Ancient Texts

← Library

Bacon.liber2

Latin Library (medieval and later) · Bacon · The Latin Library · 296 sections

  1. 1

    Bacon: Liber Secundus

  2. 2

    LIBER SECUNDUS

  3. 3

    APHORISMORUM

  4. 4

    DE INTERPRETATIONE

  5. 5

    NATURAE

  6. 6

    SIVE

  7. 7

    DE REGNO

  8. 8

    HOMINIS.

  9. 9

    ________________________________

  10. 10

    APHORISMUS.

  11. 11

    I.

  12. 12

    Super datum corpus novam naturam sive novas naturas generare et superinducere, opus et intentio est humanae potentiae. Datae autem naturae Formam, sive differentiam veram, sive naturam naturantem, sive fontem emanationis (ista enim vocabula habemus, quae ad indicationem rei proxime accedunt) invenire, opus et intentio est humanae scientiae. Atque his operibus primariis subordinantur alia opera duo secundaria et inferioris notae; priori, transformatio corporum concretorum de alio in aliud, intra terminos Possibilis; posteriori, inventio in omni generatione et motu latentis processus, continuati ab efficiente manifesto et materia manifesta usque ad Formam inditam; et inventio similiter latentis schematismi corporum quiescentium et non in motu.

  13. 13

    II.

  14. 14

    Quam infeliciter se habeat scientia humana, quae in usu est, etiam ex illis liquet quae vulgo asseruntur. Recte ponitur; Vere scire, esse per causas scire. Etiam non male constituuntur causae quatuor; Materia, Forma, Efficiens, et Finis. At ex his causa finalis tantum abest ut prosit, ut etiam scientias corrumpat, nisi in hominis actionibus. Formae inventio habetur pro desperata. Efficiens vero, et materia (quales quaeruntur et recipiuntur, remotae scilicet, absque latenti processu ad formam) res perfunctoriae sunt, et superficiales, et nihili fere ad scientiam veram et activam. Neque tamen obliti sumus nos superius notasse et correxisse errorem mentis humanae, in deferendo formis primas essentiae. Licet enim in natura nihil vere existat praeter corpora individua, edentia actus puros individuos ex lege; in doctrinis tamen, illa ipsa lex, ejusque inquisitio et inventio atque explicatio, pro fundamento est tam ad sciendum, quam ad operandum. Eam autem legem, ejusque paragraphos, formarum nomine intelligimus; praesertim cum hoc vocabulum invaluerit, et familiariter occurrat.

  15. 15

    III.

  16. 16

    Qui causam alicujus naturae (veluti albedinis aut caloris) in certis tantum subjectis novit; ejus scientia imperfecta est: et qui effectum super certas tantum materias (inter eas, quae sunt susceptibiles) inducere potest; ejus potentia pariter imperfecta est. At qui efficientem et materialem causam tantummodo novit (quae causae fluxae sunt, et nihil aliud quam vehicula et causae formam deferentes in aliquibus), is ad nova inventa, in materia aliquatenus simili et praeparata, pervenire potest; sed rerum terminos altius fixos non movet. At qui formas novit, is naturae unitatem in materiis dissimillimis complectitur; itaque quae adhuc facta non sunt, qualia nec naturae vicissitudines, neque experimentales industriae, neque casus ipse, in actum unquam perduxissent, neque cogitationem humanam subitura fuissent, detegere et producere potest. Quare ex formarum inventione sequitur contemplatio vera, et operatio libera.

  17. 17

    IV.

  18. 18

    Licet viae ad potentiam atque ad scientiam humanam conjunctissimae sint et fere eaedem, tamen propter perniciosam et inveteratam consuetudinem versandi in abstractis, tutius omnino est ordiri et excitare scientias ab iis fundamentis quae in ordine sunt ad partem activam, atque ut illa ipsa partem contemplativam signet et determinet. Videndum itaque est, ad aliquam naturam super corpus datum generandam et superinducendam, quale quis praeceptum aut qualem quis directionem aut deductionem maxime optaret; idque sermone simplici et minime abstruso. Exempli gratia; si quis argento cupiat superinducere flavum colorem auri aut augmentum ponderis (servatis legibus materiae), aut lapidi alicui non diaphano diaphaneitatem, aut vitro tenacitatem, aut corpori alicui non vegetabili vegetationem; videndum (inquam) est, quale quis praeceptum aut deductionem potissimum sibi dari exoptet. Atque primo, exoptabit aliquis proculdubio sibi monstrari aliquid hujusmodi, quod opere non frustret neque experimento fallat. Secundo, exoptabit quis aliquid sibi praescribi, quod ipsum non astringat et coerceat ad media quaedam et modos quosdam operandi particulares. Fortasse enim destituetur, nec habebit facultatem et commoditatem talia media comparandi et procurandi. Quod si sint et alia media et alii modi (praeter illud praeceptum) progignendae talis naturae, ea fortasse ex iis erunt quae sunt in operantis potestate; a quibus nihilominus per angustias praecepti excludetur, nec fructum capiet. Tertio, optabit aliquid sibi monstrari, quod non sit aeque difficile ac illa ipsa operatio de qua inquiritur, sed propius accedat ad praxin. Itaque de praecepto vero et perfecto operandi, pronuntiatum erit tale; ut sit certum, liberum, et disponens sive in ordine ad actionem. Atque hoc ipsum idem est cum inventione formae verae. Etenim forma naturae alicujus talis est ut, ea posita, natura data infallibiliter sequatur. Itaque adest perpetuo, quando natura illa adest, atque eam universaliter affirmat, atque inest omni. Eadem forma talis est ut, ea amota, natura data infallibiliter fugiat. Itaque abest perpetuo, quando natura illa abest, eamque perpetuo abnegat, atque inest soli. Postremo, forma vera talis est, ut naturam datam ex fonte aliquo essentiae deducat quae inest pluribus, et notior est naturae (ut loquuntur) quam ipsa forma. Itaque de axiomate vero et perfecto sciendi pronuntiatum et praeceptum tale est; ut inveniatur natura alia, quae sit cum natura data convertibilis, et tamen sit limitatio naturae notioris, instar generis veri. Ista autem duo pronuntiata, activum et contemplativum, res eadem sunt; et quod in operando utilissimum, id in sciendo verissimum.

