Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Campion.epigr2

Latin Library (medieval and later) · Campion · The Latin Library · 539 sections

  1. 1

    Campion: Epigrams II

  2. 2

    THOMAE CAMPIANI EPIGRAMMATUM LIBER SECUNDUS

  3. 3

    1. AD SERENISSIMUM CAROLUM PRINCIPEM

  4. 4

    Non veterem tibi dono librum, clarissime princeps, tanquam donatum; si tamen ire iubes, splendorem fortasse novum trahet, et melior iam prodibit cum se noveret esse tuum.

  5. 5

    2. AD LECTOREM

  6. 6

    Lusus si mollis, iocus aut levis, hic tibi, lector, occurrit, vitae prodita vere scias, dum regnat Cytheraea: ex illo musa quievit nostra diu, Cereris curaque maior erat: in medicos ubi me campos deduxit Apollo, 5 aptare et docuit verba Britanna sonis: namque in honore mihi semper fuit unicus ille, cuius ego monitis obsequor usque lubens. quid facerem? quamvis alieno tempore Phoebus, en, vocat, et recitat pulveris ore scelus. 10 respondente cheli, metuenda dulce sonanti, quo sic perfudit mentem animumque meum, cogerer ut chartis, male sed memor, illa referre quae cecinit mira dexteritate deus. hinc rediit mihi musa vetus, sed grandior, et quae 15 nunc aliqua didicit cum gravitate loqui; et nova non invita mihi, diversaque dictat, omnia quae, lector candide, reddo tibi.

  7. 7

    3. AD LIBRUM

  8. 8

    I nunc, quicquid habes ineptiarum damnatum tenebris diu, libelle, in lucem sine candidam venire excursoris ope eruditioris: exinde ut fueris satis polite 5 impressus, nec egens novi nitoris, Mychelburnum adeas utrumque nostrum, quos aetas, studiumque par, amorque, mi connexuit optume merentes: illis vindicibus nihil timebis 10 celsas per maris aestuantis undas Rhenum visere, Sequanam, vel altum Tiberim, sive Tagi aureum fluentem.

  9. 9

    4. AD PACEM DE AUGUSTISSIMA REGINA ELIZABETHA

  10. 10

    O pax beatis unicum decus terris, quam te lubens osculor, amabilis mater, rerumque custos, et benigna servatrix! quae sola te tuetur integram nobis, non illam amem, illam venerer omnibus dictis 5 factisque? pro illa unquam mori reformidem? illam quis amens proditam exteris optet, domi suis quae pacem et exteris donat?

  11. 11

    5. IN CALVUM

  12. 12

    Risi, Calve, hodie satis superque, notorum quia quemque ut attigisti, currentem licet et negotiosum, sistebas, retinens, toga prehendens; tum demum rogitas equumne grandem 5 empturum sit, et optimum, et valentem; nec cessas odiosus abnuentem unumquemque trecenties rogare. quin me iam decies eras de eodem aggressus; memini, fuit molestum. 10 si quisquam interea tuum caballum posset ridicule satis tabella pro re pingere, squallidum, vietum, morbosos timide pedes levantem, pictor vendiderit prius tabellam 15 quam tu vendideris tuum caballum.

  13. 13

    6. AD CLONIUM

  14. 14

    Fitne id quod petimus? mihi si persuaseris, inquis: siccine nos semper ludis, inepte Cloni? unum nunc utinam tibi persuadere liceret: ut cito suspendas te, miser, illud erit.

  15. 15

    7. IN CRISPUM

  16. 16

    Crispus amat socios, ut avara Lycoris amantes; ut libros Casinus bibliopola suos; civis ut emptores Vincentius; utque clientes Caccula causidicus; sacra sacrator Helix; non laudem, non quod verum mereantur amorem, 5 sed prodesse magis quod sua cuique solent.

  17. 17

    8. IN CALVUM

  18. 18

    In circo modo, Calve, te prementem ut vidi nitidae latus puellae, sermonique avide viam astruentem; mox divam Venerem, Leporem, Amoremque orabam tibi, ne inficetus illam 5 de grandi quid equo tuo rogares.

