Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Capellanus2

Latin Library (medieval and later) · Capellanus · The Latin Library · 113 sections

  1. 101

    [29] Cui Brito sic ait: "Absit quod unquam eques cum pedite certem; nam peditem quemque decet cum pedite committere pugnam." Et arma sumens viriliter in obstantem irruit hostem, cuius clipeum ensis ictu modica laesione damnavit. Palatii vero custos multam incitatus ad iram exigua Britonis statura contempta, tanta aŒneam clavam ferocitate vibravit quod Britonis clipeus vi penitus est concussionis attritus, atque Brito fuit magno timore perterritus. Cogitans vero custos Britonem ictu secundo perimere feriendi causa iterum arma levavit in altum. [30] Sed, antequam arma in Britonem reprimere posset, velocissime Brito et occulto ingenio ense custodem in brachio repercussit, eius dextram amputatam simul cum clava emisit in terram, et, quum eum penitus interimere vellet, exclamavit custos et ait: "Numquid te solum inurbanum militem dulcis Britannia duxit, quoniam victum gladio perimere quaeris? Nam, si meae volueris parcere vitae, quod quaeris modico te faciam labore lucrari, ac sine me nil poteris impetrare."

  2. 102

    [31] Cui Brito ait: "Vitam tibi, ostiarie, indulgebo, si id quod promittis volueris adimplere."

  3. 103

    Ait ergo custos: "Si modicum exspectare velis, chirothecam tibi festinanter dabo accipitris."

  4. 104

    [32] Cui Brito respondit: "Latro hominumque deceptor! Nunc veraciter agnosco quod me decipere quaeris. Si tuam cupis igitur defendere vitam, locum mihi studeas solummodo indicare, ubi vestra chirotheca reponitur."

  5. 105

    [33] Custos vero Britonem in palatii secreta deduxit, ubi aurea columna pulcherrima residebat, quae universam palatii congeriem sustinebat, in qua etiam quaesita chirotheca pendebat. Qua viriliter apprehensa et in sinistra manu firmata ingens rumor, ululatus et clamor nemine viso per singulas palatii partes resonare coepit: "Heu heu, nobis invitis hostis victor cum praeda recedit."

  6. 106

    [34] Et egressus de palatio stratum ascendit equum arreptoque itinere ad amoenitatis loca devenit, ubi alia erant prata pulcherrima omnique ornata decore, in quibus palatium aureum consistebat optima dispositione compositum. Erat enim palatii longitudo cubitorum sexcentorum, latitudo vero ducentorum. Tectum autem et exteriora cuncta palatii erant argentea, interiora vero aurea quidem omnia et pretiosis ornata lapidibus. [35] Palatium etiam variis multum erat receptaculis distinctum. In digniori vero parte palatii in aureo throno rex sedebat Arturus, et circa eum residebant dominae pulchriores, quarum mihi non potuit esse numerus manifestus, et stabant coram eo milites multi et decori aspectus. In ipso namque palatio erat aurea pertica pulchra nimis atque formosa, in qua optatus residebat accipiter, et ibi prope duo canes accipitris ligati iacebant. [36] Sed antequam ad praedictum posset devenire palatium, obstabat antemurale quoddam munitissimum ad palatii nituram adstructum, ad cuius custodiam milites erant duodecim fortissimi deputati, qui neminem ulterius pertransire sinebant, nisi chirothecam demonstraret accipitris vel nisi gladio pugnando vellet assumere viam. Quos quum vidisset Brito, chirothecam eis festinanter ostendit accipitris. Qui ei aperto itinere dicunt: "Haec quidem via non est tuae vitae salubris sed penitus inductiva doloris." [37] Brito autem quum ad interiora palatii pervenisset, regem salutavit Arturum. Qui quare venisset diligenter a militibus interrogatus dixit se causa reportandi accipitrem accessisse. Cui unus de militibus curiae ait: "Ob quam causam accipitrem accipere quaeris?Ì Cui Brito respondit: "Quia dominae gaudeo pulchrioris amore quam aliquis istius curiae miles." [38] Cui ille respondit: "Ergo, ut accipitrem valeas reportare, primo te oportet istud, quod asseris, pugnando tueri." Et ait Brito: "Libenter!Ì Et clipeo competenti Britoni praeparato, armati ambo constituti sunt intra palatii munimina, et compulsis calcaribus equis sibi invicem vehementer occurrunt et confractis clipeis lanceisque disruptis sibi gladiis repugnando resistunt ac ferri vestimenta conscindunt. [39] Post diutinam ergo luctam palatii miles bino Britonis ictu summo ingenio in capite sine intermissione percussus tanta coepit oculorum turbatione gravari quod nihil poterat penitus visu percipere. Quod persentiens Brito insultum audacter et velociter fecit in eum atque victum ipsum prostravit de equo. [40] Et apprehenso accipitre simulque et canibus aspiciens vidit chartulam conscriptam, quae aurea catenula praedictae inhaerebat perticae colligata, de qua quum diligenter exquireret, tale promeruit audire responsum: "Haec est [enim] chartula, in qua regulae scribuntur amoris, quas ipse amoris rex ore proprio amatoribus edidit. Hanc te asportare oportet et regulas amantibus indicare, si pacificum volueris accipitrem reportare." [41] Qua etiam sumpta et abeundi curialiter accepta licentia ad silvae dominam modico temporis spatio sine alicuius contradictione reversus est. Quam in eodem quidem nemoris loco repperit, in quo primitus eam ambulando dimisit. [42] Quae quidem de accepta victoria non mediocriter gaudens Britonem abire dimisit et ait: "De licentia mea recede, carissime, quia dulcis te Britannia quaerit. [43] Rogo tamen ne gravis tibi videatur abscessus, quia quandocunque ad haec volueris solus accedere loca, me semper poteris habere praesentem." Qui osculo assumpto atque ter decies repetito Britanniam versus gaudens iter direxit amoenum. Postmodum vero regulas quae in charta reperiuntur adscriptae conspexit, et eas iuxta superioris responsi tenorem cunctis amatoribus divulgavit. [44] Sunt autem regulae tales:

