Ancient Texts

← Library

Archpoet

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 173 sections

  1. 1

    Archpoeta

  2. 2

    ARCHIPOETA (12th century)

  3. 3

    I II III IV V VI VII VIII IX X

  4. 4

    I

  5. 5

    lingua balbus, hebes ingenio, viris doctis sermonem facio. sed quod loquor, qui loqui nescio, necessitas est, non praesumptio.

  6. 6

    nulli vestrum reor ambiguum 5 viris bonis hoc esse congruum, ut subportet magnus exiguum, aegrum sanus et prudens fatuum.

  7. 7

    ne sim reus et dignus odio, si lucernam ponam sub modio, 10 quod de rebus humanis sentio, pia loqui iubet intentio. brevem vero sermonem facio, ne vos gravet longa narratio, ne dormitet lector prae taedio 15 et «tu autem» dicat in medio.

  8. 8

    ad aeternam beatitudinem lapsum deus revocans hominem verbum suum, suam imaginem misit ad nos per matrem virginem. 20

  9. 9

    est unita deitas homini, servo suo persona domini, morti vita, splendor caligini, miseria beatitudini.

  10. 10

    scimus ista potentialiter 25 magis facta quam naturaliter, scrutantibus spiritualiter scire licet quare, non qualiter.

  11. 11

    arte mira, miro consilio quaerens ovem bonus opilio 30 vagantibus in hoc exilio locutus est nobis in filio.

  12. 12

    sanctum suae mentis consilium patefecit mundo per filium, ut reiecto cultu sculptilium 35 deum nosset error gentilium.

  13. 13

    poetarum seductos fabulis veritatis instruxit regulis, signis multis atque miraculis fidem veram dedit incredulis. 40

  14. 14

    obmutescant humana somnia, nil occultum, iam patent omnia; revelavit fata latentia non sapiens, sed sapientia.

  15. 15

    conticescat falsa temeritas, 45 ubi palam loquitur veritas; quod divina probat auctoritas, non improbet humana falsitas.

  16. 16

    huius mundi praeterit orbita; stricta ducit ad vitam semita. 50 qui scrutatur renum abscondita, trutinabit hominum merita.

  17. 17

    iudex iustus, inspector cordium nos ad suum trahit iudicium redditurus ad pondus proprium 55 bona bonis, malis contrarium.

  18. 18

    in hac vira misere vivitur, vanitas est omne, quod cernitur. heri natus hodie moritur, finem habet omne, quod oritur. 60

  19. 19

    sed qui dedit ad tempus vivere, vitam brevem potest producere; vitam potest de morte facere, qui mortuos iubet resurgere.

  20. 20

    nos ad regna vocat caelestia, 65 ubi prorsus nulla miseria, sed voluptas et vera gaudia, quae sit deus ornnibus omnia.

  21. 21

    puniamus virtute vitium, cuius caret fine supplicium. 70 terreat nos ignis incendium, foetor, fletus et stridor dentium.

  22. 22

    sciens deus nos esse teneros et gehennae dolores asperos pia voce revocat miseros 75 ovem suam ponens in humeros.

  23. 23

    o pietas inaestimabilis! omnipotens incorruptibilis, creaturae misertus mobilis est pro nobis factus passibilis. 80

  24. 24

    est alapas passus et verbera, ludicrorum diversa genera, spura, spinas et praeter cetera crucis morte damnatus aspera.

  25. 25

    cum creator in cruce patitur, 85 ferreus est, qui non conpatitur; cum salvator lancea pungitur, saxeus est, qui non conpungitur.

  26. 26

    conpungamur intus in anima iram dei placantes lacrima! 90 dies irae, dies novissima cito venit, nimis est proxima.

  27. 27

    ecce redit districtus arbiter, qui passus est misericorditer. redit quidem, sed iam minaciter; 95 coactus est, non potest aliter. mundus totus commotus acriter vindicabit auctorem graviter, et torquebit reos perenniter quamvis iuste, tamen crudeliter. 100

  28. 28

    vos iudicis estis discipuli, in scriptura divina seduli, Christiani lucernae populi, contemptores praesentis saeculi.

  29. 29

    vos non estis virgines fatuae, 105 vestrae non sunt lampades vacuae, vasa vestra manant assidue caritatis oleo mutuae.

  30. 30

    vos pascitis gregem dominicum erogantes divinum triticum 110 quibusdam plus, quibusdam modicum, prout quemque scitis famelicum. decus estis ecclesiasticum; cum venerit iudex in publicum, ut puniat omne maleficum, 115 sedebitis in thronis iudicum.

  31. 31

    verumtamen in mundi fluctibus, ubi nemo mundus a sordibus, quod dicitis in vestris cordibus, compungendum est in cubilibus. 120 insistite piis operibus bene vestris utentes opibus; nam deo dat, qui dat inopibus: ipse deus est in pauperibus.

