Codex1
- 501
Ad hoc interdicatur his omnibus ad litaniam faciendam noctu vel die profanis coire conventibus: statuta videlicet condemnatione centum librarum auri contra officium sublimitatis tuae vel praesidale quinquaginta, si quid huiusmodi fieri vel in publico vel in privatis aedibus concedatur. <a 396 d. v non. mart. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
- 502
CJ.1.5.4pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
- 503
Manichaeos seu manichaeas vel donatistas meritissima severitate persequimur. huic itaque hominum generi nihil ex moribus, nihil ex legibus sit commune cum ceteris. * arcad. et honor. aa. et theodos. a. senatori pp. * <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>
- 504
CJ.1.5.4.1: Imperatores Arcadius, Honorius
- 505
Ac primum quidem volumus esse publicum crimen, quia, quod in religione divina committitur, in omnium fertur iniuriam. quos bonorum etiam publicatione persequimur: quae tamen cedere iubemus proximis quibusque personis, ita ut ascendentium vel descendentium vel venientium ex latere cognatorum usque ad secundum gradum velut in successionibus ordo servetur. quibus ita demum ad capiendas facultates esse ius patimur, si non et ipsi pari conscientia polluuntur. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>
- 506
CJ.1.5.4.2: Imperatores Arcadius, Honorius
- 507
Ipsos quoque volumus amoveri ab omni liberalitate et successione quolibet titulo veniente. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>
- 508
CJ.1.5.4.3: Imperatores Arcadius, Honorius
- 509
Praeterea non donandi, non emendi, non vendendi, non postremo contrahendi cuiquam convicto relinquimus facultatem. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>
- 510
CJ.1.5.4.4: Imperatores Arcadius, Honorius
- 511
In mortem quoque inquisitio tendatur. nam si in criminibus maiestatis licet memoriam accusare defuncti, non immerito et hic debet subire iudicium. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>
- 512
CJ.1.5.4.5: Imperatores Arcadius, Honorius
- 513
Ergo et suprema illius scriptura irrita sit, sive testamento sive codicillo sive epistula sive quolibet genere reliquerit voluntatem qui manichaeus fuisse convincitur: hoc quoque casu eadem illa circa gradus superius comprehensos condicione servata. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>
- 514
CJ.1.5.4.6: Imperatores Arcadius, Honorius
- 515
Sed nec filios heredes existere aut adire permittimus, nisi a paterna pravitate discesserint: delicti enim veniam paenitentibus damus. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>
- 516
CJ.1.5.4.7: Imperatores Arcadius, Honorius
- 517
In eos etiam auctoritatis aculei dirigantur, qui eos domibus suis damnanda provisione defendent. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>
- 518
CJ.1.5.4.8: Imperatores Arcadius, Honorius
- 519
Servos insuper extra noxam esse volumus, si dominum sacrilegum evitantes ad ecclesiam catholicam servitio fideliore transierint. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>
- 520
CJ.1.5.5pr.: Imperator Theodosius
- 521
Ariani et macedoniani, pneumatomachi et apollinariani et novatiani sive sabbatiani, eunomiani, tetraditae sive tessarescaedecatitae, valentiniani, papianistae, montanistae seu priscillianistae vel phryges vel pepuzitae, marcianistae, borboriani, messaliani, eutychitae sive enthusiastae, donatistae, audiani, hydroparastatae, tascodrogitae, batrachitae, hermeieciani, photiniani, pauliani, Marcelliani, ophitae, encratitae, apotactitae, saccophori et, qui ad imam usque scelerum nequitiam pervenerant, manichaei nusquam in romano solo conveniendi orandique habeant facultatem. * theodos. a. et valentin. c. florentio pp. * <a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss.>
- 522
CJ.1.5.5.1: Imperator Theodosius
- 523
Manichaeis etiam de civitatibus expellendis et ultimo supplicio tradendis, quoniam nihil his relinquendum loci est, in quo ipsis etiam elementis fiat iniuria, cunctisque legibus, quae contra eos ceterosque qui nostrae fidei refragantur olim latae sunt diversisque prolatae temporibus, semper viridi observantia valituris sive de donationibus in haereticorum conventicula, quae ipsi audacter ecclesias nuncupare conantur, factis sive ex ultima voluntate rebus qualitercumque relictis sive de privatis aedificiis, in quae domino permittente vel conivente convenerint, venerandae nobis catholicae vindicandis ecclesiae sive de procuratore, qui hoc nesciente domino fecerit, decem librarum auri multam vel exilium, si sit ingenuus, subituro, metallum vero post verbera, si servilis condicionis sit. <a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss.>
