Codex4
- 201
Dissolutae quantitatis retentum instrumentum inefficax penes creditorem remanere et ideo per condictionem reddi oportere non est iuris ambigui. * diocl. et maxim. aa. et cc. scylacio. * <a 293 s. iii non. april. aa. conss.>
- 202
CJ.4.9.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 203
Mala fide possidens de proprietate victus extantibus fructibus vindicatione, consumptis vero condictione conventus horum restitutioni parere compellitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. galatiae. * <a 294 s. vi id. febr. cc. conss.>
- 204
CJ.4.9.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 205
Si non est numeratum, quod velut acceptum te sumpsisse mutuo scripsisti, et necdum transisse tempus statutum vel intra hunc diem habitam contestationem monstrando reddi cautionem praesidali notione postulare potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 294 d. xvii k. ian. cc. conss.>
- 206
CJ.4.10.0. De obligationibus et actionibus.
- 207
CJ.4.10.1: Imperator Gordianus
- 208
Data certae pecuniae quantitate ei cuius meministi in vicem debiti actiones tibi adversus debitorem, pro quo solvisti, dicis esse mandatas et, antequam eo nomine litem contestareris, sine herede creditorem fati munus implesse proponis. quae si ita sunt, utilis actio tibi competit. * gord. a. valeriae. * <a 242 pp. v k. mai. attico et praetextato conss.>
- 209
CJ.4.10.2: Imperatores valer., gallien.
- 210
Nominibus in dotem datis, quamvis nec delegatio praecesserit nec litis contestatio subsecuta sit, utilem tamen marito actionem ad similitudinem eius qui nomen emerit dari oportere saepe rescriptum est. * valer. et gallien. aa. celso. * <a 260 pp. xiiii k. febr. saeculari ii et donato conss.>
- 211
CJ.4.10.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 212
Ob causas proprii debiti locatoris conveniri colonos pensionibus ex placito satisfacientes perquam iniuriosum est. * diocl. et maxim. aa. rusticiano. * <a 286 pp. prid. k. iun. tiberiade maximo ii et aquilino conss.>
- 213
CJ.4.10.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 214
Bonam fidem in contractibus considerari aequum est. * diocl. et maxim. aa. liciniae. * <a 290 pp. non. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>
- 215
CJ.4.10.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 216
Sicut initio libera potestas unicuique est habendi vel non habendi contractus, ita renuntiare semel constitutae obligationi adversario non consentiente minime potest. quapropter intellegere debetis voluntariae obligationi semel vos nexos ab hac non consentiente altera parte, cuius precibus fecistis mentionem, minime posse discedere. * diocl. et maxim. aa. et cc. camerino et marciano. * <a 293 d. non. april. byzantii aa. conss.>
- 217
CJ.4.10.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 218
Si in solutum nomen debitoris sui tibi debitor dedit tuus ac te in rem tuam procuratorem fecit, pignora, quae specialiter vel generaliter habes obligata, persequere. quod si ab his, quibus fuerant obligata, cum potiores erant, distracta probentur, ab emptoribus avocari non posse perspicis. * diocl. et maxim. aa. et cc. maurico. * <a 293 d. viiii k. iul. sirmi aa. conss.>
- 219
CJ.4.10.7pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 220
Si a creditore nomen comparasti, ea pignora, quae venditor nomiminis( !) consequi posset, apud praesidem provinciae vindica. nam si debitum ex eius persona res obligatas tenentes non transferant, iure communi pignora distrahere non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. euelpisto. * <a 293 s. iii k. ian. sirmi aa. conss.>
- 221
CJ.4.10.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 222
Sane si creditoribus in ordine pignorum antecedentibus venumdantibus qui possident comparaverunt vel longi temporis praescriptione muniti perhibentur, pignorum distrahendorum te non habere facultatem perspicis. <a 293 s. iii k. ian. sirmi aa. conss.>
- 223
CJ.4.10.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 224
Si quidem donationis causa ei, quem adfectione patris te dilexisse proponis, tuam accipere pecuniam permisisti, et hanc tuam liberalitatem remunerans te a procuratore suo aliam pecuniam sumere praecepit, rebusque humanis ante perceptionem fuit exemptus, nec quod dederas recuperare, cum perfectam habuit donationem, nec quod tibi dari mandaverat, necdum tibi traditum petere potes a procuratore. quod si mutuo dedisti nec a delegato dari novandi causa stipulatus es, successores eius solutioni parere compellentur. * diocl. et maxim. aa. et cc. crescentioni. * <a 294 s. xiii k. febr. sirmi cc. conss.>
- 225
CJ.4.10.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 226
Negantes debitores non oportet armata vi terreri: sed petitore quidem non implente suam intentionem vel exceptione submoto absolvi, convictos autem condemnari ac iuris remediis ad solutionem urgueri convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. glyconi. * <a 294 d. id. febr. cc. conss.>
