Codex2
- 1
Codex of Justinian: Liber II
- 2
DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI CODEX
- 3
LIBER SECUNDUS
- 4
CJ.2.1.0. De edendo. CJ.2.2.0. De in ius vocando. CJ.2.3.0. De pactis. CJ.2.4.0. De transactionibus. CJ.2.5.0. De calculi errore. CJ.2.6.0. De postulando. CJ.2.7.0. De advocatis diversorum iudiciorum. CJ.2.8.0. De advocatis fisci. CJ.2.9.0. De errore advocatorum vel libellos seu preces concipientium. CJ.2.10.0. Ut quae desunt advocationi partium iudex suppleat. CJ.2.11.0. De causis, ex quibus infamia alicui inrogatur. CJ.2.12.0. De procuratoribus. CJ.2.13.0. Ne liceat potentioribus patrocinium litigantibus praestare vel actiones in se transferre. CJ.2.14.0. De his, qui potentiorum nomine titulos praediis adfigunt vel eorum nomina in lite praetendunt. CJ.2.15.0. Ut nemo privatus titulos praediis suis vel alienis imponat vel vela regalia suspendat. CJ.2.16.0. Ut nemini liceat sine iudicis auctoritate signa imprimere rebus, quas alius tenet. CJ.2.17.0. Ne fiscus vel res publica procurationem alicui patrocinii causa in lite praestet. CJ.2.18.0. De negotiis gestis. CJ.2.19.0. De his quae vi metusve causa gesta sunt. CJ.2.20.0. De dolo malo. CJ.2.21.0. De in integrum restitutione minorum viginti quinque annis. CJ.2.22.0. De filio familias minore. CJ.2.23.0. De fideiussoribus minorum. CJ.2.24.0. Si tutor vel curator intervenerit. CJ.2.25.0. Si in communi eademque causa in integrum restitutio postuletur. CJ.2.26.0. Si adversus rem iudicatam. CJ.2.27.0. Si adversus venditionem. CJ.2.28.0. Si adversus venditionem pignoris. CJ.2.29.0. Si adversus donationem. CJ.2.30.0. Si adversus libertatem. CJ.2.31.0. Si adversus transactionem vel divisionem minor restitui velit. CJ.2.32.0. Si adversus solutionem a debitore vel a se factam. CJ.2.33.0. Si adversus dotem. CJ.2.34.0. Si adversus delictum suum. CJ.2.35.0. Si adversus usucapionem. CJ.2.36.0. Si adversus fiscum CJ.2.37.0. Si adversus creditorem. CJ.2.38.0. Si ut se hereditate abstineat. CJ.2.39.0. Si ut omissam hereditatem vel bonorum possessionem vel quid aliud adquirat. CJ.2.40.0. In quibus causis in integrum restitutio necessaria non est. CJ.2.41.0. Qui et adversus quos in integrum restitui non possunt. CJ.2.42.0. Si minor se maiorem dixerit vel probatus fuerit. CJ.2.43.0. Si saepius in integrum restitutio postuletur. CJ.2.44.0. De his qui veniam aetatis impetraverunt. CJ.2.45.0. Si maior factus ratum habuerit. CJ.2.46.0. Ubi et apud quem cognitio restitutionis agitanda sit. CJ.2.47.0. De reputationibus, quae fiunt in iudicio in integrum restitutionis. CJ.2.48.0. Etiam per procuratorem causam in integrum restitutionis agi posse. CJ.2.49.0. In integrum restitutione postulata ne quid novi fiat. CJ.2.50.0. De restitutione militum et eorum qui rei publicae causa afuerunt. CJ.2.51.0. De uxoribus militum vel eorum qui rei publicae causa absunt. CJ.2.52.0. De temporibus in integrum restitutionis tam minorum aliarumque personarum, quae restitui possunt, quam heredum eorum. CJ.2.53.0. Quibus ex causis maiores in integrum restituuntur. CJ.2.54.0. De alienatione iudicii mutandi causa facta. CJ.2.55.0. De receptis. CJ.2.56.0. De satisdando. CJ.2.57.0. De formulis et impetratione actionum sublatis. CJ.2.58.0. De iureiurando propter calumniam dando.
