omnimodo duobus ex his) sive comparatione litterarum testium procedente, et tunc ex huiusmodi chartula iam probata comparatio fiat. <a 530 d. xiiii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>
- 470
CJ.4.21.20.2: Imperator Justinianus
- 471
Aliter etenim fieri comparationem nullo concedimus modo, licet in semet ipsum aliquis chartam conscriptam proferat, sed tantummodo vel ex forensibus vel publicis instrumentis vel ex huiusmodi chirographis quae enumeravimus comparatione trutinanda. <a 530 d. xiiii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>
- 472
CJ.4.21.20.3: Imperator Justinianus
- 473
Omnes autem comparationes non aliter fieri concedimus, nisi iuramento antea praestito ab his qui comparationes faciunt fuerit adfirmatum, quod neque lucri causa neque inimicitiis neque gratia tenti huiusmodi faciunt comparationem. <a 530 d. xiiii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>
- 474
CJ.4.21.20.4: Imperator Justinianus
- 475
Et hoc observari tam in omnibus sacris scriniis nostris quam in apparitione omnis sublimissimae praefecturae nec non magisteriae potestatis ceterisque omnibus iudiciis, quae in orbe nostro constituta sunt, his omnibus in posterum observandis. comparationes etenim iam antea factas retractari extra periculum minime est. <a 530 d. xiiii k. april. constantinopoli lampadio et oresta vv. cc. conss.>
- 476
CJ.4.21.21pr.: Imperator Justinianus
- 477
Cum quidam instrumentum protulerit vel aliam chartulam eique fidem imposuerit, postea autem persona, contra quam ista chartula vel instrumentum prolatum est, quasi falsum hoc constitutum redarguere niteretur, ne diutius dubitetur, utrum necessitatem ei qui protulit imponi oporteret repetita vice hoc proferre, an sufficiat ei fides iam pridem approbata, sancimus, si aliquid tali eveniat, eum, qui petit eam chartam iterum proferri, prius sacramentum praestare, quod existimans se posse falsum redarguere quod prolatum est ad huius modi venit petitionem. quid enim, si, cum nosset deperditam esse chartam vel forte concrematam vel alio modo diminutam, hanc requiri adsimulans et ad difficultatem productionis r espiciens huiusmodi facit petitionem? * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. v k. mart. lampadio et oresta vv. cc. conss.>
- 478
CJ.4.21.21.1: Imperator Justinianus
- 479
Et postquam hoc ab actore vel petitore fuerit iuratum et inscriptionum pagina apud competentem iudicem deposita, tunc necessitatem imponi ei, qui protulit chartam de qua quaeritur, iterum eam apud iudicem criminis proferre, quatenus possit apud eum crimen falsitatis ventilari. <a 530 d. v k. mart. lampadio et oresta vv. cc. conss.>
- 480
CJ.4.21.21.2: Imperator Justinianus
- 481
Sin autem dicat non esse sibi possibile eam ostendere, quia per fortuitos casus huiusmodi copia ei abrepta est, tunc subeat sacramentum, quod neque habet eandem chartulam neque alii eam dedit nec apud alium voluntate eius constituta est nec dolo malo fecit, quominus ea appareat, sed re vera ipsa chartula sine omni dolo deperdita est et productio eius sibi impossibilis est: et si tale subeat sacramentum, ab huiusmodi necessitate eum relaxari. <a 530 d. v k. mart. lampadio et oresta vv. cc. conss.>
- 482
CJ.4.21.21.3: Imperator Justinianus
- 483
Quod si praedictum iusiurandum subire minime maluerit, tunc quasi falsa chartula nullas habeat vires adversus eum, contra quem prolata est, sed sit penitus vacuata: neque enim ulterius poenam produci contra eos qui non iuraverunt volumus, cum forsitan quidam subtili reverentia tenti nec verum sacramentum praestare patiuntur. <a 530 d. v k. mart. lampadio et oresta vv. cc. conss.>
- 484
CJ.4.21.21.4: Imperator Justinianus
- 485
Eandem autem copiam ei praestamus, donec causa apud iudicem ventilatur. si enim iam plenissimum finem accepit et neque per appellationem suspensa est neque per solitam retractationem adhuc lis vivere speratur, tunc satis durum est huiusmodi querellae indulgeri, ne in infinitum causae retractentur et sopita iam negotia per huiusmodi viam iterum aperiantur et contrarium aliquid nostro eveniat proposito. <a 530 d. v k. mart. lampadio et oresta vv. cc. conss.>
- 486
CJ.4.22.0. Plus valere quod agitur quam quod simulate concipitur.
- 487
CJ.4.22.1: Imperatores valer., gallien.
- 488
In contractibus rei veritas potius quam scriptura prospici debet. * valer. et gallien. aa. rufino. * <a 259 pp. iii k. iun. aemiliano et basso conss.>
- 489
CJ.4.22.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 490
Acta simulata, velut non ipse, sed eius uxor comparaverit, veritatis substantiam mutare non possunt. quaestio itaque facti per praesidem examinabitur provinciae. * diocl. et maxim. aa. et cc. soteri. * <a 294 d. x k. mai. cc. conss.>
- 491
CJ.4.22.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 492
Emptione pignoris causa facta non quod scriptum, sed quod gestum est inspicitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. marinae. * <a 294 d. k. mai. sirmi cc. conss.>
- 493
CJ.4.22.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 494
Si quis gestum a se fecerit alium egisse scribi, plus actum quam scriptum valet. * diocl. et maxim. aa. et cc. decio. * <a 294 d. viii k. dec. cc. conss.>
- 495
CJ.4.22.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 496
Si falsum instrumentum emptionis conscriptum tibi, velut locationis quam fieri mandaveras, subscribere, te non relecto, sed fidem habente, suasit, neutrum contractum in utroque alterutrius consensu deficiente constitisse procul dubio est. * diocl. et maxim. aa. et cc. victori. * <a 294 d. xiii k. ian. cc. conss.>
- 497
CJ.4.23.0. De commodato.
- 498
CJ.4.23.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 499
Ea quidem, quae vi maiore auferuntur, detrimento eorum quibus res commodantur imputari non solent. sed cum is, qui a te commodari sibi bovem postulabat, hostilis incursionis contemplatione periculum amissionis ac fortunam futuri damni in se suscepisse proponatur, praeses provinciae, si probaveris eum indemnitatem tibi promisisse, placitum conventionis implere eum compellet. * diocl. et maxim. aa. et cc. sisolae. * <a 290 vel 293 d. vi k. iun. ipsis aa. conss.>
- 500
CJ.4.23.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
← Previous · Next → — showing 401–500 of 1,553
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.