  19. 19

    V.

  20. 20

    At praeceptum sive axioma de transformatione corporum duplicis est generis. Primum intuetur corpus, ut turmam sive conjugationem naturarum simplicium: ut in auro haec conveniunt; quod sit flavum; quod sit ponderosum, ad pondus tale; quod sit malleabile aut ductile, ad extensionem talem; quod non fiat volatile, nec deperdat de quanto suo per ignem; quod fluat fluore tali; quod separetur et solvatur modis talibus; et similiter de caeteris naturis, quae in auro concurrunt. Itaque hujusmodi axioma rem deducit ex formis naturarum simplicium. Nam qui formas et modos novit superinducendi flavi, ponderis, ductilis, fixi, fluoris, solutionum, et sic de reliquis, et eorum graduationes et modos, videbit et curabit ut ista conjungi possint in aliquo corpore, unde sequatur transformatio in aurum. Atque hoc genus operandi pertinet ad actionem primariam. Eadem enim est ratio generandi naturam unam aliquam simplicem, et plures; nisi quod arctetur magis restringatur homo in operando, si plures requirantur, propter difficultatem tot naturas coadunandi; quae non facile conveniunt, nisi per vias naturae tritas et ordinarias. Utcunque tamen dicendum est, quod iste modus operandi (qui naturas intuetur simplices, licet in corpore concreto) procedat ex iis, quae in natura sunt constantia et aeterna et catholica, et latas praebeat potentiae humanae vias, quales (ut nunc sunt res) cogitatio humana vix capere aut repraesentare possit. At secundum genus axiomatis (quod a latentis processus inventione pendet) non per naturas simplices procedit, sed per concreta corpora, quemadmodum in natura inveniuntur, cursu ordinario. Exempli gratia; in casu ubi fit inquisitio, ex quibus initiis, et quo modo, et quo processu, aurum aut aliud quodvis metallum aut lapis generetur, a primis menstruis aut rudimentis suis usque ad mineram perfectam; aut similiter, quo processu herbae generentur, a primis concretionibus succorum in terra, aut a seminibus, usque ad plantam formatam, cum universa illa successione motus, et diversis et continuatis naturae nixibus; similiter, de generatione ordinatim explicata animalium, ab initu ad partum; et similiter de corporibus aliis. Enimvero neque ad generationes corporum tantum spectat haec inquisitio, sed etiam ad alios motus et opificia naturae. Exempli gratia; in casu ubi fit inquisitio de universa serie et continuatis actionibus alimentandi, a prima receptione alimenti ad assimilationem perfectam; aut similiter de motu voluntario in animalibus, a prima impressione imaginationis et continuatis nixibus spiritus usque ad flexiones et motus artuum; aut de explicato motu linguae et labiorum et instrumentorum reliquorum usque ad editionem vocum articulatarum. Nam haec quoque spectant ad naturas concretas, sive collegiatas et in fabrica; et intuentur veluti consuetudines naturae particulares et speciales, non leges fundamentales et communes, quae constituunt formas. Veruntamen omnino fatendum est, rationem istam videri expeditiorem et magis sitam in propinquo, et spem injicere magis, quam illam primariam. At pars Operativa similiter, quae huic parti Contemplativae respondet, operationem extendit et promovet ab iis quae ordinario in natura inveniuntur ad quaedam proxima, aut a proximis non admodum remota; sed altiores et radicales operationes super naturam pendent utique ab axiomatibus primariis. Quinetiam ubi non datur homini facultas operandi, sed tantum sciendi, ut in coelestibus (neque enim ceditur homini operari in coelestia, aut ea immutare aut transformare), tamen inquisitio facti ipsius sive veritatis rei, non minus quam cognitio causarum et consensuum, ad primaria illa et catholica axiomata de naturis simplicibus (veluti de natura rotationis spontaneae, attractionis sive virtutis magneticae, et aliorum complurium quae magis communia sunt quam ipsa coelestia) refertur. Neque enim speret aliquis terminare quaestionem, utrum in motu diurno revera terra aut coelum rotet, nisi naturam rotationis spontaneae prius comprehenderit.

