Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Bultelius2

Latin Library (medieval and later) · Bultelius · The Latin Library · 109 sections

  1. 101

    (30) Aut quicunque alii sollicitudines Audent post cyathos leui Propulsare lyra et carminibus sacris Securi quibus imperent Reges, quos creperae concutiant tubae. (35) Non hos terrificet mare, Ne merces Cyprias fluctibus obruat. Non, ut saeuiat Africus, Ad turpes timidi confugient preces : Si quae cura animum coquit,

  2. 102

    (40) Haec sit quam Dominae progenerat rigor. Illam, cum neque tigrides Saeuo nutrierint lacte nec asperis Ursae in montibus, anne spes Sit flecti hanc precibus posse frequentibus ? (45) Si qua est asperior tamen, Quae nec carminibus nec precibus queat Flecti, huius subito potens Curam ex pectore uis diluerit meri. Sed coniux mea me tenet

  3. 103

    (50) Adsuetum gracili uiuere sub iugo, Quae tam dulciter imperat, Libertate magis seruitium ut mihi Illius placeat, neque Commutare uelim ditis Iberiae (55) Adsuetum imperio iugum. Sic dulces pluuiae, sic hyemes placent. Haec si arriserit aut fauet, Ipsis ex niuibus prosilient rosae, Haec cum sub lare paruulo

  4. 104

    (60) Nobis iuncta oculis dulce micantibus Agrestem exhilarat domum, Non soles alios, non alios petam Flores, illius in labris Inseuit uiolas purpureas Venus.

  5. 105

    AD LOYSAM VXOREM

  6. 106

    (1) Seu rides, mea, seu sollicite ingemis, Seu curas animo concoquis anxias, Seu laetare Loysa, Flos aeui breuis auolat, (5) Et cum lapsa semel praeteriit dies, Illam, seu facili prolueris mero, Seu tristi mage fletu, Umbra et nox grauis incubant. Quod si uita tibi puriter acta sit,

  7. 107

    (10) Mercedem tuleris. Nil uetat interim Dulceis inter amicos Vitam ducere suauiter. Absint praecipue luxus et omnium Spumans ebrietas, maxima criminum (15) Caussa et fons : epulae sint Conditae salibus, iocis Sed castis; Veneris foeda proteruia Absit sed Domini commemoratio Adsit, principioque

  8. 108

    (20) Mensae laus sua personet Christo et fine. Sitim dulcia pocula, Commendare famem fercula maxime Optarim, procul autem Curas esse suaserim, (25) Absentumque uelim gesta silentio Inuolui aut nisi cum laude rapi in diem : Mens secura quiesque Iuges sunt epulae mihi.

  9. 109

    Neo-Latin The Latin Library The Classics Page

← Previous — showing 101109 of 109

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.