  19. 19

    9. IN OBITUM GUALTERI DEVOREUX FRATRIS CLARISSIMI COMITIS ESSEXIAE

  20. 20

    Pilas volare qui iubebat impius forata primus igne ferra suscitans, ei manus cruenta, cor ferum fuit. fenestra quanta mobili hinc deae patet ferire possit ut malos, bonos simul. 5 quid alta fortitudo mentis efferae, torive corporis valent? ruunt globi, praeitque caecitas, et atra nubila, sonique terror aethera et solum quatit. maligna fata, Devoreux, et unice, 10 et alme frater incliti ducis, sacro tibi igne perdidere saucium caput, equo labansque funebri, heu, acerbum onus tuis, revectus arduum ad iugum redis; rotaque subgemente curribus iaces 15 molesta pompa fratri, et omnibus bonis. peribit ergo Rhona, pulsa corruet fero canente classicum tuba sono, et ulta stabis inter umbra caelites.

  21. 21

    10. AD MELLEAM

  22. 22

    O nimis semper mea vere amata Mellea, o nostri pia cura cordis, quanta de te perpetuo subit mi causa timoris!

  23. 23

    eminus quanquam iaculetur altus 5 aureos in te radios Apollo, torquor ne fictus amans in illis forte lateret.

  24. 24

    et procul caelo pluvias cadentes in sinus pulchros agitante vento, 10 horreo, insanum placidus tonantem ne vehat imber.

  25. 25

    somnians, et res vigilans ad omnes, excitor; noctuque pavens dieque; saepe si vestra potuit quis esse 15 quaero sub umbra.

  26. 26

    11. DE OBITU PHILIPPI SIDNAEI EQUITIS AURATI GENEROSISSIMI

  27. 27

    Matris pennigerum alites Amorum, quid suaves violas per et venustas nequicquam petitis rosas Philippum, dumis usque Philip, Philip, sonantes? confossum modo nam recepit Orcus, 5 omnes dum superare bellicosa fama audet iuvenis; renunciate funestum Veneri exitum Philippi, vatem defleat ut suorum Amorum.

  28. 28

    12. IN MELLEAM

  29. 29

    Mellea mi si abeam promittit basia septem; basia dat septem, nec minus inde moror: euge, licet vafras fugit haec fraus una puellas, basia maiores ingerere usque moras.

  30. 30

    13. IN CULTELLUM

  31. 31

    Cultelle, Veneri te quis iratus faber tam triste dira contudit ferrum manu? labella bellae caesa funesto scatent per te cruore: ah nectaris quantum perit! heu, heu, puellae personat planctu domus; 5 furit, dolori tantus accessit timor; nec acquiescit uspiam; impotens loqui, et basiare iam, quod est miserrimum: at tu sceleste frustulatim diffulens poenas Amori, sed nimis seras, dabis. 10

  32. 32

    14. AD CASPIAM

  33. 33

    Virgo compressa est, invitaque, Mellea iurat; furem cur nollet prodere voce, rogo. se mala respondit clamare cupisse, prehendi solam cum solo sed metuisse viro. o pudor insignis facilisque modestia, qualem 5 optarem soli, Caspia dura, tibi!

  34. 34

    15. AD EANDEM

  35. 35

    Phoenicem simulas, Caspia, Persicam, quae nunquam sociis ardet amoribus, flamma sed moriens nascitur e sua. exors tu pariter, solaque amantium congressus fugis, et contiguas faces; 5 verum insana diem ne reparabilis expectes volucris, fataque vivida; formae flamma etenim nulla tuae parem quibit reddere, non si Venus aurea aut pulchrum in cinerem se Charites dabunt.

  36. 36

    16. AD LABIENUM

  37. 37

    Quae celare cupit non peccat foemina, dicis, quae celat, peccat; sed, Labiene, minus.

  38. 38

    17. IN CARINUM

  39. 39

    Cogito saepe, Carine, sed infoeliciter, unde signarit vultus tanta rubedo tuos: nam sumptus ne sis vinosus terret, avaro conditur gelida nec nisi coena fame. porrho incoenatus nonnumqum, sordide, dormis, 5 aridulusque siti somnia vana vides. esurientis at ora magis pallore notantur, et macilenta creat livida signa fames. quaero igitur tanti quae sit tibi causa ruboris; forsitan hanc speciem pictus ab arte petis: 10 sed reliqua ut pingas quare vis pingere nasum non video; totusque haereo et excrucior.

  40. 40

    18. IN MELLEAM

  41. 41

    Anxia dum natura nimis tibi, Mellea, formam finxit, fidem oblita est dare.