  32. 32

    ut divina testatur pagina, 125 opes multae sunt iusto sarcina; summa virtus est elemosina, dici debet virtutum domina.

  33. 33

    hanc commendo vobis prae ceteris; abscondatur in sinu pauperis. 130 crede mihi: si quid deliqueris, per hanc deum placare poteris.

  34. 34

    hanc conmendo vobis praecipue, haec est via vitae perpetuae, quod salvator ostendens congrue 135 dixit: omni petenti tribue.

  35. 35

    scitis ista, neque vos doceo, sed quod scitis, facere moneo. pro me loqui iam tandem debeo, non sum puer, aetatem habeo. 140 vitam meam vobis enucleo, paupertatem meam non taceo: sic sum pauper et sic indigeo, quod tam siti quam fame pereo.

  36. 36

    non sum nequam, nullum decipio: 145 uno tantum laboro vicio: nam libenter semper accipio et plus mihi quam fratri cupio.

  37. 37

    si vendatur propter denarium indumentum, quod porto, varium, 150 grande mihi fiet opprobrium; malo diu pati ieiunium. largissimus largorum omnium praesul dedit hoc mihi pallium magis habens in caelis praemium 155 quam Martinus, qui dedit medium.

  38. 38

    nunc est opus, ut vestra copia sublevetur vatis inopia; dent nobiles dona nobilia: aurum, vestes et his similia. 160

  39. 39

    ne pauperi sit excusatio, det quadrantem gazophylatio; haec viduae fuit oblatio, quam divina conmendat ratio.

  40. 40

    viri digni fama perpetua, 165 prece vestra complector genua: ne recedam hinc manu vacua, fiat pro me collecta mutua.

  41. 41

    mea vobis patet intentio; vos gravari sermone sentio; 170 unde finem sermonis facio, quem sic finit brevis oratio.

  42. 42

    praestet vobis creator Eloy caritatis lecytum olei, spei vinum, frumentum fidei, 175 et post mortem ad vitam provehi.

  43. 43

    nobis vero mundo fruentibus, vinum bonum saepe bibentibus, sine vino deficientibus nummos rnultos pro largis sumptibus. 180

  44. 44

    amen.

  45. 45

    II

  46. 46

    Fama tuba dante sonum excitata vox preconum clamat viris regionum advenire virum bonum, patrem pacis et patronum, 5 cui Vienna parat tronum. multitudo marchionum; turba strepens istrionum iam conformat tono tonum. genus omen balatronum 10 intrat ante diem nonum; quisque sperat grande donum.

  47. 47

    Nomen vatis vel personam manifeste non exponam; sed quem fuga fecit Ionam 15 per figuram satis bonam Ione nomen ei ponam.

  48. 48

    Lacrimarum fluit rivus quas effundo fugitivus intra cetum semivivus, 20 tuus quondam adoptivus; sed pluralis genitivus nequam nimis et lascivus mihi factus est nocivus.

  49. 49

    Voluptate volens frui 25 conparabar brute sui nec cum sancto sanctus fui. unde timens iram tui sicut Ionas dei sui fugam petens fuga rui. 30

  50. 50

    Ionam deprehensum sorte reum tempestatis orte, condempnatum a cohorte mox absorbent ceti porte. sic et ego dignus morte 35 prave vivens et distorte cuius carnes sunt absorte (sed cor manet adhuc forte) reus tibi vereor te miserturum mihi forte. 40

  51. 51

    Ecce Ionas tuus plorat, culpam suam non ignorat, pro qua cetus eum vorat: veniam vult et implorat, ut a peste qua laborat 45 solvas eum quem honorat tremit colit et adorat.

  52. 52

    Si remittas hunc reatum et si ceto des mandatum, cetus cuius os est latum 50 more suo dans hiatum vomet vatem decalvatum et ad portum destinatum feret fame tenuatum, ut sit rursus vates vatum 55 scribens opus tibi gratum. te divine mentis fatum ad hoc iussit esse natum, ut decore probitatum et exemplis largitatum 60 reparares mundi statum.

  53. 53

    Hunc reatum si remittas, inter enses et sagittas tutus ibo quo me mittas, hederaum ferens vittas. 65

  54. 54

    Non timebo Ninivitas neque gentes infronitas; vincam vita patrum vitas vitans ea que tu vitas. poetria inauditas 70 scribam tibi, si me ditas. Ut iam loquar manifeste; paupertatis premor peste stultus ego qui penes te nummis equis victu veste 75 dies omnes duxi feste; nunc insanus plus Oreste, male vivens et moleste, trutannizans inhoneste omne festum duco meste; 80 res non eget ista teste.