  7. 107

    I. Causa coniugii ab amore non est excusatio recta. II. Qui non zelat amare non potest. III. Nemo duplici potest amore ligari. IV. Semper amorem crescere vel minui constat. V. Non est sapidum quod amans ab invito sumit coamante. VI. Masculus non solet nisi plena pubertate amare.

  8. 108

    [45] VII. Biennalis viduitas pro amante defuncto superstiti praescribitur amanti. VIII. Nemo sine rationis excessu suo debet amore privari. IX. Amare nemo potest, nisi qui amoris suasione compellitur. X. Amor semper consuevit ab avaritiae domiciliis exsulare. XI. Non decet amare quarum pudor est nuptias affectare. XII. Verus amans alterius nisi suae coamantis ex affectu non cupit amplexus.

  9. 109

    [46] XIII. Amor raro consuevit durare vulgatus. XIV. Facilis perceptio contemptibilem reddit amorem, difficilis eum carum facit haberi. XV. Omnis consuevit amans in coamantis aspectu pallescere. XVI. In repentina coamantis visione cor contremescit amantis. XVII. Novus amor veterem compellit abire. XVIII. Probitas sola quemque dignum facit amore.

  10. 110

    [47] XIX. Si amor minuatur, cito deficit et raro convalescit. XX. Amorosus semper est timorosus. XXI. Ex vera zelotypia affectus semper crescit amandi. XXII. De coamante suspicione percepta zelus et affectus crescit amandi. XXIII. Minus dormit et edit quem amoris cogitatio vexat. XXIV. Quilibet amantis actus in coamantis cogitatione finitur.

  11. 111

    [48] XXV. Verus amans nil bonum credit nisi quod cogitat coamanti placere. XXVI. Amor nil posset amori denegare. XXVII. Amans coamantis solatiis satiari non potest. XXVIII. Modica praesumptio cogit amantem de coamante suspicari sinistra. XXIX. Non solet amare quem nimia voluptatis abundantia vexat. XXX. Verus amans assidua sine intermissione coamantis imaginatione detinetur. XXXI. Unam feminam nil prohibet a duobus amari et a duabus mulieribus unum.

  12. 112

    [49] Has autem regulas, ut dixi, secum Brito praefatus adduxit et ex parte regis amoris illi dominae, pro cuius amore tantas fuerat passus angustias cum ipso repraesentavit accipitre. Quae etiam ipsius militis agnita fide plenaria ac eiusdem strenuitatis audacia plenius intellecta labores illius suo remuneravit amore, et curia dominarum plurimarum atque militum convocata regulas praedictas patefecit amoris et eas singulis amantibus sub regis amoris interminatione firmiter conservandas iniunxit. [50] Quas quidem universae curiae plenitudo suscepit et sub amoris poena in perpetuum conservare promisit. Singuli etiam, qui ad curiam vocati convenerant, regulas iam dictas in scriptis reportaverunt et eas per diversas mundi partes cunctis amantibus ediderunt.

  13. 113

    Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

← Previous — showing 101113 of 113

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.