Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Colman

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 4 sections

  1. 1

    Coleman the Irishman

  2. 2

    Colmani Versus in Colmanum Perheriles Scottigena Ficti Patrie Cupidum et Remeantem

  3. 3

    Dum subito properas dulces invisere terras deseris et nostrae refugis consortia vitae, festina citius, precibus nec flecteris ullis. Nec retinere valet blande suggestio vocis; vincit amor patriae: quis flectere possit amantem? Nec sic arguerim deiectae tedia mentis; nam mihi preterite Christus si tempora vitae, et prisco iterum renovaret ab ordine vires, si mihi quae quondam fuerat floresceret aetas et nostros subito faceret nigrescere canos, forsitan et nostram temptarent talia mentem; tum modo da veniam pigreque ignosce senectae, quae nimium nostris obstat nunc aemula votis. Audi doctiloquo cecinit quod carmine vates: omnia fert aetas, gelidus tardante senecta sanguis hebet, frigent effete in corpore vires. Siccae nec calido complentur sanguine venae. Me maris anfractus lustranda et littora terrent et tu rempe moras celeri sulcare carina, Colmanique tui semper, Colmane, memento: iamiam nunc liceat fida te voce monere. Pauca tibi dicam vigili que mente teneto: non te pompiferi delectet gloria mundi, quae volucri vento vanoque simillima somno labitur et vacuas fertur ceu fumus in auras, fluminis et validi cursu fluit ocior omni. Vade libens patriae quoniam te cura remordet. Omnipotens genitor nostrae spes unica vitae qui maris horrisonos fluctus ventosque gubernat det tibi nunc tutas crispantis gurgitis undas. Ipse tuae liquidis rector sit navis in undis, aequore nubiferi devectum flatibus auri reddat ad optate scottorum littora terrae. Tunc veleas fame felix multosque per annos vivas aegregiae capiens praeconia vitae. Hic ego praesentis nunc gaudia temporis opto, ut tibi perpetuae contingant gaudia vitae.

  4. 4

    Medieval Latin The Latin Library The Classics Homepage

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.