  21. 21

    VI.

  22. 22

    Latens autem Processus, de quo loquimur, longe alia res est quam animis hominum (qualiter nunc obsidentur) facile possit occurrere. Neque enim intelligimus mensuras quasdam, aut signa, aut scalas processus in corporibus spectabiles; sed plane processum continuatum, qui maxima ex parte sensum fugit. Exempli gratia; in omni generatione et transformatione corporum, inquirendum quid deperdatur et evolet, quid maneat, quid accedat; quid dilatetur, quid contrahatur; quid uniatur, quid separetur; quid continuetur, quid abscindatur; quid impellat, quid impediat; quid dominetur, quid succumbat; et alia complura. Neque hic rursus, haec tantum in generatione aut transformatione corporum quaerenda sunt; sed et in omnibus aliis alterationibus et motibus similiter inquirendum quid antecedat, quid succedat; quid sit incitatius, quid remissius; quid motum praebeat, quid regat; et hujusmodi. Ista vero omnia scientiis (quae nunc pinguissima Minerva et prorsus inhabili contexuntur) incognita sunt et intacta. Cum enim omnis actio naturalis per minima transigatur, aut saltem per illa quae sunt minora quam ut sensum feriant, nemo se naturam regere aut vertere posse speret, nisi illa debito modo comprehenderit et notaverit.

  23. 23

    VII.

  24. 24

    Similiter, inquisitio et inventio latentis schematismi in corporibus res nova est, non minus quam inventio latentis processus et formae. Versamur enim plane adhuc in atriis naturae, neque ad interiora paramus aditum. At nemo corpus datum nova natura dotare vel in novum corpus foeliciter et apposite transmutare potest, nisi corporis alterandi aut transformandi bonam habuerit notitiam. In modos enim vanos incurret, aut saltem difficiles et perversos, nec pro corporis natura in quod operatur. Itaque ad hoc etiam via plane est aperienda et munienda. Atque in anatomia corporum organicorum (qualia sunt hominis et animalium) opera sane recte et utiliter insumitur, et videtur res subtilis et scrutinium naturae bonum. At hoc genus anatomiae spectabile est, et sensui subjectum, et in corporibus tantum organicis locum habet. Verum hoc ipsum obvium quiddam est, et in promptu situm, prae anatomia vera schematismi latentis in corporibus quae habentur pro similaribus: praesertim in rebus specificatis et earum partibus, ut ferri, lapidis; et partibus similaribus plantae, animalis, veluti radicis, folii, floris, carnis, sanguinis, ossis, etc. At etiam in hoc genere non prorsus cessavit industria humana; hoc ipsum enim innuit separatio corporum similarium per distillationes et alios solutionum modos, ut dissimilaritas compositi per congregationem partium homogenearum appareat. Quod etiam ex usu est, et facit ad id quod quaerimus; licet saepius res fallax sit; quia complures naturae separationi imputantur et attribuuntur, ac si prius substitissent in composito, quas revera ignis et calor et alii modi apertionum de novo indunt et superinducunt. Sed et haec quoque parva pars est operis, ad inveniendum schematismum verum in composito; qui schematismus res est longe subtilior et accuratior, et ab operibus ignis potius confunditur quam eruitur et elucescit. Itaque facienda est corporum separatio et solutio; non per ignem certe, sed per rationem et inductionem veram, cum experimentis auxiliaribus; et per comparationem ad alia corpora, et reductionem ad naturas simplices et earum formas, quae in composito conveniunt et complicantur; et transeundum plane a Vulcano ad Minervam, si in animo sit veras corporum texturas et schematismos (unde omnis occulta atque, ut vocant, specifica proprietas et virtus in rebus pendet; unde etiam omnis potentis alterationis et transformationis norma educitur) in lucem protrahere. Exempli gratia; inquirendum, quid sit in omni corpore spiritus, quid essentiae tangibilis; atque ille ipse spiritus, utrum sit copiosus et turgeat, an jejunus et paucus; tenuis, aut crassior; magis aereus, aut igneus; acris, aut deses; exilis, aut robustus; in progressu, aut in regressu; abscissus, aut continuatus; consentiens cum externis et ambientibus, aut dissentiens; etc. Et similiter, essentia tangibilis (quae non pauciores recipit differentias, quam spiritus) atque ejus villi, et fibrae, et omnimoda textura; rursus autem collocatio spiritus per corpoream molem, ejusque pori, meatus, venae, et cellulae, et rudimenta, sive tentamenta corporis organici, sub eandem inquisitionem cadunt. Sed et in his quoque, atque adeo in omni latentis schematismi inventione, lux vera et clara ab axiomatibus primariis immittitur, quae certe caliginem omnem et subtilitatem discutit.

  25. 25

    VIII.