- 5
CJ.2.1.0. De edendo.
- 6
CJ.2.1.1: Imperator Antoninus
- 7
Ipse dispice, quemadmodum pecuniam, quam deposuisse te dicis, deberi tibi probes. nam quod desideras, ut rationes suas adversaria tua exhibeat, id ex causa ad iudicis officium pertinere solet. * ant. a. manilio. * <a155 pp. iiii k. oct. sabiniano ii et severo conss.>
- 8
CJ.2.1.2: Imperatores Severus, Antoninus
- 9
Is, apud quem res agitur, acta publica tam criminalia quam civilia exhiberi inspicienda ad investigandam veritatis fidem iubebit. * sev. et ant. aa. fausto. * <a 194 pp. non. iul. severo a. et albino conss.>
- 10
CJ.2.1.3: Imperatores Severus, Antoninus
- 11
Edita actio speciem futurae litis demonstrat, quam emendari vel mutari licet, prout edicti perpetui monet auctoritas vel ius reddentis decernit aequitas. * sev. et ant. aa. valenti. * <a 202 d. iii k. sept. severo iii et antonino aa. conss.>
- 12
CJ.2.1.4: Imperator Antoninus
- 13
Qui accusare volunt, probationes habere debent, cum neque iuris neque aequitatis ratio permittat, ut alienorum instrumentorum inspiciendorum potestas fieri debeat. actore enim non probante qui convenitur, etsi nihil ipse praestarit, obtineat. * ant. a. epaphrodito. * <a 212 pp. v id. mart. duobus aspris conss.>
- 14
CJ.2.1.5: Imperator Alexander Severus
- 15
Non est novum eum a quo petitur pecunia implorare rationes creditoris, ut fides constare possit. * alex. a. valentinianae. * <a 223 pp. vii id. mart. maximo ii et aeliano conss.>
- 16
CJ.2.1.6: Imperator Alexander Severus
- 17
Iustum est desiderium eius a quo petitur, licet nomine publico, ut rationibus publicis exhibitis constet, quantum sub nomine suo solutum sit. * alex. a. uriano. * <a 223 pp. xvi k. dec. maximo ii et aeliano conss.>
- 18
CJ.2.1.7: Imperator Alexander Severus
- 19
Procurator privatae rationis instrumentorum, quae communia tibi esse dicis cum fisco, describendorum facultatem secundum morem fieri iubebit: et si quando res exegerit ad fidem petitionis tuae apud alium iudicem praebendam aliquid eorum proferri, desiderante eo qui convenitur, ut id fiat, praecipiet. * alex. a. valenti. * <a 225 pp. x k. mart. fusco et dextro conss.>
- 20
CJ.2.1.8: Imperator Alexander Severus
- 21
Et quae a divo antonino patre et quae a me rescripta sunt, cum iuris et aequitatis rationibus congruunt. nec enim diversa sunt vel discrepantia, quod multum intersit, ex parte eius, qui aliquid petit quique doli exceptione submoveri ab intentione petitionis suae potest, rationes promi reus desideret, quibus se posse instruere contendit ( quod utique ipsa rei aequitatis suadet), an vero ab eo a quo aliquid petitur actor desideret rationes exhiberi, quando hoc casu non oportet originem petitionis ex instrumentis eius qui convenitur fundari. * alex. a. floro. * <a 225 pp. k. oct. fusco et dextro conss.>
- 22
CJ.2.2.0. De in ius vocando.
