Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Cato.agri

Latin Library (medieval and later) · Cato · The Latin Library · 211 sections

  1. 201

    [155] Per hiemen aquam de agro depelli oportet. In monte fossas inciles puras habere oportet. Prima autumnitate cum pulvis est, tum maxime ab aqua periculum est. Cum pluere incipiet, familiam cum ferreis sarculisque exire oportet, incilia aperire, aquam diducere in vias et curare oportet uti fluat. In villa, cum pluet, circumire oportet, sicubi perpluat, et signare carbone, cum desierit pluere, uti tegula mutetur. Per segetem in frumentis aut in segete aut in fossis sicubi aqua sonstat aut aliquid aquae obstat, id emittere, patefieri removerique oportet.

  2. 202

    [156] De brassica quod concoquit. Brassica est quae omnibus holeribus antistat. Eam esto vel coctam vel crudam. Crudam si edes, in acetum intinguito. Mirifice concoquit, alvum bonam facit, lotiumque ad omnes res salubre est. Si voles in convivio multum bibere cenareque libenter, ante cenam esto crudam quantum voles ex aceto, et item, ubi cenaveris, comesto aliqua V folia; reddet te quasi nihil ederis, bibesque quantum voles.

  3. 203

    Alvum si voles deicere superiorem, sumito brassicae quae levissima erit P. IIII inde facito manipulos aequales tres conligatoque. Postea ollam statuito cum aqua. Ubi occipiet fervere, paulisper demittito unum manipulum, fervere desistet. Postea ubi occipiet fervere, paulisper demittito ad modum dum quinque numeres, eximito. Item facito alterum manipulum, item tertium. Postea conicito, contundito, item eximito in linteum, exurgeto sucum quasi heminam in pocillum fictile. Eo indito salis micam quasi ervum et cumini fricti tantum quod oleat. Postea ponito pocillum in sereno noctu. Qui poturus erit, lavet calida, bibat aquam mulsam, cubet incenatus. Postea mane bibat sucum deambuletque horas IIII, agat, negoti siquid habebit. Ubi libido veniet, nausia adprehendet, decumbat purgetque sese. Tantum bilis pituitaeque eiciet, uti ipse miretur, unde tantum siet. Postea ubi deorsum versus ibit, heminam aut paulo plus bibat. Si amplius ibit, sumito farinae minutae concas duas, infriet in aquam, paulum bibat, constituet. Verum quibus tormina molesta erunt, brassicam in aqua macerare oportet. Ubi macerata erit, coicito in aquam calidam, coquito usque donec conmadebit bene, aquam defundito. Postea salem addito et cumini paululum et pollinem polentae eodem addito et oleum. Postea fervefacito, infundito in catinum, uti frigescat. Eo interito quod volet cibi, postea edit. Sed si poterit solam brassicam esse, edit. Et si sine febre erit, dato vini atri duri aquatum bibat quam minimum; si febris erit, aquam. Id facito cotidie mane. Nolito multum dare, ne pertaedescat, uti possit porro libenter esse. Ad eundem modum viro et mulieri et puero dato. Nunc de illis, quibus aegre lotium it quibusque substillum est. Sumito brassicam, coicito in aquam ferventem, coquito paulisper, uti subcruda siet. Postea aquam defundito non omnem. Eo addito oleum bene et salem et cumini paululum, infervefacito paulisper. Postea inde iusculum frigidum sorbere et ipsam brassicam esse, uti quam primum excoquatur. Cotidie id facito.