  26. 26

    Neque propterea res deducetur ad atomum, quae praesupponit vacuum et materiam non fluxam (quorum utrumque falsum est) sed ad particulas veras, quales inveniuntur. Neque rursus est, quod exhorreat quispiam istam subtilitatem, ut inexplicabilem; sed contra, quo magis vergit inquisitio ad naturas simplices, eo magis omnia erunt sita in plano et perspicuo; translato negotio a multiplici in simplex, et ab incommensurabili ad commensurabile, et a surdo ad computabile, et ab infinito et vago ad definitum et certum; ut fit in elementis literarum, et tonis concentuum. Optime autem cedit inquisitio naturalis, quando physicum terminatur in mathematico. At rursus multitudinem aut fractiones nemo reformidet. In rebus enim, quae per numeros transiguntur, tam facile quis posuerit aut cogitaverit millenarium, quam unum; aut millesimam partem unius, quam unum integrum.

  27. 27

    IX.

  28. 28

    Ex duobus generibus axiomatum, quae superius posita sunt, oritur vera divisio philosophiae et scientiarum; translatis vocabulis receptis (quae ad indicationem rei proxime accedunt) ad sensum nostrum. Videlicet, ut inquisitio formarum, quae sunt (ratione certe, et sua lege) aeternae et immobiles, constituat metaphysicam; inquisitio vero efficientis, et materiae, et latentis processus, et latentis schematismi (quae omnia cursum naturae communem et ordinarium, non leges fundamentales et aeternas respiciunt) constituat physicam: atque his subordinentur similiter practicae duae; physicae mechanica; metaphysicae (perpurgato nomine) magia, propter latas ejus vias et majus imperium in naturam.

  29. 29

    X.

  30. 30

    Posito itaque doctrinae scopo, pergendum ad praecepta; idque ordine minime perverso aut perturbato. Atque indicia de interpretatione naturae complectuntur partes in genere duas; primam, de educendis aut excitandis axiomatibus ab experientia; secundam, de deducendis aut derivandis experimentis novis ab axiomatibus. Prior autem trifariam dividitur: in tres nempe ministrationes; ministrationem ad sensum, ministrationem ad memoriam, et ministrationem ad mentem sive rationem. Primo enim paranda est historia naturalis et experimentalis, sufficiens et bona; quod fundamentum rei est: neque enim fingendum, aut excogitandum, sed inveniendum, quid natura faciat aut ferat. Historia vero naturalis et experimentalis tam varia est et sparsa, ut intellectum confundat et disgreget, nisi sistatur et compareat ordine idoneo. Itaque formandae sunt tabulae et coordinationes instantiarum, tali modo et instructione ut in eas agere possit intellectus. Id quoque licet fiat, tamen intellectus sibi permissus, et sponte movens, incompetens est et inhabilis ad opificium axiomatum, nisi regatur et muniatur. Itaque tertio, adhibenda est inductio legitima et vera, quae ipsa clavis est interpretationis. Incipiendum autem est a fine, et retro pergendum ad reliqua.

  31. 31

    XI.

  32. 32

    Inquisitio formarum sic procedit; super naturam datam primo facienda est comparentia ad intellectum omnium instantiarum notarum, quae in eadem natura conveniunt, per materias licet dissimillimas. Atque hujusmodi collectio facienda est historice, absque contemplatione praefestina, aut subtilitate aliqua majore. Exempli gratia; in inquisitione de forma calidi.

  33. 33

    Instantiae convenientes in natura calidi.

  34. 34

    1. Radii solis, praesertim aestate et meridie. 2. Radii solis, reflexi et constipati, ut inter montes, aut per parientes, et maxime omnium in speculis comburentibus. 3. Meteora ignita. 4. Fulmina comburentia. 5. Eructationes flammarum ex cavis montium, etc. 6. Flamma omnis. 7. Ignita solida. 8. Balnea calida naturalia. 9. Liquida ferventia, aut calefacta. 10. Vapores et fumi ferventes, atque aer ipse, qui fortissimum et furentem suscipit calorem, si concludatur; ut in reverberatoriis. 11. Tempestates aliquae sudae per ipsam constitutionem aeris, non habita ratione temporis anni. 12. Aer conclusus et subterraneus in cavernis nonnullis, praesertim hyeme. 13. Omnia villosa, ut lana, pelles animalium, et plumagines, habent nonnihil teporis. 14. Corpora omnia, tam solida, quam liquida, et tam densa, quam tenuia (qualis est ipse aer), igni ad tempus approximata. 15. Scintillae ex silice et chalybe per fortem percussionem. 16. Omne corpus fortiter attritum, ut lapis, lignum, pannus, etc.; adeo ut temones et axes rotarum aliquando flammam concipiant: et mos excitandi ignis apud Indos occidentales fuerit per attritionem. 17. Herbae virides et humidae simul conclusae et contrusae, ut rosae, pisae in corbibus; adeo ut foenum, si repositum fuerit madidum, saepe concipiat flammam. 18. Calx viva, aqua aspersa. 19. Ferrum, cum primo dissolvitur per aquas fortes in vitro, idque absque ulla admotione ad ignem: et stannum similiter, etc. sed non adeo intense. 20. Animalia, praesertim et perpetuo per interiora; licet in insectis calor ob parvitatem corporis non deprehendatur ad tactum. 21. Fimus equinus, et hujusmodi excrementa animalium recentia. 22. Oleum forte sulphuris et vitrioli exequitur opera caloris, in linteo adurendo. 23. Oleum origani, et hujusmodi, exequitur opera caloris in adurendis ossibus dentium. 24. Spiritus vini fortis et bene rectificatus exequitur opera caloris; adeo ut si albumen ovi in eum injiciatur, concrescat et albescat, fere in modum albuminis cocti; panis injectus torrefiat et incrustetur, ad modum panis tosti. 25. Aromata, et herbae calidae, ut dracunculus, nasturtium vetus, etc. licet ad manum non sint calida (nec integra, nec pulveres eorum), tamen ad linguam et palatum parum masticata percipiuntur calida, et quasi adurentia. 26. Acetum forte, et omnia acida, in membro ubi non sit epidermis, ut in oculo, lingua, aut aliqua alia parte vulnerata, et cute detecta, dolorem cient, non multum discrepantem ab eo, qui inducitur a calido. 27. Etiam frigora acria et intensa inducunt sensum quendam ustionis;

