Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Bacon.liber2

Latin Library (medieval and later) · Bacon · The Latin Library · 296 sections

  1. 101

    Acrimonia sive penetratio inest tam frigidis, qualia sunt acetum et oleum vitrioli, quam calidis, qualia sunt oleum origani et similia. Itaque similiter et in animatis cient dolorem et in non animatis divellunt partes et consumunt. Neque huic instantiae subjungitur negativa. Atque in animatis nullus reperitur dolor, nisi cum quodam sensu caloris.

  2. 102

    Ad 27am 32a.

  3. 103

    Communes sunt complures actiones et calidi et frigidi, licet diversa admodum ratione. Nam et nives puerorum manus videntur paulo post urere; et frigora tuentur carnes a putrefactione, non minus quam ignis; et calores contrahunt corpora in minus, quod faciunt et frigida. Verum haec et similia opportunius est referre ad Inquisitionem de Frigido.

  4. 104

    XIII.

  5. 105

    Tertio facienda est comparentia ad intellectum instantiarum in quibus natura, de qua fit inquisitio, inest secundum magis et minus; sive facta comparatione incrementi et decrementi in eodem subjecto, sive facta comparatione ad invicem in subjectis diversis. Cum enim forma rei sit ipsissima res; neque differat res a forma, aliter quam differunt apparens et existens, aut exterius et interius, aut in ordine ad hominem et in ordine ad universum; omnino sequitur ut non recipiatur aliqua natura pro vera forma, nisi perpetuo decrescat quando natura ipsa decrescit, et similiter perpetuo augeatur quando natura ipsa augetur. Hanc itaque tabulam Tabulam Graduum sive Tabulam Comparativae appellare consuevimus.

  6. 106

    Tabula Graduum sive Comparativae in Calido.

  7. 107

    Primo itaque dicemus de iis quae nullum prorsus gradum caloris habent ad tactum, sed videntur habere potentialem tantum quendam calorem, sive dispositionem et praeparationem ad calidum. Postea demum descendemus ad ea quae sunt actu sive ad tactum calida, eorumque fortitudines et gradus.

  8. 108

    1. In corporibus solidis et tangibilibus non invenitur aliquid quod in natura sua calidum sit originaliter. Non enim lapis aliquis, non metallum, non suphur, non fossile aliquod, non lignum, non aqua, non cadaver animalis, inveniuntur calida. Aquae autem calidae in balneis videntur calefieri per accidens, sive per flammam aut ignem subterraneum, qualis ex Aetna et montibus aliis compluribus evomitur, sive ex conflictu corporum, quemadmodum calor fit in ferri et stanni dissolutionibus. Itaque gradus caloris in inanimatis, quatenus ad tactum humanum, nullus est; veruntamen illa gradu frigoris differunt; non enim aeque frigidum est lignum ac metallum. Sed hoc pertinet ad Tabulam Graduum in Frigido.

  9. 109

    2. Attamen quoad potentiales calores et praeparationes ad flammam, complura inveniuntur inanimata admodum disposita, ut sulphur, naphtha, petrelaeum.

  10. 110

    3. Quae antea incaluerunt, ut fimus equinus ex animali, aut calx, aut fortasse cinis aut fuligo ex igne, reliquias latentes quasdam caloris prioris retinent. Itaque fiunt quaedam distillationes et separationes corporum per sepulturam in fimo equino; atque excitatur calor in calce per aspersionem aquae; ut jam dictum est.

  11. 111

    4. Inter vegetabilia non invenitur aliqua planta sive pars plantae (veluti lachryma aut medulla) quae sit ad tactum humanum calida. Sed tamen (ut superius dictum est) herbae virides conclusae calescunt; atque ad interiorem tactum, veluti ad palatum aut ad stomachum aut etiam ad exteriores partes, post aliquam moram (ut in emplastris et unguentis) alia vegetabilia inveniuntur calida, alia frigida.

  12. 112

    5. Non invenitur in partibus animalium, postquam fuerint mortuae aut separatae, aliquid calidum ad tactum humanum. Nam neque fimus equinus ipse, nisi fuerit conclusus et sepultus, calorem retinet. Sed tamen omnis fimus habere videtur calorem potentialem, ut in agrorum impinguatione. Et similiter, cadavera animalium hujusmodi habent latentem et potentialem calorem; adeo ut in coemeteriis, ubi quotidie fiunt sepulturae, terra calorem quendam occultum colligat, qui cadaver aliquod recenter impositum consumit longe citius quam terra pura. Atque apud orientales traditur inveniri textile quoddam tenue et molle, factum ex avium plumagine, quod vi innata butyrum solvat et liquefaciat in ipso leviter involutum.

  13. 113

    6. Quae impinguant agros, ut fimi omnis generis, creta, arena maris, sal, et similia, dispositionem nonnullam habent ad calidum.

  14. 114

    7. Omnis putrefactio in se rudimenta quaedam exilis caloris habet, licet non hucusque ut ad tactum percipiatur. Nam nec ea ipsa quae putrefacta solvuntur in animalcula, ut caro, caseus, ad tactum percipiuntur calida; neque lignum putre, quod noctu splendet, deprehenditur ad tactum calidum. Calor autem in putridis quandoque se prodit per odores tetros et fortes.

  15. 115

    8. Primus itaque caloris gradus, ex iis quae ad tactum humanum percipiuntur calida, videtur esse calor animalium, qui bene magnam habet graduum latitudinem. Nam infimus gradus (ut in insectis) vix ad tactum deprenditur; summus autem gradus vix attingit ad gradum caloris radiorum solis in regionibus et temporibus maxime ferventibus, neque ita acris est quin tolerari possit a manu. Et tamen referunt de Constantio, aliisque nonnullis qui constitutionis et habitus corporis admodum sicci fuerunt, quod acutissimis febribus correpti ita incaluerint ut manum admotam aliquantulum urere visi sint.

  16. 116

    9. Animalia, ex motu et exercitatione, ex vino et epulis, ex venere, ex febribus ardentibus, et ex dolore, augentur calore.

  17. 117

    10. Animalia, in accessibus febrium intermittentium, a principio frigore et horrore corripiuntur, sed paulo post majorem in modum incalescunt; quod etiam faciunt a principio in causonibus et febribus pestilentialibus.

  18. 118

    11. Inquiratur ulterius de calore comparato in diversis animalibus, veluti piscibus, quadrupedibus, serpentibus, avibus; atque etiam secundum species ipsorum, ut in leone, milvio, homine; nam ex vulgari opinione, pisces per interiora minus calidi sunt, aves autem maxime calidae; praesertim columbae, accipitres, struthiones.

  19. 119

    12. Inquiratur ulterius de calore comparato in eodem animali, secundum partes et membra ejus diversa. Nam lac, sanguis, sperma, ova, inveniuntur gradu modico tepida, et minus calida quam ipsa caro exterior in animali quando movetur aut agitatur. Qualis vero gradus sit caloris in cerebro, stomacho, corde, et reliquis, similiter adhuc non est quaesitum.

  20. 120

    13. Animalia omnia, per hyemem et tempestates frigidas, secundum exterius frigent; sed per interiora etiam magis esse calida existimantur.

  21. 121

    14. Calor coelestium, etiam in regione calidissima atque temporibus anni et diei calidissimis, non eum gradum caloris obtinet, qui vel lignum aridissimum vel stramen vel etiam linteum ustum incendat aut adurat, nisi per specula comburentia roboretur; sed tamen e rebus humidis vaporem excitare potest.

  22. 122

    15. Ex traditione astronomorum ponuntur stellae aliae magis, aliae minus calidae. Inter planetas enim post solem ponitur Mars calidissimus, deinde Jupiter, deinde Venus; ponuntur autem tanquam frigidi Luna et deinde omnium maxime Saturnus. Inter fixas autem ponitur calidissimus Sirius, deinde Cor Leonis, sive Regulus, deinde Canicula, etc.

