Archpoet
- 101
per hunc regnum Siculi fiet tui iuris; 45 ad radicem arboris ponitur securis: tyrannus extollitur et est sine curis, sed eius interitus venit instar furis.
- 102
nolo tibi denique nimium blandiri neque meo domino blandiens mentiri: 50 nemo potest adeo mundus inveniri, ut sit sine macula mens et actus viri.
- 103
ille sanctus, inclitus, gemma sacerdotum, cuius nomen omnibus reor esse notum, qui suis miraculis replet orbem totum, 55 se dicit adversum te nimis esse motum.
- 104
cumque vellet conqueri de te coram deo, vix querelam distulit flexus fletu meo; flebam namque graviter, sicut saepe fleo, lacrimis indutias postulans ab eo. 60
- 105
fluebant ab oculis lacrimarum rivi, et quia compescere lacrimas nequivi, de terra ridentium lacrimans exivi, inventus in lectulo more semivivi. precor ergo, domine, flos praesentis aevi, 65 ut ad sancti gratiam redeas in brevi: res eius diripiunt quidam lupi saevi, quas tu restituere verbo potes levi.
- 106
quamvis incessabilis sarcina curarum mentem tuam distrahat nec fatiget parum, 70 scire tamen opus est, quid sit deo carum: iuvare viriliter res ecclesiarum.
- 107
fac ergo concordiam cum sancto Martino, qui pro te multotiens me potavit vino; quod haec pax sit melior quam cum Palatino, 75 novit quisquis agitur spiritu divino.
- 108
cum te vir sanctissimus vellet accusare, vix eum prohibui lacrimans amare. et quia sic volui pro te laborare, debes mihi magnum quid in hoc festo dare. 80
- 109
tussis indeficiens et defectus vocis cum ruinam nuntient obitus velocis, circumdant me gemitus in secretis locis, nec iam libet solitis delectari iocis.
- 110
quamvis tamen moriar et propinquem fini, 85 et me fata terreant obitus vicini, non possum diligere nomen Palatini, per quem facta carior est lagoena vini.
- 111
afflixit iniuriis populum et clerum; sed de tot iniuriis diversarum rerum 90 ego non conquererer, ut iam loquar verum, nisi mihi carius venderetur merum.
- 112
ut tyrannis comitis exponatur ipsi, tales versus facio, quales numquam scripsi: omne vae, quod legitur in Apocalypsi, 95 ferat, nisi liberet vites ab eclipsi.
- 113
interim me dominus iuxta psalmum David regit et in pascuae claustro collocavit; hic mihi, non aliis vinum abundavit: abbas bonus pastor est et me bene pavit. 100
- 114
VI
- 115
en habeo versus te praecipiente reversus; sit tibi frons laeta versus recitante poeta. laudibus aeternum nullus negat esse Salernum; illuc pro morbis totus circumfluit orbis, nec debet sperni, fateor, doctrina Salerni, 5 quamvis exosa mihi sit gens illa dolosa. quid sim passus ibi, nequit ex toto modo scribi; iam febre vexatus nimioque dolore gravatus hic infirmabar, quod vivere posse negabar, et mihi dicebant medici, qui signa videbant: 10 «ecce, poeta, peris, non vives, sed morieris.» sed febrem tandem medicina fugavit eandem; nostri languoris testis tibi sit color oris, in vultu pallor apparet adhuc, nisi fallor. dum sapiens fieri cupio medicusque videri, 15 insipiens factus sum mendicare coactus. nunc mendicorum socius sum, non medicorum, nudus et incultus cunctis appareo stultus; pro vili panno sum vilis parque trutanno. nec me nudavit ludus neque fur spoliavit: 20 pro solo victu sic sum spoliatus amictu, pro victu vestes consumpsi, dii mihi testes.
- 116
dum redeo, didici populi totius ab ore, quod tua distribuas solo pietatis amore. per mundum redoles tanto bonitatis odore, 25 Caesaris adiutor, speciali dignus honore.
