Diesirae
- 1
Dies Irae
- 2
DIES IRAE
- 3
Dies irae, dies illa solvet saeclum in favilla: teste David cum Sibylla.
- 4
Quantus tremor est futurus, quando judex est venturus, cuncta stricte discussurus!
- 5
Tuba mirum spargens sonum per sepulcra regionum, coget omnes ante thronum.
- 6
Mors stupebit et natura, cum resurget creatura, judicanti responsura.
- 7
Liber scriptus proferetur, in quo totum continetur, unde mundus judicetur.
- 8
Judex ergo cum sedebit, quidquid latet apparebit: nil inultum remanebit.
- 9
Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus, cum vix justus sit securus?
- 10
Rex tremendae majestatis, qui salvandos salvas gratis, salva me fons pietatis.
- 11
Recordare, Jesu pie, quod sum causa tuae viae: ne me perdas illa die.
- 12
Quaerens me, sedisti lassus: redemisti Crucem passus: tantus labor non sit cassus.
- 13
Juste judex ultionis, donum fac remissionis ante diem rationis.
- 14
Ingemisco, tamquam reus: culpa rubet vultus meus: supplicanti parce, Deus.
- 15
Qui Mariam absolvisti, et latronem exaudisti, mihi quoque spem dedisti.
- 16
Preces meae non sunt dignae: sed tu bonus fac benigne, ne perenni cremer igne.
- 17
Inter oves locum praesta, et ab haedis me sequestra, statuens in parte dextra.
- 18
Confutatis maledictis, flammis acribus addictis: voca me cum benedictis.
- 19
Oro supplex et acclinis, cor contritum quasi cinis: gere curam mei finis.
- 20
Lacrimosa dies illa, qua resurget ex favilla judicandus homo reus.
- 21
Huic ergo parce, Deus: pie Jesu Domine, dona eis requiem. Amen.
- 22
Christian Latin The Latin Library The Classics Page
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.