- 227
CJ.4.10.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 228
Adversus debitorem electis pignoribus personalis actio non tollitur, sed eo, quod de pretio servari potuit, in debitum computato de residuo manet integra. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufino. * <a 294 d. iii non. april. cc. conss.>
- 229
CJ.4.10.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 230
Nimia credulitate circumventa es, quia, quod colonis in rem suam mutuo dedisti, a domino praedii postulare posse credidisti: nec ad eum obligandum actorum ipsius adiuvat te praesentia. * diocl. et maxim. aa. et cc. paulae. * <a 294 d. viii k. aug. cc. conss.>
- 231
CJ.4.10.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 232
Ob aes alienum servire liberos creditoribus iura compelli non patiuntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. iovino. * <a 294 d. xiii k. nov. cc. conss.>
- 233
CJ.4.10.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 234
Eum, cui mutuam dedisti pecuniam, ad solutionem urguere competenti debes actione. nam adversus negotiatores, quos ex mercibus pecunias abstulisse tuo debitori proponis, nullam habes actionem. * diocl. et maxim. aa. et cc. barsimio. * <a 294 d. xi k. april. cc. conss.>
- 235
CJ.4.10.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 236
Est in arbitrio vestro, personali debitoris heredes actione, an eum, qui ab his distracta sibique tradita pignora tenet, in rem serviana, si non longi temporis praescriptione munitus sit, an utrosque conveniatis. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermodoto et nicomacho. * <a 294 d. v k. dec. nicomediae cc. conss.>
- 237
CJ.4.11.0. Ut actiones et ab herede et contra heredem incipiant.
- 238
CJ.4.11.1pr.: Imperator Justinianus
- 239
Cum et stipulationes et legata et alios contractus post mortem compositos antiquitas quidem respuebat, nos autem pro communi hominum utilitate recepimus, consentaneum erat etiam illam regulam, qua vetustas utebatur, more humano emendare. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 240
CJ.4.11.1.1: Imperator Justinianus
- 241
Ab heredibus enim incipere actiones vel contra heredes veteres non concedebant contemplatione stipulationum ceterarumque causarum post mortem conceptarum. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 242
CJ.4.11.1.2: Imperator Justinianus
- 243
Sed nobis necesse est, ne prioris vitii materiam relinquamus, et ipsam regulam e medio tollere, ut liceat et ab heredibus et contra heredes incipere actiones et obligationes, ne propter nimiam subtilitatem verborum latitudo voluntatis contrahentium impediatur. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 244
CJ.4.12.0. Ne uxor pro marito vel maritus pro uxore vel mater pro filio conveniatur.
- 245
CJ.4.12.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 246
Frustra disputas de contractibus cum marito tuo habitis, utrumne iure steterit an minime, cum tibi sufficiat, si proprio nomine nullum contractum habuisti, quominus pro marito tuo conveniri possis, quod nec, si sponte pro eo intercessisses, quicquam a te propter senatus consultum exigi iure potuisset. * diocl. et maxim. aa. asclepiodotae. * <a 287 d. prid. id. april. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
- 247
CJ.4.12.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 248
Ob maritorum culpam uxores inquietari leges uetant. proinde rationalis noster, si res quae a fisco occupatae sunt dominii tui esse probaveris, ius publicum sequetur. * diocl. et maxim. aa. terentiae. * <a 287 d. iii non. sept. diocletiano et maximiano aa. conss.>
- 249
CJ.4.12.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 250
Cum te possessiones non in dotem pro filia tua dedisse, sed ad sustentandam eam extra dotis causam filiae tuae praedia adsignasse proponas, civilium munerum vel onerum municipalium obtentu ex persona mariti eius, quomodo matres ex persona filiorum interpellari non possunt, cum neque maritum pro uxoris obligatione conveniri posse constat, nisi ipse pro ea se obnoxium fecit. certissimum enim est ex alterius contractu neminem obligari. * diocl. et maxim. aa. et cc. carpophoro. * <a 293 iii id. sept. sirmi aa. conss.>
- 251
CJ.4.12.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 252
Cum te ideo ex persona filii tui commemores conveniri, quod pro debitis eius aliquid intulisse videaris, defensionibus tuis uti apud eum, cuius super ea re notio est, minime prohiberis, ut is ad solutionem alieni debiti urgueri te non patiatur. * diocl. et maxim. aa.Et cc. philoterae. * <a 301 d. x k. sept. titiano et nepotiano conss.>
- 253
CJ.4.13.0. Ne filius pro patre vel pater pro filio emancipato vel libertus pro patrono conveniatur.