  35. 35

    Nam Boreae penetrabile frigus adurit.

  36. 36

    28. Alia. Hanc tabulam essentiae et praesentiae appellare consuevimus.

  37. 37

    XII.

  38. 38

    Secundo, facienda est comparentia ad intellectum instantiarum, quae natura data privantur: quia forma (ut dictum est) non minus abesse debet, ubi natura data abest, quam adesse, ubi adest. Hoc vero infinitum esset in omnibus. Itaque subjungenda sunt negativa affirmativis, et privationes inspiciendae tantum in illis subjectis quae sunt maxime cognata illis alteris, in quibus natura data inest et comparet. Hanc tabulam declinationis, sive absentiae in proximo, appellare consuevimus

  39. 39

    Instantiae in proximo, quae privantur natura Calidi.

  40. 40

    Ad Instantiam primam affirmativam, Instantia prima negativa vel subjunctiva.

  41. 41

    1. Lunae et stellarum et cometarum radii non inveniuntur calidi ad tactum: quinetiam observari solent acerrima frigora in pleniluniis. At stellae fixae majores, quando sol eas subit aut iis approximatur, existimantur fervores solis augere et intendere; ut fit cum sol sistitur in Leone, et diebus canicularibus.

  42. 42

    Ad 2am 2a.

  43. 43

    2. Radii solis in media (quam vocant) regione aeris non calefaciunt; cujus ratio vulgo non male redditur; quia regio illa nec satis appropinquat ad corpus solis, unde radii emanant, nec etiam ad terram, unde reflectuntur. Atque hoc liquet ex fastigiis montium (nisi sint praealti), ubi nives perpetuo durant. Sed contra notatum est a nonnullis, quod in cacumine Picus de Tenariph, atque etiam in Andis Peruviae, ipsa fastigia montium nive destituta sint; nivibus jacentibus tantum inferius in ascensu. Atque insuper aer illis ipsis verticibus montium deprehenditur minime frigidus, sed tenuis tantum et acer; adeo ut in Andis pungat et vulneret oculos per nimiam acrimoniam, atque etiam pungat os ventriculi, et inducat vomitum. Atque ab antiquis notatum est, in vertice Olympi tantam fuisse aeris tenuitatem, ut necesse fuerit illis qui eo ascenderant secum deferre spongias aceto et aqua madefactas, easque ad os et nares subinde apponere, quia aer ob tenuitatem non sufficiebat respirationi: in quo vertice etiam relatum est, tantam fuisse serenitatem et tranquillitatem a pluviis et nivibus et ventis, ut sacrificantibus literae descriptae digito in cineribus sacrificiorum super aram Jovis, manerent in annum proximum absque ulla perturbatione. Atque etiam hodie ascendentes ad verticem Picus de Tenariph eo vadunt noctu et non interdiu; et paulo post ortum solis monentur et excitantur a ducibus suis ut festinent descendere, propter periculum (ut videtur) a tenuitate aeris, ne solvat spiritus et suffocet.

  44. 44

    Ad 2am 3a.

  45. 45

    Reflexio radiorum solis, in regionibus prope circulos polares, admodum debilis et inefficax invenitur in calore: adeo ut Belgae, qui hybernarunt in Nova Zembla, cum expectarent navis suae liberationem et deobstructionem a glaciali mole (quae eam obsederat) per initia mensis Julii spe sua frustrati sint, et coacti scaphae se committere. Itaque radii solis directi videntur parum posse, etiam super terram planam; nec reflexi etiam, nisi multiplicentur et uniantur, quod fit cum sol magis vergit ad perpendiculum, quia tum incidentia radiorum facit angulos acutiores, ut lineae radiorum sint magis in propinquo: ubi contra in magnis obliquitatibus solis anguli sint valde obtusi, et proinde lineae radiorum magis distantes. Sed interim notandum est, multas esse posse operationes radiorum solis, atque etiam ex natura calidi, quae non sunt proportionatae ad tactum nostrum: adeo ut respectu nostri non operentur usque ad calefactionem, sed respectu aliorum nonnullorum corporum exequantur opera calidi.

  46. 46

    Ad 2am 4a.