  4. 204

    [157] De brassica Pythagorea, quid in ea boni sit salubritatisque. Principium te cognoscere oportet, quae genera brassicae sint et cuius modi naturam habeant. Omnia ad salutem temperat conmutatque sese semper cum calore, arida simul et umida et dulcis et amara et acris. Sed quae vocantur septem bona in conmixtura, natura omnia haec habet brassica. Nunc uti cognoscas naturam earum, prima est levis quae nominatur; ea est grandis, latis foliis, caule magno, validam habet naturam et vim magnam habet. Altera est crispa, apiacon vocatur; haec est natura et aspectu bona, ad curationem validior est quam quae supra scripta est. Et item est tertia, quae lenis vocatur, minutis caulibus, tenera, et acerrima omnium est istarum, tenui suco vehementissima. Et primum scito, de omnibus brassicis nulla est illius modi medicamento. Ad omnia vulnera tumores eam contritam inponito. Haec omnia ulcera purgabit sanaque faciet sine dolore. Eadem tumida concoquit, eadem erumpit, eadem vulnera putida canceresque purgabit sanosque faciet, quod aliud medicamentum facere non potest. Verum prius quam id inponas, aqua calida multa lavato; postea bis in die contritam inponito; ea omnem putorem adimet. Cancer ater, is olet et saniem spurcam mittit; albus purulentus est, sed fistulosus et subtus suppurat sub carne. In ea vulnera huiusce modi teras brassicam, sanum faciet; optima est ad huiusce modi vulnus. Et luxatum siquid est, bis die aqua calida foveto, brassicam tritam opponito, cito sanum faciet; bis die id opponito, dolores auferet. Et siquid contusum est, erumpet; brassicam tritam opponito, sanum faciet. Et siquid in mammis ulceris natum et carcinoma, brassicam tritam opponito, sanum faciet. Et si ulcus acrimoniam eius ferre non poterit, farinam hordeaceam misceto, ita opponito. Huiusce modi ulcera omnia haec sana faciet, quod aliud medicamentum facere non potest neque purgare. Et puero et puellae si ulcus erit huiusce modi, farinam hordeaceam addito. Et si voles eam consectam lautam siccam sale aceto sparsam esse, salubrius nihil est. Quo libentius edis, aceto mulso spargito; lautam siccam et rutam coriandrum sectam sale sparsam paulo libentius edes. Id bene faciet et mali nihil sinet in corpore consistere et alvum bonam faciet. Hanc mane esse oportet ieiunum. Et si bilis atra est et si lienes turgent et si cor dolet et si iecur aut pulmones aut praecordia, uno verbo omnia sana faciet intro quae dolitabunt. Eodem silpium inradito, bonum est. Nam venae omnes ubi sufflatae sunt ex cibo, non possunt perspirare in toto corpore; inde aliqui morbus nascitur. Ubi ex multo cibo alvus non it, pro portione brassica si uteris, id ut te moneo, nihil istorum usu veniet morbis. Verum morbum articularium nulla res tam purgat, quam brassica cruda, si edes concisam et rutam et coriandrum concisam siccam et sirpicium inrasum et brassicam ex aceto oxymeli et sale sparsam. Haec si uteris, omnis articulos poteris experiri. Nullus sumptus est, et si sumptus esset, tamen valetudinis causa experires. Hanc oportet mane ieiunum esse. Insomnis vel siquis est seniosus, hac eadem curatione sanum facies. Verum assam brassicam et unctam caldam, salis paulum dato homini ieiuno. Quam plurimum ederit, tam citissime sanus fiet ex eo morbo. Tormina quibus molesta erunt, sic facito. Brassicam macerato bene, postea in aulam coicito, defervefacito bene. Ubi cocta erit bene, aquam defundito. Eo addito oleum bene et salis paululum et cuminum et pollinem polentae. Postea ferve bene facito. Ubi ferverit, in catinum indito. Dato edit, si poterit, sine pane; si non, dato panem purum ibidem madefaciat. Et si febrim non habebit, dato vinum atrum bibat; cito sanus fiet. Et hoc siquando usus venerit, qui debilis erit, haec res sanum facere potest: brassicam edit ita uti S. S. E. Et hoc amplius lotium conservato eius qui brassicam essitarit, id calfacito, eo hominem demittito, cito sanum facies hac cura; expertum hoc est. Item pueros pusillos si laves eo lotio, numquam debiles fient. Et quibus oculi parum clari sunt, eo lotio inunguito, plus videbunt. Si caput aut cervices dolent, eo lotio caldo lavito, desinent dolere. Ei si mulier eo lotio locos fovebit, numquam miseri fient, et fovere sic oportet: ubi in scutra fervefeceris, sub sellam supponito pertusam. Eo mulier adsidat, operito, circum vestimenta eam dato.

  5. 205

    Brassica erratica maximam vim habet. Eam arfacere et conterere oportet bene minutam. Siquem purgare voles, pridie ne cenet, mane ieiuno dato brassicam tritam, aquae cyathos II. Nulla res tam bene purgabit, neque elleborum neque scamonium, et sine periculo, et scito salubrem esse corpori. Quos diffidas sanos facere, facies. Qui hac purgatione purgatus erit, sic eum curato. Sorbitione liquida hoc per dies septem dato. Ubi esse volet, carnem assam dato. Si esse non volet, dato brassicam coctam et panem, et bibat vinum lene dilutum, lavet raro, utatur unctione. Qui sic purgatus erit, diutina valetudine utetur, neque ullus morbus veniet nisi sua culpa. Et siquis ulcus taetrum vel recens habebit, hanc brassicam erraticam aqua spargito, opponito; sanum facies. Et si fistula erit, turundam intro trudito. Si turundam non recipiet, diluito, indito in vesicam, eo calamum alligato, ita premito, in fistulam introeat; ea res sanum faciet cito. Et ad omnia ulcera vetera et nova contritam cum melle opponito, sanum faciet. Et si polypus in naso intro erit, brassicam erraticam aridam tritam in manum conicito et ad nasum admoveto, ita subducito susum animam quam plurimum poteris; in triduo polypus excidet. Et ubi exciderit, tamen aliquot dies idem facito, ut radices polypi persanas facias. Auribus si parum audies, terito cum vino brassicam, sucum exprimito, in aurem intro tepidum instillato; cito te intelleges plus audire. Depetigini spurcae brassicam opponito, sanam faciet et ulcus non faciet.