- 524
CJ.1.5.5.2: Imperator Theodosius
- 525
Ita ut nec in publico convenire loco nec aedificare sibi quasi ecclesias nec ad circumscriptionem legum quicquam meditari valeant, omni civili et militari, curiarum etiam et defensorum et iudicium sub viginti librarum auri interminatione prohibendi auxilio. <a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss.>
- 526
CJ.1.5.5.3: Imperator Theodosius
- 527
Illis etiam in sua omnibus manentibus firmitate, quae de militia poenisque variis de diversis sunt haereticis promulgata, ut nec speciale quidem beneficium adversus leges valeat impetratum. <a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss.>
- 528
CJ.1.5.6pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 529
Damnato portentuosae superstitionis auctore nestorio nota congrui nominis eius inuratur gregalibus, ne christianorum appellatione abutantur: sed quemadmodum ariani lege divae memoriae constantini ob similitudinem impietatis porphyriani a porphyrio nuncupantur, sic ubique participes nefariae sectae nestorii simoniani vocentur, ut, cuius scelus sunt in deserendo deo imitati, eius vocabulum iure videantur esse sortiti. * theodos. et valentin. aa. leontio pu. * <a 435 d. iii non. aug. constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa. conss.>
- 530
CJ.1.5.6.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 531
Nec vero impios libros nefandi et sacrilegi nestorii adversus venerabilem orthodoxarum sectam decretaque sanctissimi coetus antistitum ephesi habiti scriptos habere aut legere aut describere quisquam audeat: quos diligenti studio requiri ac publice comburi decernimus. <a 435 d. iii non. aug. constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa. conss.>
- 532
CJ.1.5.6.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 533
Ita ut nemo in religionis disputatione aliquam supra dicti nominis faciat mentionem aut quibusdam eorum habendi concilii gratia in aedibus aut villa aut suburbano suo aut alio quolibet loco conventiculum clam aut aperte praebeat: quos omni conventus celebrandi licentia privari statuimus: scientibus universis violatorem huius legis publicatione bonorum esse coercendum. <a 435 d. iii non. aug. constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa. conss.>
- 534
CJ.1.5.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 535
Curiales omnium civitatum, onerosis quin etiam militiae seu diversis officiis facultatum et personalium munerum obligatos suis ordinibus, cuiuscumque sectae sint, inhaerere censemus, ne videamur hominibus exsecrandis contumelioso ambitu immunitatis beneficium praestitisse, quos volumus huius constitutionis auctoritate damnari. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 438 d. prid. k. febr. constantinopoli theodosio a. xvi et fausto conss.>
- 536
CJ.1.5.8pr.: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 537
Quicumque in hac sacra urbe vel in alexandrina civitate vel in omni aegyptiaca dioecesi diversisque aliis provinciis eutychetis profanam perversitatem sequuntur et ita non credunt, ut trecenti decem et octo sancti patres tradiderunt catholicam fidem in nicaena civitate fundantes, centum quoque et quinquaginta alii venerabiles episcopi, qui in alma urbe constantinopolitana postea convenerunt, et sicut athanasius et theophilus et cyrillus sanctae recordationis episcopi alexandrinae civitatis credebant, quos etiam ephesina synodus ( cui beatae memoriae cyrillus praefuit, in qua nestorii error expulsus est) in universis secuta est, quos et nuper venerabilis chalcedonensis synodus est secuta, prioribus conciliis sacerdotum ex omni prorsus parte consentiens nihilque adimens sacrosancto symbolo neque adiciens, sed eutychetis dogmata funesta condemnans: sciant se esse haereticos apollinaristas: apollinaris enim facinorosissimam sectam eutyches et dioscorus mente sacrilega sunt secuti. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>
- 538
CJ.1.5.8.1: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 539
Ideoque hi omnes, qui apollinaris vel eutychetis perversitatem sequuntur, illis poenis, quae divorum retro principum constitutionibus contra apollinaristas vel serenitatis nostrae postmodum sanctione contra eutychianistas vel hac ipsa augustissima lege contra eosdem decretae sunt, noverint se esse plectendos. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>
