Caeciliusbalbus
- 101
[XL] (De re militari?)
- 102
1 . Ducem, qui non laborat, ut carus militibus sit, nescire militem armare. 2 . H umanitatem ducis in exercitu flumen adversus hostes esse. 3 . N umquam se militibus iussisse, Ite illuc, sed Venite huc. Participatus enim cum duce labor persuadetur militibus minor. 4 . In bello corpora hominum gladiis, in pace voluptatibus vulnerari.
- 103
[XLI] De malis filiis
- 104
1 . G aius interrogatus, cum plures filios habuisset, quis ex his in se nequior esset, Qui primus tibi fuerit obvius, inquit. 2 . Ipse te coerce, pater. 3 . B occhoris iussit filium cuiusdam denegantem se posse matrem alere decem mensibus eam ferre nec deponere. 4 . Q ui non corripit peccantem, peccare imperat.
- 105
[XLII] De pigro
- 106
Zeno Citieus cuidam inerti Indignareris, inquit, si aliquis optaret, ut mutilas manus vel pedes habuisses: nunc integra sunt; cur uti eis non vis?
- 107
[XLIII] De temperantia
- 108
1 . A gesilaus interrogatus, quemadmodum quis hominibus placere posset, Si gesserit, inquit, optima et locutus fuerit pauca. 2 . Socrates inquirenti cuidam, quomodo posset optime dicere, respondit: Nihil dixeris, nisi quod bene scieris. 3 . Demades non scolam, sed assiduitatem legendi doctrinam vocabat. 4 . Phocion optimum oratorem esse dicebat, qui plurima paucis diceret. 5 . Erasistratus medicus cum ad dormientem aegrum intrare noluisset, Meliorem, inquit, intus medicum audio.
- 109
[XLIV] De disciplina
- 110
A ntigonus Alexandri paedagogus citharam eius fregit abiecitque dicens: Aetati tuae iam regnare convenit, pudeatque in corpore regni voluptatem luxuriae dominari.
- 111
[XLIVb] De censura
- 112
Pyrrus rex cum citharoedus in convivio molliter cantaret, iussit citharae chordas incidi, interrogatusque cur imperasset, Satius est, inquit, citharae nervos incidi quam solvi.
- 113
[XLV] De detractione Diogenes
- 114
C ynicus cum illi dixisset quidam, vituperant te cuncti, Oportet, inquit, sapientiam ab insipientibus feriri. Esse enim meliorem iudicat mala lingua, quem carpit.
- 115
[XLVI] De contemptu pecuniae
- 116
Diogenes cum illi a capite nocte fur sacculum cum nummis subtrahere conaretur, et ille sentiret, Tolle, inquit, infelix, ut facias utrosque dormire.
- 117
[XLVII] Quid populum domat Pythagoras dixit
- 118
1 . Populi licentiam aut luxus aut fames domat, aut bellum. 2 . Vulgi imperitiam ad res iustas sola constringit necessitas.
- 119
[XLVIII]
- 120
1 . Iudex iustus erit nemo, nisi qui de se cogitaverit alterum iudicare. 2 . Qui innocentem damnat sua sententia, semper est reus, cum se cottidie puniat conscientia. 3 . Verbosa lingua malitiae indicium est. 4 . Si alien temere protuleris vitia, tua intempestive audies crimina. 5 . Crimen sagittae est simile: facile infigitur, difficile expellitur. 6 . Cave, ne armarium quam pectus habeas doctum. 7 . Clementia perpetuo vincit qui utitur. 8 . Magnum iniuriae remedium est oblivio. 9 . In quem plus potes peccare. 10 . Qui metuit contumeliam, raro accipit iniuriam. 11 . Discordia interdum fit carior concordia. 12 . Possis vincere audire oportet in eo quod pecunia. 13 . Necesse est, ut te ipsum aut pecuniam vilem habeas.
- 121
[. . .]
- 122
Excerptio Proverbiorum de libro Persii.
- 123
6. CODICES PARISINI.
- 124
INCIPIUNT SENTENTIAE PHILOSOPHORUM.