  47. 47

    Fiat hujusmodi experimentum. Accipiatur speculum fabricatum contra ac fit in speculis comburentibus, et interponatur inter manum et radios solis; et fiat observatio, utrum minuat calorem solis, quemadmodum speculum comburens eundem auget et intendit. Manifestum est enim, quoad radios opticos, prout fabricatur speculum in densitate inaequali respectu medii et laterum, ita apparere simulachra magis diffusa aut magis contracta. Itaque idem videndum in calore.

  48. 48

    Ad 2am 5a.

  49. 49

    Fiat experimentum diligenter, utrum per specula comburentia fortissima et optime fabricata radii lunae possint excipi et colligi in aliquem vel minimum gradum teporis. Is vero gradus teporis si fortasse nimis subtilis et debilis fuerit, ut ad tactum percipi et deprehendi non possit, confugiendum erit ad vitra illa quae indicant constitutionem aeris calidam aut frigidam; ita ut radii lunae per speculum comburens incidant et jaciantur in summitatem vitri hujusmodi; atque tum notetur, si fiat depressio aquae per teporem.

  50. 50

    Ad 2am 6a.

  51. 51

    Practicetur etiam vitrum comburens super calidum, quod non sit radiosum aut luminosum; ut ferri et lapidis calefacti sed non igniti, aut aquae ferventis, aut similium; et notetur utrum fiat augmentum et intentio calidi, ut in radiis solis.

  52. 52

    Ad 2am 7a.

  53. 53

    Practicetur etiam speculum comburens in flamma communi.

  54. 54

    Ad 3am 8a.

  55. 55

    Cometarum (si et illos numerare inter meteora libuerit) non deprehenditur constans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licet siccitates saepius inde sequi notatae sint. Quinetiam trabes et columnae lucidae et chasmata et similia apparent saepius temporibus hybernis quam aestivis; et maxime per intensissima frigora, sed conjuncta cum siccitatibus. Fulmina tamen et coruscationes et tonitrua raro eveniunt hyeme, sed sub tempus magnorum fervorum. At stellae (quas vocant) cadentes existimantur vulgo magis constare ex viscosa aliqua materia splendida et accensa, quam esse naturae igneae fortioris. Sed de hoc inquiratur ulterius.

  56. 56

    Ad 4am 9a.

  57. 57

    Sunt quaedam coruscationes quae praebent lumen sed non urunt; eae vero semper fiunt sine tonitru.

  58. 58

    Ad 5am 10a.

  59. 59

    Eructationes et eruptiones flammarum inveniuntur non minus in regionibus frigidis quam calidis; ut in Islandia et Groenlandia: quemadmodum et arbores per regiones frigidas magis sunt quandoque inflammabiles et magis piceae ac resinosae quam per regiones calidas; ut fit in abiete, pinu, et reliquis: verum in quali situ et natura soli hujusmodi eruptiones fieri soleant, ut possimus affirmativae subjungere negativam, non satis quaesitum est.

  60. 60

    Ad 6am 11a.

  61. 61

    Omnis flamma perpetuo est calida magis aut minus, neque omnino subjungitur negativa: et tamen referunt ignem fatuum (quem vocant), qui etiam aliquando impingitur in parietem, non multum habere caloris; fortasse instar flammae spiritus vini, quae clemens et lenis est. Sed adhuc lenior videtur ea flamma quae in nonnullis historiis fidis et gravibus invenitur apparuisse circa capita et comas puerorum et virginum; quae nullo modo comas adurebat, sed molliter circum eas trepidabat. Atque certissimum est, circa equum in itinere sudantem noctu et suda tempestate apparuisse quandoque coruscationem quandam absque manifesto calore. Atque paucis abhinc annis, notissimum est et pro miraculo quasi habitum gremiale cujusdam puellae paulo motum aut fricatum coruscasse; quod fortasse factum est ob alumen aut sales quibus gremiale tinctum erat paulo crassius haerentia et incrustata, et ex fricatione fracta. Atque certissimum est saccharum omne, sive conditum (ut vocant) sive simplex, modo sit durius, in tenebris fractum aut cultello scalptum coruscare. Similiter aqua marina et salsa noctu interdum invenitur, remis fortiter percussa, coruscare. Atque etiam in tempestatibus spuma maris fortiter agitata noctu coruscat; quam coruscationem Hispani pulmonem marinum vocant. De illa flamma autem quam antiqui nautae vocabant Castorem et Pollucem, et moderni Focum Sancti Ermi, qualem calorem habeat non satis quaesitum est.

  62. 62

    Ad 7am 12a.

  63. 63

    Omne ignitum ita ut vertatur in ruborem igneum etiam sine flamma perpetuo calidum est, neque huic affirmativae subjungitur negativa; sed quod in proximo est videtur esse lignum putre, quod splendet noctu neque tamen deprehenditur calidum; et squamae piscium putrescentes, quae etiam splendent noctu, nec inveniuntur ad tactum calidae; neque etiam corpus cicindelae aut muscae (quam vocant luciolam) calidum ad tactum deprehenditur.

  64. 64

    Ad 8am 13a.

  65. 65

    De balneis calidis, in quo situ et natura soli emanare soleant, non satis quaesitum est; itaque non subjungitur negativa.