- 540
CJ.1.5.8.2: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 541
Idcirco apollinaristae, hoc est eutychianistae ( quibus etsi est in appellatione diversitas, tamen in haeresis pravitate coniunctio, et dispar quidem nomen, sed idem sacrilegium) sive in hac alma urbe diversisque provinciis sive in alexandrina civitate sive intra aegyptiacam dioecesim sunt neque ita credunt, ut praedicti venerabiles patres credebant, neque viro reverentissimo alexandrinae urbis antistiti proterio fidem orthodoxam tenenti communicant, episcopos vel presbyteros aliosque clericos creare et habere prohibemus: scientibus tam his eutychianistis vel apollinaristis, qui ausi fuerint cuiquam episcopi vel presbyteri vel clerici nomen imponere, quam his, qui passi fuerint impositum sibi nomen sacerdotale retinere, poenam exilii cum facultatum suarum amissione se subituros. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>
- 542
CJ.1.5.8.3: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 543
Universi praeterea apollinaristae vel eutychianistae non ecclesias non monasteria sibi construant, parasynaxes et conventicula tam diurna quam nocturna non contrahant neque ad domum neque ad possessionem cuiusquam neque ad monasterium vel quemcumque alterum locum operaturi sectae funestissimae congregentur. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>
- 544
CJ.1.5.8.4: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 545
Quod si fecerint et hoc factum fuisse domino volente constiterit, post rem in examine iudicis adprobatum domus vel possessio, in qua convenerint, fisco sine dilatione societur, monasterium vero eius civitatis orthodoxae ecclesiae, in cuius territorio est, iubemus addici. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>
- 546
CJ.1.5.8.5: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 547
Si vero ignorante domino, sciente vero qui pensiones domus exigit vel conductore vel procuratore vel actore praedii parasynaxes et conventicula interdicta collegerint, conductor vel procurator sive actor vel quicumque eos in domum vel in possessionem vel in monasterium receperint ac passi fuerint illicitas parasynaxes conventusque celebrari, si vilis et abiectae condicionis sunt, fustibus publice et in poenam suam et in aliorum coerceantur exemplum, si honestae vero personae sunt, decem libras auri multae nomine fisco nostro cogantur inferre. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>
- 548
CJ.1.5.8.6: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 549
Nullum praeterea apollinaristam vel eutychianistam ad aliquam iubemus adspirare militiam. si qui vero in quacumque militia inventi fuerint militare, soluti cingulo honestorum hominum et palatii communione priventur nec in aliqua nec in qua nati sunt civitate vel vico aut regione versentur. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>
- 550
CJ.1.5.8.7: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 551
Si qui vero in hac alma urbe nati sunt, tam sacratissimo comitatu quam omni per provincias metropolitana civitate pellantur. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>
- 552
CJ.1.5.8.8: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 553
Nulli insuper eutychianistae vel apollinaristae publice vel privatim advocandi coetus et circulos contrahendi et de errore haeretico disputandi ac perversitatem facinorosi dogmatis adserendi tribuatur facultas. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>
- 554
CJ.1.5.8.9: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 555
Nulli etiam contra venerabilem chalcedonensem synodum liceat aliquid vel dictare vel scribere vel edere atque emittere aut aliorum scripta super eadem re proferre. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>
- 556
CJ.1.5.8.10: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 557
Nemo huiusmodi habere libros et sacrilega scriptorum audeat monimenta servare. quod si qui in his criminibus fuerint deprehensi, perpetua deportatione damnentur. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>
- 558
CJ.1.5.8.11: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 559
Eos vero qui discendi studio audierint de infausta haeresi disputantes, decem librarum auri, quae fisco nostro inferendae sunt, iubemus subire dispendium. ultimo etiam supplicio coerceantur, qui illicita docere temptaverint. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>