- 254
CJ.4.13.1pr.: Imperator Gordianus
- 255
Neque ex eius filii persona, qui, cum sui iuris esset, mutuam pecuniam accepit, pater eius, si non fidem suam obstrinxit, conveniri potest, neque ex eius quem in potestate habet, si sine eius iussu contractum est neque contra senatus consultum macedonianum mutua data est, amplius dumtaxat de peculio actionem sustinere cogitur. * gord. a. candido mil. * <a 238 pp. iii non. oct. pio et pontiano conss.>
- 256
CJ.4.13.1.1: Imperator Gordianus
- 257
Quapropter pater quoque tuus, si ei pecunia a creditore fratris tui extorta est, ob quam reddendam non tenebatur, praesidis provinciae auctoritate eam recuperabit. <a 238 pp. iii non. oct. pio et pontiano conss.>
- 258
CJ.4.13.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 259
Ne contra iuris auctoritatem ab eo, qui patrem vestrum, a quo emancipatos vos dicitis, ad munus civile devocaverat, inquietemini, praeses provinciae providebit. * diocl. et maxim. aa. neoterio et eutolmio. * <a 286 d. viii k. febr. maximo ii et aquilino conss.>
- 260
CJ.4.13.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 261
Si filius familias invito patre decurio creatus fuerit, pro eo patrem inquietari non posse iure manifestissimo cautum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. theogeni. * <a 294 s. x k. mai. sirmi cc. conss. >
- 262
CJ.4.13.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 263
Patris nomine superstitis filium nec munerum civilium nec debiti causa personali posse conveniri constat actione. * diocl. et maxim. aa. et cc. achaeo. * <a 294 s. xii k. mart. sirmi cc. conss.>
- 264
CJ.4.13.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 265
Ex patroni vel domini contractu liberti vel servi conveniri non possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. lampetio. * <a 294 s. iii id. april. cc. conss.>
- 266
CJ.4.14.0. An servus ex suo facto post manumissionem teneatur.
- 267
CJ.4.14.1: Imperator Severus
- 268
Quamvis cum statulibero contraxeris, tamen ex ante gesto te non habere cum eo post impletam condicionem libertatis actionem scire debes. * sev. a. ioviano. * <a 196 pp. iiii id. dec. dextro ii et prisco conss.>
- 269
CJ.4.14.2: Imperator Antoninus
- 270
Creditoribus tuis, qui tibi in servitute pecuniam crediderunt, nulla adversus te actio competit, maxime cum peculium tibi non esse legatum proponas. * ant. a. baetico. * <a 215 pp. iii k. sept. laeto ii et cereale conss.>
- 271
CJ.4.14.3: Imperator Alexander Severus
- 272
Promissae tibi pecuniae a servo tuo, ut eum manumitteres, si, posteaquam manumisisti, stipulatus ab eo non es, adversus eum petitionem per in factum actionem habes. * alex. a. aurelio herodi. * <a 222 pp. id sept. alexandro a. cons.>
- 273
CJ.4.14.4: Imperator Gordianus
- 274
Licet servitutis tempore quae pecuniam matris tuae subripuisse dicitur, ob eiusmodi admissum conveniri non poterat, ad libertatem tamen perducta ( nam caput noxa sequitur) furti actione tenetur. * gord. a. heroni. * <a 238 pp. id. sept. pio et pontiano conss.>
- 275
CJ.4.14.5: Imperator Gordianus
- 276
Si, ut adlegas, antequam a domina manumittereris, fundos eius coluisti posteaque adempto peculio libertate donatus es, ob reliqua, si qua pridem contracta sunt, res bonorum, quas postea propriis laboribus quaesisti, inquietari minime possunt. * gord. a. chresto. * <a 243 pp. xvi k. dec. arriano et papo conss.>
- 277
CJ.4.14.6pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 278
Sive servi sunt ii, quorum precibus fecisti mentionem, domi eos conveni, quia inter dominos ac servos iudicium constare nullum potest: sive post delictum manumissi sunt, ex antecedentibus post datam libertatem eos nulla ratio iuris a dominis quondam conveniri patitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. feliciano. * <a 293 d. ii id. april. byzantio aa. conss.>
- 279
CJ.4.14.6.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 280
Sane si post manumissionem quid illicite commiserunt, hoc apud praesidem provinciae argue accepturus ex iure sententiam. <a 293 d. ii id. april. byzantio aa. conss.>
- 281
CJ.4.15.0. Quando fiscus vel privatus debitoris sui debitores exigere potest.