- 23
CJ.2.2.1: Imperator Alexander Severus
- 24
Sicut bonis moribus convenit reverentiam manumissoris uxori praeberi, ita re exigente in ius eam sine permissu praetoris vocari prohibitum est. * alex. a. tryphoni. * <a 230 pp. iiii k. april. agricola et clemente conss.>
- 25
CJ.2.2.2: Imperator Gordianus
- 26
Venia edicti non petita patronum seu patronam eorumque parentes et liberos, heredes insuper, etsi extranei sint, a libertis seu liberis eorum non debere in ius vocari ius certissimum est: nec in ea re rusticitati venia praebeatur, cum naturali ratione honor eiusmodi personis debeatur. cum igitur confitearis patroni tui filium sine permissu praesidis in ius vocasse, poenam edicto perpetuo praestitutam rescripto tibi concedi temere desideras. * gord. a. nocturno. * <a 239 pp. viii id. nov. gordiano a. et aviola conss.>
- 27
CJ.2.2.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 28
Qui in potestate patris agunt, adversus eos experiri non possunt. si igitur emancipata es, venia edicti petita hoc facere non prohiberis. quod et in matris persona observandum est. * diocl. et maxim. aa. roxanae. * <a 287 pp. viii id. nov. diocletiano iii et maximiniano aa. conss.>
- 29
CJ.2.3.0. De pactis.
- 30
CJ.2.3.1: Imperator Severus
- 31
Condicionis incertum inter fratres non iniquis rationibus conventione finitum est. cum igitur verbis fideicommissi petitum a patre tuo profitearis, ut, si vita sine liberis decederet, hereditatem licinio frontoni restitueret, pactum eo tempore de sextante frontoni dando, cum liberos philinus non sustulerat, interpositum non idcirco potest iniquum videri, quod facta, sicut placuit, divisione diem suum te filio eius superstite functus est. * sev. a. philino. * <a 200 pp. vii k. dec. severo a. ii et victorino conss.>
- 32
CJ.2.3.2: Imperatores Severus, Antoninus
- 33
Post venditionem hereditatis a te factam, si creditores contra emptores actiones suas movisse probare potueris eosque eas spontanea suscepisse voluntate, exceptione taciti pacti non inutiliter defenderis. * sev. et ant. aa. claudio. * <a 202 pp. prid. id. febr. severo iii et antonino aa. conss.>
- 34
CJ.2.3.3: Imperatores Severus, Antoninus
- 35
Servus creditoris meliorem causam domini facere potest: in deterius autem reformare novo pacto non potest obligationem recte constitutam. * sev. et ant. aa. restituto. * <a 202 pp. viii k. april. severo iii et antonino aa. conss.>
- 36
CJ.2.3.4: Imperatores Severus, Antoninus
- 37
Postquam liti de praedio motae renuntiasti, causam finitam instaurari posse nulla ratio permittit. * sev. et ant. aa. valeriae. * <a 206 pp. iiii id. febr. albino et aemiliano conss.>
- 38
CJ.2.3.5: Imperator Antoninus
- 39
Creditori tuo si partem pecuniae exsolvisti, de parte vero non petenda inter te et eum convenit ob causas negotiaque eius tuo patrocinio fideque defensa, ea obligatione partim iure civili partim honorario liberatus es. nam exceptio perpetua pacti conventi vel doli residui petitionem repellit, cum et solutum per ignorantiam repeti potuisset. * ant. a. demagorae. * <a 213 pp. viii k. aug. romae antonino a. iiii et balbino conss.>
- 40
CJ.2.3.6: Imperator Antoninus
- 41
Pacta, quae contra leges constitutionesque vel contra bonos mores fiunt, nullam vim habere indubitati iuris est. * ant. a. iuliae basiliae. * <a 213 pp. v k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>
- 42
CJ.2.3.7: Imperator Antoninus