- 117
te pauper sequitur, te praedicat omnis egenus, idcirco quod sis hilaris dator atque serenus; tu miseris pater es multa dulcedine plenus; nulla quidem virtus est, a qua sis alienus. 30
- 118
cum de praesulibus male quisque loquatur avaris, omnes extollunt te laudibus undique claris. tu cum trans Alpes famosus ut hic habearis, re famam superas, non a fama superaris.
- 119
optime vir, cuius soror est et amica Minerva, 35 qua bene cuncta regis quamvis in gente proterva, sic da pauperibus, sic in caelis coacerva, ne totum dones aliis, vero mihi serva.
- 120
vir pie, qui numquam bursam pro paupere nodas, quantum sis largus, largo mihi munere prodas. 40 inde poeta tuus tibi scribam carmen et odas. sit finis verbi verbum laudabile: do, das.
- 121
VII
- 122
Archicancellarie, viris maior ceteris, splendore prudentiae, qua prudentes praeteris, iubar es ecclesiae, 5 sicut sol est aetheris. laudes tibi canimus, cuius luce iubaris illustratur animus Friderici Caesaris, 10 quod libenter facimus, cum sis dator hilaris. pollens bonis moribus et nitore generis in humanis artibus 15 et divinis litteris cum sis maior omnibus, nullo minor crederis. vir fortis et sapiens Fortunam non sequeris, 20 in adversis patiens, modestus in prosperis, cuncta bene faciens recta via graderis. Ulixe facundior 25 Tulliane loqueris, columba simplicior nulli fraudes ingeris, serpente callidior a nullo deciperis. 30 Alexandro fortior inimicos conteris, David mansuetior a cunctis diligeris, Martinoque largior 35 das, quod iuste peteris. in regni negotio fit quodcumque praecipis, qui sine consilio nihil prorsus incipis; 40 viget tanto socio mens Romani principis. adhuc starent moenia Mediolanensium nec Caesar per proelia 45 victor esset hostium, nisi dei gratia te dedisset socium. electum Coloniae claris dignum laudibus 50 prae multa pauperie nudis laudo pedibus; conqueror hoc hodie coram sanctis omnibus. dum sanctorum omnium 55 colitur celebritas, singuli colentium gerunt vestes inclutas, Archicancellarium vatem pulset nuditas. 60 poeta composuit rationem rhythmicam, at Irus imposuit melodiam musicam, unde bene meruit 65 mantellum et tunicam.
- 123
VIII
- 124
Praesul urbis Agrippinae, qui rigorem disciplinae bonitate temperas, nihil agens indiscrete, ne sit fama mendax de te, 5 vita famam superas.
- 125
IX
- 126
salve mundi domine, Caesar noster ave! cuius bonis omnibus iugum est suave; quisquis contra calcitrat putans illud grave, obstinati cordis est et cervicis pravae. princeps terrae principum, Caesar Friderice, 5 cuius tuba titubant arces inimicae, tibi colla subdimus tigres et formicae et cum cedris Libani vepres et myricae.
- 127
nemo prudens ambigit te per dei nutum super reges alios regem constitutum 10 et in dei populo digne consecutum tam vindictae gladium, quam tutelae scutum. unde diu cogitans, quod non esset tutum Caesari non reddere censum vel tributum, vidua pauperior tibi do minutum, 15 de cuius me laudibus pudet esse mutum.
- 128
tu foves et protegis magnos et minores, magnis et minoribus tuae patent fores; omnes ergo Caesari sumus debitores, qui pro nostra requie sustinet labores. 20 dent fruges agricolae, pisces piscatores, auceps volatilia, feras venatores: nos poetae pauperes, opum contemptores, scribendo Caesareos canimus honores.
- 129
filius ecclesiae fidem sequor sanam, 25 contemno gentilium falsitatem vanam, unde iam non invoco Phoebum vel Dianam nec a Musis postulo linguam Tullianam. Christi sensus imbuat mentem Christianam, ut de Christo domini digna laude canam, 30 qui potenter sustinens sarcinam mundanam relevat in pristinum gradum rem Romanam.