  6. 206

    [158] Alvum deicere hoc modo oportet, si vis bene tibi deicere. Sume tibi ollam, addito eo aquae sextarios sex et eo addito ungulam de perna. Si ungulam non habebis, addito de perna frustum P. S quam minime pingue. Ubi iam coctum incipit esse, eo addito brassicae coliculos duos, betae coliculos duos cum radice sua, feliculae pullum, herbae Mercurialis non multum, mitulorum L. II, piscem capitonem et scorpionem I, cochleas sex et lentis pugillum. Haec omnia decoquito usque ad sextarios III iuris. Oleum ne addideris. Indidem sume tibi sextarium unum tepidum, adde vini Coi cyathum unum, bibe, interquiesce, deinde iterum eodem modo, deinde tertium: purgabis te bene. Et si voles insuper vinum Coum mixtum bibere, licebit bibas. Ex iis tot rebus quod scriptum est unum, quod eorum vis, alvum deicere potest. Verum ea re tot res sunt, uti bene deicias, et suave est.

  7. 207

    [159] Intertigini remedium. In viam cum ibis, apsinthi Pontici surculum sub anulo habeto.

  8. 208

    [160] Luxum siquod est, hac cantione sanum fiet. Harundinem prende tibi viridem P. IIII aut quinque longam, mediam diffinde, et duo homines teneant ad coxendices. Incipe cantare: "Motas uaeta daries dardares astaries dissunapiter" usque dum coeant. Ferrum insuper iactato. Ubi coierint et altera alteram tetigerint, id manu prehende et dextera sinistra praecide, ad luxum aut ad fracturam alliga, sanum fiet. Et tamen cotidie cantato et luxato vel hoc modo: "huat haut haut istasis tarsis ardannabou dannaustra".

  9. 209

    [161] Asparagus quo modo seratur. Locum subigere oportet bene qui habeat humorem aut loco crasso; ubi erit subactus, areas facito, uti possis dextra sinistraque sarire, runcare, ne calcetur; cum areas deformabis, intervallum facito inter areas semipedem latum in omnes partes; deinde serito ad lineam palo, grana bina aut terna demittito et eodem palo cavum terrae operito; deinde supra areas stercus spargito bene; serito secundum aequinoctium vernum. Ubi erit natum, herbas crebro purgato cavetoque ne asparagus una cum herba vellatur; quo anno severis, sum stramentis per hiemem operito, ne praeuratur; deinde primo vere aperito, sarito runcatoque. Post annum tertium quam severis, incendito vere primo; deinde ne ante sarueris quam asparagus natus erit, ne in sariendo radices laedas. Tertio aut quarto anno asparagum vellito ab radice. Nam si defringes, stirpes fient et intermorientur. Usque licebit vellas, donicum in semen videbis ire. Semen maturum fit ad autumnum. Ita, cum sumpseris semen, incendito, et cum coeperit asparagus nasci, sarito et stercorato. Post annos VIII aut novem, cum iam est vetus, digerito et in quo loco posturus eris terram bene subigito et stercorato. Deinde fossulas facito, quo radices asparagi demittas. Intervallum sit ne minus pedes singulos inter radices asparagi. Evellito, sed circumfodito, ut facile vellere possis; caveto ne frangatur. Stercus ovillum quam plurimum fac ingeras; id est optimum ad eam rem; aliud stercus herbas creat.[

  10. 210

    [162] Salsura pernarum ofellae Puteolanae. Pernas sallire sic oportet in dolio aut in seria. Cum pernas emeris, ungulas earum praecidito. Salis Romaniensis moliti in singulas semodios. In fundo dolii aut seriae sale sternito, deinde pernam ponito, cutis deorsum spectet, sale obruito totam. Deinde alteram insuper ponito, eodem modo obruito. Caveto ne caro carnem tangat. Ita omnes obruito. Ubi iam omnes conposueris, sale insuper obrue, ne caro appareat; aequale facito. Ubi iam dies quinque in sale fuerint, eximito omnis cum suo sale. Quae tum summae fuerint, imas facito eodemque modo obruito et conponito. Post dies omnino XII pernas eximito et salem omnem detergeto et suspendito in vento biduum. Die tertio extergeto spongea bene, perunguito oleo, suspendito in fumo biduum. Tertio die demito, perunguito oleo et aceto conmixto, suspendito in carnario. Nec tinia nec vermes tangent.

  11. 211

    The Latin Library The Classics Page

← Previous — showing 201211 of 211

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.