  23. 123

    16. Sol magis calefacit, quo magis vergit ad perpendiculum sive Zenith, quod etiam credendum est de aliis planetis, pro modulo suo caloris; exempli gratia, Jovem magis apud nos calefacere, cum positus sit sub Cancro aut Leone quam sub Capricorno aut Aquario.

  24. 124

    17. Credendum est solem ipsum et planetas reliquos magis calefacere in perigaeis suis, propter propinquitatem ad terram, quam in apogaeis. Quod si eveniat ut in aliqua regione sol sit simul in perigaeo et propius ad perpendiculum, necesse est ut magis calefaciat quam in regione ubi sol sit similiter in perigaeo sed magis ad obliquum. Adeo ut comparatio exaltationis planetarum notari debeat, prout ex perpendiculo aut obliquitate participet, secundum regionum varietatem.

  25. 125

    18. Sol etiam, et similiter reliqui planetae calefacere magis existimantur cum sint in proximo ad stellas fixas majores; veluti cum sol ponitur in Leone, magis vicinus fit Cordi Leonis, Caudae Leonis, et Spicae Virginis, et Sirio, et Caniculae, quam cum ponitur in Cancro, ubi tamen magis sistitur ad perpendiculum. Atque credendum est partes coeli majorem infundere calorem (licet ad tactum minime perceptibilem) quo magis ornatae sint stellis, praesertim majoribus.

  26. 126

    19. Omnino calor coelestium augetur tribus modis; videlicet ex perpendiculo, ex propinquitate sive perigaeo, et ex conjunctione sive consortio stellarum.

  27. 127

    20. Magnum omnino invenitur intervallum inter calorem animalium ac etiam radiorum coelestium (prout ad nos deferuntur), atque flammam, licet lenissimam, atque etiam ignita omnia, atque insuper liquores, aut aerem ipsum majorem in modum ab igne calefactum. Etenim flamma spiritus vini, praesertim rara nec constipata, tamen potis est stramen aut linteum aut papyrum incendere; quod nunquam faciet calor animalis vel solis, absque speculis comburentibus.

  28. 128

    21. Flammae autem et ignitorum plurimi sunt gradus in fortitudine et debilitate caloris. Verum de his nulla est facta diligens inquisitio; ut necesse sit ista leviter transmittere. Videtur autem ex flammis illa ex spiritu vini esse mollissima; nisi forte ignis fatuus, aut flammae seu coruscationes ex sudoribus animalium, sint molliores. Hanc sequi opinamur flammam ex vegetabilibus levibus et porosis, ut stramine, scirpis, et foliis arefactis, a quibus non multum differre flammam ex pilis aut plumis. Hanc sequitur fortasse flamma ex lignis, praesertim iis quae non multum habent ex resina aut pice; ita tamen ut flamma ex lignis quae parva sunt mole (quae vulgo colligantur in fasciculos) lenior sit quam quae fit ex truncis arborum et radicibus. Id quod vulgo experiri licet in fornacibus quae ferrum excoquunt, in quibus ignis ex fasciculis et ramis arborum non est admodum utilis. Hanc sequitur (ut arbitramur) flamma ex oleo et sevo et cera, et hujusmodi oleosis et pinguibus, quae sunt sine magna acrimonia. Fortissimus autem calor reperitur in pice et resina; atque adhuc magis in sulphure et caphura, et naphtha et petrelaeo et salibus (postquam materia cruda eruperit), et in horum compositionibus, veluti pulvere tormentario, igne Graeco (quem vulgo ignem ferum vocant), et diversis ejus generibus, quae tam obstinatum habent calorem ut ab aquis non facile exstinguantur.

  29. 129

    22. Existimamus etiam flammam, quae resultat ex nonnullis metallis imperfectis, esse valde robustam et acrem. Verum de istis omnibus inquiratur ulterius.

  30. 130

    23. Videtur autem flamma fulminum potentiorum has omnes flammas superare; adeo ut ferrum ipsum perfectum aliquando colliquaverit in guttas, quod flammae illae alterae facere non possunt.

  31. 131

    24. In ignitis autem diversi sunt etiam gradus caloris, de quibus etiam non facta est diligens inquisitio. Calorem maxime debilem existimamus esse ex linteo usto, quali ad flammae excitationem uti solemus; et similiter ex ligno illo spongioso aut funiculis arefactis qui ad tormentorum accensionem adhibentur. Post hunc sequitur carbo ignitus ex lignis et anthracibus, atque etiam ex lateribus ignitis, et similibus. Ignitorum autem vehementissime calida existimamus esse metalla ignita, ut ferrum et cuprum et caetera. Verum de his etiam facienda est ulterior inquisitio.

  32. 132

    25. Inveniuntur ex ignitis nonnulla longe calidiora quam nonnullae ex flammis. Multo enim calidius est et magis adurens ferrum ignitum quam flamma spiritus vini.

  33. 133

    26. Inveniuntur etiam ex illis quae ignita non sunt sed tantum ab igne calefacta, sicut aquae ferventes et aer conclusus in reverberatoriis, nonnulla quae superant calore multa ex flammis ipsis et ignitis.

  34. 134

    27. Motus auget calorem; ut videre est in follibus et flatu; adeo ut duriora ex metallis non solvantur aut liquefiant per ignem mortuum aut quietum, nisi flatu excitetur.

  35. 135

    28. Fiat experimentum per specula comburentia, in quibus (ut memini) hoc fit; ut si speculum ponatur (exempli gratia) ad distantiam spithamae ab objecto combustibili, non tantopere incendat aut adurat quam si positum fuerit speculum (exempli gratia) ad distantiam semi spithamae, et gradatim et lente trahatur ad distantiam spithamae. Conus tamen et unio radiorum eadem sunt, sed ipse motus auget operationem caloris.

  36. 136

    29. Existimantur incendia illa, quae fiunt flante vento forti, majores progressus facere adversus ventum quam secundum ventum; quia scilicet flamma resilit motu perniciore, vento remittente, quam procedit, vento impellente.

  37. 137

    30. Flamma non emicat aut generatur, nisi detur aliquid concavi in quo flamma movere possit et ludere; praeterquam in flammis flatuosis pulveris tormentarii, et similibus, ubi compressio et incarceratio flammae auget ejus furorem.

  38. 138

    31. Incus per malleum calefit admodum; adeo ut si incus fuerit laminae tenuioris, existimemus illam per fortes et continuos ictus mallei posse rubescere, ut ferum ignitum; sed de hoc fiat experimentum.

  39. 139

    32. At in ignitis quae sunt porosa, ita ut detur spatium ad exercendum motum ignis, si cohibeatur hujusmodi motus per compressionem fortem, statim extinguitur ignis; veluti cum linteum ustum aut filum ardens candelae aut lampadis aut etiam carbo aut pruna ardens comprimitur per pressorium aut pedis conculcationem aut hujusmodi, statim cessant operationes ignis.

  40. 140

    33. Approximatio ad corpus calidum auget calorem, pro gradu approximationis; quod etiam fit in lumine: nam quo proprius collocatur objectum ad lumen eo magis est visibile.

  41. 141

    34. Unio calorum diversorum auget calorem, nisi facta sit commistio corporum. Nam focus magnus et focus parvus in eodem loco nonnihil invicem augent calorem; at aqua tepida immissa in aquam ferventem refrigerat.

  42. 142

    35. Mora corporis calidi auget calorem. Etenim calor perpetuo transiens et emanans commiscetur cum calore praeinexistente, adeo ut multiplicet calorem. Nam focus non aeque calefacit cubiculum per moram semihorae ac si idem focus duret per horam integram. At hoc non facit lumen; etenim lampas aut candela in aliquo loco posita non magis illuminat per moram diuturnam quam statim ab initio.

