Ancient Texts

← Library

Anon.deramis

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 4 sections

  1. 1

    Carmen de Martyrio Maccabaeorum

  2. 2

    INCERTI AUCTORIS DE RAMIS CADUNT FOLIA (13th century)

  3. 3

    De ramis cadunt folia, nam viror totus periit, iam calor liquit omnia et abiit; nam signa coeli ultima sol petiit. Iam nocet frigus teneris, et avis bruma leditur, et philomena ceteris conqueritur, quod illis ignis etheris adimitur. Nec lympha caret alveus, nec prata virent herbida, sol nostra fugit aureus confinia; est inde dies niveus, nox frigida. Modo frigescit quidquid est, sed solus ego caleo; immo sic mihi cordi est quod ardeo; hic ignis tamen virgo est, qua langueo. Nutritur ignis osculo et leni tactu virginis; in suo lucet oculo lux luminis, nec est in toto seculo plus numinis. Ignis grecus extinguitur cum vino iam acerrimo; sed iste non extinguitur miserrimo: immo fomento alitur uberrimo.

  4. 4

    Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.