  55. 55

    Pacis auctor, ultor litis, esto vati tuo mitis neque credas imperitis; genitivis iam sopitis 85 sanctior cum heremeits: quicquid in me malum scitis amputabo, si velitis. ne nos apprehendat sitis, ero palmes et tu vitis. 90

  56. 56

    III

  57. 57

    «omnia tempus habent», et ego breve postulo tempus, ut possim paucos praesens tibi reddere versus: electo sacro, praesens in regmine macro. virgineo more non haec loquor absque rubore. vive, vir inmense, tibi concedit regimen se, 5 consilio cuius regitur validaque manu ius. pontificum flos es et maximus inter eos es. incolumis vivas, plus Nestore consilii vas. vir pie, vir iuste, precor, ut moneam precibus te, vir ratione vigens, dat honorem tota tibi gens. 10 amplecti minimos magni solet esse viri mos. cor miseris flecte, quoniam probitas decet haec te. pauperie plenos solita pietate fove nos. et transmontanos, vir transmontane, iuva nos. nulla mihi certe de vita spes nisi per te. 15 frigore sive fame tolletur spiritus a me. asperitas brumae necat horriferumque gelu me. continuam tussim patior, tamquam phthisicus sim, sentio per pulsum, quod non a morte procul sum. esse probant inopes nos corpore cum reliquo pes. 20 unde verecundo vultu tibi verba precum do, in tali veste non sto sine fronte penes te: liber ab interitu sis et memor esto mei tu.

  58. 58

    IV

  59. 59

    Archicancellarie, vir discrete mentis, cuius cor non agitur levitatis ventis aut morem transgreditur viri sapientis, non est in me forsitan id, quod de me sentis. audi preces, domine, veniam petentis; 5 exaudi suspiria gemitusque flentis et onus impositum ferre non valentis, quod probare potero multis argumentis.

  60. 60

    tuus in perpetuum servus et poeta ibo, si praeceperis, etiam trans freta, 10 et, quodcumque iusseris, scribam mente laeta, sed angusti temporis me coartat meta.

  61. 61

    iubes angustissimo spatio dierum me tractare seriem augustarum rerum, quas neque Virgilium posse nec Homerum 15 annis quinque scribere constat esse verum.

  62. 62

    vis, ut infra circulum parvae septimanae bella scribam fortia breviter et nane, quae vix in quinquennio scriberes, Lucane, vel tu, vatum maxime, Maro Mantuane. 20

  63. 63

    vir virorum optime, parce tuo vati, qui se totum subicit tuae voluntati; precor, cum non audeam onus tantum pati, ut rigorem temperes ardui mandati.

  64. 64

    nosti, quod in homine non sit eius via; 25 prophetiae spiritus fugit ab Elia, Elisaeum deserit saepe prophetia, nec me semper sequitur mea poetria.

  65. 65

    aliquando facio versus mille cito et tunc nulli cederem versuum perito, 30 sed post tempus modicum cerebro sopito versus a me fugiunt carminis oblito.

  66. 66

    quae semel emittitur, nescit vox reverti; scripta sua corrigunt etiam diserti. versus volunt corrigi denuoque verti, 35 ne risum segnities pariat inerti.

  67. 67

    loca vitant publica quidam poetarum et secretas eligunt sedes latebrarum, student, instant, vigilant nec laborant parum et vix tandem reddere possunt opus clarum. 40

  68. 68

    ieiunant et abstinent poetarum chori, vitant rixas publicas et tumultus fori et, ut opus faciant, quod non possint mori, moriuntur studio subditi labori.

  69. 69

    unicuique proprium dat natura munus: 45 ego numquam potui scribere ieiunus; me ieiunum vincere posset puer unus: sitim et ieiunium odi quasi funus.

  70. 70

    unicuique proprium dat natura donum: ego versus faciens bibo vinum bonum 50 et quod habent melius dolia cauponum; tale vinum generat copiam sermonum.

  71. 71

    tales versus facio, quale vinum bibo; nihil possum facere nisi sumpto cibo; nihil valent penitus, quae ieiunus scribo; 55 Nasonem post calicem carmine praeibo.

  72. 72

    mihi numquam spiritus prophetiae datur, nisi prius fuerit venter bene satur; dum in arca cerebri Bacchus dominatur, in me Phoebus irruit et miranda fatur. 60

  73. 73

    scribere non valeo pauper et mendicus, quae gessit in Latio Caesar Fridericus, qualiter subactus est Tuscus inimicus, praeter te, qui Caesaris integer amicus.

  74. 74

    poeta pauperior omnibus poetis 65 nihil prorsus habeo, nisi quod videtis; unde saepe lugeo, quando vos ridetis; nec me meo vitio pauperem putetis.

  75. 75

    fodere non debeo, quia sum scholaris, ortus ex militibus proeliandi gnaris; 70 sed quia me terruit labor militaris, malui Virgilium sequi quam te, Paris.