  66. 66

    Ad 9am 14a

  67. 67

    Liquidis ferventibus subjungitur negativa ipsius liquidi in natura sua. Nullum enim invenitur liquidum tangibile quod sit in natura sua et maneat constanter calidum, sed superinducitur ad tempus tantum calor, ut natura ascititia: adeo ut quae potestate et operatione sunt maxime calida, ut spiritus vini, olea aromatum chymica, etiam olea vitrioli et sulphuris, et similia, quae paulo post adurunt, ad primum tactum sint frigida. Aqua autem balneorum naturalium excepta in vas aliquod et separata a fontibus suis defervescit perinde ac aqua igne calefacta. At verum est corpora oleosa ad tactum paulo minus esse frigida quam aquea; ut oleum minus quam aqua, sericum minus quam linteum. Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum de Frigido.

  68. 68

    Ad 10am 15a.

  69. 69

    Similiter vapori fervido subjungitur negativa naturae ipsius vaporis, qualis apud nos invenitur. Etenim exhalationes ex oleosis, licet facile inflammabiles, tamen non inveniuntur calidae, nisi a corpore calido recenter exhalaverint.

  70. 70

    Ad 10am 16a.

  71. 71

    Similiter aeri ipsi ferventi subjungitur negativa naturae aeris ipsius. Neque enim invenitur apud nos aer calidus; nisi fuerit aut conclusus, aut attritus, aut manifeste calefactus a sole, igne, aut aliquo alio corpore calido.

  72. 72

    Ad 11am 17a.

  73. 73

    Subjungitur negativa tempestatum frigidarum magis quam pro ratione temporis anni, quae eveniunt apud nos flante Euro et Borea; quemadmodum et contrariae tempestates eveniunt flante Austro et Zephyro. Etaim inclinatio ad pluviam (praesertim temporibus hyemalibus) comitatur tempestatem tepidam; at gelu contra frigidam.

  74. 74

    Ad 12am 18a.

  75. 75

    Subjungitur negativa aeris conclusi in cavernis tempore aestivo. At de aere concluso omnino diligentius inquirendum. Primo enim non absque causa in dubitationem venit, qualis sit natura aeris quatenus ad calidum et frigidum in natura sua propria. Recipit enim aer calidum manifesto ex impressione coelestium; frigidum autem fortasse ab expiratione terrae; et rursus in media (quam vocant) regione aeris a vaporibus frigidis et nivibus: ut nullum judicium fieri possit de aeris natura per aerem qui foras est et sub dio, sed verius foret judicium per aerem conclusum. Atqui opus est etiam ut aer concludatur in tali vasi et materia quae nec ipsa imbuat aerem calido vel frigido ex vi propria, nec facile admittat vim aeris extranei. Fiat itaque experimentum per ollam figularem multiplici corio obductam ad muniendam ipsam ab aere extraneo, facta mora per tres aut quatuor dies in vase bene occluso; deprehensio autem fit post apertionem vasis vel per manum vel per vitrum graduum ordine applicatum.

  76. 76

    Ad 13am 19a.

  77. 77

    Subest similiter dubitatio, utrum tepor in lana et pellibus et plumis et hujusmodi fiat ex quodam exili calore inhaerente, quatenus excernuntur ab animalibus; aut etiam ob pinguedinem quandam et oleositatem, quae sit naturae congruae cum tepore; vel plane ob conclusionem et fractionem aeris, ut in articulo praecedente dictum est. Videtur enim omnis aer abscissus a continuitate aeris forinseci habere nonnihil teporis. Itaque fiat experimentum in fibrosis quae fiunt ex lino; non ex lana aut plumis aut serico, quae excernuntur ab animatis. Notandum est etiam, omnes pulveres (ubi manifesto includitur aer) minus esse frigidos quam corpora integra ipsorum; quemadmodum etiam existimamus omnem spumam (utpote quae aerem contineat) minus esse frigidam quam liquorem ipsum.

  78. 78

    Ad 14am 20a.

  79. 79

    Huic non subjungitur negativa. Nihil enim reperitur apud nos sive tangibile sive spiritale, quod admotum igni non excipiat calorem. In eo tamen differunt, quod alia excipiant calorem citius, ut aer, oleum, et aqua; alia tardius, ut lapis et metalla. Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum.

  80. 80

    Ad 15am 21a.

  81. 81

    Huic Instantiae non subjungitur negativa alia, quam ut bene notetur non excitari scintillas ex silice et chalybe aut alia aliqua substantia dura nisi ubi excutiuntur minutiae aliquae ex ipsa substantia lapidis vel metalli, neque aerem attritum unquam per se generare scintillas, ut vulgo putant; quin et ipsae illae scintillae ex pondere corporis igniti magis vergunt deorsum quam sursum, et in extinctione redeunt in quandam fuliginem corpoream.

  82. 82

    Ad 16am 22a.

  83. 83

    Existimamus huic instantiae non subjungi negativam. Nullum enim invenitur apud nos corpus tangibile, quod non ex attritione manifesto calescat; adeo ut veteres somniarent non inesse coelestibus aliam viam aut virtutem calefaciendi nisi ex attritione aeris per rotationem rapidam et incitatam. Verum in hoc genere ulterius inquirendum est, utrum corpora quae emittuntur ex machinis (qualia sunt pilae ex tormentis) non ex ipsa percussione contrahant aliquem gradum caloris; adeo ut postquam deciderint inveniantur nonnihil calida. At aer motus magis infrigidat quam calefacit; ut in ventis et follibus et flatu oris contracti. Verum hujusmodi motus non est tam rapidus ut excitet calorem, et fit secundum totum, non per particulas; ut mirum non sit, si non generet calorem.