  43. 143

    36. Irritatio per frigidum ambiens auget calorem; ut in focis videre est per gelu acre. Quod existimamus fieri non tantum per conclusionem et contractionem caloris, quae est species unionis, sed per exasperationem; veluti cum aer aut baculum violenter comprimitur aut flectitur, non ad punctum loci prioris resilit, sed ulterius in contrarium. Itaque fiat diligens experimentum per baculum vel simile aliquid immissum in flammam, utrum ad latera flammae non uratur citius quam in medio flammae.

  44. 144

    37. Gradus autem in susceptione caloris sunt complures. Atque primo omnium notandum est, quam parvus et exilis calor etiam ea corpora, quae caloris minime omnium sunt susceptiva, immutet tamen et nonnihil calefaciat. Nam ipse calor manus globulum plumbi aut alicujus metalli paulisper detentum nonnihil calefacit. Adeo facile et in omnibus transmittitur et excitatur calor, corpore nullo modo ad apparentiam immutato.

  45. 145

    38. Facillime omnium corporum apud nos et excipit et remittit calorem aer; quod optime cernitur in vitris calendaribus. Eorum confectio est talis: accipiatur vitrum ventre concavo, collo tenui et oblongo; resupinetur et demittatur hujusmodi vitrum, ore deorsum verso, ventre sursum, in aliud vasculum vitreum ubi sit aqua, tangendo fundum vasculi illius recipientis extremo ore vitri immissi, et incumbat paullulum vitri immissi collum ad os vitri recipientis, ita ut stare possit; quod ut commodius fiat, apponatur parum cerae ad os vitri recipientis; ita tamen ut non penitus obturetur os ejus, ne ob defectum aeris succedentis impediatur motus de quo jam dicetur, qui est admodum facilis et delicatus.

  46. 146

    Oportet autem ut vitrum demissum, antequam inseratur in alterum, calefiat ad ignem a parte superiori, ventre scilicet. Postquam autem fuerit vitrum illud collocatum, ut diximus, recipiet et contrahet se aer (qui dilatatus erat per calefactionem), post moram sufficientem pro extinctione illius ascititii caloris, ad talem extensionem sive dimensionem qualis erit aeris ambientis aut communis tunc temporis quando immittitur vitrum, atque attrahet aquam in sursum ad hujusmodi mensuram. Debet autem appendi charta angusta et oblonga, et gradibus (quot libuerit) interstincta. Videbis autem, prout tempestas diei incalescit aut frigescit, aerem se contrahere in angustius per frigidum et extendere se in latius per calidum; id quod conspicietur per aquam ascendentem quando contrahitur aer, et descendentem sive depressum quando dilatatur aer. Sensus autem aeris, quatenus ad calidum et frigidum, tam subtilis est et exquisitus ut facultatem tactus humani multum superet; adeo ut solis radius aliquis, aut calor anhelitus, multo magis calor manus, super vitri summitatem positus, statim deprimat aquam manifesto. Attamen existimamus spiritum animalium magis adhuc exquisitum sensum habere calidi et frigidi, nisi quod a mole corporea impediatur et hebetetur.

  47. 147

    39. Post aerem, existimamus corpora esse maxime sensitiva caloris ea quae a frigore recenter immutata sint et compressa, qualia sunt nix et glacies; ea enim leni aliquo tepore solvi incipiunt et colliquari. Post illa sequitur fortasse argentum vivum. Post illud sequuntur corpora pinguia, ut oleum butyrum, et similia; deinde lignum; deinde aqua; postremo lapides et metalla, quae non facile calefiunt, praesertim interius. Illa tamen calorem semel susceptum diutissime retinent; ita ut later aut lapis aut ferrum ignitum in pelvim aquae frigidae immissum et demersum, per quartam partem horae (plus minus) retineat calorem, ita ut tangi non possit.

  48. 148

    40. Quo minor est corporis moles, eo citius per corpus calidum approximatum incalescit; id quod demonstrat omnem calorem apud nos esse corpori tangibili quodammodo adversum.

  49. 149

    41. Calidum, quatenus ad sensum et tactum humanum, res varia est et respectiva: adeo ut aqua tepida, si manus frigore occupetur, sentiatur esse calida; sin manus incaluerit, frigida.

  50. 150

    XIV.

  51. 151

    Quam inopes simus historiae quivis facile advertet, cum in tabulis superioribus, praeterquam quod loco historiae probatae et instantiarum certarum nonnunquam traditiones et relationes inseramus (semper tamen adjecta dubiae fidei et auctoritatis nota), saepenumero etiam hisce verbis, fiat experimentum, vel inquiratur ulterius, uti cogamur.

  52. 152

    XV.

  53. 153

    Atque opus et officium harum trium tabularum Comparentiam instantiarum ad intellectum vocare consuevimus. Facta autem comparentia, in opere ponenda est ipsa inductio. Invenienda est enim, super comparentiam omnium et singularum instantiarum, natura talis, quae cum natura data perpetuo adsit, absit, atque crescat, et decrescat; sitque (ut superius dictum est) limitatio naturae magis communis. Hoc si mens jam ab initio facere tentet affirmative (quod sibi permissa semper facere solet), occurrent phantasmata et opinabilia et notionalia male terminata et axiomata quotidie emendanda; nisi libeat (scholarum more) pugnare pro falsis. Ea tamen proculdubio erunt meliora aut praviora pro facultate et robore intellectus qui operatur. At omnino Deo (formarum inditori et opifici) aut fortasse angelis et intelligentiis competit formas per affirmationem immediate nosse, atque ab initio contemplationis. Sed certe supra hominem est; cui tantum conceditur, procedere primo per negativas, et postremo loco desinere in affirmativas, post omnimodam exclusionem.

  54. 154

    XVI.

  55. 155

    Itaque naturae facienda est prorsus solutio et separatio; non per ignem certe, sed per mentem, tanquam ignem divinum. Est itaque inductionis verae opus primum (quatenus ad inveniendas formas) rejectio sive exclusiva naturarum singularum, quae non inveniuntur in aliqua instantia, ubi natura data adest; aut inveniuntur in aliqua instantia, ubi natura data abest; aut inveniuntur in aliqua instantia crescere, cum natura data decrescat; aut decrescere, cum natura data crescat. Tum vero post rejectionem et exclusivam debitis modis factam, secundo loco (tanquam in fundo) manebit (abeuntibus in fumum opinionibus volatilibus) forma affirmativa, solida, et vera, et bene terminata. Atque hoc breve dictu est, sed per multas ambages ad hoc pervenitur. Nos autem nihil fortasse ex iis, quae ad hoc faciunt, praetermittemus.

  56. 156

    XVII.

  57. 157

    Cavendum autem est, et monendum quasi perpetuo, ne, cum tantae partes formis videantur a nobis tribui, trahantur ea, quae dicimus, ad formas eas, quibus hominum contemplationes et cogitationes hactenus assueverunt. Primo enim, de formis copulatis, quae sunt (ut diximus) naturarum simplicium conjugia ex cursu communi universi, ut leonis, aquilae, rosae, auri, et hujusmodi, impraesentiarum non loquimur. Tempus enim erit de iis tractandi, cum ventum fuerit ad latentes processus, et latentes schematismos, eorumque inventionem, prout reperiuntur in substantiis (quas vocant) seu naturis concretis. Rursus vero, non intelligantur ea quae dicimus (etiam quatenus ad naturas simplices) de formis et ideis abstractis, aut in materia non determinatis, aut male determinatis. Nos enim, quum de formis loquimur, nil aliud intelligimus quam leges illas et determinationes actus puri, quae naturam aliquam simplicem ordinant et constituunt, ut calorem, lumen, pondus, in omnimoda materia et subjecto susceptibili. Itaque eadem res est forma calidi aut forma luminis, et lex calidi sive lex luminis; neque vero a rebus ipsis et parte operativa unquam nos abstrahimus aut recedimus. Quare cum dicimus (exempli gratia) in inquisitione formae caloris, Rejice tenuitatem, aut Tenuitas non est ex forma caloris; idem est ac si dicamus, Potest homo superinducere calorem in corpus densum, aut contra, Potest homo auferre aut arcere calorem a corpore tenui.

