Contro
- 1
Frontinus: De Controversiis
- 2
SEXTUS IULIUS FRONTINUS DE CONTROVERSIIS
- 3
Materiae controversiarum sunt duae, finis et locus. Harum
- 4
alterutra continetur quidquid ex agro disconvenit. sed quoniam in his quoque
- 5
partibus singulae controversiae diversas habent condiciones, proprie sunt
- 6
nominandae. Vt potui ergo conprehendere, genera sunt controversiarum XV:
- 7
de positione terminorum, de rigore, de fine, de loco, de modo, de proprietate,
- 8
de possessione, de alluvione, de iure territorii, de subsicivis, de locis
- 9
publicis, de locis sacris et religiosis, de aqua pluvia arcenda, de itineribus.
- 10
De positione terminorum controversia est inter duos pluresve
- 11
vicinos: inter duos, an rigore sit ceterorum sive ratione[s]; inter plures,
- 12
trifinium faciat an quadrifinium. de horum <posit>ione cum constitit
- 13
mensori, si secundum proximi temporis possessionem non conveniunt, diversas
- 14
attiguis possessoribus faciunt controversias, et ab integro alius forte
- 15
de loco alius de fine litigat.
- 16
De rigore controversia est finitimae condicionis, quotiens
- 17
inter duos pluresve terminos ordinatos sive quae alia signa secundum legem
- 18
Mamiliam intra quinque pedes agitur.
- 19
De fine similis est controversia [nec dubium est quin
- 20
supra de finis condicione dixerim]; nam et eadem lege continetur et de
- 21
quinque pedum agitur latitudin<e>, sed de fine, quidquid per flexus,
- 22
quibus arcifinii agri continentur, ut per extrema <a>rui aut promuntoria
- 23
aut summa montium aut fluminum cursus aut locorum natura<m> a<g>i<tur>
- 24
quam supercilium appellant. De loco controversia est, quidquid excedit
- 25
supra scriptam latitudinem, cuius modus a[d] p<e>tente[m] non proponitur.
- 26
Haec autem controversia frequenter in arcifiniis agris variorum signorum
- 27
demonstrationibus exercetur, ut fossis, fluminibus, arboribus ante missis,
- 28
aut culturae discrimine.
- 29
De modo controversia est in agro adsignato: agitur enim
- 30
de antiquorum nominum propria defensione; ut si L. Titius dextra decimanum
- 31
tertium, citra cardinem quartum, acceperit sortis suae partes tres sive
- 32
quod huic simile, quartam habeat in quacumque proxima centuria: huic enim
- 33
universitati limes finem non facit, etiam si publico itineri serviat. -
- 34
Nam et in ceteris agris de modo fit controversia, quotiens [re]promissioni
- 35
modus non quadrat.
- 36
De proprietate controversia est plerumque, <quom>
- 37
ut in Campania cultorum agrorum silvae absunt in montibus ultra quartum
- 38
aut quintum forte vicinum. Propterea proprietas ad quos fundos pertinere
- 39
debeat dis<p>ut[i]atur. Est et pascuorum proprietas pertinens ad fundos,
- 40
sed in commune; propter quod ea conpascua multis locis in Italia communia
- 41
appellantur, quibusdam provinciis pro indiviso. -
- 42
Nam et per hereditates aut emptiones eius generis controversiae
- 43
fiunt, de quibus iure ordinario litigatur. De possessione controversia
- 44
est, de qua ad interdictum, hoc est iure ordinario, litigatur.
- 45
De alluvione fit controversia fluminum infestatione.
- 46
Haec <autem> multas habet condiciones.