  84. 84

    Ad 17am 23a.

  85. 85

    Circa hanc instantiam facienda est inquisitio diligentior. Videntur enim herbae et vegetabilia viridia et humida aliquid habere in se occulti caloris. Ille vero calor tam tenuis est ut in singulis non percipiatur ad tactum; verum postquam illa adunata sint et conclusa, ut spiritus ipsorum non expiret in aerem sed se invicem foveat, tum vero oritur calor manifestus, et nonnunquam flamma in materia congrua.

  86. 86

    Ad 18am 24a.

  87. 87

    Etiam circa hanc instantiam diligentior facienda est inquisitio. Videtur enim calx viva aqua aspersa concipere calorem vel propter unionem caloris qui antea distrahebatur (ut ante dictum est de herbis conclusis), vel ob irritationem ex exasperationem spiritus ignei ab aqua, ut fiat quidam conflictus et antiperistasis. Utra vero res sit in causa facilius apparebit, si loco aquae immittatur oleum; oleum enim aeque ac aqua valebit ad unionem spiritus inclusi, sed non ad irritationem. Etiam faciendum est experimentum latius tam in cineribus et calcibus diversorum corporum, quam per immissionem diversorum liquorum.

  88. 88

    Ad 19am 25a.

  89. 89

    Huic instantiae subjungitur negativa aliorum metallorum, quae sunt magis mollia et fluxa. Etenim bracteolae auri, solutae in liquorem per aquam regis, nullum dant calorem ad tactum in dissolutione; neque similiter plumbum in aqua forti; neque etiam argentum vivum (ut memini); sed argentum ipsum parum excitat caloris, atque etiam cuprum (ut memini), sed magis manifesto stannum, atque omnium maxime ferrum et chalybs, quae non solum fortem excitant calorem in dissolutione, sed etiam violentam ebullitionem. Itaque videtur calor fieri per conflictum, cum aquae fortes penetrant et fodiunt et divellunt partes corporis, et corpora ipsa resistunt. Ubi vero corpora facilius cedunt, vix excitatur calor.

  90. 90

    Ad 20am 26a.

  91. 91

    Calori animalium nulla subjungitur negativa, nisi insectorum (ut dictum est) ob parvitatem corporis. Etenim in piscibus collatis ad animalia terrestria magis notatur gradus caloris quam privatio. In vegetabilibus autem et plantis nullus percipitur gradus caloris ad tactum, neque in lachrymis ipsorum, neque in medullis recenter apertis. At in animalibus magna reperitur diversitas caloris, tum in partibus ipsorum (alius est enim calor circa cor, alius in cerebro, alius circa externa), tum in accidentibus eorum, ut in exercitatione vehementi et febribus.

  92. 92

    Ad 21am 27a.

  93. 93

    Huic instantiae vix subjungitur negativa. Quinetiam excrementa animalium non recentia manifeste habent calorem potentialem, ut cernitur in impinguatione soli.

  94. 94

    Ad 22am et 23am 28a.

  95. 95

    Liquores (sive aquae vocentur sive olea) qui habent magnam et intensam acrimoniam exequuntur opera caloris in divulsione corporum, atque adustione post aliquam moram; sed tamen ad ipsum tactum manus non sunt calidi ab initio. Operantur autem secundum analogiam et poros corporis cui adjunguntur. Aqua enim regis aurum solvit, argentum minime; at contra aqua fortis argentum solvit, aurum minime; neutrum autem solvit vitrum. Et sic de caeteris.

  96. 96

    Ad 24am 29a.

  97. 97

    Fiat experimentum spiritus vini in lignis, ac etiam in butyro aut cera aut pice; si forte per calorem suum ea aliquatenus liquefaciat. Etenim instantia 24a ostendit potestatem ejus imitativam caloris in incrustationibus. Itaque fiat similiter experimentum in liquefactionibus. Fiat etiam experimentum per vitrum graduum sive calendare quod concavum sit in summitate sua per exterius; et immittatur in illud concavum exterius spiritus vini bene rectificatus, cum operculo, ut melius contineat calorem suum; et notetur utrum per calorem suum faciat aquam descendere.

  98. 98

    Ad 25am 30a.

  99. 99

    Aromata, et herbae acres ad palatum, multo magis sumptae interius, percipiuntur calida. Videndum itaque in quibus aliis materiis exequantur opera caloris. Atque referunt nautae, cum cumuli et massae aromatum diu conclusae subito aperiuntur, periculum instare illis, qui eas primo agitant et extrahunt, a febribus et inflammationibus spiritus. Similiter fieri poterit experimentum, utrum pulveres hujusmodi aromatum aut herbarum non arefaciant laridum et carnem suspensam super ipsos, veluti fumus ignis.

  100. 100

    Ad 26am 31a.

Next → — showing 1100 of 296

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.