  58. 158

    Quod si cuiquam videantur etiam formae nostrae habere nonnihil abstracti, quod misceant et conjungant heterogenea (videntur enim valde esse heterogenea calor coelestium, et ignis; rubor fixus in rosa aut similibus, et apparens in iride aut radiis opalii aut adamantis; mors ex summersione, ex crematione, ex punctura gladii, ex apoplexia, ex atrophia; et tamen conveniunt ista in natura calidi, ruboris, mortis), is se habere intellectum norit consuetudine et integralitate rerum et opinionibus captum et detentum. Certissimum enim est ista, utcunque heterogenea et aliena, coire in formam sive legem eam, quae ordinat calorem, aut ruborem, aut mortem; nec emancipari posse potentiam humanam et liberari a naturae cursu communi, et expandi et exaltari ad efficientia nova et modos operandi novos, nisi per revelationem et inventionem hujusmodi formarum; et tamen post istam unionem naturae, quae est res maxime principalis, de naturae divisionibus et venis, tam ordinariis quam interioribus et verioribus, suo loco postea dicetur.

  59. 159

    XVIII.

  60. 160

    Jam vero proponendum est exemplum exclusionis sive rejectionis naturarum, quae per tabulas comparentiae reperiuntur non esse ex forma calidi; illud interim monendo, non solum sufficere singulas tabulas ad rejectionem alicujus naturae, sed etiam unamquamque ex instantiis singularibus in illis contentis. Manifestum enim est ex iis, quae dicta sunt, omnem instantiam contradictoriam destruere opinabile de forma. Sed nihilominus quandoque perspicuitatis causa, et ut usus tabularum clarius demonstretur, exclusivam duplicamus aut repetimus.

  61. 161

    Exemplum exclusivae, sive rejectionis naturarum a forma calidi.

  62. 162

    1. Per radios solis, rejice naturam elementarem.

  63. 163

    2. Per ignem communem, et maxime per ignes subterraneos (qui remotissimi sunt, et plurimum intercluduntur a radiis coelestibus), rejice naturam coelestem.

  64. 164

    3. Per calefactionem omnigenum corporum (hoc est, mineralium, vegetabilium, partium exteriorum animalium, aquae, olei, aeris, et reliquorum) ex approximatione sola ad ignem aut aliud corpus calidum, rejice omnem varietatem sive subtiliorem texturam corporum.

  65. 165

    4. Per ferrum et metalla ignita, quae calefaciunt alia corpora, nec tamen omnino pondere aut substantia minuuntur, rejice inditionem sive mixturam substantiae alterius calidi.

  66. 166

    5. Per aquam ferventem atque aerem, atque etiam per metalla et alia solida calefacta, sed non usque ad ignitionem sive ruborem, rejice lucem et lumen.

  67. 167

    6. Per radios lunae et aliarum stellarum (excepto sole), rejice etiam lucem et lumen.

  68. 168

    7. Per comparativam ferri igniti et flammae spiritus vini (ex quibus ferrum ignitum plus habet calidi et minus lucidi, flamma autem spiritus vini plus lucidi et minus calidi), rejice etiam lucem et lumen.

  69. 169

    8. Per aurum et alia metalla ignita, quae densissimi sunt corporis secundum totum, rejice tenuitatem.

  70. 170

    9. Per aerem, qui invenitur ut plurimum frigidus, et tamen manet tenuis, rejice etiam tenuitatem.

  71. 171

    10. Per ferrum ignitum, quod non intumescit mole, sed manet intra eandem dimensionem visibilem, rejice motum localem aut expansivum secundum totum.

  72. 172

    11. Per dilatationem aeris in vitris calendariis et similibus, qui movetur localiter et expansive manifesto, neque tamen colligit manifestum augmentum caloris, rejice etiam motum localem aut expansivum secundum totum.

  73. 173

    12. Per facilem tepefactionem omnium corporum, absque aliqua destructione aut alteratione notabili, rejice naturam destructivam aut inditionem violentam alicujus naturae novae.

  74. 174

    13. Per consensum et conformitatem operum similium quae eduntur a calore et a frigore, rejice motum tam expansivum quam contractivum secundum totum.

  75. 175

    14. Per accensionem caloris ex attritione corporum, rejice naturam principialem. Naturam principialem vocamus eam, quae positiva reperitur in natura, nec causatur a natura praecedente.

  76. 176

    Sunt et aliae naturae: neque enim tabulas conficimus perfectas, sed exempla tantum.

  77. 177

    Omnes et singulae naturae praedictae non sunt ex forma calidi. Atque ab omnibus naturis praedictis liberatur homo in operatione super calidum.

  78. 178

    XIX.

  79. 179

    Atque in exclusiva jacta sunt fundamenta inductionis verae, quae tamen non perficitur donec sistatur in affirmativa. Neque vero ipsa exclusiva ullo modo perfecta est, neque adeo esse potest sub initiis. Est enim exclusiva (ut plane liquet) rejectio naturarum simplicium. Quod si non habeamus adhuc bonas et veras notiones naturarum simplicium, quomodo rectificari potest exclusiva? At nonnullae ex supradictis (veluti notio naturae elementaris, notio naturae coelestis, notio tenuitatis) sunt notiones vagae, nec bene terminatae. Itaque nos, qui nec ignari sumus nec obliti quantum opus aggrediamur (viz. ut faciamus intellectum humanum rebus et naturae parem), nullo modo acquiescimus in his, quae adhuc praecepimus: sed et rem in ulterius provehimus, et fortiora auxilia in usum intellectus machinamur et ministramus; quae nunc subjungemus. Et certe in interpretatione naturae animus omnino taliter est praeparandus et formandus, ut et sustineat se in gradibus debitis certitudinis, et tamen cogitet (praesertim sub initiis) ea quae adsunt multum pendere ex iis quae supersunt.

  80. 180

    XX.

  81. 181

    Attamen quia citius emergit veritas ex errore quam ex confusione, utile putamus, ut fiat permissio intellectui, post tres tabulas comparentiae primae (quales posuimus) factas et pensitatas, accingendi se et tentandi opus interpretationis naturae in affirmativa; tam ex instantiis tabularum, quam ex iis quae alias occurrent. Quod genus tentamenti, permissionem intellectus, sive interpretationem inchoatam, sive vindemiationem primam appellare consuevimus.

  82. 182

    Vindemiatio prima de forma calidi. Animadvertendum autem est, formam rei inesse (ut ex iis quae dicta sunt plane liquet) instantiis universis et singulis, in quibus res ipsa inest; aliter enim forma non esset: itaque nulla plane dari potest instantia contradictoria. Attamen longe magis conspicua invenitur forma et evidens in aliquibus instantiis, quam in aliis; in iis videlicet, ubi minus cohibita est natura formae et impedita et redacta in ordinem per naturas alias. Hujusmodi autem instantias, elucescentias vel instantias ostensivas appellare consuevimus. Pergendum itaque est ad vindemiationem ipsam primam de forma calidi. Per universas et singulas instantias, natura cujus limitatio est calor videtur esse motus. Hoc autem maxime ostenditur in flamma, quae perpetuo movetur; et in liquoribus ferventibus aut bullientibus, qui etiam perpetuo moventur. Atque ostenditur etiam in incitatione sive incremento caloris facto per motum; ut in follibus, et ventis; de quo vide Instant. 29. Tab. 3. Atque similiter in aliis modis motus, de quibus vide Instant. 28. et 31. Tab. 3. Rursus ostenditur in extinctione ignis et caloris per omnem fortem compressionem, quae fraenat et cessare facit motum; de qua vide Instant. 30. et 32. Tab. 3. Ostenditur etiam in hoc, quod omne corpus destruitur aut saltem insigniter alteratur ab omni igne et calore forti ac vehementi; unde liquido constat, fieri a calore tumultum et perturbationem et motum acrem in partibus internis corporis, qui sensim vergit ad dissolutionem.