- 47
De iure territorii controversia est de <his> quae
- 48
ad ipsam urbem pertinen<t>, [sive quod intra pomerium eius urbis erit,
- 49
quod a privatis operibus optineri non oportebit. Eum dico locum quem nec
- 50
ordo nullo iure a publico poterit amovere]. Habet autem condiciones duas,
- 51
unam urbani soli, alteram agrestis, quod in tutelam rei fuerit adsignatum
- 52
urbanae; [urbani quod operibus publicis datum fuerit aut destinatum]. Huius
- 53
soli ius quamvis habita <o>ratione divus Augustus de statu municipiorum
- 54
tractaverit, in proximas urbes pervenire dicitur, quarum ex voluntate conditoris
- 55
maxima pars finium coloniae est adtributa, aliqua portio moenium extremae
- 56
perticae adsignatione inclusa; sicut in Piceno fertur Inter<a>m<na>tium
- 57
Prae<t>uttianorum quandam oppidi partem Asculanorum fine circum dari.
- 58
[Quod si ad haec revertamur, hoc conciliabulum fuisse fertur et postea
- 59
in municipii ius relatum]. - Nam non omnia antiqua municipia habent suum
- 60
privilegium. [Quidquid enim ad coloniae municipiive privilegium pertinet,
- 61
territorii iuris appellant. Sed si rationem appellationis huius tractemus,
- 62
territorium est quidquid hostis terrendi causa constitutum est].
- 63
De subsicivis controversia est, quotiens aliqua pars
- 64
centuriae sive tota non est adsignata et possidetur. Aut quidquid de extremitate
- 65
perticae possessor proximus aliusve detinebit, ad subsicivorum controversiam
- 66
pertinebit.
- 67
De locis publicis sive populi Romani sive coloniarum
- 68
municipiorumve controversia est, quotiens ea loca, quae neque adsignata
- 69
neque vendita fuerint <um>quam, aliquis possederit; ut alveum fluminis
- 70
veterem populi Romani, quem vis aquae interposita insula <exclusae>
- 71
proximi possessoris finibus reliquerit; aut silvas, quas ad populum Romanum
- 72
multis locis pertinere ex veteribus instrumentis cognoscimus, ut ex proximo
- 73
in Sabinis in monte Mutela. Nam et coloniarum aut municipiorum similis
- 74
est condicio, quotiens loca, quae rei publicae data adsignata fuerint,
- 75
ab aliis obtinebuntur, ut subsiciva concessa.
- 76
De locis relictis et extraclusis controversia est in
- 77
agris adsignatis. Relicta autem loca sunt, quae sive locorum iniquitate
- 78
sive arbitrio conditoris [relicta] limites non acceperunt. Haec sunt iuris
- 79
subsicivorum. Extraclusa loca sunt aeque iuris subsicivorum, quae ultra
- 80
limites et <in>tra finitimam lineam erint; finitima autem linea aut
- 81
mensuralis est aut aliqua observatione aut terminorum ordine servatur.
- 82
Multis enim locis adsignationi agrorum inmanitas superfuit, sicut in Lusitania
- 83
finibus Augustinorum.
- 84
De locis sacris et religiosis controversiae plurimae
- 85
nascuntur, quae iure ordinario finiuntur, nisi si de locorum eorum modo
- 86
agitur; ut l<u>corum publicorum in montibus aut aedium, quibus secundum
- 87
instrumentum fines restituuntur; similiter locorum religiosorum, quibus
- 88
secundum cautiones modus est restituendus. Habe<nt> enim et moesilea
- 89
iuris sui hortorum modos circum iacentes aut praescriptum agri finem.
- 90
De aquae pluviae transitu controversia est, in qua si
- 91
collectus pluvialis aquae transversum secans finem in alterius fundum influit,
- 92
et disconvenit, ad ius ordinarium pertinebit: quod si per ordinationem
- 93
finis ipsius agitur, exigit mensoris interventum [et controversia tollitur].
- 94
De itineribus controversia est quae in arcifiniis agris
- 95
iure ordinario finitur, in assignatis mensurarum ratione. Omnes enim limites
- 96
secundum legem colonicam itineri publico servire debent: sed multi exigent<e>
- 97
ratione per <cl>ivia et confragosa loca eunt, qua iter fieri non potest,
- 98
et sunt in usu agrorum eorum locorum, ubi proximus possessor [est], cuius
- 99
forte silva limitem detinet, transitum inverecunde denegat, cum itineri
- 100
limitem aut locum limitis debeat.
Next → — showing 1–100 of 105
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.