- 43
Debitori tuo si heres extitisti, actio, quam contra eum habuisti, adita hereditate confusa est. sed si eam hereditatem, posteaquam in iudicio obtinuisti, ei tradidisti, quem sententia superaveras, ea condicione pactoque, ut tam ceteris creditoribus quam tibi in eo, quod tibi deberetur, si eam hereditatem non adisses , satisfaceret, pacti conventionisque fides servanda est. quae si non servatur, ex stipulatu, si modo pacto subiecta est, actio dabitur. * ant. a. iulio maximo. * <a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>
- 44
CJ.2.3.8: Imperator Alexander Severus
- 45
Cum, posteaquam adversarius matris tuae victus esset, matrem tuam circumvenerit, ut ei caveret nullam se controversiam de servis moturam, id pactum mala fide factum irritum est, et cum ex ea conventione cum matre tua agi coeperit, iudex eam liberabit. * alex. a. aurelio dionysio. * <a 222 pp. prid. id. sept. alexandro a. cons.>
- 46
CJ.2.3.9: Imperator Alexander Severus
- 47
Si pascenda pecora partiaria ( id est ut fetus eorum portionibus, quibus placuit , inter dominum et pastorem dividantur) apollinarem suscepisse probabitur, fidem pacto praestare per iudicem compelletur. * alex. a. mucatrauli. * <a 222 pp. iiii k. oct. alexandro a. cons.>
- 48
CJ.2.3.10: Imperator Alexander Severus
- 49
Legem, quam dixisti, cum dotem pro alumna dares, servari oportet, nec obesse tibi potuit, quod dici solet ex pacto actionem non nasci: tunc enim hoc iure utimur, cum pactum nudum est: alioquin cum pecunia datur et aliquid de reddenda ea convenit, utilis est condictio. * alex. a. nicae. * <a 227 pp. iiii k. oct. alexandro a. cons.>
- 50
CJ.2.3.11: Imperator Alexander Severus
- 51
Ex conventione quidem, qua pactam novercam tuam cum patre tuo dicis, cum fundum in dotem daret, ut et tributa ipsa agnosceret et creditoribus, quibus fuerant praedia obligata, usuras solveret, actio tibi adversus eam competere non potest, et si pactum in stipulationem deductum probetur. sed si fundus aestimatus ita, ut pars instrumenti significat, in dotem datus est, ex vendito actio, ut placitis stetur, competit. * alex. a. capitoni. * <a 229 pp. non. dec. ipso a. iii et dione ii conss.>
- 52
CJ.2.3.12: Imperator Alexander Severus
- 53
Pacta novissima servari oportere tam iuris quam ipsius rei aequitas postulat. quapropter si conventione quae praecessit diversa pars usuram se non esse consensit, et maxime si, ut proponis, id etiam apud acta praesidis adseveravit, actionem, quae super prima conventione fuerat, exercere non prohiberis. * alex. a. flaccillae. * <a 230 pp. iii k. mart. agricola et clemente conss.>
- 54
CJ.2.3.13: Imperator maximinus
- 55
In bonae fidei contractibus ita demum ex pacto actio competit, si ex continenti fiat: nam quod postea placuit, id non petitionem, sed exceptionem parit. * maximinus a. marino. * <a 236 pp. v id. ian. maximino a. et africano conss.>
- 56
CJ.2.3.14: Imperator Gordianus
- 57
Si pacto, quo poenam adversarium tuum promisisse proponis, si placito non stetisset, stipulatio subiecta est, ex stipulatu agens vel id quod in conventionem devenerat, ut fiat, consequeris vel poenam stipulatione comprehensam more iudiciorum exiges. nam bona adversarii tui in te transferri citra sollemnem ordinem frustra deprecaris. * gord. a. caecilio mil. * <a 241 pp. k. april. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
- 58
CJ.2.3.15: Imperatores valer., gallien.