  83. 183

    Intelligatur hoc quod diximus de motu (nempe, ut sit instar generis ad calorem), non quod calor generet motum, aut quod motus generet calorem (licet et haec in aliquibus vera sint), sed quod ipsissimus calor, sive quid ipsum caloris, sit motus et nihil aliud; limitatus tamen per differentias quas mox subjungemus, postquam nonnullas cautiones adjecerimus ad evitandum aequivocum. Calidum ad sensum res respectiva est, et in ordine ad hominem non ad universum; et ponitur recte ut effectus caloris tantum in spiritum animalem. Quin etiam in seipso res varia est, cum idem corpus (prout sensus praedisponitur) inducat perceptionem tam calidi quam frigidi; ut patet per Instant. 41. Tab. 3. Neque vero communicatio caloris, sive natura ejus transitiva per quam corpus admotum corpori calido incalescit, confundi debet cum forma calidi. Aliud enim est calidum, aliud calefactivum. Nam per motum attritionis inducitur calor absque aliquo calido praecedente, unde excluditur calefactivum a forma calidi. Atque etiam ubi calidum efficitur per approximationem calidi, hoc ipsum non fit ex forma calidi, sed omnino pendet a natura altiore et magis communi; viz. ex natura assimilationis sive multiplicationis sui; de qua facienda est separatim inquisitio. At notio ignis plebeia est, et nihil valet: composita enim est ex concursu qui fit calidi et lucidi in aliquo corpore; ut in flamma communi, et corporibus accensis usque ad ruborem. Remoto itaque omni aequivoco, veniendum jam tandem est ad differentias veras, quae limitant motum et constituunt eum in formam calidi.

  84. 184

    Prima igitur differentia ea est, quod calor sit motus expansivus, per quem corpus nititur ad dilatationem sui, et recipiendi se in majorem sphaeram sive dimensionem quam prius occupaverat. Haec autem differentia maxime ostenditur in flamma; ubi fumus sive halitus pinguis manifesto dilatatur et aperit se in flammam. Ostenditur etiam in omni liquore fervente, qui manifesto intumescit, insurgit, et emittit bullas; atque urget processum expandendi se, donec vertatur in corpus longe magis extensum et dilatatum quam sit ipse liquor; viz. in vaporem aut fumum aut aerem. Ostenditur etiam in omni ligno et combustibili; ubi fit aliquando exudatio, at semper evaporatio. Ostenditur etiam in colliquatione metallorum, quae (cum sint corporis compactissimi) non facile intumescunt et se dilatant; sed tamen spiritus eorum, postquam fuerit in se dilatatus, et majorem adeo dilatationem concupierit, trudit plane et agit partes crassiores in liquidum. Quod si etiam calor fortius intendatur, solvit et vertit multum ex iis in volatile. Ostenditur etiam in ferro aut lapidibus; quae licet non liquefiant aut fundantur, tamen emolliuntur. Quod etiam fit in baculis ligni; quae calefacta paululum in cineribus calidis fiunt flexibilia. Optime autem cernitur iste motus in aere, qui per exiguum calorem se dilatat continuo et manifesto; ut per Instant. 38. Tab. 3. Ostenditur etiam in natura contraria frigidi. Frigus enim omne corpus contrahit et cogit in angustius; adeo ut per intensa frigora clavi excidant ex parietibus, aera dissiliant, vitrum etiam calefactum et subito positum in frigido dissiliat et frangatur. Similiter aer per levem infrigidationem recipit se in angustius; ut per Instant. 38. Tab. 3. Verum de his fusius dicetur in inquisitione de Frigido. Neque mirum est si calidum et frigidum edant complures actiones communes (de quo vide Instant. 32. Tab. 2), cum inveniantur duae ex sequentibus differentiis (de quibus mox dicemus) quae competunt utrique naturae; licet in hac differentia (de qua nunc loquimur) actiones sint ex diametro oppositae. Calidum enim dat motum expansivum et dilatantem, Frigidum autem dat motum contractivum et coeuntem. Secunda differentia est modificatio prioris; haec videlicet, quod calor sit motus expansivus sive versus circumferentiam; hac lege tamen, ut una feratur corpus sursum. Dubium enim non est quin sint motus complures mixti. Exempli gratia; sagitta aut spiculum simul et progrediendo rotat, et rotando progreditur. Similiter et motus caloris simul est et expansivus et latio in sursum. Haec vero differentia ostenditur in forcipe, aut bacillo ferreo immisso in ignem: quia si immittatur perpendiculariter tenendo manum superius, cito manum adurit; sin ex latere aut inferius, omnino tardius. Conspicua etiam est in distillationibus per descensorium; quibus utuntur homines ad flores delicatiores, quorum odores facile evanescunt. Nam hoc reperit industria, ut collocent ignem non subter sed supra, ut adurat minus. Neque enim flamma tantum vergit sursum, sed etiam omne calidum. Fiat autem experimentum hujus rei in contraria natura frigidi: viz. utrum frigus non contrahat corpus descendendo deorsum, quemadmodum calidum dilatat corpus ascendendo sursum. Itaque adhibeantur duo bacilla ferrea, vel duo tubi vitrei, quoad caetera pares, et calefiant nonnihil; et ponatur spongia cum aqua frigida, vel nix, subter unam, et similiter super alteram. Existimamus enim celeriorem fore refrigerationem ad extremitates in eo bacillo ubi nix ponitur supra quam in eo ubi nix ponitur subter: contra ac fit in calido.

  85. 185

    Tertia differentia ea est; ut calor sit motus, non expansivus uniformiter secundum totum, sed expansivus per particulas minores corporis; et simul cohibitus et repulsus et reverberatus, adeo ut induat motum alternativum et perpetuo trepidantem et tentantem et nitentem et ex repercussione irritatum; unde furor ille ignis et caloris ortum habet. Ista vero differentia ostenditur maxime in flamma et liquoribus bullientibus; quae perpetuo trepidant, et in parvis portionibus tument, et rursus subsidunt. Ostenditur etiam in iis corporibus, quae sunt tam durae compagis ut calefacta ut ignita non intumescant aut dilatentur mole; ut ferrum ignitum, in quo calor est acerrimus. Ostenditur etiam in hoc, quod per frigidissimas tempestates focus ardeat acerrime. Ostenditur etiam in hoc, quod cum extenditur aer in vitro calendari absque impedimento aut repulsione, uniformiter scilicet et aequaliter, non percipiatur calor. Etiam in ventis conclusis, licet erumpant vi maxima, tamen non percipitur calor insignis; quia scilicet motus fit secundum totum, absque motu alternante in particulis. Atque ad hoc fiat experimentum, utrum flamma non urat acrius versus latera quam in medio flammae. Ostenditur etiam in hoc, quod omnis ustio transigatur per minutos poros corporis quod uritur; adeo ut ustio subruat et penetret et fodicet et stimulet, perinde ac si essent infinitae cuspides acus. Itaque ex hoc illud etiam fit, quod omnes aquae fortes (si proportionatae sint ad corpus in quod agunt) edant opera ignis, ex natura sua corrodente et pungente. Atque ista differentia (de qua nunc dicimus) communis est cum natura frigidi; in quo cohibetur motus contractivus per renitentiam expandendi; quemadmodum in calido cohibetur motus expansivus per renitentiam contrahendi. Itaque sive partes corporis penetrent versus interius sive penetrent versus exterius, similis est ratio; licet impar admodum sit fortitudo; quia non habemus hic apud nos in superficie terrae aliquid quod sit impense frigidum. Vide Instant. 27. Tab. 9.

