Ancient Texts

← Library

Angilbert

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 19 sections

  1. 1

    Angilbert

  2. 2

    ANGILBERT (d. 814)

  3. 3

    Versus de Bella quae fuit acta Fontaneto

  4. 4

    Aurora cum primo mane tetram noctem dividit, Sabbatum non illud fuit, sed Saturni dolium, de fraterna rupta pace gaudet demon impius.

  5. 5

    Bella clamat, hinc et inde pugna gravis oritur, frater fratri mortem parat, nepoti avunculus; filius nec patri suo exhibet quod meruit.

  6. 6

    Caedes nulla peior fuit campo nec in Marcio; fracta est lex christianorum sanguinis proluvio, unde manus inferorum, gaudet gula Cerberi.

  7. 7

    Dextera prepotens dei protexit Hlotharium, victor ille manu sua pugnavitque fortiter: ceteri si sic pugnassent, mox foret concordia.

  8. 8

    Ecce olim velut Iudas salvatorem tradidit, sic te, rex, tuique duces tradiderunt gladio; esto cautus, ne frauderis agnus lupo previo.

  9. 9

    Fontaneto fontem dicunt, villam quoque rustici, ubi strages et ruina Francorum de sanguine; orrent campi, orrent silvae, orrent ipse pauludes.

  10. 10

    Gramem illud ros et ymber nec humectat pluvia, in quo fortes ceciderunt, proelio doctissimi, pater, mater, soror, frater, quos amici fleverant.

  11. 11

    Hoc autem scelus peractum, quod descripsi ritmice, Angilbertus, ego vidi pugnansque cum aliis, solus de multis remansi prima frontis acie.

  12. 12

    Ima vallis retrospexi, verticemque iugeri ubi suos inimicos rex fortis Hlotharius expugnabat fugientes usque forum rivuli.

  13. 13

    Karoli de parte vero, Hludovici pariter albent campi vestimentis mortuorum lineis, velut solent in autumno albescere avibus.

  14. 14

    Laude pugna non est digna, nec canatur melode, Oriens, meridianus, Occidens et Aquilo, plangant illos qui fuerunt illic casu mortui.

  15. 15

    Maledicta dies illa, nec in anni circulo numeretur, sed radatur ab omni memoria, iubar solis illi desit, aurora crepusculo.

  16. 16

    Noxque illa, nox amara, noxque dura nimium, in qua fortes ceciderunt, proelio doctissimi, pater, mater, soror, frater, quos amici fleverant.

  17. 17

    O luctum atque lamentum! Nudati sunt mortui. Horum carnes vultur, corvus, lupus vorant acriter; orrent, carent sepulturis, vanum jacet cadaver.

  18. 18

    Ploratum et ululatum nec describo amplius: unusquisque quantum potest restringatque lacrimae: pro illorum animabus deprecemur dominum.

  19. 19

    Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.