  42. 42

    19. AD CALVUM

  43. 43

    Italico vultu donas mihi, Calve, machaeram; more Britannorum protinus accipio. id mi succenses; nunc ergo remittere conor; quo more id faciam non tamen invenio.

  44. 44

    20. AD NAEVOLAM

  45. 45

    Desine, nam scelus est, neu perdere, Naevola, tentes quod mihi suspirat Mellea basiolum. qui ferro necat, aut rigido cor transigit ense, terrenam molem dividit ille animae. dulcia sed temere qui basia solvit amantum, 5 caelitus unitas dividit ille animas.

  46. 46

    21. AD CALVUM

  47. 47

    Foemina cum pallet ne dicas pallada quod sit, si, Calve, ingenui munus obire velis: languentem reficit mulier laudata colorem, totum quem formae credita culpa premit.

  48. 48

    22. IN LYCUM

  49. 49

    Cum, Lyce, vovisti serum tibi funus, opinor te latuit lapidem rene latere tuo.

  50. 50

    23. AD LUCIUM

  51. 51

    Crassis invideo tenuis nimis ipse; videntur satque mihi foelix qui sat obesus erit. nam vacat assidue mens illi, corpore gaudet, et risu curas tristitiamque fugat. praecipuum venit haec etiam inter commoda, Luci, 5 quod moriens minimo saepe labore perit.

  52. 52

    24. AD MARINUM

  53. 53

    Parvi tu facis optumos poetas; laudas historicos, amasque laxum sermonem, pedibus gravis Marine; sparsas nec sale fabulas moraris. cur mirabilis omnibus, Marine, 5 scriptor fit Plato? quippe fabulosus.

  54. 54

    25. IN MAURUM

  55. 55

    Tres elegos Muarus totidemque epigrammata scripsit, supplicat et musis esse poeta novem.

  56. 56

    26. IN COTTAM

  57. 57

    Cotta per aestates ut in hortes dormiat urgent uxor obesa, Canis, torrida Zona, torus.

  58. 58

    27. DE CATULLO ET MARTIALE

  59. 59

    Cantabat Veneres meras Catullus; quasvis sed quasi silva Martialis miscet materias suis libellis, laudes, stigmata, gratulationes, contemptus, ioca, seria, ima, summa; 5 multis magnus hic est, bene ille cultis.

  60. 60

    28. AD MEROEN

  61. 61

    Scortarum optes, Meroe nasuta, maritum; diminui nasum sic puto posse tuum.

  62. 62

    29. AD LUPUM

  63. 63

    Adversus fortem poterit vis nulla valere, et fateor; sed quis tum, Lupe, fortis erit?

  64. 64

    30. AD HAEMUM

  65. 65

    Notorum mandas morientum nomine libro, atrum quem merito funereumque vocas: sin cupis, Haeme, pius laetusque notarius esse, inscribas vivos; sic liber albus erit.

  66. 66

    31. AD OTTUELLUM

  67. 67

    Promissis quoties videt capillis blanditur mihi tonsor Ottuellus, cum vix curticomo feret salutem. an tonsoribus, ut suis puellis, chari sunt et amabiles comati, 5 his formae studio, lucelli utrisque?

  68. 68

    31A. IN LARGUM

  69. 69

    Scripsit historiam bene Largus, nam scit apud se quid per sex annos ederit aut biberit

  70. 70

    32. AD PHILOCHERMUM

  71. 71

    Quae potuit rivos retinere et saxa movere musica, te nulla parte, vel arte, movet; quod facit ergo cave, Philocherme, tarantula vulnus, ictus enim, ni fit musica grata, peris.

  72. 72

    33. AD IANUM

  73. 73

    Cur tibi displiceat tua, Iane, quod uxor ametur? an tibi quam nemo possit amare placet?

  74. 74

    34. AD LAURENTIUM MYCHELBURNUM

  75. 75

    Quis votis tibi, somne, supplicabit tam surdo atque hebeti deo, clientem qui sex continuas iacere noctes molli me vigilem toro sinebas, disperdique vaga cor inquietum 5 fessa et lumina cogitatione? sed postquam salibus cubilibusque, Laurenti, excipior tuis, solutos cepit grata simul quies ocellos. quod sane ob meritum puella si quae, 10 Laurenti, vigiles queritur horas dum pulchra speculo intuetur ora, mittam ad te, lepidum deum soporis.