- 130
scimus per desidiam regum Romanorum ortas in imperio spinas impiorum et sumpsisse cornua multos populorum, 35 de quibus commemoro gentem Lombardorum.
- 131
quae dum turres erigit more Giganteo, volens altis turribus obviare deo, contumax et fulmine digna Cyclopeo instituta principum sprevit ausu reo. 40
- 132
libertatis titulo volens gloriari, nolens in Italia regem nominari, indignata regulis legum coartari extra legum terminos coepit evagari.
- 133
de tributo Caesaris nemo cogitabat, 45 omnes erant Caesares, nemo censum dabat; civitas Ambrosii velut Troia stabat, deos parum, homines minus formidabat.
- 134
dives bonis omnibus et beata satis, nisi quia voluit repugnare fatis, 50 cuius esse debuit summa libertatis, ut, quod erat Caesaris, daret ei gratis.
- 135
surrexit interea rex iubente deo, metuendus hostibus tamquam ferus leo, similis in proeliis Iudae Maccabaeo, 55 de quo, quidquid loquerer, minus esset eo.
- 136
non est eius animus in curanda cute, curam carnis comprimit animi virtute; de communi cogitans populi salute pravorum superbiam premit servitute. 60
- 137
quanta sit potencia vel laus Friderici, cum sit patens omnibus, non est opus dici. qui rebelles lancea fodiens ultrici, repraesentat Carolum dextera victrici.
- 138
hic ergo considerans orbem conturbatum 65 potenter aggreditur opus deo gratum et ut regnum revocet ad priorem statum, repetit ex debito census civitatum.
- 139
prima suo domino paruit Pavia, urbs bona, flos urbium, clara, potens pia; 70 digna foret laudibus et topographia, nisi quod nunc utimur brevitatis via.
- 140
post Paviam ponitur urbs Novariensis, cuius pro imperio dimicavit ensis frangens et reverberans viribus immensis 75 impetum superbiae Mediolanensis.
- 141
carmine, Novaria, semper meo vives, cuius sunt per omnia commendandi cives, inter urbes alias eris laude dives, donec desint Alpibus frigora vel nives. 80 laetare, Novaria, numquam vetus fies, meis te carminibus renovari scies: famae tuae terminus nullus erit dies, nunc est tibi reddita post laborem quies.
- 142
Mediolanensium dolor est immensus, 85 prae dolore nimio conturbatur sensus. civibus Ambrosii furor est accensus, dum ab eis petitur ut a servis census.
- 143
interim praecipio tibi, Constantine: iam depone dexteram, tuae cessent minae! 90 Mediolanensium tantae sunt ruinae, quod in urbe media modo regnant spinae. tantus erat populus atque locus ille, si venisset Graecia tota cum Achille, in qua tot sunt moenia, tot potentes villae, 95 non eam subicere possent annis mille.
- 144
iussu tamen Caesaris obsidetur locus, donec ita venditur esca sicut crocus. in tanta penuria non est ibi iocus, ludum tandem Caesaris terminavit rochus. 100
- 145
sonuit in auribus angulorum terrae et in maris insulis huius fama gerrae; quam si mihi liceat plenius referre, hoc opus Aeneidi poteris praeferre.
- 146
modis mille scriberem bellicos conflictus, 105 hostiles insidias et viriles ictus, quantis minis impetit ensis hostem strictus, qualiter progreditur castris rex invictus. erant in Italia greges vespillonum,
- 147
semitas obsederat rabies praedonum, 110 quorum cor ad scelera semper erat pronum, quibus malum facere videbatur bonum. Caesaris est gloria, Caesaris est donum, quod iam patent omnibus viae regionum, dum ventis exposita corpora latronum 115 surda flantis boreae captant aure sonum.
- 148
iterum describitur orbis ab Augusto, redditur res publica statui vetusto; pax terras ingreditur habitu venusto, et iam non opprimitur iustus ab iniusto. 120
- 149
volat fama Caesaris velut velox equus; hac audita trepidat imperator Graecus, iam, quid agat nescius, iam timore caecus, timet nomen Caesaris, ut leonem pecus.