- 560
CJ.1.5.8.12: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 561
Omnes vero huiuscemodi chartae ac libri, qui funestum eutychetis, hoc est apollinaris, fuerint dogma complexi, incendio concrementur, ut facinorosae perversitatis vestigia ipsa flammis ambusta depereant. aequum namque est, ut immanissima sacrilegia par poenae magnitudo percellat. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>
- 562
CJ.1.5.8.13: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 563
Scientibus moderatoribus provinciarum eorumque apparitionibus, defensoribus etiam civitatum, quod, si ea, quae legis huius religiosissima sanctione custodienda decrevimus, aut neglexerint aut aliqua permiserint temeritate violari, denarum librarum auri multam fisco cogantur inferre: insuper etiam existimationis suae periculum sustinebunt. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>
- 564
CJ.1.5.10pr.: Imperator Leo
- 565
Si qui orthodoxae religionis emptione vera vel ficticia aut quocumque alio iure vel titulo praedia et possessiones resque immobiles, in quibus orthodoxae fidei ecclesiae vel oratoria constituta sunt, in haereticae sectae et contraria orthodoxae fidei sentientem quamcumque personam transferre voluerint, nullam huiusmodi vel inter vivos habitam vel secreto iudicio compositam valere volumus voluntatem, etiamsi ab orthodoxae fidei venditore vel quocumque modo alienatore commenticio sub qualibet occasione fuerit adsignata: sed irrita omnia huiusmodi documenta et tamquam penitus nec scripta esse censemus. * leo a. erythrio pp. * <a 466 - 472 ? >
- 566
CJ.1.5.10.1: Imperator Leo
- 567
Haec enim praedia et possessiones, quae in haereticas personas quocumque modo translatae fuerint vel collatae, fisci nostri viribus decernimus vindicari. <a 466 - 472 ? >
- 568
CJ.1.5.10.2: Imperator Leo
- 569
Sive enim apud dominos possessoresve orthodoxos ea praedia maneant seu ad fisci nostri iura pervenerint, necesse est in his ecclesias et oratoria constituta diligentius et sollicitius instaurari. nostrae enim serenitatis undique ad hunc exitum providentia ducit, ut omnipotentis dei templa, in quibus nostrae fidei instituta perdurant, cultu adsiduo per omnia saecula rediviva serventur. <a 466 472 ? >
- 570
CJ.1.5.10.3: Imperator Leo
- 571
Nec enim dubitari potest, quod si in haereticos veniant possessiones, in quibus verae fidei ecclesiae vel oratoria constituta sunt et integritas colitur, omnimodo ab his deseri atque destitui, omni cultu vacare, omnibus sacris et solitis viduari mysteriis, omni splendore privari, nullis populorum conventionibus, nullis clericorum observationibus celebrari et ex hoc sine dubio easdem ecclesias perire ruere complanari. nec enim de earum instauratione haeretici poterunt aliquando cogitare, quas penitus esse nolebant. quae omnia resecantes ad praesentem legem pervenimus. <a 466 - 472 ? >
- 572
CJ.1.5.19pr.: Imperator Justinianus
- 573
Cognovimus multos esse orthodoxos liberos, quibus nec pater nec mater orthodoxae sunt religionis. et ideo sancimus, non tantum in casu, ubi alter orthodoxae religionis est, sed etiam in his casibus, in quibus uterque parens alienae sectae sit, id est pater et mater, ii tantummodo liberi ad eorum successionem sive ex testamento sive ab intestato vocentur et donationes seu alias liberalitates ab his accipere possint, qui orthodoxorum venerabili nomine sunt decorati: ceteris liberis eorum, qui non dei omnipotentis amorem, sed paternam vel maternam impiam adfectionem secuti sunt, ab omni beneficio repellendis. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 >
- 574
CJ.1.5.19.1: Imperator Justinianus
- 575
Liberis autem orthodoxis non existentibus ad agnationem vel cognationem eorum, orthodoxas tamen, easdem res vel successiones pervenire. <a 529 >
- 576
CJ.1.5.19.2: Imperator Justinianus
- 577
Quod si nec agnatio nec cognatio recta inveniatur, tunc easdem res fisci nostri viribus vindicari. <a 529 >
- 578
CJ.1.5.19.3: Imperator Justinianus
- 579
Sed ne videamur morientibus quidem genitoribus liberis providere, viventibus autem nullam inferre providentiam, quod etiam ex facto nobis cognitum est, necessitatem imponimus talibus genitoribus orthodoxos liberos secundum sui patrimonii quantitatem alere et omnia eis praestare, quae ad quotidianam vitae conversationem sufficiant: sed et dotes pro filiabus vel neptibus dare et ante nuptias donationes pro filiis vel nepotibus perscribere, in omni casu secundum vires patrimonii huiusmodi liberalitatibus aestimandis, ne propter divini amoris electionem paterna vel materna fuerint liberi provisione defraudati. <a 529 >