- 59
Pactum, quod dotali instrumento comprehensum est, ut, si pater vita fungeretur, ex aequa portione ea quae nubebat cum fratre heres patri suo esset, neque ullam obligationem contrahere nec libertatem testamenti faciendi mulieris patri potuit auferre. * valer. et gallien. aa. et valer. nobil. c. pactumeio. * <a 259 pp. x k. mart. aemiliano et basso conss.>
- 60
CJ.2.3.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 61
Cum proponas filios testamento scriptos heredes rogatos esse, ut qui primus rebus humanis eximeretur, alteri portionem hereditatis restitueret, quoniam precariam substitutionem fratrum consensu remissam adseris, fideicommissi persecutio cessat. * diocl. et maxim. aa. diaphanto. * <a 286 pp. iiii id. febr. maximo ii et aquilino conss.>
- 62
CJ.2.3.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 63
Pactum, quod bona fide interpositum docebitur, et si scriptura non existente aliis probationibus rei gestae veritas comprobari potest, praeses provinciae secundum ius custodiri efficiet. * diocl. et maxim. aa. deximacho. * <a 286 pp. viiii k. iul. maximo ii et aquilino conss.>
- 64
CJ.2.3.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 65
Si creditores vestros ex parte debiti admisisse quemquam vestrum pro sua persona persolventem probaveritis, aditus rector provinciae pro sua gravitate, ne alter pro altero exigatur, providebit. * diocl. et maxim. aa. iulio et aemilio. * <a 287 pp. vii id. ian. diocletiano iii et maximiano aa.Comss.>
- 66
CJ.2.3.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 67
Licet inter privatos huiusmodi scriptum, quo comprehenditur, ut is qui supervixerit alterius rebus potiatur, nec donationis quidem mortis causa gestae efficaciter speciem ostendat, tamen cum voluntas militum, quae super ultimo vitae spiritu deque familiaris rei decreto quoquo modo contemplatione mortis in scripturam deducitur, vim postremi iudicii obtineat proponasque te ac fratrem tuum ad discrimen proelii pergentes ob communem mortis fortunam invicem pactos esse, ut ad eum, qui superstes fuisset, res eius, cui casus finem vitae attulisset, pertinerent, existente condicione intellegitur ex fratris tui iudicio, quod principalium constitutionum prompto favore firmatur, etiam rerum eius compendium ad te de latum esse. * diocl. et maxim. aa. victoriano mil. * <a 290 pp. xiii k. dec. sirmi ipsis iiii et iii aa. conss.>
- 68
CJ.2.3.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 69
Traditionibus et usucapionibus dominia rerum, non nudis pactis transferuntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. martiali. * <a 293 pp. k. ian. aa. conss.>
- 70
CJ.2.3.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 71
Cum proponas inter vos sine scriptura placuisse fratrum tuorum successiones aequis ex partibus dividi, et transactionis causa probari possit hanc intercessisse conventionem, exceptione te tueri potes, si possides: quod si adversarius tuus teneat, ex hoc placito nullam actionem esse natam, si tibi stipulatione non prospexisti, debes intellegere: nec adversario tuo transactione uti concedendum, nisi ea quae placita sunt paratus est adimplere. * diocl. et maxim. aa. et cc. eusebio. * <a 293 pp. k. mai. thirallo aa. conss.>
- 72
CJ.2.3.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 73
Pactum curatoris recipere minorem quantitatem paciscentis adultae aetatis suffragium, ne noceat, efficiet. tutores enim et curatores exigentes pupillis et adultis debitum, non etiam remittentes praestant obligationis liberationem. * diocl. et maxim. aa. et cc. archelao. * <a 293 pp. xvii k. dec. sirmi aa. conss.>
- 74
CJ.2.3.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 75
Filius paciscendo vel debitum accipiendo nihil detrahit patris obligationi. * diocl. et maxim. aa. et cc.Honorato. * <a 293 pp. xvii k. dec. sirmi aa. conss.>
- 76
CJ.2.3.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 77
Si actionem legati vel fideicommissi, quam adversus heredes mariti quondam tui habuisti, te adfectione heredum aliis remisisse probetur, exceptionem pacti contra debitores instituenti actiones nocere tibi minime posse intellegis. * diocl. et maxim. aa. et cc.Domnae. * <a 293 pp. xvii k. ian. sirmi aa. conss.>
- 78
CJ.2.3.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 79
Debitorum pactionibus creditorum petitio nec tolli nec mutari potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. euhemero. * <a 294 s. iiii k. mai. sirmi cc. conss.>