- 150
iam tyranno Siculo Siculi detrectant; 125 Siculi te sitiunt, Caesar, et exspectant; iam libenter Apuli tibi genu flectant, mirantur, quid detinet, oculos humectant.
- 151
Archicancellarius viam praeparavit, dilatavit semitas, vepres exstirpavit, 130 ipso iugo Caesaris terram subiugavit; et me de miseriae lacu liberavit.
- 152
imperator nobilis, age sicut agis! sicut exaltatus es, exaltare magis! fove tuos subditos, hostes caede plagis, 135 super eos irruens ultione stragis.
- 153
X
- 154
Estuans intrinsecus ira vehementi in amaritudine loquar mee menti: factus de materia levis elementi folio sum similis de quo ludunt venti.
- 155
Cum sit enim proprium viro sapienti supra petram onere sedem fundamenti, stultus ego comparor fluvio labenti sub eodem aere nunquam permanenti.
- 156
Feror ego veluti sine nauta navis, ut per vias aeris vaga fertur avis. non me tenent vincula, non me tenet clavis, quero mei similes et adiungor pravis.
- 157
Mihi cordis gravitas res videtur gravis, iocus est amabilis dulciorque favis; quicquid Venus imperat, labor est suavis; que nunquam in cordibus habitat ignavis.
- 158
Via lata gradior more iuventutis, inplico me viciis immemor virtutis, voluptatis avidus magis quam salutis, mortuus in anima curam gero cutis.
- 159
Presul discretissime, veniam te precor: morte bona morior, dulci nece necor; meum pectus sauciat puellarum decor, et quas tactu nequeo, saltem corde mechor.
- 160
Res est arduissima vincere naturam, in aspectu virginis mentem esse puram; iuvenes non possumus legem sequi dura leviumque corporum non habere curam.
- 161
Quis in igne positus igne non uratur? quis Papie demorans castus habeatur, ubi Venus digito iuvenes venatur, oculis illaqueat, facie predatur?
- 162
Si ponas Ypolitum hodie Papie, non erit Ypolitus in sequenti die: Veneris in thalamos ducunt omnes vie; non est in tot turribus turris Alethie.
- 163
Secundo redarguor etiam de ludo, sed cum ludus corpore me dimittit nudo, frigidus exterius mentis estu sudo; tunc versus et carmina meliora cudo.
- 164
Tercio capitulo memoro tabernam. illam nullo temore sprevi neque spernam, donec sanctos angelos venientes cernam cantantes pro mortuis "Requiem eternam."
- 165
Meum est propositum in taberna mori, ut sint vina proxima morientis ori. tunc cantabunt letius angelorum chori: "Sit deus propitius huic potatori."
- 166
Poculis accenditur animi lucerna; cor inbutum nectare volat ad superna. mihi sapit dulcius vinum de taberna quam quod aqua miscuit presulis pincerna.
- 167
Ecce mee proditor pravitatis fui, de qua me redarguunt servientes tui. sed eorum nullus est accusator sui, quamvis velint ludere seculoque frui.
- 168
Iam nunc in presentia presulis beati secundum dominici regulam mandati mittat in me lapidem neque parcat vati, cuius non est animus conscius peccati.
- 169
Sum locutus contra me quicquid de me novi et virus evomui quod tam diu fovi. vita vetus displicet, mores placent novi; homo videt faciem, sed cor patet Iovi.
- 170
Iam virtutes diligo, viciis irascor, renovatus animo spiritu renascor; quasi modo genitus novo lacte prascor, ne sit meum amplius vanitatis vas cor.
- 171
Electe Colonie, parce penitenti, fact, misericordiam veniam petenti et da penitenciam culpam confitenti: feram quicquid iusseris animo libenti.
- 172
Parcit enim subditis leo ex ferarum et est erga subditos immemor irarum, et vos idem facite, principes terrarum: quod caret dulcedine, nimis est amarum.
- 173
Medieval Latin The Latin Library The Classics Page
← Previous — showing 101–173 of 173
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.