- 580
CJ.1.5.19.4: Imperator Justinianus
- 581
Omnibus videlicet, quae nostrae constitutiones de poenis paganorum et manichaeorum et borboritarum et samaritarum et montanistarum et tascodrogorum et ophitarum ceterorumque haereticorum causa constituerunt, ex hac nostra lege confirmandis et in perpetuum valituris. <a 529 >
- 582
CJ.1.5.21pr.: Imperator Justinianus
- 583
Quoniam multi iudices in dirimendis litigiis nos interpellaverunt, indigentes nostro oraculo, ut eis reseretur, quid de testibus haereticis statuendum sit, utrumne accipiantur eorum testimonia an respuantur, sancimus contra orthodoxos quidem litigantes nemini haeretico vel etiam his qui iudaicam superstitionem colunt esse in testimonia communionem, sive utraque pars orthodoxa sit sive altera. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. v k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
- 584
CJ.1.5.21.1: Imperator Justinianus
- 585
Inter se autem haereticis vel iudaeis, ubi litigandum existimaverint, concedimus foedus permixtum et dignos litigatoribus etiam testes introduci, exceptis scilicet his, quos vel manichaeus furor ( cuius partem et borboritas esse manifestissimum est) vel pagana superstitio detinet, samaritis nihilo minus et qui illis non absimiles sunt, id est montanistis et tascodrogis et ophitis, quibus pro reatus similitudine omnis legitimus actus interdictus est. <a 531 d. v k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
- 586
CJ.1.5.21.2: Imperator Justinianus
- 587
Sed et his quidem, id est manichaeis et borboritis et paganis nec non samaritis et montanistis et tascodrogis et ophitis, omne testimonium sicut et alias legitimas conversationes sancimus esse interdictum : aliis vero haereticis tantummodo iudicialia testimonia contra orthodoxos, secundum quod constitutum est, volumus esse inhibita. <a 531 d. v k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
- 588
CJ.1.5.21.3: Imperator Justinianus
- 589
Ceterum testamentaria testimonia eorum et quae in ultimis elogiis vel in contractibus consistunt, propter utilitatem necessarii usus sine ulla distinctione permittimus, ne probationum facultas angustetur. <a 531 d. v k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
- 590
CJ.1.5.22: Imperator Justinianus
- 591
Divinam nostram sanctionem, per quam iussimus neminem errore constrictum haereticorum hereditatem vel legatum sive fideicommissum accipere, etiam in ultimis militum voluntatibus locum habere praecipimus, sive communi iure sive militari testentur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
- 592
CJ.1.6.0. Ne sanctum baptisma iteretur.
- 593
CJ.1.6.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
- 594
Antistitem, qui sanctitatem baptismatis illicita usurpatione geminaverit, sacerdotio indignum esse censemus. eorum enim condemnamus errorem, qui apostolorum praecepta calcantes christiani nominis sacramenta sortitos alio rursus baptismate non purificant, sed incestant, lavacri nomine polluentes. * valens grat. et valentin. aaa. ad florianum vic. asiae. * <a 377 d. xvi k. nov. constantinopoli gratiano a. iiii et merobaude conss.>
- 595
CJ.1.6.2: Imperatores Honorius, Theodosius
- 596
Si quis rebaptizare quempiam de mysteriis catholicae sectae fuerit detectus, una cum eo qui piaculare crimen commisit ( si tamen criminis per aetatem capax sit, cui persuasum sit) ultimo supplicio percellatur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 413 d. xii k. april. constantinopoli lucio cons.>
- 597
CJ.1.6.3pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 598
Nulli haereticorum danda est licentia vel ingenuos vel servos proprios, qui orthodoxorum sunt initiati mysteriis, ad suum rursus baptisma deducendi, nec vero illos, quos emerint vel qualitercumque habuerint necdum suae superstitioni coniunctos, prohibendi catholicae sequi religionem ecclesiae. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss.>
- 599
CJ.1.6.3.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 600
Quod qui fecerit vel, cum sit ingenuus, in se fieri passus sit vel factum non detulerit, exilio ac decem librarum auri multa damnabitur: testamenti et donationis faciendae utrique deneganda licentia. <a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss.>
← Previous · Next → — showing 501–600 of 1,487
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.