  76. 76

    35. AD IUSTINIANUM

  77. 77

    Tu tuanquam violas, laurum, et thyma dicis olere os consibrinae, Iustiniane, tuae, ac veluti minio buccas, et labra notari: ipso quin minio picta labella rubent, atque genae; floresque remansos spiritus halat; 5 ex vero omnia habet; sed nihil ex proprio.

  78. 78

    36. IN COTTAM

  79. 79

    Non ego ne dicas vereor si quid tibi dico; sed ne non dicas, Cotta, sed adiicias.

  80. 80

    37. AD CASPIAM

  81. 81

    Asperas tristis minitetur iras, spemve promittat facies serenam, semper horresco, quonian satis te, Caspia, novi.

  82. 82

    cum furis pulso retrahis capillos, 5 evocas morsu rigido cruorem, quicquid occurit, nimis a perite dextera torquet

  83. 83

    fulmen hoc te terribilem, cruentam sed manus reddit furibunda, et hinc te 10 sive ridentem metuo, benigne sive loquentem.

  84. 84

    forte sopitum haud aliter leonem conspicit silvis tremulus viator, et pedem flectens cavet excitari 15 ne fera possit.

  85. 85

    37A. AD FRANCISCUM MANBAEUM

  86. 86

    Dum vagus ignotas veheris, Manbaee, per oras noctes atque dies vela notosque queror. quam vellem misero qui te mihi surpuit illi, si liceat, vento diripuisse caput. effosisque oculis iugulum incidisse prophano, 5 ne cui tale dehinc spiret ab ore malum.

  87. 87

    38. IN GALBAM

  88. 88

    Natum Galba suum, domesticumque, extremus quasi Persa sit, vel Indus tractat, quod nothus est; nec alloquendum censet, more nisi et stilo insolenti, et nudo capite, hospes ut videri 5 omnino novus exterusque possit; annon Galba satis superque ineptit?

  89. 89

    39. IN NERVAM

  90. 90

    Abstrahis a domini coena te, Nerva, sacrati, nec tamen ut caecus numinis hostis abes; nec tibi quod panis vel vinum displicet: immo invitamenti vim levioris habent. causa duplex prohibet; quia ventri nil emis una; 5 altera quod nimis haec sit sibi coena brevis.

  91. 91

    40. AD NOBILISSIMUM VIRUM GULIEMUM PERCIUM

  92. 92

    Gulielme gente Perciorum ab inclita, senilis ecce proiicit nives hiems, tegitque summa montium cacumina: et aestuosus urget hinc Notus, gelu coactus inde Thracius, rapit diem 5 palustris umbra, noxque nubibus madet. tibi perennis ergo splendeat focus, trucemque plectra pulsa mulceant Iovem: refusus intumescat Euhius sciphis, novumque ver amoenus inferat iocus; 10 novas minister ingerat faces, ruit Glocestriensium in te amica vis, simul furorem ut hauriant levem, facetiis simulque molle lusitent per otium.

  93. 93

    40A. DE THOMA GRIMSTONO ET IOHANNE GORINGO

  94. 94

    Miror apud Gallos quid fortis pectore et armis noster Grimstonus quidve Goringus agat. nulli unquam bello melius potuere mereri, nusquam virtuti terra maligna magis.

  95. 95

    40B. AD EDMUNDUM SPENCERUM

  96. 96

    Sive canis silvas, Spencere, vel horrida belli fulmina, dispeream ni te amam, et intime amem.

  97. 97

    41. AD BASSUM

  98. 98

    Indiget innumeris vir magnus; maior at illo est omnibus his quisque, Basse, carere potest.

  99. 99

    42. IN HYRACMUM ET SABINUM

  100. 100

    Hercamum graviter Sabinus odit, Hyrcamusque male invicem Sabinuum; Hyrcami cilia atque caecitatem rides, ille tuam, Sabine, barbam hirsutam, indomitam, et quasi cacatam. 5 alternis odiis peritis ambo, incondite itidem superbientes ambo, tum tetrici, atque curiosi, exortes comitum, tenebrici ambo; vos sic unanimes fere iidem et ambo, 10 quare tam male convenitis ambo?

Next → — showing 1100 of 539

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.