Andecavis
- 1
Andecavis Abbas
- 2
ANDECAVIS ABBAS
- 3
Andecavis abas esse dicitur ille nomen primi tenet hominum; hunc fatentur vinum vellet bibere super omnes Andechavis homines.
- 4
Eia eia eia laudes Eia laudes dicamus Libero.
- 5
Iste malet vinum omne tempore quem nec dies nox nec ulla preterit quod non vino saturatus titubet, velut arbor agitata flatibus
- 6
Eia eia eia laudes Eia laudes dicamus Libero.
- 7
Iste gerit corpus imputribile vinum totum conditum ut alove et ut mire corium conficitur cutis eius nunc cum vino tingitur.
- 8
Eia eia eia laudes Eia laudes dicamus Libero.
- 9
Iste cupa non curat de calicem vinum bonum bibere suaviter, sed patellis atque magnis cacabis et in eis ultra modum grandibus.
- 10
Eia eia eia laudes Eia laudes dicamus Libero.
- 11
Hunc perperdit Andechavis civitas, nullum talem ultra sibi sociat, qui sic semper vinum possit sorbere; cuius facta, cives, vobis pingite!
- 12
Eia eia eia laudes Eia laudes dicamus Libero.
- 13
Medieval Latin The Latin Library The Classics Homepage
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.