- 125
1 . Definitio Ciceronis . Nullae sunt occultiores insidiae, quam eae, quae latent in simulatione officii aut in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum qui palam est adversarium facile cavendo vitare possis; et Troianus equus idcirco fefellit, quia formam Minervae mentitus est. 2 . alia . Omnium est communis inimicus, qui est hostis suorum. 3 . alia . Nullus umquam sapientum proditori credendum putabit. 4 . Xenocrates dixit *** quia locutum me aliquando poenituit, tacuisse numquam. 5 . Phocion dixit : Duo maxime contraria esse consilio, festinationem et iram. 6 . Menefranes dixit : Occasionem non accipi, sed rapi debere, si rationem, non eventum applices causae. 7 . Hermogenes dixit : Plerosque homines in suis domibus saevissimos tyrannos, in alienis humillimos servos esse. 8 . Euclides dixit : Plerosque hominum stultos serviles cibos et servilem vestem fugere, serviles mores non fugere. 9 . Demosthenes dixit : Liberi servique personam veritas separat, servi liberique mendacium miscet. 10 . Aristoteles dixit : Adversus inimicos intra parietes nostros victoria quaerenda est. 11 . Idem dixit , Iniuriam iniuste irrogatam eius infamiam esse, qui facit. 12 . Idem : Viri boni est nescire pati vel facere iniuriam. 13 . Idem dixit , Solum se incommodum paupertatis pati, quod non posset egentibus subvenire. 14 . Plato dixit , Eam verissimam iustitiam esse, quae erga inferiores servatur. 15 . Triumphum innocentiae esse non peccare, ubi liceat posse. 16 . Idem praecepit : In quem plus potes peccare, desine. 17 . Diogenes dixit : Superat conscientia, quicquid mali confinxerit lingua. 18 . Xenophon maledicenti sibi cuidam, Tu, inquid, maledicere didicisti: ego conscientia teste didici maledicta contempnere. 19 . Demades dixit : Amico mutuam me roganti pecuniam si dedero, et ipsum et pecuniam perdo. 20 . Speusippus laudanti se cuidam dixit: Adulator, desine utrosque fallere: nihil proficis, cum te intelligam. 21 . Epaminondas dixit Beatam civitatem, quae in pace bellum timet. 22 . Idem dixit : Inimicos meos praestando beneficium torqueo. 23 . Bias Prieneus dixit , Molestius esse inter duos amicos, quam duos inimicos iudicare. 24 . Solon dixit , Convivium coagulum amicitiae esse cum bonis; convivium cum malis convivium imputandum. 25 . Cleobulus dixit , Cavere nos amicorum magis invidiam quam inimicorum insidias debere; illud enim apertum, hoc celatum est malum, nocendique fraus quo non speratur potentior. 26 . Theophrastus dixit , Expedire iam probatos amicos amari quam amatos probari. 27 . Idem dixit : Ex inimico vindictam, si te inimicum senserit, perdidisti. 28 . Idem : Gravius adversarium securitate decipies. 29 . Nocere nescit, qui se velle nocere prodiderit. 30 . Doloris ultionem ab inimicis exigit, qui patientiam dolendo custodit. 31 . Demetrius Non opto, inquid, ut eos, qui divites sunt, amicos habeam. 32 . Iulius Caesar dixit : Acceptum beneficium aeternae memoriae infigendum. 33 . Simonides cum interrogaretur, quid inter homines celerrime consenesceret, Beneficium, inquit. 34 . Socrates dixit : Qui multarum habet potestatem rerum, primum purgare conscientiam debet, ut quae delicta corrigit, non admittat vitetque quod vindicat. 35 . Stultum est, ut velit quis aliis imperare, cum sibi ipse imperare non possit. 36 . Idem , Eum firmum regem, qui quae imperat novit, vel praeceptis, quid contrarium esse potest, agnoscit. 37 . Idem , Lucrum ingrate praestanti damnum pudoris esse. 38 . Si quid dubitas, ne feceris. 39 . Animi iudicio quod negatum, fugito. 40 . Oriente sole consilium, occidente convivium cogitato. 41 . Si pacem vis, belli mentionem ne feceris. 42 . Melius est cavere, quam pavere. 43 . Utilius erubescere, quam pallescere. 44 . Turpis est inopia, quae ex copia nascitur. 45 . Age sic alienum, ut tuum non obliviscaris negotium. 46 . Amico ita prodesto, ne tibi noceas. 47 . Quod habes ita utere, ut alienum non egeas. 48 . Plurimi sua amittunt, cum aliena appetunt. 49 . Vigila, cum usus exegerit. 50 . Honestam artem, quam bene didiceris, sequere. 51 . In tuo quam in alieno labore sarcinam suscipe. 52 . Gravius labor est, ubi nullus est effectus. 53 . Pecuniae quaerendae et tuendae modum habere oportet. 54 . Iracundiae infelicitas geminatur. 55 . Velox consilium sequitur poenitentia. 55b . [ alia . Maxime contraria esse consilio festinationem et iram.] 56 . Idem dixit : Cum amicis breves rationes, amicitias longas esse oportet. 57 . Iratus filio ipse te coerce, pater. 58 . Filio modesto numquam grave est, quod pietas iubet parentis. 59 . Negat sibi ipse, qui quod difficile est petit. 60 . Malum alienum tuum ne feceris gaudium. 61 . Principium amicitiae est bene loqui; male dicere exordium inimicitiarum. 62 . Amicus raro adquiritur, cito amittitur. 63 . Multo turpius damnatur, cuius delicto ignoscitur. 64 . Graviter irascitur, qui quod dolet deo commendat. 65 . Conscientiam quam famam intende: famam enim saepe poteris fallere, conscientiam numquam. 66 . Felicitas subiecta est semper adversis. 67 . Damnum nisi ex abundantia raro evenit. 68 . Cave, ne ob libidinem severitatem relinquas. 69 . Discute, quod audias, et proba, quod credas. 70 . Iniustae defensionis confidentiam vita. 71 . Nec te imprudentia decipi nec cupiditate circumveniri permittas. 72 . Nulli imponas, quod ipse pati non possis. 73 . Hoc exhibe, quod tibi optaveris exhiberi. 74 . Quod promiseris, indubitanter facito. 75 . Loquere, quod gratum est; facito, quod expedit. 76 . Praesentem laudare minime decet. 77 . Morbum et pauperiem celare noli. 78 . Sepultus aput te sermo sit semper, quem solus audieris. 79 . Si bene egeris, ipse tibi personae auctoritatem dabis. 80 . Cui omnes benedicunt, possidet populi bona. 81 . Geminat peccatum, quem delicti non pudet. 82 . Difficile est iniuriae convenire cum patientia. 83 . Actus praeteriti temporis in famam migrat. 84 . Seneca dixit : Non est unus, quamvis praecipuus sit, imitandus in omnibus, quia numquam par fit auctori. 85 . Idem : Nihil enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria est.
- 126
The Miscellany The Latin Library The Classics Page
← Previous — showing 101–126 of 126
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.