- 282
CJ.4.15.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 283
Propter aes alienum pupilli res tutoris, qui nihil ex bonis eius tenet, pignori capi non oportet. * sev. et ant. aa. valeriano. * <a 197 pp. xi k. iun. laterano et rufino conss.>
- 284
CJ.4.15.2: Imperator Antoninus
- 285
Si in causa iudicati valentis, quem tibi condemnatum esse proponis, nihil est, quod sine quaestione pignoris loco capi et distrahi possit, debitores eius conventi ad solutionem auctoritate praesidis provinciae compelluntur. * ant. a. marco. * <a 205 d. vi non. april. geta cons.>
- 286
CJ.4.15.3: Imperator Gordianus
- 287
Si debitum non infitiantur hi, quos obnoxios debitoribus fisci esse proponis, potest videri non esse iniquum quod desideras, ut ad solutionem per officium procuratoris compellantur. nam si quaestio aliqua refertur, id concedi non oportere et ipse perspicis. * gord. a. primiano. * <a 240 pp. vi k. febr. sabino ii et venusto conss.>
- 288
CJ.4.15.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 289
Non prius ad eos, qui debitoribus fisci nostri sunt obligati, actionem fiscalem extendi oportere, nisi patuerit principales reos idoneos non esse, certissimi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. zosimo. * <a 293 s. xii k. mai. aa. conss.>
- 290
CJ.4.15.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 291
In solutum nomine dato non aliter nisi mandatis actionibus ex persona sui debitoris adversus eius debitores creditor experiri potest. suo autem nomine utili actione recte utetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. nanidiae. * <a 294 d. k. ian. cc. conss.>
- 292
CJ.4.16.0. De actionibus hereditariis.
- 293
CJ.4.16.1: Imperator Gordianus
- 294
Pecuniam, quam tibi a matre debitam fuisse dicis, ab heredibus eius coheredibus tuis pro parte tibi competenti petere debes. sed et res, si quae tibi ob idem debitum obligatae sunt, persequi non prohiberis. * gord. a. hermeroti. * <a 241 pp. xi k. mart. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
- 295
CJ.4.16.2: Imperator dec.
- 296
Pro hereditariis partibus heredes onera hereditaria agnoscere etiam in fisci rationibus placuit, nisi intercedat pignus vel hypotheca: tunc enim possessor obligatae rei conveniendus est. * dec. a. telemachae. * <a 249 pp. xiiii k. nov. aemiliano et aquilino conss.>
- 297
CJ.4.16.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 298
Heredem mariti quondam tui de dote reddenda tibi conveni: personalem enim actionem contra debitores hereditarios decerni tibi frustra postulas. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximae. * <a 293 pp. xiiii k. mai. aa. conss.>
- 299
CJ.4.16.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 300
Sub praetextu aetatis pupilli debitoris hereditarii creditorum exactionem differri non posse nimis evidens est. unde cum te tutorem proponas, quemadmodum a pupillis creditoribus satisfiat, eniti debes. * diocl. et maxim. aa. et cc. crispo. * <a 293 d. x k. dec. sirmi aa. conss.>
← Previous · Next → — showing 201–300 of 1,553
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.