  86. 186

    Quarta differentia est modificatio prioris: haec scilicet, quod motus ille stimulationis aut penetrationis debeat esse nonnihil rapidus et minime lentus; atque fiat etiam per particulas, licet minutas; tamen non ad extremam subtilitatem, sed quasi majusculas. Ostenditur haec differentia in comparatione operum quae edit ignis cum iis quae edit tempus sive aetas. Aetas enim sive tempus arefacit, consumit, subruit, et incinerat, non minus quam ignis; vel potius longe subtilius: sed quia motus ejusmodi est lentus admodum et per particulas valde exiles, non percipitur calor. Ostenditur etiam in comparatione dissolutionum ferri et auri. Aurum enim dissolvitur absque calore excitato; ferrum autem cum vehementi excitatione caloris, licet simili fere intervallo quoad tempus. Quia scilicet in auro, ingressus aquae separationis est clemens et subtiliter insinuans, et cessio partium auri facilis; at in ferro, ingressus est asper et cum conflictu, et partes ferri habent obstinationem majorem. Ostenditur etiam aliquatenus in gangraenis nonnullis et mortificationibus carnium; quae non excitant magnum calorem aut dolorem, ob subtilitatem putrefactionis.

  87. 187

    Atque haec sit Prima Vindemiatio, sive Interpretatio inchoata de Forma Calidi, facta per Permissionem Intellectus. Ex Vindemiatione autem ista Prima, forma sive definitio vera caloris (ejus qui est in ordine ad universum, non relativus tantummodo ad sensum) talis est, brevi verborum complexu: Calor est motus expansivus, cohibitus, et nitens per partes minores. Modificatur autem expansio: ut expandendo in ambitum, nonnihil tamen inclinet versus superiora. Modificatur autem et nixus ille per partes; ut non sit omnino segnis, sed incitatus et cum impetu nonnullo. Quod vero ad Operativam attinet, eadem res est. Nam designatio est talis: Si in aliquo corpore naturali poteris excitare motum ad se dilatandum aut expandendum; eumque motum ita reprimere et in se vertere, ut dilatatio illa non procedat aequaliter, sed partim obtineat, partim retrudatur; proculdubio generabis calidum: non habita ratione, sive corpus illud sit elementare (ut loquuntur), sive imbutum a coelestibus; sive luminosum, sive opacum; sive tenue, sive densum; sive localiter expansum, sive intra claustra dimensionis primae contentum; sive vergens ad dissolutionem, sive manens in statu; sive animal, sive vegetabile, sive minerale, sive aqua, sive oleum, sive aer, aut aliqua alia substantia quaecunque susceptiva motus praedicti. Calidum autem ad sensum res eadem est; sed cum analogia, qualis competit sensui. Nunc vero ad ulteriora auxilia procedendum est.

  88. 188

    XXI.

  89. 189

    Post Tabulas comparentiae primae et rejectionem sive exclusivam, nec non vindemiationem primam factam secundum eas, pergendum est ad reliqua auxilia intellectus circa interpretationem naturae et inductionem veram ac perfectam. In quibus proponendis, ubi opus erit tabulis, procedemus super calidum et frigidum; ubi autem opus erit tantum exemplis paucioribus, procedemus per alia omnia: ut nec confundatur inquisitio, et tamen doctrina versetur minus in angusto. Dicemus itaque primo loco, de Praerogativis Instantiarum: secundo, de Adminiculis Inductionis: tertio, de Rectificatione Inductionis: quarto, de Variatione Inquisitionis pro Natura Subjecti: quinto, de Praerogativis Naturarum quatenus ad inquisitionem, sive de eo quod inquirendum est prius et posterius: sexto, de Terminis Inquisitionis, sive de synopsi omnium naturarum in universo: septimo, de Deductione ad Praxin, sive de eo quod est in ordine ad Hominem: octavo, de Parascevis ad Inquisitionem: postremo autem, de Scala Ascensoria et Descensoria Axiomatum.

  90. 190

    XXII.

  91. 191

    Inter Praerogativas Instantiarum, primo proponemus Instantias Solitarias. Eae autem sunt solitariae, quae exhibent naturam de qua fit inquisitio in talibus subjectis, quae nil habent commune cum aliis subjectis, praeter illam ipsam naturam; aut rursus quae non exhibent naturam de qua fit inquisitio in talibus subjectis, quae sunt similia per omnia cum aliis subjectis, praeterquam in illa ipsa natura. Manifestum enim est quod hujusmodi instantiae tollant ambages, atque accelerent et roborent exclusivam; adeo ut paucae ex illis sint instar multarum. Exempli gratia: si fiat inquisitio de natura Coloris, Instantiae Solitariae sunt prismata, gemmae chrystallinae, quae reddunt colores non solum in se sed exterius supra parietam, item rores, etc. Istae enim nil habent commune cum coloribus fixis in floribus, gemmis coloratis, metallis, lignis, etc., praeter ipsum colorem. Unde facile colligitur, quod color nil aliud sit quam modificatio imaginis lucis immissae et receptae: in priore genere, per gradus diversos incidentiae; in posteriore, per texturas et schematismos varios corporis. Istae autem Instantiae sunt Solitariae quatenus ad similitudinem. Rursus in eadem inquisitione, venae distinctae albi et nigri in marmoribus, et variegationes colorum in floribus ejusdem speciei, sunt Instantiae Solitariae. Album enim et nigrum marmoris, et maculae albi et purpurei in floribus garyophylli, conveniunt fere in omnibus praeter ipsum colorem. Unde facile colligitur, colorem non multum rei habere cum naturis alicujus corporis intrinsecis, sed tantum situm esse in positura partium crassiori et quasi mechanica. Istae autem Instantiae sunt Solitariae, quatenus ad discrepantiam. Utrunque autem genus Instantias Solitarias appellare consuevimus; aut Ferinas, sumpto vocabulo ab astronomis.

  92. 192

    XXIII.

  93. 193

    Inter praerogativas instantiarum, ponemus secundo loco Instantias Migrantes. Eae sunt, in quibus natura inquisita migrat ad generationem, cum prius non existeret; aut contra migrat ad corruptionem, cum prius existeret. Itaque in utraque antistrophe, instantiae tales sunt semper geminae; vel potius una instantia in motu sive transitu, producta ad periodum adversam. At hujusmodi instantiae non solum accelerant et roborant exclusivam, sed etiam compellunt affirmativam sive formam ipsam in angustum. Necesse est enim ut forma rei sit quippiam, quod per hujusmodi migrationem indatur, aut contra per hujusmodi migrationem tollatur et destruatur. Atque licet omnis exclusio promoveat affirmativam, tamen hoc magis directe fit in subjecto eodem quam in diversis. Forma autem (ut ex omnibus quae dicta sunt manifesto liquet) prodens se in uno ducit ad omnia. Quo autem simplicior fuerit migratio, eo magis habenda est instantia in pretio. Praeterea Instantiae Migrantes magni sunt usus ad partem operativam; quia cum proponant formam copulatam cum efficiente aut privante, perspicue designant praxin in aliquibus; unde facilis etiam est transitus ad proxima. Subest tamen in illis nonnihil periculi, quod indiget cautione; hoc videlicet, ne formam nimis retrahant ad efficientem, et intellectum perfundant vel saltem perstringant falsa opinione de forma ex intuitu efficientis. Efficiens vero semper ponitur nil aliud esse quam vehiculum sive deferens formae. Verum huic rei, per exclusivam legitime factam, facile adhibetur remedium. Proponendum itaque est jam exemplum instantiae migrantis. Sit natura inquisita Candor sive Albedo: instantia migrans ad generationem est vitrum integrum et vitrum pulverizatum. Similiter, aqua simplex et aqua agitata in spumam. Vitrum enim integrum et aqua simplex diaphana sunt, non alba; at vitrum pulverizatum et aqua in spuma, alba, non diaphana. Itaque quaerendum quid acciderit ex ista migratione vitro aut aquae. Manifestum enim est formam albedinis deferri et invehi per istam contusionem vitri et agitationem aquae. Nihil autem reperitur accessisse, praeter comminutionem partium vitri et aquae, et aeris insertionem. Neque vero parum profectum est ad inveniendam formam albedinis, quod corpora duo per se diaphana, sed secundum magis et minus (aer scilicet et aqua, aut aer et vitrum), simul posita per minutas portiones exhibeant albedinem, per refractionem inaequalem radiorum lucis. Verum hac in re proponendum est etiam exemplum periculi et cautionis, de quibus diximus. Nimirum facile hic occurret intellectui ab hujusmodi efficientibus depravato, quod ad formam albedinis aer semper requiratur, aut quod albedo generetur tantum per corpora diaphana; quae omnino falsa sunt, et per multas exclusiones convicta. Quin potius apparebit (misso aere et hujusmodi) corpora omnino aequalia (secundum portiones opticas) dare diaphanum; corpora vero inaequalia per texturam simplicem, dare album; corpora inaequalia secundum texturam compositam, sed ordinatam, dare reliquos colores, praeter nigrum; corpora vero inaequalia per texturam compositam, sed omnino inordinatam et confusam, dare nigrum. Itaque de instantia migrante ad generationem in natura inquisita albedinis, propositum est jam exemplum. Instantia autem migrans ad corruptionem in eadem natura albedinis, est spuma dissoluta, aut nix dissoluta. Exuit enim albedinem et induit diaphanum aqua, postquam fit integrale sine aere. Neque vero illud ullo modo praetermittendum est, quod sub Instantiis Migrantibus comprehendi debeant non tantum illae quae migrant ad generationem et privationem, sed etiam illae quae migrant ad majorationem et minorationem; cum illae etiam tendant ad inveniendam formam, ut per definitionem formae superius factam et tabulam graduum manifesto liquet. Itaque papyrus, quae sicca cum fuerit alba est, at madefacta (excluso aere et recepta aqua) minus alba est et magis vergit ad diaphanum, similem habet rationem cum instantiis supradictis.

