Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Cato.dis

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 154 sections

  1. 101

    23. Uxoris linguam, si frugi est, ferre memento, Namque malum est, non velle pati nec posse tacere.

  2. 102

    24. Dilige non aegra caros pietate parentes. Nec matrem offendas, dum vis bonus esse parenti.

  3. 103

    Liber IV

  4. 104

    IV. praef. Securam quicumque cupis perducere vitam, Nec vitiis haerere animos, quae moribus obsint. Haec praecepta tibi semper relegenda memento; Invenies, quo te possis mutare, magistrum.

  5. 105

    1. Despice divitias, si vis animo esse beatus, Quas qui suscipiunt, mendicant semper avari.

  6. 106

    2. Commoda naturae nullo tibi tempore deerunt, Si contentus eo fueris. quod postulat usus.

  7. 107

    3. Cum sis incautus nec rem ratione gubernes, Noli fortunam, quae non est, dicere caecam.

  8. 108

    4. Dilige denarium, sed parce dilige formam, Quam nemo sanctus nec honestus captat habere.

  9. 109

    5. Cum fueris locuples, corpus curare memento; Aeger dives habet nummos, se non habet ipsum.

  10. 110

    6. Verbera cum tuleris discens aliquando magistri, Fer patris imperium, cum verbis exit in iram.

  11. 111

    7. Res age, quae prosunt, rursus vitare memento In quibus error inest, nec spes est certa laboris.

  12. 112

    8. Quod donare potes, gratis concede roganti; Nam recte fecisse bonis in parte lucrosum est.

  13. 113

    9. Quod tibi suspectum est, confestim discute, quid sit; Namque solent, primo quae sunt neglecta, nocere.

  14. 114

    10. Cum te detineat Veneris damnosa voluptas, Indulgere gulae noli, quae ventris amica est.

  15. 115

    11. Cum tibi proponas animalia cuncta timere, Unum praecipue tibi plus hominem esse timendum.

  16. 116

    12. Cum tibi praevalidae fuerint in corpore vires, Fac sapias; sic tu poteris vir fortis haberi.

  17. 117

    13. Auxilium a notis petito, si forte labores; Nec quisquam melior medicus quam fidus amicus.

  18. 118

    14. Cum sis ipse nocens, moritur cur victima pro te? Stultitia est morte alterius sperare salutem.

  19. 119

    15. Cum tibi vel socium vel fidum quaeris amicum, Non tibi fortuna est hominis sed vita petenda.

  20. 120

    16. Utere quaesitis opibus, fuge nomen avari; Quid tibi divitiae prosint, si pauper abundes?

  21. 121

    17. Si famam servare cupis, dum vivis, honestam Fac fugias animo, quae sunt mala gaudia vitae.

  22. 122

    18. Cum sapias animo, noli ridere senectam; Nam quicumque senet, sensus puerilis in illo est.

  23. 123

    19. Disce aliquid; nam cum subito fortuna recessit Ars remanet vitamque hominis non deserit unquam.

  24. 124

    20. Prospicito cuncta tacitus, quid quisque loquatur; Sermo hominum mores celat et indicat idem.

  25. 125

    21. Exerce studium, quamvis perceperis artem, Ut cura ingenium, sic et manus adiuvat usum.

  26. 126

    22. Multum venturi ne cures tempora fati; Non metuit mortem, qui scit contemnere vitam,

  27. 127

    23. Disce, sed a doctis; indoctos ipse doceto; Propaganda etenim est rerum doctrina bonarum.

  28. 128

    24. Hoc bibe quod possis, si tu vis vivere sanus; Morbi causa mali nimia est quaecumque voluptas.

  29. 129

    25. Laudaris quodcumque palam, quodcumque probaris, Hoc vive, ne rursus levitatis crimine damnes.

  30. 130

    26. Tranquillis rebus semper adversa timeto, Rursus in adversis melius sperare memento.

  31. 131

    27. Discere ne cesses; cura sapientia crescit; Rara datur longo prudentia temporis usu.

  32. 132

    28. Parce laudato; nam quem tu saepe probaris, Una dies qualis fuerit ostendet amicus.

  33. 133

    29. Non pudeat quae nescieris te velle doceri; Scire aliquid laus est, culpa est nihil discere velle.

  34. 134

    30. Cum Venere et Baccho lis est et iuncta voluptas; Quod lautum est animo complectere, sed fuge lites.

  35. 135

    31. Demissos animo et tacitos vitare memento; Quod flumen placidum est, forsan latet altius unda.

  36. 136

    32. Cum tibi displiceat rerum fortuna tuarum Alterius specta, quo sis discrimine peior.

  37. 137

    33. Quod potes id tempta; nam litus carpere remis Tutius est multo quam velum tendere in altum.

  38. 138

    34. Contra hominem iustum prave contendere noli; Semper enim deus iniustas ulciscitur iras.

  39. 139

    35. Ereptis opibus noli maerere dolendo, Sed potius gaude, si te contingat habere.

  40. 140

    36. Est iactura gravis quae sunt amittere damnis; Sunt quaedam, quae ferre decet patienter amicum.

  41. 141

    37. Tempora longa tibi noli promittere vitae; Quocumque ingrederis sequitur mors corporis umbra.

  42. 142

    38. Thure deum placa, vitulum sine crescat aratro; Ne credas placare deum, cum caede litatur.

  43. 143

    39. Cede locum laesus fortunae, cede potenti; Laedere qui potuit, prodesse aliquando valebit.

  44. 144

    40. Cum quid peccaris, castiga te ipse subinde; Vulnera dum sanas, dolor est medicina doloris.

  45. 145

    41. Damnaris nunquam post longum tempus amicum, Mutavit mores, sed pignora prima memento.

  46. 146

    42. Gratior officiis, quo sis mage carior, esto, Ne nomen subeas quod dicitur officiperdi.

  47. 147

    43. Suspectus caveas ne sis miser omnibus horis, Nam timidis et suspectis aptissima mors est.

  48. 148

    44. Cum fueris proprios servos mercatus in usus, Et famulos dicas, homines tamen esse memento.

  49. 149

    45. Quam primum rapienda tibi est occasio prima, Ne rursus quaeras quae iam neglexeris ante.

  50. 150

    46. Morte repentina noli gaudere malorum: Felices obeunt quorum sine crimine vita est.

  51. 151

    47. Cum tibi sit coniux, ne res et fama laboret, Vitandum ducas inimicum nomen amici.

  52. 152

    48. Cum tibi contigerit studio cognoscere multa, Fac discas multa, vita nil discere velle.

  53. 153

    49. Miraris verbis nudis me scribere versus? Hoc brevitas fecit, sensus coniungere binos.

  54. 154

    Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

← Previous — showing 101154 of 154

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.