- 80
CJ.2.3.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 81
Pactum successorum debitoris ex lege duodecim tabularum aes alienum hereditarium pro portionibus quaesitis singulis ipso iure divisum in solidum unum obligare creditori non potest: quod et in honorario succedentibus iure locum habebit. de chirographis itaque communibus exhibendis cum coherede vel non perfectis in divisione placitis convenire quanti tua interest potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. corneliae. * <a 294 pp. iii id. oct. variani cc. conss.>
- 82
CJ.2.3.27: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 83
Petens ex stipulatione, quae placiti servandi causa secuta est, seu antecessit pactum seu post statim interpositum sit, recte secundum se ferri sententiam postulat. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio chresimo. * <a 294 s. vi id. nov. heracleae cc. conss.>
- 84
CJ.2.3.28: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 85
Si certis annis quod nudo pacto convenerat datum fuit, ad praestandum in posterum indebitum solutum obligare non potuit eum qui pactum fecit, nisi placitis stipulatio intercessit. * diocl. et maxim. aa. et cc. leontio. * <a 294 s. iii non. dec. burtudizi cc. conss.>
- 86
CJ.2.3.29pr.: Imperator Justinianus
- 87
Si quis in conscribendo instrumento sese confessus fuerit non usurum fori proscriptione propter cingulum militiae suae vel dignitatis vel etiam sacerdotii praerogativam, licet ante dubitabatur, sive oportet eandem scripturam tenere et eum qui hoc pactus est non debere adversus suam conventionem venire, vel licentiam ei praestari decedere quidem a scriptura, suo autem iure uti: sancimus nemini licere adversus pacta sua venire et contrahentes decipere. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 88
CJ.2.3.29.1: Imperator Justinianus
- 89
Si enim ipso edicto praetoris pacta conventa, quae neque contra leges nec dolo malo inita sunt, omnimodo observanda sunt, quare et in hac causa pacta non valent, cum alia regula est iuris antiqui omnes licentiam habere his quae pro se introducta sunt renuntiare? <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 90
CJ.2.3.29.2: Imperator Justinianus
- 91
Omnes itaque iudices nostri hoc in litibus observent, et huiusmodi observatio et ad pedaneos iudices et ad compromissarios et arbitros electos perveniat scituros, quod, si neglexerint, etiam litem suam facere intellegantur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 92
CJ.2.3.30pr.: Imperator Justinianus
- 93
De quaestione tali a caesariensi advocatione interrogati sumus: si duabus vel pluribus personis spes alienae fuerat hereditatis ex cognatione forte ad eos devolvendae, pactaque inter eos inita sunt pro adventura hereditate, quibus specialiter declarabatur, si ille mortuus fuerit et hereditas ad eos perveniat, certos modos in eadem hereditate observari, vel si forte ad quosdam ex his hereditatis commodum pervenerit, certas pactiones evenire. et dubitabatur, si huiusmodi pacta servari oportet. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv.Cc.>
- 94
CJ.2.3.30.1: Imperator Justinianus
- 95
Faciebat autem eis quaestionem, quia adhuc superstite eo, de cuius hereditate sperabatur, huiusmodi pactio processit et quia non sunt ita confecta, quasi omnimodo hereditate ad eos perventura, sed sub duabus condicionibus composita sunt, si ille fuerit mortuus et si ad hereditatem vocentur hi qui pactionem fecerunt. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv.Cc.>
- 96
CJ.2.3.30.2: Imperator Justinianus
- 97
Sed nobis omnes huiusmodi pactiones odiosae videntur et plenae tristissimi et periculosi eventus. quare enim quodam vivente et ignorante de rebus eius quidam paciscentes convenerunt? <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv.Cc.>
- 98
CJ.2.3.30.3: Imperator Justinianus
- 99
Secundum veteres itaque regulas sancimus omnimodo huiusmodi pacta, quae contra bonos mores inita sunt, repelli et nihil ex his pactionibus observari, nisi ipse forte, de cuius hereditate pactum est, voluntatem suam eis accommodaverit et in ea usque ad extremum vitae spatium perseveraverit: tunc etenim sublata acerbissima spe licebit eis illo sciente et iubente huiusmodi pactiones servare. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv.Cc.>
- 100
CJ.2.3.30.4: Imperator Justinianus
Next → — showing 1–100 of 1,006
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.