  94. 194

    XXIV.

  95. 195

    Inter praerogativas instantiarum, tertio loco ponemus Instantias Ostensivas, de quibus in vindemiatione prima de Calido mentionem fecimus; quas etiam Elucescentias, sive Instantias Liberatas et Praedominantes, appellare consuevimus. Eae sunt, quae ostendunt naturam inquisitam nudam et substantivam, atque etiam in exaltatione sua aut summo gradu potentiae suae; emancipatam scilicet, et liberatam ab impedimentis, vel saltem per fortitudinem suae virtutis dominantem super ipsa, eaque supprimentem et coercentem. Cum enim omne corpus suscipiat multas naturarum formas copulatas et in concreto, fit ut alia aliam retundat, deprimat, frangat, et liget; unde obscurantur formae singulae. Inveniuntur autem subjecta nonnulla in quibus natura inquisita prae aliis est in suo vigore, vel per absentiam impedimenti vel per praedominantiam virtutis. Hujusmodi autem instantiae sunt maxime ostensivae formae. Verum et in his ipsis instantiis adhibenda est cautio, et cohibedus impetus intellectus. Quicquid enim ostentat formam, eamque trudit, ut videatur occurrere intellectui, pro suspecto habendum est, et recurrendum ad exclusivam severam et diligentem. Exempli gratia; sit natura inquisita Calidum. Instantia Ostensiva motus expansionis, quae (ut superius dictum est) portio est praecipua formae calidi, est vitrum calendare aeris. Etenim flamma, licet manifesto exhibeat expansionem, tamen propter momentaneam extinctionem non ostendit progressum expansionis. Aqua autem fervens, propter facilem transitionem aquae in vaporem et aerem, non tam bene ostendit expansionem aquae in corpore suo. Rursus ferrum ignitum, et similia, tantum abest ut progressum ostendant, ut contra per retusionem et fractionem spiritus per partes compactas et crassas (quae domant et fraenant expansionem) ipsa expansio non sit omnino conspicua ad sensum. At vitrum calendare clare ostendit expansionem in aere, et conspicuam et progredientem et durantem, neque transeuntem. Rursus, exempli gratia, sit natura inquisita Pondus. Instantia Ostensiva ponderis est argentum vivum. Omnia enim superat pondere magno intervallo, praeter aurum; quod non multo gravius est. At praestantior instantia est ad indicandam formam ponderis argentum vivum quam aurum; quia aurum solidum est et consistens, quod genus referri videtur ad densum; at argentum vivum liquidum est et turgens spiritu, et tamen multis partibus exuperat gravitate diamantem, et ea quae putantur solidissima. Ex quo ostenditur formam gravis sive ponderosi dominari simpliciter in copia materiae, et non in arcta compage.

  96. 196

    XXV.

  97. 197

    Inter praerogativas instantiarum ponemus quarto loco Instantias Clandestinas, quas etiam Instantias Crepusculi appellare consuevimus. Eae sunt veluti oppositae instantiis ostensivis. Exhibent enim naturam inquisitam in infirma virtute, et tanquam in incunabulis et rudimentis suis; tentantem et tanquam primo experientem, sed sub contraria natura latentem et subactam. Sunt autem hujusmodi instantiae magni omnino momenti ad inveniendas formas; quia sicut ostensivae ducunt facile ad differentias, ita clandestinae ducunt optime ad genera; id est, ad naturas illas communes, quarum naturae inquisitae nihil aliud sunt quam limitationes. Exempli gratia; sit natura inquisita Consistens, sive se determinans; cujus contrarium est Liquidum, sive fluens. Instantiae clandestinae sunt illae quae exhibent gradum nonnullum debilem et infimum consistentis in fluido; veluti bulla aquae, quae est tanquam pellicula quaedam consistens et determinata, facta ex corpore aquae. Similiter stillicidia, quae, si adfuerit aqua quae succedat, producunt se in filum admodum tenue, ne discontinuetur aqua; at si non detur talis copia aquae quae succedere possit, cadit aqua in guttis rotundis, quae est figura quae optime aquam sustinet contra discontinuationem. At in ipso temporis articulo, cum desinit filum aquae et incipit descensus in guttis, resilit ipsa aqua sursum ad evitandam discontinuationem. Quin in metallis, quae cum funduntur sunt liquida sed magis tenacia, recipiunt se saepe guttae liquefactae sursum, atque ita haerent. Simile quoddam est instantia speculorum puerilium, quae solent facere pueruli in scirpis ex saliva, ubi cernitur etiam pellicula consistens aquae. At multo melius se ostendit hoc ipsum in altero illo ludicro puerili, quando capiunt aquam, per saponem factam paulo tenaciorem, atque inflant eam per calamum cavum, atque inde formant aquam tanquam in castellum bullarum; quae per interpositionem aeris inducit consistentiam eo usque ut se projici nonnihil patiatur absque discontinuatione. Optime autem cernitur hoc in spuma et nive, quae talem induunt consistentiam ut fere secari possint; cum tamen sint corpora formata ex aere et aqua, quae utraque sunt liquida. Quae omnia non obscure innuunt Liquidum et Consistens esse notiones tantum plebeias, et ad sensum; inesse autem revera omnibus corporibus fugam et evitationem se discontinuandi; eam vero in corporibus homogeneis (qualia sunt liquida) esse debilem et infirmam, in corporibus vero, quae sunt composita ex heterogeneis, magis esse vividam et fortem; propterea quod admotio heterogenei constringit corpora, at subintratio homogenei solvit et relaxat. Similiter, exempli gratia; sit natura inquisita Attractio, sive Coitio Corporum. Instantia circa formam ejus ostensiva maxime insignis est magnes. Contraria autem natura attrahenti est non attrahens, licet in substantia simili. Veluti ferrum, quod non attrahit ferrum, quemadmodum nec plumbum plumbum, nec lignum lignum, nec aquam aqua. Instantia autem clandestina est magnes ferro armatus, vel potius ferrum in magnete armato. Nam ita fert natura, ut magnes armatus in distantia aliqua non trahat ferrum fortius quam magnes non armatus. Verum si admoveatur ferrum, ita ut tangat ferrum in magnete armato, tunc magnes armatus longe majus pondus ferri sustinet quam magnes simplex et inermis, propter similitudinem substantiae ferri versus ferrum; quae operatio erat omnino clandestina et latens in ferro, antequam magnes accessisset. Itaque manifestum est formam coitionis esse quippiam quod in magnete sit vividum et robustum, in ferro debile et latens. Itidem notatum est sagittas parvas ligneas absque cuspide ferrea, emissas ex sclopetis grandibus, altius penetrare in materiam ligneam (puta latera navium, ut similia), quam easdem sagittas ferro acuminatas, propter similitudinem substantiae ligni ad lignum, licet hoc ante in ligno latuerit. Itidem, licet aer aerem aut aqua aquam manifesto non trahat in corporibus integris, tamen bulla approximata bullae facilius dissolvit bullam quam si bulla illa altera abesset, ob appetitum coitionis aquae cum aqua et aeris cum aere Atque hujusmodi Instantiae Clandestinae (quae sunt usus nobilissimi, ut dictum est) in portionibus corporum parvis et subtilibus maxime se dant conspiciendas. Quia massae rerum majores sequuntur formas magis catholicas et generales; ut suo loco dicetur.