  76. 76

    mendicare pudor est, mendicare nolo, fures multa possident, sed non absque dolo. quid ergo iam faciam, qui nec agros colo, 75 nec mendicus fieri nec fur esse volo?

  77. 77

    saepe de miseria meae paupertatis conqueror in carmine viris litteratis. laici non sapiunt ea, quae sunt vatis, et nil mihi tribuunt, quod est notum satis. 80

  78. 78

    a viris Teutonicis multa solent dari, digni sunt prae ceteris laude singulari. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . praesules Italiae, praesules avari, 85 potius idolatrae debent nominari; vix quadrantem tribuunt pauperi scholari: quis per dona talia poterit ditari?

  79. 79

    doleo, cum video leccatores multos penitus inutiles penitusque stultos, 90 nulla prorsus animi ratione fultos sericis et variis indumentis cultos.

  80. 80

    vellem, soli milites eis ista darent, et de nobis praesules nostri cogitarent, non leonum spoliis asinos ornarent; 95 sed dum quaerunt gloriam, pietate carent.

  81. 81

    eia nunc pontifices pietatis mirae, cum poeta soleat foris esurire, mimi solent cameras vestras introire, qui nil sciunt facere praeter insanire. 100

  82. 82

    pereat hypocrisis omnium parcorum! scimus, quod avarus est cultor idolorum. commendetur largitas praesulum largorum; electus Coloniae primus est eorum.

  83. 83

    in regni negotiis potens et peritus 105 a regni negotio nomen est sortitus; praecepti dominici memor, non oblitus tribuit hilariter, non velut invitus.

  84. 84

    unde fit, ut aliquid petere praesumam: nudus ego, metuens frigus atque brumam, 110 qui vellus non habeo nec in lecto plumam; tam libenter mihi det, quam libenter sumam.

  85. 85

    Archicancellarie, spes es mea solus; in te non est macula, non est in te dolus. longa tibi tempora det fatalis colus, 115 cuius illustrabitur claritate polus.

  86. 86

    nummos, quos tu dederas, bene dispensavi: pauperem presbyterum hac aestate pavi, ut te deus protegat in labore gravi et coram te corruant inimici pravi. 120

  87. 87

    largum habens dominum nolo parcus esse, nolo sine socio mea frui messe: nobilis est animi pluribus prodesse; largo numquam poterit animo deesse.

  88. 88

    secundum quod habeo, tribuo libenter 125 neque panem comedo solus et latenter, et non sum, qui curias intrem imprudenter, sicut illi faciunt, quorum deus venter.

  89. 89

    Archicancellarie, spes et vita mea, in quo mens est Nestoris et vox Ulixea, 130 Christus tibi tribuat annos et trophaea et nobis facundiam, ut scribamus ea.

  90. 90

    V

  91. 91

    nocte quadam sabbati somno iam refectus, cum mihi fastidio factus esset lectus, signo crucis muniens frontem, vultus, pectus indui me vestibus, quibus eram tectus. sic dum nec accumberem neque starem rectus, 5 tantus odor naribus rneis est iniectus, quantum numquam protulit spica nardi nec thus neque liquor balsami recens et electus.

  92. 92

    ortus erat Lucifer, stella matutina, cum perfusus undique luce repentina 10 sum raptus ad aethera quadum vi divina; ubi deus raptor est, dulcis est rapina.

  93. 93

    repente sub pedibus hunc relinquo mundum et in orbem videor ingredi secundum, cuius admirabile lumen et iocundum 15 non valet exprimere verbis os facundum.

  94. 94

    non est ibi gemitus neque vox dolentis, ubi sanctus populus immortalis gentis liber a periculis, tutus a tormentis pace summa fruitur et quiete mentis. 20

  95. 95

    ibi pulchritudinem vidi domus dei, ipsum tamen oculi non videre mei; nam divinae tantus est splendor faciei, quod mirantur angeli, qui ministrant ei.

  96. 96

    hic nec Aristotelem vidi nec Homerum 25 tamen de sententiis nominum et rerum, de naturis generum atque specierum magnus mihi protulit Augustinus verum.

  97. 97

    post haec ad archangelum loquens Michaelem, qui regit per angelos populum fidelem, 30 ab eo sum monitus, ut secreta celem et caeli consilia nemini revelem.

  98. 98

    unde quamvis cernerem de futuris multa, quae sunt intellectibus hominum sepulta, caeli tamen prodere vereor occulta. 35 tu vero ne timeas, praesul, sed exulta.

  99. 99

    tibi deputatus est unus angelorum, super omnes alios os habens decorum, sicut tu virtutibus operum clarorum meritis praeradias omnium proborum. 40

  100. 100

    huius ope proelia te vicisse scias, ut des deo gloriam nec superbus fias; tui dux itineris est per omnes vias pro tuis excessibus preces fundens pias.

Next → — showing 1100 of 173

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.