  98. 198

    XXVI.

  99. 199

    Inter praerogativas instantiarum ponemus quinto loco Instantias Constitutivas, quas etiam Manipulares appellare consuevimus. Eae sunt quae constituunt unam speciem naturae inquisitae tanquam Formam Minorem. Cum enim formae legitimae (quae sunt semper convertibiles cum naturis inquisitis) lateant in profundo nec facile inveniantur, postulat res et infirmitas humani intellectus ut formae particulares, quae sunt congregativae Manipulorum quorundam instantiarum (neutiquam vero omnium) in notionem aliquam communem, non negligantur, verum diligentius notentur. Quicquid enim unit naturam, licet modis imperfectis, ad inventionem formarum viam sternit. Itaque instantiae, quae ad hoc utiles sunt non sunt contemnendae potestatis, sed habent nonnullam praerogativam. Verum in his diligens est adhibenda cautio, ne intellectus humanus, postquam complures ex istis formis particularibus adinvenerit atque inde partitiones sive divisiones naturae inquisitae confecerit, in illis omnino acquiescat, atque ad inventionem legitimam Formae Magnae se non accingat, sed praesupponat naturam velut a radicibus esse multiplicem et divisam, atque ulteriorem naturae unionem, tanquam rem supervacuae subtilitatis et vergentem ad merum abstractum, fastidiat et rejiciat. Exempli gratia; sit natura inquisita Memoria, sive Excitans et Adjuvans memoriam. Instantiae constitutivae sunt, ordo sive distributio, quae manifesto juvat memoriam; item Loci in memoria artificiali, qui aut possunt esse loci secundum proprium sensum, veluti janua, angulus, fenestra, et similia, aut possunt esse personae familiares et notae, aut possunt esse quidvis ad placitum (modo in ordine certo ponantur), veluti animalia, herbae; etiam verba, literae, characteres, personae historicae, et caetera; licet nonnulla ex his magis apta sint et commoda, alia minus. Hujusmodi autem Loci memoriam insigniter juvant, eamque longe supra vires naturales exaltant. Item carmina facilius haerent et discuntur memoriter quam prosa. Atque ex isto manipulo trium instantiarum, videlicet ordinis, locorum artificialis memoriae, et versuum, constituitur species una auxilii ad Memoriam. Species autem illa Abscissio Infiniti recte vocari possit. Cum enim quis aliquid reminisci aut revocare in memoriam nititur, si nullam praenotionem habeat aut perceptionem ejus quod quaerit, quaerit certe et molitur et hac illac discurrit, tanquam in infinito. Quod si certam aliquam praenotionem habeat, statim abscinditur infinitum, et fit discursus memoriae magis in vicino. In tribus autem illis instantiis quae superius dictae sunt, praenotio perspicua est et certa. In prima videlicet, debet esse aliquid quod congruat cum ordine; in secunda debet esse imago quae relationem aliquam habeat sive convenientiam ad illa loca certa; in tertia, debent esse verba quae cadant in versum. Atque ita abscinditur infinitum. Aliae autem instantiae dabunt hanc alteram speciem; ut quicquid deducat intellectuale ad feriendum sensum (quae ratio etiam praecipue viget in artificiali memoria) juvet memoriam. Aliae instantiae dabunt hanc alteram speciem; ut quae faciunt impressionem in affectu forti, incutientia scilicet metum, admirationem, pudorem, delectationem, juvent memoriam. Aliae instantiae dabunt hanc alteram speciem; ut quae maxime imprimuntur a mente pura et minus praeoccupata ante vel post, veluti quae discuntur in pueritia aut quae commentamur ante somnum, etiam primae quaeque rerum vices, magis haereant in memoria. Aliae instantiae dabunt hanc alteram speciem; ut multitudo circumstantiarum sive ansarum juvet memoriam, veluti scriptio per partes non continuatas, lectio, sive recitatio voce alta. Aliae denique instantiae dabunt hanc alteram speciem; ut quae expectantur et attentionem excitant melius haereant, quam quae praetervolant. Itaque si scriptum aliquod vicies perlegeris, non tam facile illud memoriter disces quam si illud legas decies, tentando interim illud recitare, et ubi deficit memoria inspiciendo librum. Ita ut sint veluti sex Formae Minores eorum quae juvant Memoriam; videlicet abscissio infiniti; deductio intellectualis ad sensibile; impressio in affectu forti; impressio in mente pura; multitudo ansarum; praeexpectatio. Similiter, exempli gratia; sit natura inquisita Gustus, sive Gustatio. Instantiae quae sequuntur sunt Constitutivae: videlicet, quod qui non olfaciunt, sed sensu eo a natura destituti sunt, non percipiant aut gustu distinguant cibum rancidum aut putridum, neque similiter alliatum aut rosatum, aut hujusmodi. Rursus, illi, qui per accidens nares habent per descensum rheumatis obstructas, non discernunt aut percipiunt aliquid putridum aut rancidum aut aqua rosacea inspersum. Rursus, qui afficiuntur hujusmodi rheumate, si in ipso momento, cum aliquid foetidum aut odoratum habent in ore sive palato, emungant fortiter, in ipso instanti manifestam perceptionem habent rancidi vel odorati. Quae instantiae dabunt et constituent hanc speciem, vel partem potius gustus; ut sensus gustationis ex parte nihil aliud sit quam olfactus interior, transiens et descendens a narium meatibus superioribus in os et palatum. At contra, salsum et dulce et acre et acidum et austerum et amarum, et similia, haec (inquam) omnia aeque sentiunt illi in quibus olfactus deest aut obturatur, ac quisquam alius; ut manifestum sit sensum gustus esse compositum quiddam ex olfactu interiori et tactu quodam exquisito; de quo nunc non est dicendi locus. Similiter, exempli gratia; sit natura inquisita Communicatio Qualitatis absque Commistione Substantiae. Instantia Lucis dabit vel constituet unam speciem communicationis; Calor vero et Magnes alteram. Communicatio enim lucis est tanquam momentanea, et statim perit, amota luce originali. At calidum et virtus magnetica, postquam tramissa fuerint vel potius excitata in alio corpore, haerent et manent ad tempus non parvum, amoto primo movente. Denique magna est omnino praerogativa instantiarum constitutivarum, ut quae plurimum faciant et ad definitiones (praesertim particulares) et ad divisiones sive partitiones naturarum; de quo non male dixit Plato, Quod habendus sit tanquam pro Deo, qui definire et dividere bene sciat.

  100. 200

    XXVII.

← Previous · Next → — showing 101200 of 296

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.